Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit corpus
Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem
Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem
Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis
Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma
Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam
Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori
Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte
Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus
Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili
Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis
Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae
Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire
Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae
Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur
Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)
Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales
Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore
Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum
Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei
Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine
Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem
Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine
Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum
Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma
Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae
Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum
Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei
Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei
Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis
Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus
Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu
Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam
Postquam determinavit Sanctus Thomas de cognitione substantiae separatae quoad actum, nunc de ipsa quoad obiectum determinat 1. Circa hoc autem duo facit: primo, agit de obiectis cognitis; secundo, de ipsorum simultate in intellectu et cognitione, capite ultimo. Circa primum duo facit: primo, agit de obiecto immateriali; secundo de obiecto materiali, in capite sequenti.
Circa primum tria facit: primo, ostendit quamlibet substantiam separatam et seipsam et alias substantias separatas intelligere; secundo, agit de modo quo seipsam intelligit 2; tertio, de modo quo intelligit alias 3.
I. Quantum ad primum, ostendit quod quaelibet substantia separata et seipsam et alias substantias separatas intelligat. Et arguit sic. Substantiae separatae sunt per se actu intelligibiles. Ergo substantiae separatae intelligunt, sicut propria obiecta, substantias separatas. Ergo unaquaeque et seipsam et alias cognoscit. — Antecedens probatur. Quia immunitas a materia facit aliquid esse per se intelligibile. — Consequentia prima etiam probatur. Quia ostensum est superius quod substantiae separatae intelligunt ea quae sunt per se intelligibilia: videlicet, ut connaturalia et proportionata obiecta.
II. Quantum ad secundum 4, ostenditur modus quo substantia separata seipsam intelligit. Et ponitur conclusio haec: Substantia separata seipsam per seipsam intelligit, non autem per speciem alterius rei. Declaratur ex comparatione ad intellectum possibilem. Intellectus enim possibilis non intelligit se per seipsum, sed per speciem intelligibilem, qua fit actu in esse intelligibili: quia est ut potentia in esse intelligibili, et fit actu per speciem intelligibilem, sicut materia fit actu in esse sensibili per formam naturalem; nihil autem cognoscitur secundum quod est in potentia, sed secundum quod est in actu. Similiter potentia cognoscitiva fit actu cognoscens per speciem aliquam: propter quod dicitur III de Anima, text. 15, quod est cognoscibilis sicut et alia, scilicet per species a phantasmatibus acceptas. Substantiae autem separatae sunt secundum suam naturam ut actu existentes in esse intelligibili.
III. Circa ea quae hic dicuntur, multipliciter dubitatur. Primo namque circa intellectum possibilem, quod cognoscat se per suam essentiam, non per species abstractas a phantasmatibus, arguitur. Quia Sanctus Thomas, Prima Parte, q. LXXXIX, a. 2, vult quod anima separata cognoscat se per essentiam suam. Sed est eadem natura animae separatae et coniunctae. Ergo et coniuncta potest se per suam essentiam cognoscere.
Secundo, circa ipsam conclusionem dubitatur 5. Quia Sanctus Thomas, in Tertio huius, cap. LI, ponit differentiam inter essentiam divinam et essentiam substantiae separatae, quia essentia divina potest esse species intelligibilis intellectus, non autem essentia substantiae separatae. Sed non posset seipsam per se intelligere nisi essentia sua esset species intellectus ipsius. Ergo etc.
IV. Ad evidentiam primi dubii, considerandum est quod tota ratio quare intellectus possibilis, et consequenter etiam anima intellectiva, quae per ipsum intelligit, non cognoscat se per suam essentiam, sed per species a phantasmatibus acceptas, hic assignatur quia est potentia in genere intelligibilium. Idcirco si debeat hoc ab anima removeri, scilicet quod cognoscat se ex phantasmatibus et non per suam essentiam, oportet ut removeatur ab ipsa illa omnimoda potentialitas secundum quam dicitur pura potentia in genere intelligibilium: manente enim totali et sufficienti causa, necesse est effectum remanere.
-
Sciendum ergo primo, quod anima intellectiva secundum substantiam suam est medium quoddam inter substantias separatas et res materiales: communicat enim cum rebus materialibus inquantum est forma dans esse materiae, et pars compositi materialis; cum substantiis vero separatis, inquantum est substantia immaterialis per se subsistens, non dependens a materia. Atque idcirco duplex modus essendi sibi convenire potest, scilicet per unionem ad materiam, et cum separatione a materia: quorum uno cum rebus materialibus convenientiam habet, altero vero cum immaterialibus subsistentibus. Ideo coniuncta, inquantum huiusmodi, est de ordine materialium: separata autem est de ordine immaterialium. Unde de ipsa secundum quod est coniuncta, loquendum est sicut de formis materialibus: secundum vero quod est separata, sicut de immaterialibus.
-
Sciendum secundo, quod materialia, secundum esse quod habent in materia particulari, non sunt actu intelligibilia obiective, sed potentia tantum: nihil est enim actu intelligibile nisi sit a materia separatum. Ideo et ipsa anima, ut coniuncta materiae, non erit actu intelligibilis per modum obiecti, utpote potens primo et per se terminare actum intelligendi et ipsum potens intellectum perficere, sed in potentia tantum.
Alio tamen modo quam alia materialia dicitur intellectus in potentia. Illa enim sic sunt intelligibilia in potentia quod ad genus intelligibilium non pertinent nisi in potentia remota: ordo enim intelligibilium est ordo immaterialium, eorum scilicet quae neque ex materia et forma sunt composita, neque a materia secundum esse dependent. Item, materialia ab ipso intellectu qui a sensibilibus cognitionem accipit, fiunt actu intelligibilia simpliciter et potentia per seipsa actuare intellectum, non quidem per acceptionem alicuius formae, sed per separationem et depurationem a materia et materialibus conditionibus. — Anima vero intellectiva coniuncta sic est intelligibilis in potentia quod tamen ad ordinem intelligibilium secundum suam substantiam pertinet: cum neque ex materia et forma componatur, neque dependeat a materia secundum esse, sed sit subsistens. Similiter non reducitur ad actum in genere intelligibilium per depurationem a materia secundum esse, ut accidit dum separatur: sed per acceptionem formae intelligibilis, sicut materia fit in actu in genere entium per acceptionem formae substantialis. Est etiam in pura potentia ut intellectiva: quia non potest actu intelligere nisi per speciem intelligibilem acceptam a rebus fiat in actu; cum a principio suae creationis nullam habeat speciem intelligibilem sibi congenitam, species autem intelligibilis sit id quo intellectus fit actu potens proxime intelligere. Quod sane sibi convenit eo quod teneat ultimum gradum in genere intelligibilium, sicut materia prima in genere entium.
At substantiae separatae, et earum intellectus, secundum naturam suam sunt actu intelligibiles: quia subsistunt absque materia, quae est cognoscibilitatis impedimentum. Et ideo habent species intelligibiles sibi congenitas, quibus earum intellectus actuatur. Habent quoque ut ex seipsis, nullo alio interveniente principali agente aut obiecto, possint informare intellectum, aut per essentiam propriam, aut per propriam speciem in intellectu proportionato, si non sit eius specie a natura informatus: nam non fiunt alia ratione res materiales actu intelligibiles per actionem intellectus agentis, nisi quia fiunt immateriales.
Idcirco et anima, secundum quod est a corpore separata, tanquam subsistens absque materia, erit actu intelligibilis, utpote ex seipsa potens intellectum actuare et terminare actionem intelligendi: nam et ipsae naturae materiales, secundum quod per intellectum agentem a materia individuali separantur, sunt intelligibiles actu.
Ex iis sequitur quod, sicut coniuncta non potest seipsam per suam essentiam cognoscere, quia non est actu intelligibilis obiective secundum se, sed, tanquam ultimum gradum tenens in ordine immaterialium, est pura potentia in genere obiectorum intelligibilium: ita, quia est actu cognoscibilis obiective dum est separata, potest, existens separata, per se essentiam suam cognoscere.
-
Si autem quaeratur, cum et esse separatum et esse coniunctum conveniat animae; et secundum unum sit actu intelligibilis, secundum vero alterum intelligibilis in potentia: quare absolute Sanctus Thomas dicit ipsam esse in genere intelligibilium sicut potentiam? — respondetur quod huius ratio est, quia uniri corpori, ut superius 6 ostendimus, est sibi naturale; habere autem esse separatum est sibi praeter naturam. Ideo, sicut absolute dicimus ipsam esse actum corporis, et naturam ipsius esse ut corpori uniatur, ita et hoc quod concomitatur eam ut est unita corpori, scilicet esse potentiam in genere intelligibilium, illi tribuimus absolute, et dicimus illud sibi secundum naturam convenire: esse autem actu intelligibilem, quod concomitatur ipsam secundum quod est separata, non attribuimus sibi simpliciter, sed cum hac adiectione, secundum quod est separata, et dicimus hoc sibi praeter naturam convenire, sicut et esse separatam. Sic ergo inquantum est actu subsistens in genere entium, non autem ut est composita ex actu et potentia, neque ut est a materia secundum esse dependens, habet quod actu contineatur in genere intelligibilium: inquantum vero habet esse unitum materiae, habet ut in ipso genere intelligibilium sit sicut potentia, non autem sicut actus neque sicut habens actum.
