Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit corpus
Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem
Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem
Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis
Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma
Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam
Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori
Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte
Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus
Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili
Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis
Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae
Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire
Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae
Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur
Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)
Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales
Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore
Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum
Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei
Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine
Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem
Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine
Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum
Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma
Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae
Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum
Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei
Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei
Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis
Cum ostensum sit substantias separatas specifice distinctas esse, quomodo sit in eis genus et species, quia difficultatem habet, restat inquirendum 1. Circa hoc autem tria facit Sanctus Thomas: primo, ostendit unde in hoc difficultas sit; secundo, propositum declarat 2; tertio, quaedam corollaria infert 3.
I. Quantum ad primum, dicit ex hoc difficultatem insurgere, quod substantiae separatae non sunt ex materia et forma compositae, ut genus in ipsis possit accipi ab eo quod est materiale, differentia vero speciei ab eo quod est formale, ut in rebus materialibus accidit; et idcirco non apparet secundum quid genus et differentia specifica in eis accipi possint.
II. Quantum ad secundum 4, praemittit quod, cum diversae rerum species gradatim naturam entis possideant, — ut patet et in prima divisione entis, quae est per substantiam et accidens et per actum ac potentiam, et in aliis generum divisionibus in species; propter quod dicitur VIII Metaph., text. 10, quod distinctiones 5 rerum sunt sicut numerorum, in quibus unitas addita vel subtracta variat speciem, — ratio determinatae speciei consistit in hoc quod natura communis in determinato gradu entis collocatur.
Isto supposito, quia ex rebus materialibus in cognitionem rerum immaterialium devenimus, primo ostendit unde genus et differentia in rebus materialibus accipiantur; secundo, unde in immaterialibus. Dicit ergo primo, quod in rebus ex materia et forma compositis, ratio generis sumitur ex materiali, ratio vero differentiae ex formali: quia in illis forma est quasi terminus; id autem quod per eam determinatur, est materia vel materiale. — Ex hoc sequitur primo, quod ex genere et differentia fit unum sicut ex materia et forma. — Sequitur secundo, quod differentia non addit extraneam naturam supra genus, sed est quaedam determinatio ipsius, ut patet in hoc genere animal et hac differentia duos habens pedes: sicut una et eadem est natura quae ex materia et forma constituitur. — Ex quo ulterius sequitur quod accidit generi et differentiae determinationem quam differentia importat, ex alio principio causari quam naturam generis: ex eo, inquam, quod natura quam significat definitio, est ex materia et forma, sicut ex terminato et terminante, composita.
Secundo ostendit unde sumantur in substantiis separatis genus et differentia. Et ait quod ex ipsa ratione naturae sumitur ratio generis; ex terminatione autem eius secundum quod est in tali gradu entium, sumitur differentia. Cuius ratio est quia natura simplex per seipsam est terminata, nec sumere est in ipsa partem terminatam et partem terminantem.
III. Quantum ad tertium, tria deducuntur corollaria 6. Primum est, quod in natura infinita, ut est divina, non est accipere neque genus neque differentiam.
Secundum est, quod in substantiis separatis non sunt duae aequales secundum ordinem: cum omnes specie distinguantur, et diversae species in eis accipiantur secundum diversos gradus. — Quod etiam confirmat auctoritate Iob xxxviii, Numquid nosti etc.; et Dionysii, x cap. Caelestis Hierarchiae.
Tertium est, quod error Origenis excluditur, ponentis a principio omnes substantias spirituales aequales creatas esse, inter quas etiam animas connumerat, diversitatem autem earum ex diversitate meritorum provenisse. Ex praecedentibus enim hoc falsum esse constat.
IV. Sed circa hanc declarationem occurrit dubium. Secundum enim hanc doctrinam, duo de genere et differentia in rebus compositis ex materia et forma dicuntur. Unum est, quod sumuntur ab aliquo formali et aliquo materiali. Et datur exemplum de natura sensitiva et intellectiva, a quarum una sumitur genus hominis, quod est animal, ab altera vero sumitur rationale, quod est differentia. — Alterum est, quod differentia non addit extraneam naturam supra genus.
Ex iis enim sequitur quod in rebus materialibus natura a qua sumitur genus, quae se habet ut materialis et determinabilis, et natura a qua sumitur differentia, quae se habet ut formalis et determinans, sunt una et eadem natura secundum rem, ut natura sensitiva et intellectiva in homine; sed distinguuntur ratione, inquantum eadem natura, ut se habet per modum potentialis et determinabilis, distinguitur ratione a seipsa ut se habet per modum formae et determinantis.
