Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit corpus
Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem
Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem
Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis
Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma
Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam
Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori
Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte
Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus
Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili
Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis
Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae
Postquam ostendit Sanctus Thomas intellectum possibilem non esse substantiam separatam neque esse unum in omnibus, nunc idem vult de intellectu agente demonstrare 1. Circa hoc autem tria facit: primo enim ostendit ipsum non esse substantiam separatam, sed esse aliquid animae; secundo, declarat quomodo non est impossibile ipsum cum intellectu possibili in una animae substantia convenire, capitulo sequenti; tertio, ostendit hoc secundum mentem Aristotelis esse, capitulo LXXVIII.
I. Quantum ad primum, sciendum, ut dicitur in Qq. de Anima, art. 5, quod intellectum agentem esse unum et separatum, videtur plus rationis habere quam si hoc de intellectu possibili ponatur: quia invenitur agens separatum ab iis quae reducit in actum; id autem per quod aliquid est in potentia, omnino videtur esse intrinsecum. Et ideo plures posuerunt intellectum agentem esse substantiam separatam quam intellectum possibilem. Propter hoc ponit Sanctus Thomas quod, praeter Averroem, etiam Alexander et Avicenna posuerunt intellectum agentem esse unum omnium.
Contra quam opinionem arguitur probando quod intellectus agens sit aliquid animae nostrae.
Et arguitur primo 2 sic. Agens et patiens oportet esse proportionata. Ergo unicuique passivo correspondet proprium activum. Ergo, si intellectus possibilis est aliquid animae, multiplicatum secundum multitudinem individuorum, ut est ostensum, intellectus agens erit huiusmodi. — Probatur ultima consequentia. Quia intellectus possibilis comparatur ad agentem ut proprium passivum sive susceptivum eius: cum se habeat intellectus agens ad ipsum sicut ars ad materiam, ut dicitur III de Anima.
Adverte quod antecedens intelligendum est de agente proximo, non autem de agente remoto. Non oportet enim agens remotum proportionari secundum adaequationem cuilibet recipienti: quia unum agens remotum potest agere in multa recipientia. Sed bene agens proximum proportionatum esse oportet. Videmus enim in rebus naturalibus omni effectui, praesertim in rebus perfectis, correspondere proprium agens: non producitur enim rosa nisi a rosa, et equus non nisi ab equo producitur; et sic propriae materiae receptivae formae rosae, et propriae materiae receptivae formae equi, correspondent propria agentia. Intellectus autem agens ponitur tanquam proximum agens respectu intellectus possibilis. Ideo illa proportionata sint oportet.
Adverte etiam quod intellectus agens dicitur ab Aristotele comparari ad intellectum possibilem ut ars ad materiam: quia sicut ars principaliter operans reducit quidem materiam de potentia in actum formae artis, non autem ad formam naturalem ipsius operantis per artem, domificator enim sua arte producit formam domus in materia, non autem suam formam qua est homo; ita intellectus agens in intellectum possibilem introducit species intelligibiles rerum naturalium, et reducit ipsum de potentia in actum illarum rerum, non autem suam formam secundum quam est intellectus agens, in ipsum introducit.
II. Sed videtur haec ratio non concludere. Diceretur enim quod, licet intellectui possibili correspondeat intellectus agens tanquam proprium activum; et sit unius speciei, sicut omnis intellectus possibilis est unius speciei: non tamen oportet ut uni intellectui possibili secundum numerum correspondeat unus numero intellectus agens; cum videamus unum numero agens in plura passiva posse agere, sicut unus ignis numero potest multa ligna comburere, et una arte domificativa possunt multae materiae transmutari ad formam domus.
Dato etiam quod oporteret tot numero esse intellectus agentes quot sunt intellectus possibiles, non tamen sequitur, si intellectus possibilis est aliquid animae humanae, quod et intellectus agens sit aliquid animae. Non enim oportet ut agens in eadem essentia numero radicetur cum patiente: cum videamus in naturalibus agens esse a patiente omnino secundum suam substantiam separatum, sicut ignis a ligno.
III. Respondetur, et dicitur primo, quod non omnes quidem rationes hic adductae a Sancto Thoma sunt tanquam demonstrationes accipiendae, sed aliquae sunt probabiles et persuasivae. Unde non oportet in omnibus conari ad hoc ut demonstretur eas de necessitate concludere. Enitar tamen, quantum fieri poterit, ostendere quod efficaces sint, non parvique momenti.
Dicitur secundo, quod propositio assumpta pro fundamento rationis, scilicet, Unicuique passivo correspondet proprium activum, intelligenda est de passivo naturali, et de identitate generis et ordinis. Oportet enim ut passivo naturaliter motivo ab aliquo, correspondeat, tanquam proprium agens et naturale, aliquod agens quod sit eiusdem generis cum ipso, praesertim in rebus perfectis, ut inferius 3 habetur. Propterea dicitur VII Metaph. 4, quod res materiales non possunt a formis separatis tanquam a propriis activis produci, cum sint alterius ordinis ab ipsis et alterius generis. Si ergo intellectus agens comparatur ad possibilem sicut naturale et proprium agens, necesse est ut sint eiusdem generis et ordinis. Et ideo, si intellectus est accidens animae, aut forma corporis (si ab ipsa anima non distinguatur: hoc enim nihil ad propositum refert); et per consequens multiplicatur ad multiplicationem hominum: necesse est ut et intellectus agens sit accidens animae aut forma corporis, et ad multiplicationem hominum multiplicetur. Et sic non erit substantia una separata.