-
Ad dubium ergo dicitur quod nulla est contradictio in verbis Sancti Thomae, ut patuit. Licet enim eadem sit natura animae separatae et coniunctae, accipiendo naturam pro essentia et substantia rei, est tamen alius et alius modus essendi. Et ideo habet alium et alium modum intelligibilitatis.
V. Ad evidentiam secundi dubii 7, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae Verit., q. VIII, a. 6, ad 2 et 6, quod, cum essentia substantiae separatae, et eius intellectus, sit in duplici genere, scilicet in genere entis et in genere intelligibilis, duplex ordo inter illa considerari potest: scilicet ordo in genere entium; et ordo in genere intelligibilium. Si considerentur ut sunt in genere entium, sic intellectus est in essentia sicut accidens in suo subiecto, et sicut potentia in substantia cuius est potentia. Si autem considerentur ut sunt in genere intelligibilium, sic est contrarius ordo: quia essentia comparatur ad intellectum sicut actus ad potentiam, et sicut species intelligibilis ad potentiam intelligentem; non quidem sicut species inhaerens, sed sicut species in se subsistens, faciens tamen unum cum intellectu in esse intelligibili ad intelligendum.
Advertendum tamen quod, licet essentia non inhaereat intellectui tanquam forma dans esse illi, ad modum quo species intelligibilis intellectus nostri dat esse intellectui, est tamen maior unio inter illa quam si esset species intelligibilis. Nam species intelligibilis non dat virtutem intelligendi potentiae intellectivae, quae convenit illi inquantum est potentia: sed praeexistentem virtutem actuat et perficit. Essentia autem substantiae separatae dat suo intellectui omnem virtutem quam habet et ipsam sustentat, ita quod ad essentiam intellectus ipse naturalem habet comitantiam. Ideo non est mirum si possit esse forma ipsius in esse intelligibili, idest, principium formale quo elicit intellectionem, quamvis illi non det esse per modum inhaerentis. Non enim requiritur species intelligibilis nisi ut intellectus et intelligibile uniantur: quod quia non potest in aliis obiectis fieri per praesentiam suae substantiae in intellectu, per similitudinem inhaerentem fiat necesse est. Inter essentiam autem angeli et eius intellectum est longe maior unio quam inter intellectum et speciem intelligibilem inhaerentem. Ideo ipsa essentia per se agere poterit vicem speciei intelligibilis ad sui cognitionem, perficiendo absque accidentali inhaerentia suum intellectum in esse intelligibili, ita ut ex ipsa et intellectu fiat unum in esse intelligibili, non autem in esse naturae quod formaliter essentia det intellectui.
- Ex iis patet vanas esse rationes Scoti, in II Sent., d. III, q. VIII 8, quibus nititur probare quod praesentia essentiae angeli ad intellectum non potest esse illi ratio intelligendi, quia nihil potest agere per illud quod est ab ipso separatum.
. Dicitur enim primo, quod eius substantia non est separata ab ipso intellectu. Tum quia unitur sibi in esse intelligibili. — Tum quia essentia est fundamentum et radix virtutis intelligibilis; et ad ipsam naturaliter intellectus consequitur, tanquam ab ipsa omne suum esse habens in genere causae materialis, finalis et efficientis, ut inquit Sanctus Thomas de anima et eius potentiis 9.
Dicitur secundo quod, cum substantia intellectiva et eius intellectus non se habeant sicut duo operantia, sed sicut unum, quorum primum est id quod operatur, alterum vero est id quo illud proxime operatur, primum enim et principale intelligens est ipsa substantia intellectiva, intellectus autem est virtus qua intelligit: unio obiecti cum intelligente quae requiritur ad intellectionem, si sit cum substantia intelligentis per identitatem, est maior et efficacior ad intellectionem quam si sit per informationem intellectus per speciem intelligibilem; magis enim est unum cum intelligente quod est sibi realiter idem, quam quod eius intellectum accidentaliter informat. Et ideo, si substantia intelligens intelligat se per seipsam, non intelligit per aliquod ab ipsa separatum, sed per illud quod est magis unum cum ipsa quam si sibi per informationem uniretur: licet intellectui suo non uniatur per modum formae inhaerentis, sed tantum per modum formae intelligibilis, inquantum scilicet est ei principium quo intellectionis. — Quomodo autem id quo aliquid operatur, oporteat esse formam eius, ostensum est superius, capite LIX.
- Ad id quod obiicitur in oppositum 10, respondetur quod loquitur Sanctus Thomas in tertio libro de essentia substantiae separatae in ordine ad extrinsecos intellectus: non autem in ordine ad proprium intellectum, cum quo maximam habet unionem. Nam non potest substantia separata esse forma extranei intellectus in esse intelligibili: eo quod nullam aliam unionem cum extraneo intellectu habeat; et non sit secundum se actus tantum in esse intelligibili, sicut est divina essentia. Respectu autem proprii intellectus, propter naturalem unionem inter se, illa conditio, scilicet non esse actum tantum in esse intelligibili, non impedit quin ipsius forma esse possit in esse intelligibili: habet enim id propter quod ponitur species in intellectu, scilicet unionem cum intelligente.
VI. Quantum ad tertium principale 11, ostenditur quomodo se habeat una substantia separata ad intelligendum aliam. Circa hoc autem tria facit: primo, movet dubium; secundo, recitat opinionem quandam, et reprobat 12; tertio, determinat veritatem 13.
Primo ergo movet dubium hoc. Substantiae separatae differunt ab invicem secundum speciem, et una est similis alteri secundum communem naturam generis. Omnis autem cognitio fit secundum quod in cognoscente est similitudo cogniti. Ergo una non cognoscit aliam nisi quantum ad communem rationem generis.
VII. Secundo, falsam quandam responsionem narrat 14. Dixerunt enim quidam quod, quia una substantia separata est causa effectiva alterius per modum causae aequivocae, in qua similitudo effectus est eminentiori modo, e contrario autem in effectu est similitudo ipsius causae inferiori modo: cognoscit substantia separata inferior superiorem secundum modum substantiae cognoscentis, non autem secundum modum substantiae cognitae, sed inferiori modo; superior autem inferiorem eminentiori modo cognoscit.
Huic autem favere videtur quoniam in Libro de Causis dicitur quod intellectus scit quod est sub se, et quod est supra se, per modum suae substantiae, quia una est causa alterius.
- Sed ista opinio, inquit Sanctus Thomas, stare non potest. Tum quia substantiae separatae produci non possunt nisi per creationem. Solius autem Dei est creare. — Tum quia principales partes universi, cuiusmodi sunt substantiae separatae, omnes sunt a Deo immediate creatae, ut superius est ostensum.
Additque quod iste modus salvari poterit inter substantias separatas et Deum: ut scilicet unaquaeque Deum cognoscat, naturali cognitione, secundum modum suae substantiae, per quasi ipsi assimilatur ut causae; Deus autem cognoscat eas sicut propria causa earum, omnium in se similitudinem habens. Non autem hoc modo una cognoscere poterit aliam: cum una non sit causa alterius.
VIII. Ad huius evidentiam, sciendum quod, licet substantia separata tam Deum quam seipsam naturali cognitione per propriam substantiam cognoscat, hoc tamen est diversimode. Nam per suam essentiam se perfectissime et quidditative cognoscit: quia ipsa nata est facere de seipsa perfectissimam cognitionem, et est ratio cognoscendi suo intellectui, cui per modum speciei intelligibilis, secundum totum suum posse, unitur. Per ipsam autem suam essentiam non cognoscit Deum quidditative: quia essentia substantiae separatae non repraesentat Deum nisi sicut effectus deficiens et inadaequatus suam causam repraesentat; effectus autem deficiens et inadaequatus non repraesentat causam quidditative. Sed tamen, quia est perfectissimus effectus Dei inter creaturas, etiam per suam essentiam ipsum perfectiori modo cognoscit quam nos ex sensibilibus cognoscamus: quanto enim effectus est perfectior, tanto est similior causae et magis ducit in eius cognitionem.