Sed hoc idem invenitur in rebus immaterialibus. Ut enim habetur Prima, q. L, a. 2, ad 1, in eis una et eadem natura est determinabilis uno modo considerata, et alio modo considerata est determinans; et ab ipsa ut determinabilis est, et per consequens potentialis, sumitur genus; ab ipsa vero ut est determinans et formalis, sumitur differentia; genus enim, ubicumque ponatur, significat aliquid determinabile, et differentia aliquid determinans. Ergo non convenienter ponitur differentia acceptionis generis et differentiae in rebus materialibus et in rebus immaterialibus, quia in illis sumantur ab aliquo formali et aliquo materiali, in istis autem non. Immo ex declaratione modi inventi in rebus materialibus, concludi debebat similis modus in rebus immaterialibus.
V. Ad evidentiam huius, et eorum quae tangit in hac subtili declaratione Sanctus Thomas, sciendum primo, quod de genere dupliciter loqui possumus: scilicet primae-intentionaliter, pro ipsa natura significata nomine primae intentionis, cui intellectus generis intentionem attribuit, puta pro hoc genere quod dico animal; et secundae-intentionaliter, pro ipsa videlicet habitudine significata hoc nomine genus, quam naturae absque differentiis limitantibus consideratae intellectus attribuit.
Cum ergo quaerimus a quo sumatur genus et differentia, non quaerimus de genere et differentia secundae-intentionaliter, sed primae-intentionaliter: quaerimus enim a quo sumatur ratio illa cui intellectus generis intentionem attribuit, et a quo sumatur ratio cui attribuitur intentio differentiae.
- Sciendum secundo, quod unaquaeque species continet id quod sibi commune est cum aliis; et ultra hoc, determinatum gradum in eo quod sibi et aliis est commune. Ista autem duo in specie sunt una et eadem res, quae scilicet est natura specifica: sicut natura sensitiva in homine, secundum quam convenit cum brutis, et natura intellectiva, secundum quam ab ipsis differt, non sunt in homine realiter distincta, sed sunt idem quod humanitas. Sed licet ista duo una res sint, intellectus tamen potest de illa re formare plures conceptus, quorum unus conveniat sibi secundum quod includit id quod multis est commune, qui est conceptus genericus; alius vero sibi conveniat inquantum continet gradum quo ab aliis sub illo communi distinguitur, qui est conceptus differentialis; alius quoque sibi conveniat ut utramque simul perfectionem complectitur, qui est conceptus specificus. Et sicut unam et eandem rem intellectus diversimode concipit, ita diversis nominibus eam, mediantibus diversis conceptibus, significat; et illis diversas intentiones attribuit, scilicet generis, differentiae et speciei.
Hoc autem non solum in compositis ex materia et forma invenitur, sed etiam in substantiis immaterialibus. Quia, cum inter illas sit distinctio specifica, habent et aliquid in quo conveniunt; et aliquid quo inter se secundum determinatos gradus entis distinguuntur.
- Sciendum tertio, ut haberi potest ex doctrina Sancti Thomae de Spiritual., a. 1, ad 24; et in Tractatu de Esse et Essentia; ac etiam II Sent., d. III, q. 1, a. 5, quod in rebus materialibus duo sunt a quibus sumitur ratio generis, et duo a quibus sumitur ratio differentiae: scilicet id a quo proxime sumuntur; et id a quo remote sumuntur et originaliter. Proximum a quo sumuntur, est ipsa natura speciei, quae diversos conceptus nata est fundare, ut diximus. Et sic ab una et eadem re proxime et immediate sumitur genus et differentia: puta, ab illa entitate quae est humanitas, sumitur animal et rationale, et tam animal quam rationale illam significat, sub alia tamen et alia ratione, animal quidem ut natura sensitiva est, rationale vero ut est intellectiva. — Quod autem primo et originaliter fundat genus et differentiam, est materia et forma. Diversas enim perfectiones ordine quodam materia recipit a forma una, sicut et diversas formas nata est ordinate recipere: ita quod sub una perfectione comparatur ad aliam sicut potentiale ad actuale, sicut perfectibile ad perfectionem, et sicut determinabile ad determinans. Forma vero est quae terminat potentialitatem materiae, dando illi esse et complementum. Et sic natura imperfecta a materia habet quod sit possibilis ad esse perfectum, inquantum materiae potentialitas non completur per illud esse imperfectum, sed magis disponitur ad esse perfectum: quemadmodum in processu generationis per formam imperfectam disponitur ad perfectam. Esse autem perfectum habet a forma, quod sit actualitas et terminatio, inquantum forma per tale esse potentialitatem materiae et esse imperfectum terminat et complet. — Et propter hoc bene dicit hic quod a materia sumitur genus in rebus materialibus, aut a materiali: quia videlicet a tota natura speciei, ut potentialis est, sumitur proxime, tanquam a natura per ipsum nomen generis significata; a materia vero sumitur remote et originaliter, tanquam a prima origine potentialitatis naturae. Similiter et ab ipsa eadem natura specifica, ut actualis est et determinans, sumitur proxime differentia, tanquam a natura nomine differentiae significata: a forma vero remote et originaliter sumitur, tanquam a prima actualitatis origine.