-
Unde ad obiecta, patet quod non sunt contra mentem rationis. Non enim vult concludere Sanctus Thomas per hanc rationem primo quod unicuique intellectui possibili correspondeat unus numero intellectus agens, ut obiectio supponit; nec quod in eadem numero essentia animae oporteat de necessitate esse intellectum possibilem et agentem a quo ille movetur: sed hoc solum, quod non est substantia separata tanquam unus intellectus agens omnium hominum. Quod iuxta declarationem factam optime concluditur. Quo quidem existente, considerato modo agendi intellectus agentis et necessitate ipsius, consequenter convenientius est dicere quod intellectus possibilis unius hominis moveatur ab intellectu agente existente in ipso homine, quam quod moveatur ab intellectu agente in alio homine existente: ut per alias rationes inferius ostendetur.
-
Si autem contra rationis declarationem instetur, quia inquit Sanctus Thomas, de mente Aristotelis, intellectum agentem ad possibilem comparari sicut artem ad materiam; non oportet autem artem esse eiusdem generis et ordinis cum materia artis, cum ars habeat esse immateriale, non autem materia; et sic videtur declaratio fundamenti rationis non esse secundum intentionem Sancti Thomae: — dicitur quod illa comparatio quantum ad aliquid vera est, quantum autem ad aliquid non habet veritatem: sicut et in omni alia comparatione accidit. Se habet enim intellectus agens ad possibilem sicut ars ad materiam, inquantum non producit formam suae speciei in intellectu possibili, sed tantum formam rerum materialium: non enim causat alium intellectum agentem in intellectu possibili, sed species intelligibiles, quae sunt rerum materialium formae. Sic enim et artifex non causat suam formam et suam speciem qua est in rerum natura, in materiam, sed tantum causat formas rerum de quibus est ars. Unde quod inquit Sanctus Thomas, intellectum possibilem esse proprium passivum sive susceptivum intellectus agentis, non sic intelligendum est quasi in ipso intellectus agens suscipiatur secundum propriam speciem: sed quia est id in quo recipiuntur omnes formae ab intellectu agente productae. — Est autem dissimilitudo inter intellectum agentem et artem in comparatione ad passivum, quia intellectus agens comparatur ad possibilem ut ad proprium et naturale passivum, receptivum formarum secundum eundem modum essendi qui intellectui agenti convenit, scilicet secundum esse intelligibile et immateriale: ideo oportet ut uterque intellectus in modo essendi conveniant, ut, sicut intellectus possibilis habet esse per modum inhaerentis aut formae alterius, ita habeat esse et intellectus agens. Ars autem comparatur ad materiam sicut ad susceptivum formae secundum alium essendi modum: materia enim recipit formam artis materialiter, quae in intellectu habet esse immateriale. Ideo non oportet ut sit idem modus essendi artis et eius susceptivi. Unde et ars non est naturale activum, sed magis voluntarium: inquantum non agit nisi adiuncta voluntate. Intellectus autem agens est naturale activum respectu intellectus possibilis; licet quantum ad aliquid, ut supra 5 est ostensum, habeat modum artis.
Dicitur ulterius quod, licet ars alium modum essendi habeat quam materia, non tamen dicitur esse alterius generis et alterius ordinis. Quia ars est eiusdem rationis cum forma materiali, et suae rationi non repugnat uterque modus essendi. Materiale enim et immateriale tunc sunt diversorum ordinum, quando rationi unius repugnat esse in materia, alterius vero rationi convenit ut sit in materia: sicut intelligentia separata et equus sunt alterius et alterius ordinis et generis. Rationi vero formae quae producitur per artem, inquantum huiusmodi, non repugnat esse materiale, neque etiam immateriale. Unde, sicut materia est eiusdem ordinis et generis cum forma in ipsa per artem introducta, ita et cum ipsa arte.
IV. Secundo 6 arguitur ad conclusionem. Intellectus agens facit species intelligibiles tales qualis est ipse. Et facit tales quales competunt intellectui possibili ad intelligendum. Ergo est proportionatus intellectui possibili. Ergo, cum intellectus possibilis sit pars animae, ipse non erit substantia separata. — Prima pars antecedentis probatur. Quia omne agens agit sibi simile. — Secunda autem pars probatur. Quia non facit species intelligibiles actu ut per eas ipse intelligat, maxime tanquam substantia separata, cum non sit in potentia (scilicet passiva): sed ut per eas intelligat intellectus possibilis.
V. Circa hanc rationem dupliciter dubitatur. Primo enim, circa primam partem antecedentis, quaeritur quomodo intelligatur illa similitudo qualitatis inter intellectum agentem et speciem intelligibilem. Aut enim intelligitur quod facit species eiusdem rationis cum ipso: aut secundum eundem modum essendi. Si secundum eandem rationem, istud est manifeste falsum: quia species intelligibilis lapidis facta per intellectum agentem, non est eiusdem speciei cum intellectu agente, sed cum lapide existente in materia. — Si secundum eundem modum essendi, probatio ad hoc assumpta non erit ad propositum. Non enim omne agens agit sibi simile quantum ad eundem modum essendi, licet faciat aliquo modo sibi simile secundum eandem rationem: ostensum est enim superius 7 quomodo forma alium modum essendi habet in materia, et alium in mente artificis.
Secundo dubitatur circa primam consequentiam. Aut enim intelligitur intellectum agentem esse proportionatum intellectui possibili secundum eandem rationem. Et sic non sequitur hoc consequens nisi intellecto antecedente secundum eundem sensum, scilicet quod species intelligibilis est eiusdem rationis cum intellectu possibili et intellectu agente. Constat autem manifeste hoc falsum esse. Et sic ratio nulla erit. — Aut intelligitur ipsum esse proportionatum secundum eundem essendi modum. Et tunc oportet ut intelligatur antecedens similiter de convenientia in modo essendi. Sed ostensum est ex sua probatione illud sic intelligi non posse, sed tantum de convenientia rationis. Ergo istud consequens ex illo antecedente non sequitur.