Attendendum tamen quod alio modo cognoscitur Deus a nobis ex sensibilibus, quam a substantia separata ex sua essentia. Sensibilia enim, quae sunt quaedam Dei similitudines, non sunt in intellectu nostro secundum suas essentias, ut possint per se esse intellectui rationes intelligendi Deum. Neque etiam species intelligibiles ipsorum, licet sint aliqualis Dei similitudo, constituunt ipsum intellectum in esse intelligibili per respectum ad ipsum Deum: quia habent repraesentare intellectui immediate illud tantum a quo causatae sunt proxime, naturam scilicet in phantasmate latentem. Inde fit quod Deum per sensibilia cognoscimus, non per modum simplicis intuitus, sed discursu quodam et investigatione, per argumentationes ex ipsorum cognitione in Dei cognitionem devenientes. — Substantiae autem separatae, quia secundum se sunt intelligibiles actu, et propriis intellectibus per seipsas per modum specierum intelligibilium uniuntur, ideo sunt suo intellectui ratio cognoscendi Deum, cuius sunt immediatae similitudines, tanquam nobilissimi effectus ab ipso immediate producti. Et ideo per suas essentias cognoscunt Deum non tantum per modum quo unum cognitum in alio cognito cognoscitur, sed etiam tanquam immediate per species intelligibiles, imperfecte tamen, repraesentatum. Similiter ipsum non per discursum aut argumentativam investigationem cognoscunt, dum proprias essentias vident, aut dum ex essentiis suis tanquam ex speciebus intelligibilibus ipsum intuentur, ut Scotus, II Sent., d. III, q. IX 15, argumentatur: sed simplici intuitu de Deo cognoscunt quicquid nos per discursum investigamus, et multa plura. Neque enim cognitio ex aliquo tanquam ex specie est discursiva, ut patet in cognitione nostra qua quod quid est cognoscimus; neque cognitio qua videtur aliquid in alio, cum unico actu utrumque videatur, sicut res in speculo unico actu videtur cum ipso speculo.
IX. Sed tunc occurrit dubium, conformiter ad dubium motum in principio huius partis 16 a Sancto Thoma, de cognitione mutua substantiarum separatarum. Effectus enim non ducit in cognitionem causae nisi quantum ad illud in quo assimilatur causae. Si ergo substantia separata cognoscit per propriam essentiam Deum, non cognoscet per suam essentiam ipsum nisi quantum ad illud in quo sibi assimilatur, non autem quantum ad illud quo ab ipsa et ab aliis distinguitur. Sequitur ergo quod ab ipsa cognoscetur Deus in aliquo tantum communi sibi et substantiis separatis, non autem distincte. Quod non videtur dicendum, neque ad mentem Sancti Thomae esse: quia sic non magis cognosceret Deum per suam substantiam quam alias substantias separatas.
- Ad huius evidentiam, advertendum quod duplex est similitudo: una secundum convenientiam in natura tantum, sicut homo et equus conveniunt in natura animalis; alia secundum repraesentationem, sicut species intelligibilis rei intellectae assimilatur, et effectus, inquantum effectus, repraesentat causae suae causalitatem. Differunt autem istae duae similitudines, quia prima similitudo, ut sic, nata est facere immediate cognitionem rei cuius est similitudo tantum quantum ad ea quae sibi et illi sunt secundum naturam communia: sicut, si homo et equus habeant convenientiam tantum in natura animalis, ex hominis cognitione inquantum est similis equo, non potero de equo cognoscere nisi animalis naturam, in qua et ipse et equus conveniunt. Sed similitudo secundum repraesentationem nata est facere cognitionem etiam eius quo repraesentatum ab ipsa distinguitur, dummodo illud sit conditio conveniens repraesentato inquantum est causa similitudinis: sicut species intelligibilis, quae est accidens intellectus, repraesentat quidditatem substantialem quantum ad omnia quae sunt de essentia ipsius, quia ipsa quidditas absolute fuit phantasmati ratio causandi ipsam speciem.
Utroque modo substantia separata est Dei similitudo. Inquantum enim est substantia intellectualis, cum ipso naturae similitudinem habet, secundum analogiam: nam et Deus substantia intellectualis est. Inquantum vero est forma actu intelligibilis ab ipso Deo tanquam ab obiecto intelligibili producta, habet ut sit similitudo eius secundum repraesentationem in esse intelligibili. Ideo per ipsam inquantum praecise substantia intellectualis substantia est, non cognoscitur de Deo nisi intellectualitas, in qua cum ipso similitudinem naturae habet. Per ipsam vero inquantum est forma intelligibilis et ratio intelligendi, non solum cognoscitur Deus quantum ad ea in quibus secum convenit secundum naturam, sed etiam quantum ad ea quibus ab ipsa distinguitur, quae tamen sibi conveniunt ut est ipsius causa. Verbi gratia, quia per creationem eas Deus producit, et creatio potentiam infinitam requirit, fundatam in infinitate essentiae, ideo per suam essentiam substantia separata cognoscit Deum tanquam infinitum secundum virtutem et perfectionem: et sic de aliis quae ad eius causalitatem requiruntur in causa.
Non sic autem est de una substantia separata respectu alterius. Quia una non est ab altera causata, ut secundum suum esse naturale possit esse alterius similitudo secundum repraesentationem similitudinis intelligibilis; licet sit similitudo in esse naturae absolute. Ideo per unam non posset alia cognosci nisi quantum ad ea quae utrique communia sunt. Unde, si una debet alteram cognoscere distincte, oportet ut in ipsa sit similitudo repraesentativa eius, aut ab ipsa causata aut causata a Deo, qui est etiam causa substantiae separatae secundum esse naturale quod in seipsa habet.
- Ad dubium ergo dicitur primo, quod substantia separata per seipsam cognoscit Deum distincte, loquendo de cognitione infra cognitionem quidditativam: ut dicatur cognitio distincta omnis cognitio qua cognoscitur res quantum ad aliquid quo ab aliis distinguitur.
Dicitur secundo, quod antecedens est falsum de effectu qui non tantum est similitudo causae secundum naturam, sed etiam secundum repraesentationem in esse intelligibili, quo modo substantia separata est similitudo Dei.
X. Tertio loco 17 declarat Sanctus Thomas verum modum cognitionis unius substantiae separatae ab alia; simulque declarat modum omnem quo substantia separata alia a se cognoscit. Et primo, propositum ostendit; secundo, removet quoddam dubium 18.
Ponit autem quinque 19 conclusiones. Quarum prima 20 est: Nulla substantia separata secundum essentiam suam est sufficiens principium cognitionis omnium aliarum rerum: sed unicuique earum supra propriam substantiam oportet addere quasdam intelligibiles similitudines, per quas alia in propria natura cognoscere possit.
Probatur. Et primo, quoad primam partem, sic. Si per suam essentiam esset sufficiens principium cognitionis omnium, sequeretur quod esset similitudo totius entis et omnium differentiarum eius. Hoc est impossibile. Ergo etc. — Probatur sequela. Intellectus non potest totaliter cognoscere suum obiectum nisi habeat in se similitudinem totius entis et omnium differentiarum eius: cum eius proprium obiectum sit ens intelligibile, quod comprehendit omnes species et differentias entis possibiles; et omnis cognitio fiat per modum similitudinis. Ergo etc. — Falsitas autem consequentis probatur. Quia talis similitudo esse non potest nisi natura infinita, quae non determinatur ad aliquam speciem vel genus entis, sed est universale principium et virtus activa totius entis: qualis est sola natura divina. Omnis autem alia natura est determinata ad aliquod genus et speciem entis.
Quoad secundam vero partem probatur. Ex hoc quod aliqua substantia est intellectualis, est comprehensiva totius entis. Sed non comprehendit actu totum ens per suam naturam. Ergo, in sua substantia considerata, est quasi potentia ad similitudines intellectuales quibus totum ens cognoscitur, et illae erunt actus eius inquantum est intelligibilis. Ergo etc.
Ex prima autem parte conclusionis infert Sanctus Thomas quod solus Deus per suam essentiam omnia cognoscit; quaelibet autem substantiarum separatarum cognoscit per suam naturam, perfecta cognitione, suam speciem tantum; sed intellectus possibilis se per speciem intelligibilem intelligit 21.
XI. Posset autem huic rationi instari dupliciter. Primo quia, licet omnes species entis et omnes differentiae eius possibiles requirant infinitatem formae intellectualis si unica forma debeat illa intellectui repraesentare, quia entia possibilia sunt infinita; non tamen omnes species et differentiae entis positae in natura, et a substantia separata cognoscibiles, requirunt talem infinitatem in specie intelligibili qua cognoscuntur; illa enim non sunt infinita, sed finita. Unde et in substantia separata non ponuntur infinitae species superadditae eius substantiae, sed finitae. Ideo, non obstante limitatione et finitudine suae substantiae, poterit per ipsam omnia a se naturaliter cognoscibilia cognoscere, et non erit sibi opus speciebus intelligibilibus superadditis.