In rebus vero immaterialibus non est distinctio proximi et remoti fundamenti generis et differentiae, cum ibi non sit compositio ex pluribus partibus: sed ab ipsa dumtaxat natura, ut conceptibili conceptu determinabili, sumitur ratio generis; ut autem conceptibili conceptu determinante, sumitur ratio differentiae. Et hoc est quod hic intendit Sanctus Thomas, cum inquit quod ex ipsa ratione naturae, scilicet absolute et indeterminate consideratae, sumitur genus; ex terminatione autem eius secundum quod est in tali gradu entis, sumitur eius differentia specifica.
VI. Ex iis patet quod in duobus conveniunt genus et differentia in rebus materialibus et in rebus immaterialibus: et in uno differunt. Conveniunt enim primo, quantum ad hoc quod in utrisque genus dicit naturam determinabilem, et differentia naturam determinantem: quod per se generi et differentiae convenit. — Conveniunt secundo, in hoc quod est una et eadem natura secundum rem, differens tantum secundum rationem, a qua proxime sumitur ratio generis et ratio differentiae in utrisque. — Differunt autem secundum id quod generi et differentiae accidit ut sunt in hoc. Quia in rebus materialibus genus et differentia primordialiter et originaliter sumuntur a diversis partibus, scilicet a materia genus, et a forma differentia. In substantiis autem immaterialibus non sumuntur aliquo modo a diversis partibus speciei, cum sint naturae simplices: sed ipsa sola natura speciei, ut diversimode conceptibilis et significabilis, est id a quo tam genus quam differentia sumitur.
Ad dubium ergo dicitur quod utique, ut iam diximus, non differt acceptio generis et differentiae in rebus immaterialibus ab eorum acceptione in rebus materialibus quantum ad rem a qua proxime sumuntur, ut argumentum probat: nec hoc intendit deducere Sanctus Thomas. Sed differt tantum quantum ad primam originem et primam radicem talis acceptionis: quia in rebus materialibus materia et forma sunt origo generis et differentiae; non autem in rebus immaterialibus. Et haec differentia est quam Sanctus Thomas ex sua declaratione deducit.
VII. Sed adhuc inquirendum restat, cum genus sumatur in substantiis intellectualibus ex ipsa natura intellectuali indeterminate considerata, differentia vero ex determinatione ad talem gradum entium, secundum quid ista determinatio ad certum gradum entium accipienda sit.
- Ad huius evidentiam, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae II Sent., loco praeallegato; et in Tractatu de Ente et Essentia; ac in Tractatu de Natura Generis 7, quod, cum ratio substantiae quae est praedicamentale genus, secundum mentem Avicennae, sit habere esse aliud a sua quidditate, per se et non in alio; hoc est commune omni substantiae existenti in genere, quod in ea sit compositio ex essentia et esse. Et quia essentia distincta ab esse comparatur ad suum esse sicut potentia ad actum, ideo in omni substantia existente in genere, aliquid potentialitatis est et aliquid actualitatis.
Cum ergo genus dicat aliquid potentiale, oportet ut ab ipsa quidditate, quae est potentialis ad esse, sumatur genus. Differentia etiam, cum ab esse, quod est actuale, immo actus, sumi non possit, quia id a quo sumitur differentia, oportet esse de quidditate et essentia rei, esse autem non est de quidditate rei creatae: necesse est ut et ab ipsa quidditate sumatur, sed diversimode. Potest enim quidditas considerari absolute et indistincte, ut potentialis ad esse: et potest considerari ut propinqua ipsi esse, utpote determinata et constituta in aliquo gradu propinquo ad esse. Ab ipsa ut absolute potentialis est, sumitur ratio generis: ab ipsa vero ut determinationem habet secundum quam appropinquat ad esse, sumitur differentia.