VI. Ad huius evidentiam, considerandum est quod virtus rationis consistit in hoc quod ea quae uni tertio assimilantur, inter se quoque similia sunt; et similiter quae uni tertio proportionantur, inter se quoque sunt proportionata. Et ideo, cum tam intellectus possibilis quam intellectus agens habeant similitudinem et proportionem cum specie intelligibili, ille per modum susceptivi, hic per modum activi principii; cum et proprium actum oporteat proprio susceptivo proportionari, et proprium effectum propriae causae: oportet intellectum possibilem et intellectum agentem sibi invicem proportionata esse. Secundum ergo convenientiam utriusque intellectus ad speciem intelligibilem, erit convenientia ipsorum intellectuum. Convenit autem uterque intellectus cum specie intelligibili in eodem genere et in eodem ordine: quia species et est proprius actus et naturalis intellectus possibilis, et proprius ac naturalis effectus intellectus agentis; actum autem proprium alicuius potentiae oportet esse eiusdem generis et ordinis cum ipsa potentia, et proprium ac naturalem effectum alicuius agentis cum suo agente oportet eiusdem generis et ordinis esse. Ad hanc autem convenientiam sequitur convenientia in modo essendi: quia quae sunt eiusdem rationis et eiusdem ordinis, eundem essendi modum naturalem habent; ut patet discurrendo per omnia. Sequitur ergo ut et ipsi intellectus inter se et eiusdem rationis et eiusdem modi essendi sint.
- Unde ad primum dubium dicitur quod prima pars antecedentis intelligitur de convenientia in eadem ratione generica et in eodem ordine: consequenter etiam in eodem modo essendi naturali. Licet enim alia sit ratio specifica intellectus agentis et alia speciei intelligibilis, conveniunt tamen in hac ratione et in hoc ordine, quod sunt principium proprium intellectionis, et eundem essendi modum habent, scilicet esse immateriale et esse intellectuale. Et sic optime probatur ista pars antecedentis ex illa propositione assumpta, quod omne agens agit sibi simile: scilicet quod omne agens proprium et naturalem effectum facit eiusdem rationis secum, saltem generice et eiusdem ordinis. Species enim est proprius et naturalis effectus intellectus agentis.
Cum autem instatur, quod non potest illa pars antecedentis intelligi de convenientia in modo essendi, quia tunc probatio adducta non esset ad propositum: — dicitur quod utique ratio illa immediate probat convenientiam secundum rationem et ordinem: quia agens proprium, continens virtute tantum aliquam formam non autem formaliter, producit sibi simile secundum rationem genericam et in eodem ordine. Mediate tamen probat etiam convenientiam in modo essendi. Quia ex hoc quod forma est similis intellectui agenti in genere et ordine rerum, sequitur quod eundem modum essendi cum ipso habeat.
- Ad secundum dubium similiter respondetur quod consequens illud intelligitur de proportione et secundum eandem rationem atque ordinem, et secundum eundem modum essendi.
Ad improbationem primae partis, iam ostensum est quod etiam antecedens de proportione secundum rationem et ordinem intelligitur.
Ad improbationem vero secundae partis, similiter patet quod et antecedens de convenientia etiam in modo essendi intelligenda est, non autem tantum de convenientia secundum rationem.
VII. Tertio arguitur. Formae materiales recipiuntur in materia prima non per actionem substantiae separatae tantum, sed per actionem formae eiusdem generis, quae scilicet est in materia. Ergo, a simili, si intellectus possibilis est pars animae non autem substantia separata, intellectus agens, per cuius actionem fiunt species intelligibiles in ipso, non erit substantia separata sed virtus animae. — Probatur antecedens exemplo huius carnis, quae generatur per formam quae est in iis carnibus et in his ossibus: ut patet per Aristotelem, VII Metaph., text. 28. — Consequentia vero probatur. Quia sicut materia prima perficitur per formas materiales, ita intellectus possibilis perficitur per species intellectas in actu.
Adverte, cum dicitur hic quod formae naturales recipiuntur in materia non per actionem alicuius substantiae separatae tantum, quod idcirco additur tantum, quia non negat Aristoteles, secundum cuius opinionem hic arguit Sanctus Thomas, quin substantiae separatae sint causae formarum materialium, cum ponat ipsas esse motrices orbium, ex quorum motibus est in inferioribus generatio et corruptio: sed negat illas solas esse causas dictarum formarum, ut voluit Plato et Avicenna. Praeter enim substantias separatas, requiruntur propria et particularia agentia materialia, ut ostenditur VII Metaphysicae.
Quarto. Si intellectus esset separatus, aut nulla aut parva differentia esset inter opinionem istam et Platonicam. Sed opinionem Platonicam reprobat Aristoteles in I Metaphysicae. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia Plato ponebat scientiam causari in nobis ab ideis, quas ponebat substantias separatas. Similiter, cum intellectus agens sit primum et principale principium scientiae nostrae, si ponatur substantia separata, ponitur scientiam in nobis a substantia separata causari.
VIII. Quinto. Oportebit quod vel semper intelligamus: vel quod non sit in potestate nostra actu intelligere. — Probatur consequentia. Quia tunc actu intelligimus quando phantasmata fiunt actu intelligibilia. Si autem intellectus agens est substantia separata, oportet quod eius actio, quae est phantasmata facere actu intelligibilia, aut sit continua et non intercisa: aut quod non continuetur et intercidatur ad arbitrium nostrum.
Sexto 8. Sequeretur quod tam scientes quam inscii similiter intelligent. — Probatur consequentia. Quia comparatio substantiae separatae ad omnia phantasmata in quibuscumque est una: sicut comparatio solis est una ad omnes calores 9. Eadem autem phantasmata sunt in illis: cum res sensibiles similiter sentiant.