- Secundo 22. A quocumque naturaliter provenit omnium rerum intellectualium similitudo propria et perfecta, illud de necessitate est omnium intellectualium propria et perfecta similitudo. Sed ab essentia substantiae separatae provenit huiusmodi similitudo naturaliter. Ergo essentia substantiae est omnium similitudo. Cuius oppositum sumitur in hac ratione.
Maior probatur. Quia ab aliquo non potest produci naturaliter similitudo alicuius nisi et ipsum sit illi simile. — Minor vero probatur. Quia ab essentia substantiae separatae proveniunt species intelligibiles omnium ab ipsa naturaliter intelligibilium: ut enim dicitur Prima, q. lv 23, et alibi, species per quas angeli intelligunt, sunt eis connaturales.
XII. Respondetur ad primum, quod non procedit haec ratio ex infinitate cognoscibilium, sed ex determinatione substantiae separatae. Possibilia enim naturaliter a substantia separata cognoscibilia non sunt omnes species entis et omnes differentiae eius absolute per divinam potentiam possibiles produci, sed omnes species entis quae ad universi huius perfectionem exiguntur, quas divina sapientia ordinavit ut essent. Et istae non sunt infinitae, sed determinatae. Et de istis loquitur Sanctus Thomas. Veruntamen, licet istae sint finitae, non possunt tamen omnes, tanquam in sua similitudine, in aliqua essentia quae sit ad genus et speciem determinata, contineri. Nam si aliqua natura adaequat omnia genera et omnes species ac differentias entis, iam non est ad unam speciem limitata: alioquin idem poneretur adaequari omnibus entibus secundum perfectionem; et non adaequari, sed intra genera et species entis, tanquam particulare ens et determinatam entis perfectionem habens, contineri; quod impossibile esse constat. Cum ergo sola natura divina sit infinita et ad certum genus entis illimitata, sequitur, ut arguebat Sanctus Thomas, quod ipsa sola rerum omnium intelligibilium sit similitudo.
XIII. Ad secundi dubii 24 evidentiam, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae Iª IIae, q. vi, 5, ad 2, quod naturale aliquid dicitur dupliciter: uno modo, quod est a natura sicut a principio activo, sicut calefacere est naturale igni; alio modo, secundum principium passivum, quia scilicet est rei innata inclinatio ad illud recipiendum a principio extrinseco, sicut motus est naturalis caelo. Capreolus ergo, II Sent., d. III, q. II, ad 8 contra tertiam conclusionem 25, tenet species intelligibiles esse connaturales angelo primo modo, tanquam eius proprietates. Et sic, secundum ipsum concedendum est quod ab essentia angeli profluunt active aliquo modo, per naturalem scilicet concomitantiam, sicut potentiae animae ab anima. Et tunc ad argumentum poterit dici quod concludit verum aliquo modo. Essentia enim angeli est remota et radicalis similitudo omnium intelligibilium naturaliter ab ipso, sicut est remote et radicaliter principium intelligendi. Sed non concludit contra mentem Sancti Thomae. Non enim intendit illud negare: sed solum quod essentia angeli sit proxima et immediata similitudo intellectualium naturaliter ab ipso. Posset autem confirmari Capreoli positio ex verbis Sancti Thomae Secundo, d. III, q. III, a. 3, ad 1, ubi ait quod ex lumine intellectus angelici determinantur species eius, quibus fit propria rerum cognitio. Nam ista determinatio non videtur aliter intelligi posse quam quod species ex ipso lumine intellectus naturaliter oriuntur. Ideo tantum se extendunt quantum et lumen ipsum.
-
Sed istud, salvo semper meliori iudicio, non videtur mihi bene dictum. Primo, quia id quod est determinatum per unam differentiam qua ab omnibus aliis substantiis distinguitur, non potest esse aliarum substantiarum perfecta similitudo, quantum ad ea scilicet quibus ab ipso distinguuntur: neque, inquam, proxima neque remota. Repugnat enim quod duae substantiae sint propriis differentiis distinctae, et quod una sit alterius, quantum ad eius propriam differentiam, repraesentativa: ut in hac ratione vult Sanctus Thomas. Secundo quia, quamvis ad aliquem sensum admitteretur essentiam angeli esse inferiorum remotam et radicalem similitudinem, nullo tamen modo potest concedi quod superiorum sit similitudo. Non enim superiora continentur in inferioribus virtualiter et eminenter, ut possint ab ipso in esse intellectuali produci: quod oporteret dicere si angelus inferior esset radicalis similitudo angeli superioris, a qua species intellectualis ipsius naturali concomitantia proveniret.
-
Propter quod videtur mihi dicendum quod species intelligibiles angelorum non sunt eorum proprietates, essentiam ipsorum naturaliter consequentes, sed dicuntur eis connaturales dupliciter: scilicet et quia habent naturalem inclinationem ut eas simul a Deo immediate recipiant, propter ipsorum perfectionem in genere intelligibilium; et quia eas omnes habent a sua creatione, sicut homines dicuntur natura filii irae 26, quia hoc a nativitate sua habent. Hoc autem videtur secundum intentionem Sancti Thomae esse. Nam ubicumque loquitur de hac materia, ponit istas species a solo Deo provenire in mentibus angelicis: praecipue Prima, q. LV, 2, ad 1; et q. LVI, 2, ad 4; et II Sent., d. III, q. III, a 1. Nunquam autem dicit ipsas ab essentia angeli provenire, licet dicat ipsas angelo connaturales esse: quod intelligendum est passive, sicut motus caeli dicitur caelo connaturalis, ut exposuimus. Unde, si quandoque in hac nostra expositione inveniatur quod species intellectus angelici sunt eius proprietates naturales 27, ad hunc sensum est intelligendum.
-
Ad id autem quod pro Capreoli adducitur opinione, respondetur quod nomine luminis non intelligit Sanctus Thomas ipsum intellectum, aut virtutem eius cognoscitivam: subiungit enim quod illud lumen est totius rei similitudo; constat autem, in doctrina eius, quod intellectus angeli non ponitur secundum se rerum similitudo quantum ad materiam et formam, et alia quae sunt propria rei. Sed nomine luminis intelligit ipsasmet species intelligibiles: iis enim convenit quod sint rerum similitudines quantum ad materiam et formam, inquantum sunt ab ideis divinis exemplatae, quae sunt rerum factivae non solum quantum ad formam, sed etiam quantum ad materiam. Dicuntur autem ex lumine intellectus determinari, quia ex seipsis, quae sunt quoddam lumen intellectus, sunt determinatae ad propriam rerum cognitionem, ita quod intellectus angelicus non indiget aliquid a rebus accipere per quod ad rerum cognitionem determinetur.
XIV. Adverte circa corollarium 28, quod illud non deducit Sanctus Thomas ex hac sola conclusione nunc probata, sed ex ipsa simul cum praecedentibus. Est enim superius 29 ostensum quod intellectus possibilis non intelligit se nisi per species a phantasmatibus abstractas. Similiter est ostensum substantiam separatam se per suam essentiam intelligere. Istis si adiungatur conclusio nunc probata, et ratio conclusionis, ubi dicitur divinam essentiam solam esse omnium similitudinem, optime sequitur solum Deum omnia per suam essentiam cognoscere; angelum autem per suam naturam seipsum tantum, perfecta cognitione; intellectum vero possibilem se, non per suam essentiam, sed per speciem intelligibilem. Advertendum autem quod Sanctus Thomas non dicit absolute quod substantia separata per suam substantiam suam tantum speciem cognoscat, sed addidit, perfecta cognitione: ut daret intelligere quod per suam substantiam non potest quidem perfecte et quidditative alia a se cognoscere; quod autem alia per eam imperfecte, quantum ad communes aliquas rationes, cognoscere possit, nihil est quod prohibeat.
XV. Secunda 30 conclusio est: Impossibile est istas similitudines non esse plures. Probatur. Quia sicut substantiae separatae natura non est infinita, sed determinata, ita nec similitudo in ea existens. Dictum est autem quod totius entis universalis perfecta similitudo esse non potest nisi infinita.