Et hoc commune est tam materialibus quam immaterialibus. Sed in hoc differt res materialis ab immateriali, quod potentialitas quidditatis originem habet a materia, quae est primum susceptivum et primum subiectum; determinatio vero quidditatis sumitur originaliter a forma, cuius est potentialitatem materiae determinare. Ideo non solum a quidditate ut determinabili, et ut determinata, sumitur in eis genus et differentia, sed etiam a materia et forma originaliter, ut superius 8 ostendimus. — In rebus autem immaterialibus, cum non habeant materiam et formam, ab ipsa quidditate tantum et natura intellectuali absolute et indistincte accepta, ut est potentialis ad esse, sumitur genus; ab ipsa vero ut taliter determinata et propinqua ad esse, sumitur differentia.
- Ex iis patet propositum quod quaeritur. Cum enim differentia in eis sumatur ex recessu a potentialitate et propinquitate ad esse, gradus specificus in ipsis sumetur secundum maiorem et minorem propinquitatem ad esse. Quanto enim aliqua natura intellectualis magis recedit a potentialitate et magis appropinquat ad esse et ad actum, tanto est nobilior et superioris gradus, utpote magis propinqua perfectissimo enti, qui est Deus, per maiorem participationem divini esse: quanto autem magis distat ab esse et actualitate, tanto est imperfectioris gradus, utpote magis elongata a primo actu et minus de divino esse participans. Sed, ut ait Sanctus Thomas in Tractatu de Natura Generis 9, hos gradus nos cognoscere non possumus: sed illi tantum cognoscunt qui suam propinquitatem ad Deum et elongationem a rebus compositis et corruptibilibus speculantur.
VIII. Ulterius in ipso processu Sancti Thomae duo sunt attendenda. Primum est circa illam propositionem, Statim in prima entis divisione invenitur hoc quidem perfectum, scilicet ens per se et ens in actu, aliud vero imperfectum, scilicet ens in alio et ens in potentia. Non enim hoc ita accipiendum est quasi una et eadem entis divisio sit per substantiam et accidens, et per actum et potentiam: sed quia sunt de primis divisionibus entis, quibus dividitur secundum determinatos modos essendi. Ponit autem utramque divisionem tanquam unam primam divisionem, quia sese istae divisiones concomitantur: in omni enim genere tam accidentis quam substantiae invenitur potentia et actus, ut dicitur IX Metaphysicae 10.
- Secundum est circa hanc propositionem, Sicut una et eadem est natura quae ex materia et forma constituitur, ita differentia non addit extraneam quandam naturam supra genus. Haec enim similitudo duplicem sensum habere potest. Primus est, ut fiat comparatio generis et differentiae ad materiam et formam, quae constituunt unam naturam. Et sic non accipit Sanctus Thomas. Quia, licet ex illis fiat una natura, non tamen sunt una res materia et forma. Ideo ex hoc non posset argui quod genus et differentia sint una res, ut vult habere Sanctus Thomas: sed tantum quod ex genere et differentia constituatur unum secundum logicam considerationem, scilicet species, sicut in esse naturae ex materia et forma unum constituitur.
Alius sensus esse potest ut fiat comparatio generis et differentiae ad naturam constitutam per materiam et formam. Quia enim dictum est quod in rebus materialibus sumitur genus ab eo quod est materiale et potentiale, et differentia ab eo quod est formale et determinatum; et quod materia est id unde sumitur materialitas et potentialitas naturae, forma vero id a quo sumitur determinatio: si illud potentiale quod sumitur a materia, constitueret seorsum a materia, et illud formale et actuale quod a forma sumitur, seorsum constitueretur a forma, ita quod essent duae naturae, tunc certum esset differentiam, quae id quod est formale importat, addere extraneam naturam ad genus. At quia una et eadem natura est quae ex materia et forma constituitur, et quae rationem potentialis a materia habet et rationem formalis a forma, ideo et ipsa differentia, quae sumitur a formali, non addit extraneam naturam supra genus, quod a potentiali et materiali sumitur. Et hic est verus sensus, quem Sanctus Thomas in ista comparatione intendit.