Adverte quod comparatio substantiae separatae ad omnia phantasmata dicitur hoc loco esse una, quia est eiusdem rationis, quia videlicet eodem modo comparatur ad omnia, utpote non magis illuminativa unius phantasmatis quam alterius: sicut et sol eodem modo ad omnes calores comparatur, non magis existens causa unius quam alterius.
IX. Ad istas duas rationes simul responderi posset quod intellectus agens semper agit quantum in se est: sed non semper phantasmata sunt intelligibilia actu, sed solum quando sunt actu disposita per actum cogitativae virtutis, cuius usus est in nostra potestate. Et ideo ad primum horum, negatur consequentia, qua infertur quod intelligere non erit in nostra potestate. — Ad secundum, etiam negatur consequentia: quia idcirco non omnes intelligunt ea quorum habent phantasmata, quia non omnes habent actum cogitativae convenientem.
- Contra hanc responsionem, quod non sit omnino sufficiens, licet aliquam habeat apparentiam, arguit Sanctus Thomas, quia haec dispositio quae fit per cogitativam ad intelligendum, aut est dispositio intellectus possibilis ad recipiendum formas intelligibiles, ut voluit Avicenna: aut est phantasmatum dispositio ad hoc ut fiant actu intelligibilia, ut Averroes et Alexander dicunt.
Si primum, contra arguitur. Tum quia id in cuius natura est recipere aliquam formam, non indiget dispositione alia ad formam illam 10: nisi forte sint in illa contrariae dispositiones. Intellectus autem possibilis secundum suam naturam est in potentia ad species actu intelligibiles, ad quas comparatur ut diaphanum ad lucem vel ad species coloris. Nihilque est in ipso contrarium, quod sit impeditivum speciei intelligibilis recipiendae: nam falsitas quae accidit in iudicio intellectus componentis et dividentis, provenit, non quod in intellectu sint aliqua intellecta, sed ex eo quod ei aliqua desunt 11. — Tum quia non esset comparatio phantasmatum ad intellectum possibilem sicut colorum ad visum, ut voluit Aristoteles. Quia colores, facti visibiles actu per lucem, pro certo imprimunt suam similitudinem in diaphano et visu. Quod non convenit phantasmati illustrato, secundum hanc responsionem. — Tum quia nec phantasmata nec sensus essent per se necessaria ad intelligendum, tanquam scilicet principia activa et causativa scientiae: sed per accidens tantum, quasi praeparantia et excitantia intellectum possibilem ad recipiendum. Quod et est opinionis Platonicae; et contra ordinem generationis scientiae et intellectus 12 positum ab Aristotele in I Metaphysicae et II Posteriorum. — Addit vero Sanctus Thomas quod haec positio Avicennae consonat iis quae de generatione rerum naturalium dicit, dum ponit agentia naturalia solum praeparare materiam ad suscipiendas formas ab intelligentia separata.
Si vero secundum dicatur, tunc hoc videtur conforme positioni dicentium quod agentia inferiora disponunt solum ad ultimam perfectionem, ultima autem perfectio est ab agente separato. Quod est contra sententiam Aristotelis, VII Metaphysicae.
X. Circa illam propositionem, Id in cuius natura est recipere aliquam formam, non indiget dispositione ulterius ad illam formam, dubitatur. Quia tunc sequitur quod materia immediate recipere possit quamcumque formam substantialem absque aliqua dispositione: cum secundum suam naturam sit in potentia ad omnem formam substantialem. Hoc autem videtur falsum: quia anima non potest recipi in materia nisi sit prius organizata et disposita.
Videtur etiam esse contra doctrinam Sancti Thomae Prima, q. LXXVI, a. 6, ubi inquit quod materia prima est in potentia ad omnes actus ordine quodam: et sic videtur quod posteriorem formam non possit recipere nisi disponatur et praeparetur per praecedentem formam; sicut non potest recipere animam intellectivam nisi praecedat in ipsa anima sensitiva et vegetativa.
-
Ad huius evidentiam, considerandum quod esse secundum suam naturam in potentia ad formam, aut esse illud in cuius natura est recipere aliquam formam, accipit Sanctus Thomas pro eo quod est esse ex se et ex propria natura dispositum ad illam formam suscipiendam. Tale autem constat non indigere alia ulteriori dispositione ad illam formam: implicat enim contradictionem quod aliquid ex propria natura dispositum sit ad formam, et quod ulteriori ad illam dispositione indigeat; nam, si dispositione superaddita indigeat, iam non est ex propria natura dispositum. Diaphanum enim actu, quia ex se est dispositum ad susceptionem speciei coloris, ideo non indiget alia dispositione ad illam speciem. Et similiter intellectus possibilis, quia est ex propria natura dispositus ad speciem intelligibilem; propter quod comparatur ad ipsam sicut diaphanum ad lucem, si accipiatur diaphanum in potentia; aut sicut diaphanum ad speciem coloris, si accipiatur diaphanum in actu; ideo nulla alia dispositione ad illam suscipiendam eget. Et in hoc fundatur ratio Sancti Thomae.
-
Ad rationem autem in oppositum respondetur quod de immediata receptione formae in materia dupliciter loqui possumus. Uno modo, ut illa immediatio excludit dispositionem praecedentem duratione formam in materia et desinentem in adventu ipsius formae: ut sit sensus quod materia non indiget ut prius duratione disponatur antequam recipiat formam, sed per seipsam est ad omnem formam disposita. — Et tunc negatur consequentia. Quia materia non est immediata nisi formis elementorum, ut dicitur inferius, cap. LXXXIX, et II Sent., d. XII, a. 4: non enim indiget secundum se per aliam formam praecedentem disponi ad formam elementi; licet per accidens oporteat ipsam ad formam unius elementi disponi, si in materia contingat esse dispositiones contrarias dispositionibus formae introducendae. Sed bene, ut in locis praeallegatis dicitur, indiget disponi ad alias formas per susceptionem formarum praecedentium: ut accidit in generatione hominis, eo quod inter ipsam et animam intellectivam medient multae formae. — Ad probationem autem consequentiae, negatur assumptum. Non enim, iuxta sensum datum propositioni Sancti Thomae, materia est secundum suam naturam in potentia ad omnem formam, idest, per se et ex propria natura sufficienter ad omnem formam disposita: sed tantum ad formas elementares.