-
Ad hanc rationem dici posset quod, licet similitudo sive species existens in intellectu substantiae separatae sit finita et determinata secundum esse, sicut et ipsa substantia a qua profluit, secundum tamen repraesentationem est infinita. Non enim oportet, ut ex superius 31 dictis apparet, similitudines secundum repraesentationem suo modo essendi, sive suo esse quod habent in intellectu, aequari. Sed si profunde consideretur intentus Sancti Thomae, patet responsionem hanc nullam esse. Pro cuius declaratione, advertendum est, ex doctrina ipsius in Quarto, d. XLIX, q. II, a. 1, quod in omni cognitione qua aliquid per propriam speciem cognoscitur, oportet ut similitudo cogniti recipiatur in cognoscente secundum eandem rationem speciei. Apparet enim in visu quod ad hoc ut albedinem cognoscat, necesse est ut in eo recipiatur albedo secundum eandem rationem speciei, quamvis alium essendi modum habeat. Similiter ad intellectionem alicuius quidditatis, oportet in intellectu fieri similitudinem eiusdem rationis secundum speciem cum tali quidditate, quamvis contingat alium esse modum essendi ipsius. Nam forma existens in intellectu est principium cognitionis, non secundum modum essendi quem habet utrobique, sed secundum rationem in qua communicat cum re exteriori. Ex iis sequitur quod species intelligibilis rei cognitae non potest excedere in repraesentando suam rationem et quidditatem, licet non oporteat repraesentationem ipsius limitari secundum limitationem sui esse. Et ideo, si secundum suam rationem est naturae limitatae et determinatae ad aliquod genus aut ad aliquam speciem entis, non potest esse similitudo totius entis et omnium generum eius repraesentativa, et sic esse infinita secundum repraesentationem.
-
Si autem diceretur quod similitudo existens in intellectu, licet, inquantum accidens et forma intellectus, ad aliquod genus entis sit determinata; inquantum tamen est ipsa quidditas obiecti in esse cognoscibili, potest esse indeterminata, inquantum videlicet similitudo entis communis, sub quo omnia genera et omnes species continentur: — hoc nihil est. Tum quia ens non dicit aliquam entitatem omnibus entibus communem: cum non sit univocum. — Tum quia, si etiam esset similitudo illius entitatis communis quantum ad suam communitatem et universalitatem tantum, non duceret in cognitionem distinctam omnium entium, sed in communem et confusam.
-
Si postremo dicatur quod talis similitudo poterit esse similitudo omnium entium distincte, sed cuilibet enti inaequata: — patet quod hoc soli divinae essentiae, quae est extra omne genus, convenire potest, non autem alicuius creaturae: cum omnis creatura sit ad aliquam speciem et quidditatem entis determinata, sive sit substantia, sive sit species intellectualis substantiae, aut etiam accidentis. Sicut enim non potest substantiae convenire ut sit omnium entium forma contentiva inadaequata cuilibet, nisi ei quae est infinita, ita hoc non potest convenire speciei intellectuali: cum omnis species intellectualis sit aliqua quidditas creata, et non possit esse quidditas omnium entium repraesentativa nisi extra intellectum sit aliqua quidditas creata quae omnia entia contineat et ad nullum genus, ad nullamque speciem secundum suam rationem sit determinata. Iam enim diximus speciem, et rem repraesentatam per ipsam, oportere eiusdem rationis esse. — Et sic constat fundamentum rationis adductae optimum esse.
XVI. Tertia 32 conclusio est: Similitudines intelligibiles in substantia superiori existentes sunt minus multiplicatae et magis universales.
Probatur primo, ratione. Quia quanto aliqua substantia separata est superior, tanto eius natura est Deo similior, et idcirco minus contracta, utpote propinquius accedens ad ens universale perfectum et bonum, ac propter hoc universaliorem boni et entis participationem habens.
Probatur secundo, auctoritate Dionysii, xii cap. Caelestis Hierarchiae; et auctoritate libri de Causis.
Ex hoc concluditur, primo 33, differentia in natura intelligibili. Quia videlicet summum universalitatis huiusmodi est in Deo, qui per suam essentiam omnia cognoscit; infimum est in intellectu humano, qui ad unumquodque intelligibile indiget specie intelligibili propria et ei coaequata; (supple) medium autem est in substantiis separatis, quae per species magis universales intelligunt.
- Circa conclusionem ipsam, advertendum est quod dupliciter potest intelligi angelum, sive intelligentiam superiorem, per pauciores species intelligere. Uno modo, secundum superioritatem in gradu specifico: ita videlicet quod omnis angelus alio secundum differentiam specificam superior, per pauciores et universaliores species intelligat quam inferior. Alio modo, secundum superioritatem ordinis ad ordinem: ita scilicet quod angeli ad superiorem et nobiliorem angelorum ordinem pertinentes per pauciores et universaliores species intelligant quam angeli ordinis inferioris; omnes tamen eiusdem ordinis per aequales numero species intelligant, licet in eodem ordine angeli specifice nobiliores limpidius clariusque cognoscant.
Licet autem ad utrumque sensus conclusio possit intelligi, probabilius tamen videtur quod in secundo sensu sit accipienda. Non enim probabile videtur ut angeli qui in eodem ordine sunt, propinquissimi secundum speciem, hanc habeant diversitatem ut superior per pauciores species intelligat. Videmus enim quod multa animalia irrationalia secundum speciem distincta non sic distinguuntur quod unum habeat plures vires sensitivas alio: sed quia easdem numero potentias habentia, unum perfectiores alio habet. Probabilius ergo est ut omnes angeli eiusdem ordinis per aequales numero species intelligant, sed angeli superioris ordinis intelligant per pauciores quam angeli inferioris ordinis. Videturque hoc ad mentem Dionysii esse, qui angelos in hierarchias, ipsasque in ordines distinxit, et secundum hanc distinctionem de eorum dignitatibus determinat 34.
- Sed quia posset aliquis credere quod apud substantias separatas esset imperfectior cognitio quam in intellectu nostro, cum per species universaliores intelligant: apud nos enim per similitudinem generis imperfectiorem cognitionem habemus de specie quam per similitudinem speciei: — hanc tacitam obiectionem, secundo loco 35, excludit Sanctus Thomas, inquiens non esse eandem rationem de intellectu nostro et de substantiis separatis. Quia, cum intellectus noster infimum gradum teneat in naturis intellectualibus, unicuique cognoscibili proprio oportet respondere propriam similitudinem in ipso: unde per similitudinem animalis non cognoscit rationale, et per consequens nec hominem, nisi secundum quid. Similitudo autem intelligibilis quae est in substantia separata, est universalioris virtutis, ad plura repraesentanda sufficiens: et ideo non facit imperfectionem, sed perfectiorem cognitionem; per unam enim similitudinem cognoscit animal et differentias animalis; aut etiam universaliori modo et contractiori, secundum ordinem substantiarum ipsarum.
Declaratur et ex similitudine formae agentis in causa universali, quae quanto fuerit universalior, tanto ad plura se extendit; et ex istis duobus extremis, scilicet Deo, qui uno omnia cognoscit, et hominis, qui diversis similitudinibus ad diversa cognoscenda indiget. Immo et in hominibus ipsis hoc apparet: quanto enim homo fuerit altioris intellectus, tanto ex paucioribus plura cognoscere potest 36.
Ex iis vult habere Sanctus Thomas quod cognitio quae habetur per species universaliores, non est imperfectior ea quae habetur per particulares species: quoniam ipsa universalior species repraesentat non solum universalem naturam, sed etiam omnes eius differentias. Immo est perfectior: utpote efficacior, et ad plura distincte se extendens.
Attendendum autem, cum inquit per similitudinem animalis cognosci a substantia separata et animal et differentias eius, aut etiam universaliori modo et cantractiori, quod sensus est, differentias animalis cognosci posse et ab aliqua substantia per speciem adaequatam animali; et ab aliqua superiori substantia per speciem universaliorem et minus contractam specie animalis adaequata, per speciem videlicet non tantum animalia, sed etiam aliqua alia repraesentantem; ab inferiori vero substantia per speciem minus universalem et magis contractam, cognoscendo scilicet aliquas species animalis per unam speciem, aliquas vero per aliam. Haec autem diversitas provenit ex eo quod una substantia separata est superior, alia vero inferior.
