Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Postquam determinavit Sanctus Thomas de obiecto immateriali cognitionis substantiarum separatarum, nunc de obiecto materiali determinat. Et primo, de obiecto universali; secundo de obiecto particulari, capite sequenti.

Circa primum duo facit: primo, de obiecto materiali determinat; secundo, movet dubium quoddam.

I. Quantum ad primum, ponitur conclusio haec: Per praedictas formas intelligibiles substantia separata non solum cognoscit alias substantias separatas, sed etiam species rerum corporalium.

Probatur primo. Sub ente intelligibili etiam species rerum corporalium continentur. Ergo substantia separata res materiales cognoscit. — Probatur consequentia. Quia, cum intellectus substantiarum separatarum sit perfectus naturali perfectione, oportet ut suum obiectum, scilicet ens intelligibile, universaliter comprehendat.

Adverte fundamentum huius rationis esse quod, quia intellectus natus est informari similitudine aliqua omnium contentorum sub suo formali obiecto, cum cognitio non fiat nisi ratione similitudinis; ideo, cum intellectus substantiae separatae non sit in potentia ad aliquam speciem intelligibilem eorum quae naturaliter cognoscere potest, sed omnes actu habeat; et intelligibile sit eius formale obiectum; oportet ut omnium intelligibilium species in seipso habeat, et sic possit intelligere omne intelligibile, etiam materiale, per species quibus est in actu.

II. Secundo. Substantiae separatae sunt supra substantias corporales. Ergo illae sunt in ipsis aliquo modo. Ergo intelligibiliter. — Probatur prima consequentia. Quia in specie superiori continetur aliqualiter quod est in inferiori: ut patet in numeris. — Secunda etiam probatur. Quia quod est in aliquo, est in eo per modum eius in quo est.

Adverte quod non dixit simpliciter et absolute Sanctus Thomas in specie superiori contineri quod est in inferiori, sed addidit, aliqualiter. Quia non oportet universaliter quod, secundum substantiam superioris, inferior species contineatur in superiori perfecte quantum ad omnia quae ad ipsam pertinent, cum per propriam differentiam inferior ab ipsa distinguatur: sed oportet aliquo modo in superiori contineri. In iis enim quae sunt eiusdem ordinis rerum, quod est inferioris gradus continetur in eo quod est gradus superioris inquantum in inferiori est aliqua participatio superioris: sicut in nigro est aliqua participatio albi, inquantum aliquid de luce participat, quod est formale in ipso. In iis autem quae sunt diversorum ordinum, ea quae sunt inferioris ordinis continentur in iis quae sunt superioris ordinis perfecte et totaliter secundum aliquod esse, non tamen secundum eundem modum essendi: sicut corpora corruptibilia virtute continentur in corporibus incorruptilibus, sed incorruptibiliter; et omnes creaturae continentur in Deo et incorruptibiliter et immaterialiter. Cum ergo substantiae separatae sint superioris ordinis quam res corporales, oportet ut in ipsis sint res corporales secundum modum substantiarum separatarum: ut scilicet sint in ipsis intelligibiliter, sicut ipsae sunt intellectuales substantiae. Et sic dicuntur esse aliqualiter in ipsis: quia secundum modum ipsarum substantiarum separatarum, non autem secundum modum ipsarum rerum corporalium.

III. Tertio. Substantiae separatae causant ea quae fiunt per motum corporum caelestium, movendo ipsa. Ergo cognoscunt omnia corpora. — Patet antecedens. Quia quicquid provenit ex motu corporum caelestium, attribuitur ipsis corporibus caelestibus ut instrumentis; substantiis autem separatis moventibus ut principalibus agentibus. — Consequentia etiam patet. Quia agunt per intellectum. Unde species et naturas generabilium et corruptibilium cognoscunt tanquam propriorum effectuum naturas; species autem corporum caelestium tanquam naturas propriorum instrumentorum. — Confirmatur auctoritate Boetii in Libro de Trin., lib. I, cap. III.

Ex hoc corollarie concluditur quod necesse est quamlibet substantiam [separatam] cognoscere omnes res materiales et totum ordinem earum. Patet ex dictis. Quia quaelibet habet virtutem comprehendendi omnes species et differentias entis; et intellectus earum habet actu omnes similitudines ad quas est in potentia.

IV. Quantum ad secundum, posset contra hanc conclusionem argui, quia intellectus in actu est intellectum in actu: inconveniens autem videtur quod res materialis sit perfectio substantiae separatae.

Sed respondet Sanctus Thomas quod non est inconveniens rem materialem, secundum suam similitudinem immaterialiter existentem in intellectu substantiae separatae, esse illius perfectionem, sicut eius propriam formam. Nam res intellecta est perfectio intelligentis secundum similitudinem suam quam habet in intellectu. Non enim lapis qui est extra animam, est perfectio intellectus nostri possibilis.

Adverte, cum dicitur lapidem qui est extra animam non esse perfectionem intellectus nostri, quod hoc dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod absolute quidditas lapidis existentis extra animam non sit in intellectu. Et sic non intendit Sanctus Thomas. Dictum est enim in praecedenti capite quod similitudo in anima, et res extra animam per ipsam repraesentata, sunt eiusdem rationis, et sunt una et eadem quidditas.

Alio modo, quod non sit in intellectu secundum esse materiale quod habet extra animam. Et sic intendit. Unde post illa verba subiungit quod similitudo rei materialis in intellectu substantiae separatae est immaterialiter, secundum modum substantiae separatae, non secundum modum substantiae materialis, quasi velit dicere: Licet res dicatur perficere intellectum ratione suae similitudinis, inquantum in intellectu est ipsa rei quidditas existens extra intellectum, non tamen quidditas ipsa est in intellectu secundum suum esse materiale, sed secundum esse immateriale et intelligibile, ita quod ipsa, habens esse immateriale in intellectu, repraesentat seipsam habentem esse materiale extra intellectum, et secundum esse immateriale perficit intellectum.

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work