-
Alio modo, ut illa immediatio excludit dispositionem manentem in materia cum ipsa forma: ut sit sensus quod inter materiam et formam non mediat aliqua dispositio materiae superaddita, sed ipsa forma substantialis immediate inhaeret materiae. Et tunc dicitur, iuxta ea quae superius 13 determinata sunt, quod de forma substantiali dupliciter loqui possumus: uno modo, ut dat esse substantiale corporeum; alio modo, ut dat aliquem gradum essendi supra esse corporeum, puta esse vegetativum, esse sensitivum, aut esse intellectivum.
Si primo modo consideretur, sic materia nude accepta est ex sua natura disposita ad susceptionem cuiuscumque formae substantialis, nec indiget ad illam alia dispositione, ut in superioribus patuit 14, et habetur ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. LXXVI, a. 6, de Spiritualibus, art. 3, et de Anima, art. 9: sed immediate omnem formam substantialem recipit. Unde negatur falsitas consequentis. — Ad cuius primam probationem dicitur quod assumptum est falsum de anima ut dat esse corporeum. Sic enim eius perfectibile est materia prima, non autem corpus organizatum. — Ad secundam probationem dicitur, iuxta ea quae habentur in Qu. de Anima, articulo praeallegato, ad 9, quod materia dicitur in potentia ad omnes actus ordine quodam, non quasi recipiat diversas formas ordinatim, quae scilicet permaneant in materia, tanquam una sit dispositio ad aliam; sed quia id quod est proprium superioris formae, non recipitur nisi mediante eo quod est proprium inferioris formae. Materia enim non est secundum se disposita ad gradum superioris formae, sed tantum ad esse substantiale corporeum, ut superius 15 est ostensum: et per gradum inferiorem ad gradum superiorem et perfectiorem, ab eadem tamen forma procedentes, disponitur.
Si autem consideretur secundo modo, sic materia non est immediata omni formae, si nude consideretur: sed ad hoc ut formam secundum perfectiorem gradum recipiat, oportet praeintelligere in ipsa, ordine naturae et intellectus, gradum inferiorem, tanquam materiae dispositionem ad gradum superiorem. — Unde, sic etiam considerata forma, consequentia et assumptum ad eius probationem falsa sunt.
XI. Circa illam probationem, in eadem ratione assumptam 16, ad excludendam obiectionem qua aliquis posset dicere in intellectu esse aliquid contrarium formae intelligibili, quia in intellectu est falsitas, quae veritati contrariatur: — circa hanc, inquam, Falsitas quae accidit in iudicio intellectus componentis et dividentis, provenit, non ex eo quod in intellectu possibili sint aliqua intellecta, sed ex eo quod aliqua ei desunt, advertendum quod in intellectu intelligibilium, cum species contrariorum, ut adducit Sanctus Thomas, de mente Aristotelis VI Metaph. 17, text. 23, non sint contrariae, immo unum sit ratio cognoscendi alterum: sed contrarietas invenitur in ipso tantum secundum veritatem et falsitatem, secundum quod opiniones contradictoriorum, quarum una est vera et altera falsa, sunt contrariae. Unde contrarietas quae invenitur in intellectu, est tantum contrarietas enuntiationum, quae praesupponunt species in intellectu, ex quibus intellectus ad enuntiandum procedit: non autem est contrarietas aliquorum quae ad actum intelligendi praesupponantur. Et ideo bene inquit Sanctus Thomas quod falsitas non est in intellectu ex eo quod sint in ipso aliqua intellecta, idest: falsum existens in intellectu, quod contrariatur vero, non est species aliqua intelligibilis; ut oporteat ipsam removeri ad hoc ut intellectus aliam speciem suscipiat, sicut oportet removeri formam aquae a materia et qualitates eam consequentes, si in materiam aquae debet forma ignis introduci. Immo defectus et privatio alicuius speciei, aut alicuius alterius requisiti ad hoc ut intellectus veram compositionem faciat, est ratio quare intellectus falsum iudicat et componit: sicut iudicans hominem esse rudibilem, quod est falsum, ideo sic iudicat, aut quia non habet speciem intelligibilem hominis aut rudibilis; aut quia secundum illas species non potest recte iudicare, propter defectum virium sensitivarum, quarum operatione intellectus ad intelligendum eget.
XII. Septimo 18 principaliter arguitur. Intelligere est nobilissimus effectus qui est in istis inferioribus. Ergo non sufficit ad ipsum ponere agens remotum, quod sit substantia separata, sed oportet etiam ponere agens proximum sui generis. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia effectus nobiliores in istis inferioribus, praeter agentia superiora, requirunt agentia sui generis: ut patet in animalibus perfectis.
Addit autem Sanctus Thomas quod haec ratio contra Avicennam non procedit: eo quod ponat omne animal posse generari absque semine.
Circa hanc propositionem, Intelligere est nobilissimus effectus in istis inferioribus, attendendum quod nomen effectus hoc loco accipitur ut extenditur non solum ad id quod per actionem producitur, sed etiam ad ipsam operationem. Dicitur autem intelligere esse nobilissimus effectus, non secundum entitatem suam absolute et simpliciter consideratam, quia omnis substantia est ipso nobilior, substantia enim omnis est nobilior omni accidente, simpliciter loquendo: sed quantum ad modum essendi, et in ratione operis et effectus; quia et habet esse immateriale, et procedit ab anima ut excedit materiae capacitatem, secundum quod habet ut sit excellentissima formarum. Operatio autem, sicut accipit speciem a principio operationis, ut dicitur Verit., q. xx, 1, ad 2, ita ab ipso habet nobilitatem.