XVII. Pro declaratione rationis ad conclusionem adductae 37, advertendum est quod, licet differentia sit inter substantiam et speciem intelligibilem in ipsa receptam quantum ad repraesentationem, oportet tamen inter illas proportionem quandam esse: cum species huiusmodi essentiae substantiae separatae naturaliter conveniant. Differunt namque quantum ad repraesentationem. Quia, cum una species substantiae sit quidditas ab omni alia specie substantiali secundum propriam rationem distincta, habeatque suam differentiam substantialem a differentia alterius substantiae distinctam, una non potest aliam distincte et quidditative repraesentare: licet una sit similis alteri secundum communem aliquam rationem genericam. Species autem quae est in intellectu, est ipsa quidditas quae est extra intellectum, cuius dicitur species, licet alium modum essendi habeat: species enim lapidis in intellectu est ipsa quidditas lapidis in esse intelligibili. Ideo species quidditatem extrinsecam ex sua natura habet distincte et proprie repraesentare, et intellectum in ipsius cognitionem ducere: propter quod dicitur obiectum intelligibile esse per suam speciem et similitudinem intelligibilem unitum intellectui. — Verum, non obstante ista differentia inter substantiam separatam et eius speciem in repraesentando, oportet tamen inter ea proportionem quandam esse, similem illi quae inter subiectum et propria accidentia invenitur. Videmus enim quod quanto subiectum est perfectius, tanto perfectiora ab ipso profluunt accidentia, et eius activa virtus est perfectior atque universalior. Similiter, quanto aliqua substantia est immaterialior et minus limitata, tanto naturalia eius accidentia magis immaterialia sunt, et minus limitata suo modo, minusque contracta. Nam accidentia quae consequuntur hominem ratione sensitivi, minus contracta materiali contractione sunt, et perfectiora, accidentibus ipsum consequentibus ratione corporis: ut movere se per apprehensionem et sentire nobilius est quam grave esse et deorsum moveri per gravitatem. Similiter intelligere, et esse susceptivum disciplinae, quod convenit sibi inquantum est rationalis, nobilius est quam sentire.
Cum itaque species intelligibiles quae sunt in substantia separata, sint quasi quaedam ipsius naturales proprietates 38, cum sint accidentia ad quae est naturaliter in potentia; optime sequitur, ut deducit Sanctus Thomas, quod quanto aliqua substantia separata est divinae naturae similior et minus contracta, universaliorem boni et entis participationem habens, habeat etiam species nobiliores et minus in sua repraesentatione contractas, immo magis universales et plura repraesentantes: sicut et ipsa substantia esse minus contractum et magis a materia remotum habet, magisque ei quod maxime unum est, et quod uno universa comprehendit, appropinquat.
- Hinc excluditur obiectio Scoti, in Secundo, d. III, q. x 39, qui hanc rationem, et hic et in Prima parte, q. LV, a. 3, atque etiam alibi adductam, nititur confutare. Inquit enim non oportere ut intellectus similior Deo assimiletur magis sibi in hoc quod est per pauciores species intelligere, sed in hoc quod est clarius et limpidius cognoscere.
Sed patet ex dictis quod necesse est etiam in hoc quod est per universaliores species intelligere, assimilationem fieri: propter proportionem quam inter substantiam et eius naturales proprietates esse oportet. Ut enim habetur Veritate, quaestione allegata, a. 10 40, quanto aliqua virtus est magis unita, tanto est efficacior ad operandum: et ideo, quanto est altior, tanto invenitur ex paucioribus operari, quae tamen ad plura se extendunt. Hoc enim et in cognitivis et in operativis virtutibus apparet. Videmus enim quod ille qui est elevatioris ingenii, ex paucis principiis ad varias conclusiones procedit, ad quas qui est hebetioris ingenii, non potest provenire nisi per particularia et coaptata principia. Similiter architectus per unam formam artis dirigitur in omnibus in quibus inferiores artifices per diversa principia diriguntur.
XVIII. Circa illud quod de speciebus intellectus nostri dicitur hoc loco 41, advertendum est non sic intelligendum esse intellectum nostrum ad cognitionem cuiuscumque quidditatis exigere propriam et adaequatam speciem, quasi per speciem unius quidditatis non possit modo quopiam aliam quidditatem intelligere: cum dicatur hic quod per speciem animalis cognoscatur et rationale et homo secundum quid; et Prima, q. XII, a. 10, ad 1, dicatur quod in specie hominis cognoscitur animal et rationale; et universaliter verum sit quod per speciem totius cognoscuntur partes. Sed intelligendum est de cognitione distincta et propria, qua cognoscitur haec quidditas ut ab omni alia quidditate essentialiter et secundum proprias differentias distinguitur. De hac enim cognitione hoc loco habetur sermo: quia modus quo substantia separata res distincte cognoscit investigatur. Et de hac ponitur differentia inter substantiam separatam et intellectum humanum: quod videlicet species intellectus humani quibus res et quidditates distincte et proprie cognoscuntur, secundum diversitatem rerum cognitarum sunt diversae; una autem species substantiae separatae sufficiens est ad plures quidditates repraesentandas, et secundum ordinem ipsarum substantiarum in nobilitate et simplicitate, sunt magis universales aut magis in repraesentando contractae.
-
Sed resultat tunc difficultas. Dictum est enim 42 quod species intelligibilis est eiusdem rationis cum quidditate per ipsam repraesentata et est eadem cum illa, licet in modo essendi differant. Sed una quidditas non potest esse plures quidditates: non enim quidditas lapidis est quidditas plantae. Ergo una species intelligibilis non potest esse plurium quidditatum species.
-
Ad huius evidentiam, considerandum est quod aliter loquendum est de specie ab obiecto causata; et aliter de ea quae intellectui substantiae separatae connaturalis est, a Deo sibi communicata. Nam species ab obiecto causata nata est solum illam quidditatem repraesentare distincte a qua causata est per modum obiecti: quia ex ipso obiecto a quo causatur, determinationem et limitationem habet. Sed species quae non est ab obiecto causata, sed a Deo, non inconvenit quod plures quidditates in uno communi, quod sit primum et adaequatum speciei obiectum, contentas repraesentet: quia, sicut divina essentia est propria ratio et propria species omnium intelligibilium, inadaequata tamen, ita potest speciem intelligibilem in aliquo intellectu creare quae, una existens, sit propria species plurium quidditatum, nulli illarum adaequata, sed excellens unamquamque, habens aliquod commune illis pro obiecto adaequato. Nec hoc est inconveniens. Sicut enim non inconvenit aliquam naturam digniorem secundum esse naturae continere inferiorem eminenter, inquantum habet quicquid perfectionis est in inferiori et aliquid amplius, unite tamen et secundum esse unum reale, sicut anima intellectiva continet sensitivam et vegetativam; ita non inconvenit unam speciem intelligibilem superioris substantiae separatae continere eminenter species inferioris substantiae et aliquid amplius in esse intelligibili et repraesentativo; ut scilicet quicquid perfectionis est in inferiori specie, in superiori contineatur, et superior repraesentet quicquid repraesentat species inferior et aliquid aliud.
Ad dubium ergo dicitur quod non inconvenit unam quidditatem esse plures quidditates in esse intelligibili inadaequate, sive eminenter. Eadem enim species quae est ntelligibiliter quidditas lapidis, potest esse quidditas plantae eminenter, quamvis una illarum non possit esse alia in esse naturali: sicut essentia divina est omnium ratio eminenter et inadaequate, licet ipsae res non sint eiusdem rationis extra intellectum; et sicut natura generis continet diversas species potentialiter, quae tamen non sunt unius rationis specificae; licet ista sit alia continentia quam continentia speciei.
XIX. Ex istis patet quomodo intelligendum sit quod dicitur Prima, q. LV, a. 3, ad 3, quod, inquam, species universalis quae est in mente intellectus angelici, propter eius excellentiam potest esse propria ratio plurium. Non enim intelligendum est de eius excellentia in essendo, licet species angeli superioris habeat nobilius esse quam species angeli inferioris. Nam Sanctus Thomas Verit., q. VIII, a. 10, ad ult. 43, ponens differentiam inter species intellectus angelici et species intellectus nostri, dicit quod illae sunt excellentiores rebus ipsis: ideo una potest esse propria ratio plurium. Species autem intellectus nostri non sunt excellentiores rebus ipsis quantum ad repraesentationem, licet sint excellentiores quantum ad modum essendi: ideo una non potest esse propria ratio plurium. Ex quibus apparet quod excellentia in essendo non est speciei intelligibili causa quare una esse possit plurium propria ratio.
Sed dupliciter potest dictum Sancti Thomae intelligi. Primo, quod excellentia unius speciei intelligibilis super aliam in esse quidditativo est huius ratio. Cum enim, ut dictum est 44, species intelligibilis sit ipsa quidditas intellecta, si una species sit plures quidditates unite et simpliciter in esse intelligibili, illa potest esse ratio plurium: si autem non sit plures quidditates hoc modo, non poterit esse plurium propria ratio. Quia ergo species angelici intellectus tales sunt in ordine ad species intellectus nostri quod una illarum est unite plures quidditates, utpote ab essentia divina, quae omnes quidditates unite continet, immediate provenientes et illi propinquiores; istae autem sunt tales quod una ipsarum est tantum una quidditas, utpote ab una quidditate exteriori causata: ideo una illarum potest accipi ut propria ratio plurium, non autem una istarum.
Secundo potest intelligi quod huius ratio est excellentia speciei angelicae in repraesentando. Quia enim una species angelici intellectus non tantum unam quidditatem perfecte et distincte repraesentat, sed plures, ideo non solum est propria ratio unius, sed accipi potest ut plurium propria: sicut, quia essentia divina est perfecta omnium rerum similitudo, ideo potest accipi ut propria idea plurium. — Hoc haberi potest ex loco allegato in Qu. Verit.
Non obstat huic quod Sanctus Thomas ibidem loquitur de specie angelica proportionaliter ad essentiam divinam: constat autem quod illa propter excellentiam in essendo est propria ratio plurium. — Dicitur enim primo, quod non propter excellentiam in essendo, sed propter infinitatem suae naturae, et propter excellentiam in repraesentando, est plurium propria ratio. — Dicitur secundo, quod ista proportio accipitur secundum excellentiam in repraesentando, non autem in essendo.
Non obstat etiam quia nulla assignaretur ratio propositi nisi verbaliter. Probaretur enim idem per idem: scilicet quod ideo species angelica una existens est multorum distincte repraesentativa, quia excellenter repraesentat, idest, non tantum unum, sed plura. — Dicitur enim quod optime secundum istam expositionem assignatur ratio propositi.
Non enim intendit ibi assignare rationem Sanctus Thomas quare una species angeli multa repraesentet, sed quare, una existens, potest esse propria ratio plurium, ita scilicet quod accipiatur ut ratio uniuscuiusque illorum, ducens in propriam et distinctam cognitionem eius. Huius enim convenienter assignatur ratio, quia est similitudo plurium quantum ad ea quae unicuique illorum sunt propria: sicut convenienter assignatur ratio quare species lapidis ducit in distinctam cognitionem naturae lapidis, quia est eius perfecta similitudo; et sufficienter assignatur ratio quare essentia divina potest accipi ut propria idea omnium creaturarum, quia est omnium creaturarum perfecta similitudo. Quia enim est secundum se omnium similitudo, si consideretur cum habitudine ad naturam hominis tantum tanquam ad repraesentatum per ipsam, inquantum huiusmodi, est idea hominis et non alterius quidditatis, et sic dicitur eius propria idea: quamvis absolute, et in se considerata, sit omnium similitudo.
XX. Sed oritur ex dictis alia difficultas. Sicut enim una species intelligibilis superior continet perfectionem speciei intelligibilis inferioris, et propter hoc repraesentat quicquid alia repraesentat et aliquid amplius; ita substantia separata superior continet perfectionaliter inferiorem, cum sint specifice et gradualiter distinctae, secundum maiorem et minorem propinquitatem ad Deum. Ergo, sicut per superiorem speciem repraesentatur id quod etiam species inferior repraesentat, ita per substantiam superiorem repraesentabitur intellectui et ipsa et inferior. Et ita superior substantia poterit per seipsam, absque specie intelligibili, cognoscere inferiorem. Cuius oppositum superius 45 est ostensum.
Respondetur, ut ex verbis Sancti Thomae Prima Parte, q. lv, a. 1, ad 3, haberi potest, et II Sent., d. iii, q. iii, a. 1, ad 3, quod licet superior substantia, sola substantia considerata, continet inferiorem perfectionaliter aliquo modo, non tamen continet eam perfecte et secundum propriam rationem, sed secundum rationem communem ab ipsa superiori substantia perfectiori modo participatam, cum secundum propriam rationem sit ab ipsa specifice distincta; sicut albedo aliquo modo continet alios colores, inquantum est ipsis perfectior, non tamen illos perfecte et secundum propriam rationem continet. Et ideo substantia superior non potest esse ratio cognoscendi inferiorem nisi secundum aliquam communem rationem. Species autem una intelligibilis potest perfecte, et secundum propriam rationem, aliam speciem, inquantum species est et similitudo, in esse intelligibili continere, ita quod non distinguatur ab ipsa secundum propriam rationem, quasi eam omnino a sua ratione excludens, sicut homo a sua ratione equum excludit, sed sicut continens perfecte quicquid est in ipsa et aliquid ulterius: quemadmodum virtus activa superior et universalis continet virtutem inferiorem particularem et aliquid amplius; et sicut divina essentia, una existens, continet omnia perfecte et secundum proprias rationes. Et ideo superior species repraesentat quicquid repraesentat inferior et aliquid amplius: puta, si inferior species ponatur tantum hominis naturam repraesentare, superior species naturam hominis repraesentabit et ultra hoc naturam equi et naturas aliorum animalium. Et propterea species intelligibilis quae est superior, potest ducere in notitiam propriam et distinctam eius quod per inferiorem speciem repraesentatur.
Huius exemplum in virtute solis possumus considerare. Virtus enim solis, inquantum accidens solis est, limitatur ad ipsam solis speciem et ad certum genus accidentis, et non est virtus ignis: aliud enim accidens est virtus quae est in sole, et aliud accidens est virtus quae est in igne. Illa tamen virtus, inquantum est virtus activa, non est determinata ad certa obiecta, distincta ab obiectis in quae potest virtus ignis, ita quod in obiecta virtutis ignis non possit, sed in alia tantum obiecta: immo in omnia potest in quae ignis virtus potest, et in alia in quae illa non potest. Unde verum est dicere virtutem solis esse virtutem ignis inquantum virtus est, et etiam aliquid amplius quam virtus ignis. Sic et de specie intelligibili superiori dicendum est. Inquantum enim accidens intellectus est, distinguitur ab inferiori specie: sed inquantum est species et similitudo intellectualis, est ipsa species inferior eminenter.
XXI. Attendendum ultimo, circa illud quod dicitur, hominem, quanto fuerit altioris intellectus, tanto ex paucioribus plura cognoscere posse 46, quod illud non est sic accipiendum quasi homo altioris ingenii per pauciores et universaliores species intelligat: hoc enim repugnat ei quod superius 47 dictum est, in intellectu humano oportere unicuique cognoscibili proprio propriam et adaequatam similitudinem respondere. Sed ad principia complexa est referendum. Quanto enim aliquis perspicacioris est ingenii, tanto ex uno principio plures conclusiones potest deducere. Ex hoc enim voluit Sanctus Thomas ostendere quod, sicut unus homo, ex hoc quod est nobilioris ingenii, potest per unum principium discurrendo multas propositiones cognoscere; ita proportionabiliter una substantia separata, ex eo quod est nobilior et per consequens maioris virtutis intelligendi, potest per unam speciem plura intelligere quam inferior substantia, quae, quia debilioris est virtutis intellectivae, pluribus speciebus indiget.
XXII. Quarta 48 conclusio est: Intellectus substantiae separatae totaliter perficitur per formas intelligibiles, quantum ad cognitionem naturalem.
Additur, quantum ad cognitionem naturalem, quia, ut dicitur Prima, q. lviii, a. 1: Quantum ad ea quae substantiis separatis divinitus revelantur, nihil prohibet intellectum eorum esse in potentia 49.
Probatur primo. Quia non potest esse denudatus ab omnibus huiusmodi similitudinibus: ista enim est dispositio intellectus possibilis antequam intelligat. - Nec etiam aliquas habet in actu, aliquas in potentia, sicut materia prima se habet respectu suarum formarum, et sicut se habet intellectus noster cum sumus scientes: alias, exiret de potentia in actum; quod substantiis separatis non convenit, quae non moventur neque per se neque per accidens.
Confirmatur primo, per comparationem ad corpora caelestia, quibus proportionabiliter assimilantur. Nam et materia corporis caelestis ita perficitur per suam formam quod ad aliquas formas in potentia non remanet.
Confirmatur secundo, auctoritate Libri de Causis, ubi dicitur quod intelligentia est plena formis.
XXIII. Sed circa has probationes dubitatur. Primo, circa rationem. Licet enim substantiae separatae, ad mentem Aristotelis, sint immobiles per se et per accidens mutatione corporali; non tamen ex hoc haberi potest quod non possint exire de potentia ad actum intelligibilem, et sic spiritualiter alterari.
- Secundo, circa confirmationem ex similitudine ad corpora caelestia, dubitatur. Primo, ex Scoto, in Secundo, d. iii, q. ult. 50; et d. ix, ad argg. secundae quaestionis 51. Non enim, ut ait, est eadem ratio de substantiis separatis et de corporibus caelestibus. Quia, si qualitates et formae naturales (de quibus oportet similitudinem accipere, ut ait Durandus 52: aliter similitudo non acciperetur ad propositum) non essent concreatae corpori caelesti, cum nihil sit datum ei unde possit illas qualitates acquirere, semper esset non perfectum, eo quod nulla causa naturalis posset illas in eo producere. Non sic autem est in proposito: substantia enim separata habet unde, cum aliis causis naturalibus cooperantibus, possit rerum omnium cognitionem acquirere 53.