XIII. Sed non videtur haec ratio efficax esse, propter duo. Primo, quia posset aliquis dicere quod, praeter agens universale et remotum, datur agens proximum intellectionis, scilicet intellectus possibilis, qui, postquam recepit speciem a substantia separata, producit intellectionem. Et sic non oportet ponere intellectum agentem esse partem animae.
Secundo quia, si illa propositio sit universaliter vera, quod omnibus effectibus nobilioribus in istis inferioribus, praeter agentia universalia, oportet assignare agens proprium eiusdem generis: cum anima intellectiva sit nobilissimus effectus qui in iis inferioribus inveniatur, oportebit, praeter agens universale, qui est Deus, assignare sibi agens proprium eiusdem generis, scilicet animam intellectivam. Et sic non a solo Deo erit per creationem, sed una anima erit ab alia: sicut unus equus ab alio generatur. Quod est contra omnem philosophiam et theologiam.
- Incipiendo a secundo, ex cuius solutione dependet solutio primi, dicitur primo, quod per effectum in istis inferioribus non intelligit Sanctus Thomas omne productum ab alio quomodocumque: sed productum a causa universali cui non repugnat produci etiam ab agente particulari sui generis. De talibus enim effectibus verum est quod nobiliores inter illos producuntur non solum ab agentibus superioris ordinis, sed etiam requirunt agentia sui ordinis. Modo, anima intellectiva non est talis effectus: quia non potest produci nisi per creationem, ut ostendit Sanctus Thomas Prima, q. xc, a. 2; solius autem Dei est creare, ut superius 19 est ostensum. Ideo instantia non est ad propositum. — Intelligere autem bene est de numero talium effectuum quibus non repugnat habere agens proprium sui ordinis. Idcirco bene illi oportet, praeter substantias separatas, assignare proprium sui generis agens: quod scilicet ad inferiora pertineat tanquam virtus animae humanae, sicut intelligere nostrum ad humanam animam pertinet ut actus in ipsa naturaliter receptus.
Dicitur secundo quod, licet non producatur una anima ab alia, homo tamen facit ipsam uniri materiae, et sic est causa unionis eius ad materiam.
- Ad primum vero consequenter dicitur quod non sufficit ponere intellectum possibilem tanquam agens proprium. Tum quia intellectus possibilis non est potentia activa, sed passiva, quae indiget ab aliquo agente perfici ad hoc ut intellectionem eliciat. — Tum quia intelligere nostrum co-exigit facere intelligibilia in actu: cum propter hoc anima nostra sit unita corpori, ut per sensus rerum materialium cognitionem accipiat, faciendo per abstractionem a materialibus conditionibus intelligibilia in potentia esse actu intelligibilia. Hoc autem non potest intellectus possibilis, qui est potentia passiva. Ideo, praeter intellectum possibilem, quo anima potest omnia fieri, necesse est esse in anima intellectum agentem, quo possit omnia materialia facere actu intelligibilia 20. Unde inquit Sanctus Thomas de Anima, art. 4, ad 8, quod actus intellectus possibilis est recipere intelligibilia, actio autem intellectus agentis est abstrahere intelligibilia; et quod ad unum intelligere oportet quod utraque istarum actionum concurrat.
XIV. Octavo. Abstrahere formas universales a phantasmatibus est in intentione nostra, non solum in intentione agentis remoti. Ergo oportet in nobis esse proximum principium talis effectus, qui est intellectus agens. — Probatur consequentia. Quia intentio effectus demonstrat agentem. Nam quae sunt de intentione tantum naturae superioris, producuntur tantum a natura superiori: sicut genita ex putrefactione, quae dicit Aristoteles a casu fieri, scilicet per comparationem ad naturam inferiorem. Quae autem a natura inferiori intenduntur, etiam a natura inferiori producuntur: ut animalia genita ex semine.
Circa istam propositionem, Intentio effectus demonstrat agentem, advertendum quod intendere est proprie respectu finis. Ideo intendere effectum aliquem, ut proprium scilicet effectum, nihil aliud est quam tendere et inclinari in illum tanquam in finem et terminum suae operationis. Constat autem quod hoc non convenit nisi habenti in se principium productivum dicti effectus. Ideo bene dicitur quod intentio effectus demonstrat agentem: idest, quod intendi aliquid ab aliqua natura tanquam eius effectus, demonstrat illam naturam esse illius productivam; non enim inclinaretur in illum effectum a se producendum nisi haberet in se principium illius productivum. Et hoc secundum conditionem intentionis. Si enim inclinetur ad producendum effectum immediate, tunc oportet ut in se proximum principium illius effectus habeat: ut dictum est de anima humana respectu abstractionis universalium; experimento enim constat quod nos conamur ad considerationem universalium absque conditionibus materialibus, quod est abstrahere universalia a particularibus. Si autem intendat effectum tanquam ab ipsa remote producendum, oportet ut habeat in se principium illius effectus remotum.
Adverte quod ratio haec est illa quam ponit Sanctus Thomas Prima Parte, q. LXXIX, a. 4. Sed haec ex perfectione actus intelligendi ad hoc tantum deducit quod oportet illi assignari propriam causam. Illa autem ulterius ex perfectione animae intellectivae arguit oportere in ipsa anima esse talem virtutem; tanquam arguens ulterius quod, si oportet in natura inferiori esse virtutem propriam actus intelligendi productivam, necesse est ut illa sit in anima humana, quia nobilissimus effectus debet habere nobilissimam causam; nihil autem in istis inferioribus est nobilius anima humana.
XV. Nono. Homo est perfectissimus inter omnia inferiora moventia. Et eius propria et naturalis operatio est intelligere. Ergo oportet in ipsa esse principium sufficiens ad intelligendum. Ergo est in ipsa intellectus agens et intellectus possibilis. — Probatur prima consequentia. Quia in natura cuiuslibet moventis est principium sufficiens ad naturalem eius operationem, sive in actione sive in passione consistat. — Secunda etiam probatur. Quia intelligere non completur sine passione, qua intellectus possibilis patitur ab intelligibili; neque sine actione, qua intellectus agens facit intelligibilia in actu.
Decimo. Sequitur quod intelligere non sit operatio propria et naturalis homini. Et sic non poterit definiri homo per hoc quod est intellectivus et rationalis. — Probatur consequentia. Quia operatio quam homo exercet sola virtute supernaturalis substantiae, est operatio supernaturalis: ut miracula facere et prophetare. Constat autem quod, si intellectus agens, sine cuius virtute homo intelligere non potest, sit substantia separata, quod est supra hominis naturam. Ergo etc.
Adverte quod aliquid agere sola virtute supernaturali contingit quando supra virtutem naturalem operantis datur sibi virtus ad operandum sine qua operatio expleri non posset. Et tunc illa operatio non potest dici naturalis operanti: cum non procedat complete et sufficienter a virtute talis operantis. Propterea optime sequitur, ut deducit Sanctus Thomas, quod intelligere erit operatio homini supernaturalis, si intellectus agens sit substantia separata. Sic enim non producetur intelligere ab homine per virtutem eius naturalem complete et sufficienter, sed opus erit virtute superaddita virtuti naturali ipsius.
XVI. Undecimo. Homo abstrahit species a phantasmatibus, et recipit mente actu intelligibilia. Quorum primum pertinet ad intellectum agentem; secundum vero ad intellectum possibilem. Ergo oportet intellectum agentem et possibilem esse virtutes in nobis formaliter existentes. — Probatur antecedens. Quia non aliter venissemus in notitiam harum actionum, nisi eas in nobis experiremur. — Consequentia etiam probatur. Quia nihil operatur, ut patet ex II de Anima, nisi per aliquam virtutem quae sit formaliter in ipso.
Hac ratione usus est etiam Sanctus Thomas superius 21 ad probandum intellectum possibilem in nobis formaliter esse, et est ibi plenissime explicata. Ideo circa ipsam non est nobis hic immorandum.
Si dicatur, ut Averroes dicit, quod istae actiones homini attribuantur inquantum isti intellectus nobis continuantur: patet quidem de intellectu possibili ex praecedentibus quod eius continuatio nobiscum non sufficit ad hoc ut per ipsum intelligamus. Sed et de intellectu agente arguitur quod non sufficit ad hoc ut agamus operationem intellectus agentis. Formae enim artis non consequuntur actionem artis, sed solum similitudinem formalem: et per consequens nec subiectum earum potest per ipsas actionem artificis facere. Ergo nec homo, per hoc quod in ipso sint species intelligibiles factae ab intellectu agente, potest facere operationem intellectus agentis. — Probatur consequentia. Quia, secundum Aristotelis exemplum, III de Anima, comparatur intellectus agens ad species intelligibiles sicut ars ad formas artificiales.
- Circa hanc propositionem, Formae artis non consequuntur actionem artis, sed solum similitudinem formalem, considerandum quod formam consequi actionem sui principii formalis productivi, ut hoc in loco accipitur, est ipsam assimilari principio formali in virtute agendi, ut scilicet possit eam actionem producere quam suum principium formale potest efficere. In hoc autem differunt formae a natura productae, et formae productae per artem, quia formae productae a natura, sicut assimilantur formae productivae secundum rationem formalem, ita assimilantur illi quantum ad modum essendi: forma enim ignis producentis, et forma ignis producti, habent eundem modum essendi. Et ideo actio quae consequitur formam producentem, consequitur etiam formam productam: quia quae sunt eiusdem rationis et eiusdem modi essendi, habent easdem operationes; sicut enim forma ignis producentis calefacit et exsiccat, ita forma ignis producti. Formae autem productae per artem, licet assimilentur arti secundum similitudinem formalem, inquantum videlicet sunt eiusdem rationis cum ipsa, non tamen assimilantur illi secundum modum essendi: cum ars habeat esse immateriale et intellectuale, forma autem per artem producta habeat esse materiale. Et ideo non oportet ut operatio artis conveniat formae productae per artem: non enim, sicut ars domificandi est principium formale quo artifex domum producit, ita forma domus in materia producta est principium formale quo una domus producat aliam domum. Huius autem ratio est quia illa operatio non concomitatur formam artis secundum suum esse materiale, sed tantum ut habet esse immateriale et intelligibile: quod esse non convenit formae artis ut est in materia. Ideo bene inquit Sanctus Thomas quod forma artis non consequitur actionem artis, sed tantum similitudinem formalem: idest, non assimilatur arti in operando, sed tantum in ratione formali.
XVII. Ultimo principaliter arguitur. Si intellectus agens sit substantia separata, sequitur quod homo non sit agens seipsum, sed actus ab alio. Et sic non erit dominus suarum operationum; et non merebitur laudem et vituperium; et sic peribit scientia moralis et conversatio civilis. — Probatur consequentia. Quia quod non potest exire in propriam operationem nisi per hoc quod movetur ab exteriori principio, magis agitur ad operandum quam seipsum agat: ut patet in irrationalibus, quae, a sensibilibus exterioribus per sensuum motionem ordine quodam mota, magis aguntur quam seipsa agunt. Intelligere autem est propria hominis operatio, cuius principale principium est intellectus agens, qui facit species intelligibiles actu, a quibus quodammodo movetur intellectus possibilis: idest motione formali, quae est actuatio susceptivi.
XVIII. Circa hanc rationem duo occurrunt dubia. Primum est quia, si ideo negatur bruta agere seipsa ad operationem quia non possunt operari nisi moveantur a principio exteriori quod est ipsum sensibile, eadem ratione, etiam si intellectus agens ponatur in homine esse, sequetur quod homo agatur ad operandum: quia non potest operari opere sequente cognitionem nisi ab exteriori sensibili moveatur. Et sic ista ratio non magis erit contra ponentes intellectum esse substantiam separatam, quam contra ponentes ipsum animae partem esse.
Secundum est quia, etiam si intellectus agens ponatur in anima, ipsa est de necessitate agens: non enim potest non illuminare phantasmata praeparata. Et sic etiam sequetur, dato quod sit in nobis, quod homo non seipsum agat, sed tantum a dante intellectui agenti naturalem inclinationem ad illustranda phantasmata: sicut et alia naturalia dicuntur moveri a dante formam per quam naturaliter inclinantur ad motum. Et sic sequitur idem quod prius.
XIX. Ad horum evidentiam, sciendum quod, cum movere se ad operationem et habere dominium suarum operationum pro eodem hic accipiatur; habere autem dominium suarum operationum sit voluntarie operari, quod est operari cum libertate qua operans potest operari et non operari: ad videndum quomodo sequitur quod homo non agat seipsum ad operandum si intellectus sit substantia separata, videndum est quomodo ex illo sequatur quod homo non habeat in potestate sua operari et non operari. Sciendum ergo, ex doctrina Sancti Thomae I IIae, q. vi 22, quod ad hoc ut habeat aliquid in sua facultate operari et non operari, tria requiruntur: primum est, quod habeat in seipso principium propriae operationis; secundum, quod habeat notitiam finis; tertium, quod cognoscat rationem finis et proportionem eius quod ordinatur ad finem. Et ideo quodcumque horum deficiat in aliquo, illud non habet in facultate sua operari et non operari. Principium autem operationis intelligimus principale principium illius. Ad hoc enim quod aliquid habeat in potestate sua operari et non operari, non sufficit quod habeat qualecumque principium in se propriae operationis: quia si non habet principale principium in se, necesse est quod eius operari ab alio dependeat, et per consequens non habet in potestate sua operari et non operari. Et si propria eius operatio, quae scilicet convenit sibi inquantum tale, non proveniat a principio principali illius intrinseco, absolute verum est dictu quod illud non movet se ad operandum, sed quod agitur. Unde, quia intelligere est propria operatio hominis, utpote sibi conveniens inquantum est homo, et a qua movetur voluntas, quae est principium motus in homine; et intellectus agens est principale eius principium, tanquam faciens species intelligibiles quibus intellectus possibilis sit in actu, ut possit elicere intellectionem: oportet, si intellectus agens non sit intrinsecus homini sed sit substantia extrinseca ab homine, quod intelligere non sit in hominis potestate; et consequenter quod absolute et universaliter homo non sit dominus suarum operationum, sed agatur ut bruta.
-
Ad primum itaque dubium dicitur quod non est eadem ratio de homine si in ipso ponatur intellectus agens, et si ponatur substantia separata. Quia exteriora sensibilia non sunt principale agens respectu operationis hominis inquantum est homo, sicut sunt principale movens respectu bruti, sed intellectus agens. Phantasmata enim a sensibilibus causata non imprimunt per se et principaliter in intellectum possibilem, sicut per se imprimunt in vires animalium brutorum: sed sunt instrumenta intellectus agentis. Ideo, si intellectus agens sit substantia ab homine separata, propria operatio hominis non poterit ab homine fieri absque principio principali extrinseco, et per consequens non erit in hominis potestate. Si autem sit virtus existens in anima, talis operatio erit a principio principali intrinseco, cum aliis conditionibus requisitis. Et ex consequenti homo erit illius operationis dominus, et aliarum quae ex illa dependent.
-
Ad secundum dubium respondetur, et dicitur primo quod, licet intellectus agens necessario agat in phantasmata praeparata, non tamen sequitur quod propriae operationis homo non sit dominus, et consequenter aliarum. Quia cum ista naturali operatione intellectus agentis stat quod homo operationem intelligendi habeat liberam: sicut, licet voluntas naturaliter inclinet in finem sub communi ratione consideratum, tamen libere vult ea quae sunt ad finem; et licet intellectus naturaliter assentiat primis principiis, tamen aliis non naturaliter assentit. Sic, quamvis naturaliter intellectus agens faciat phantasmata actu intelligibilia, tamen ipsum intelligere liberum erit, utpote a principio intrinseco principali procedens cum cognitione finis et ordinis eorum quae sunt ad finem. Non sic autem esset si poneretur intellectus agens esse substantia separata: quia tunc intelligere esset a principio extrinseco tanquam a principali principio.
Dicitur secundo quod, licet intellectus agens, quantum in ipso est, naturaliter operetur, tamen eius operatio voluntaria est aliquo modo, inquantum homo voluntarie cogitat et disponit phantasmata ad hoc ut fiant actu intelligibilia. Nec hoc negavit Sanctus Thomas, contra responsionem Averrois superius 23 arguendo. Sed arguebat quod illa responsio incidebat in opinionem dicentium inferiora agentia disponere solum ad ultimam perfectionem, ipsam autem ultimam perfectionem esse ab agente separato, si ponatur intellectus agens esse substantia separata. Hoc autem non sequitur si ponamus intellectum agentem esse animae virtutem, et consequenter homini intrinsecum.