Secundo, ex Durando 54 dubitatur. Quia videtur falsum quod dicitur de corporibus caelestibus, ipsa ad perfectiones accidentales comparando. Nam luna et stellae accipiunt lumen a sole: et sic eorum materia remanet in potentia ad formam quam non habet a principio.
XXIV. Ad primum horum respondetur quod, cum posteriora a prioribus dependentiam habeant et in ipsis aliquo modo fundentur, oportet omnem motum qui est existentis in potentia, fundari supra motum illum qui primus est inter motus huiusmodi, ut nihil subsit illi motui nisi per hoc quod substat motui qui est primus in illo genere. Talis autem motus est motus corporum. Ideo omnem alium motum existentis in potentia oportet dependere a motu corporeo: ut nihil moveatur tali motu de potentia ad actum nisi et motu corporeo moveatur, aut per se aut per accidens. Videmus enim in intellectu nostro, qui a potentia ad actum speciei intelligibilis movetur, quod movetur per accidens ad motum corporis, eo quod est virtus in corpore aliquo modo, scilicet ratione animae, in qua radicatur. Cum ergo constet substantiam separatam non moveri neque per se neque per accidens motu corporeo, cum neque sit corpus neque virtus in corpore; patet quod est extra genus illius motus qui est actus existentis in potentia, licet moveatur motu qui est actus existentis in actu. Et ideo ratio Sancti Thomae optima est, et habet ex sententia Aristotelis fundamentum.
-
Ad secundum quod est Scoti, dicitur quod illa comparatio conveniens est. Nam sicut corpora prima a principio habuerunt omnem suam perfectionem naturalem in esse naturali, tam scilicet substantialem quam accidentalem, ita conveniens est ut primae substantiae intellectuales habuerint a principio omnem suam perfectionem naturalem in esse intelligibili. Nec dissimilitudo inter illa convenienter assignatur. In naturis enim rerum consideratur quid ipsis naturaliter et ex naturae conditione conveniat: non quid ratione extrinseci tantum sibi possit aut non possit convenire. Et ideo quod Deus a principio corporibus caelestibus omnes suas naturales perfectiones contulerit, non est referendum in defectum causarum naturalium, quae illas producere non possent: sed in ipsam naturam referendum est, quae, cum sit incorruptibilis, exigit ut habeat potentiam totaliter per actum completam, in quo a corporibus corruptibilibus differt; nisi enim eorum naturae ab intrinseco convenisset, non dedisset eas sibi Deus a principio in quo rerum naturas condidit. Et similiter dicendum est de primis substantiis intellectualibus quantum ad earum esse intelligibile. — Est praeterea ostensum superius 55 non posse substantiam separatam accipere a sensibilibus cognitionem. — Idcirco illa dissimilitudo a Scoto posita videtur fuga, magis quam aliquid rationis habere.
-
Ad secundum 56 dici dupliciter potest. Primo, quod loquitur Sanctus Thomas de illis perfectionibus corporis caelestis quae sibi per modum actus primi permanentis conveniunt. Modo dicitur quod lumen quod a sole quaedam eorum recipiunt, recipitur per modum passionis transeuntis in eis: unde luna variatur lumine secundum diversum aspectum ad solem.
Secundo dici potest quod loquitur Sanctus Thomas de perfectionibus quae natae sunt sibi naturaliter convenire et ab intrinseco: non autem de illis quas solum ex superioris activitate possunt participare, ut patet Prima, q. LVIII, a. 1. Lumen autem quod recipiunt corpora caelestia a sole, non est talis perfectio. Unde ibidem inquit Sanctus Thomas quod ad ea quae substantiis separatis divinitus revelantur, nihil prohibet intellectus eorum esse in potentia: quia sic etiam corpora caelestia sunt in potentia quandoque ut illuminentur a sole. — Ista responsio videtur melior, utpote ex verbis Sancti Thomae sumpta.
XXV. Ultimo loco, removet Sanctus Thomas dubium quoddam circa praedeterminata 57. Posset enim aliquis dicere quod, licet res alias intelligat substantia separata per species, una tamen ab alia per essentiam ipsius substantiae intellectae intelligitur. Quia per seipsas sunt actu intelligibiles. — Et quia dicitur XII Metaph. 58, text. 51, quod in substantiis separatis non differt intellectus, intelligere, et quod intelligitur.
Respondet Sanctus Thomas quod hoc ponere multas habet difficultates. Quia difficile est videre quomodo conditiones formae intelligibilis sibi convenire possint: scilicet, quomodo una substantia sit unum alteri dum ipsam intelligit. — Et quomodo una sit forma alterius: cum habeat unaquaeque esse separatum ab alia. — Item, quomodo substantia inferior possit esse perfectio superioris, et quomodo superior posset inferiorem intelligere. — Item, quomodo una substantia sit intra intellectum alterius: cum non illabatur menti, sed hoc soli Deo conveniat.
Ex istis itaque videtur impossibile esse quod substantia separata per essentiam suam intelligatur ab alia, et non per similitudinem eius in ipsa.
Subiungit autem Sanctus Thomas quod hoc est verum secundum sententiam Aristotelis, scilicet quod ille modus est impossibilis. Quia secundum ipsum intelligere contingit per hoc quod intellectum in actu fit unum cum intellectu in actu.
Ad primum autem in oppositum, respondet quod ratio non sequitur. Quia licet substantia separata semper sit intelligibilis actu, non tamen intelligitur nisi ab intellectu cui est unum. — Ad secundum dicit quod non obstat propositio Aristotelis adducta: quia habet veritatem quando substantia separata seipsam per essentiam suam intelligit; tunc enim idem est intellectus, et intellectum, et intelligere.
Adverte quod ista propositio, Cum substantia separata seipsam intelligit, idem est intellectus, et intellectum, et intelligere, apud Averroem est vera de omni substantia abstracta a materia: ut patet XII Metaph., comment. 51 et etiam comment. 39. Sed Sanctus Thomas eam ibidem 59 interpretatur de substantia prima tantum. Hic autem eam tanquam universaliter concessam ab Aristotele accipit, propter opinionem Commentatoris: et quia nihil ad suum propositum referebat utrum illud existimaverit Aristoteles de omni substantia separata, an tantum de prima.
Secundum autem opinionem Platonis, cui favere videtur dictum Dionysii, iv cap. de Div. Nom., non erit inconveniens unam substantiam separatam aliam per eius essentiam intelligere, secundum quod eam spiritualiter contingit. Posuit enim Plato intelligere fieri per contactum intellectus ad rem intelligibilem.
- Circa istas rationes quibus probat Sanctus Thomas unam substantiam separatam non cognoscere aliam per essentiam eius quae cognoscitur, advertendum quod non ponuntur hic tanquam insolubiles, sed tanquam facientes difficultatem in via Aristotelis. Unde non dixit simpliciter quod illud sit impossibile, sed quod habet difficultates non paucas: et concludit quod videtur impossibile, non autem quod sit impossibile. Similiter in Qu. de Verit., q. VIII, a. 7, cum posuisset easdem rationes, postquam respondit ad alia argumenta, ad ista non respondet, sed ait 60: Rationes autem illas quae probant quod angelus non cognoscat angelum alium per essentiam angeli visi vel videntis, concedimus, quamvis possit ad eas responderi aliquo modo. In quibus verbis dat intelligere rationes has, quamvis aliquid probabilitatis habeant, solubiles tamen esse.
Nam ad eas responderi posset uti responderetur si de divina essentia fierent, ad probandum videlicet quod non posset a beatis per seipsam videri. Diceretur enim quod una substantia potest esse unum alteri per modum formae intelligibilis in esse intelligibili, licet non in esse naturae. — Et quod non inconvenit inferiorem esse perfectionem superioris in tali esse intelligibili determinato. — Nec inconvenit quod menti illabatur per modum formae intelligibilis: quamvis inconveniens sit quod illabatur per modum causae agentis, quo modo divina essentia menti illabitur.
Sed licet ad istas rationes ita responderi possit, apud tamen Aristotelem videntur aliquid apparentiae habere, ex eo quod ipse, XII Metaph., text. 51 61, probat quod Deus non intelligit aliquid extra se, quasi scilicet habens in seipso aliquid aliud quo intelligat, quia illud perficeret intellectum eius et esset illo nobilius. Et sic non esset apud ipsum universaliter verum quod substantia separata intelligeret aliam per ipsam substantiam intellectam sibi in esse intelligibili unitam. — De iis vide Sanctum Thomam in de Veritate, ubi supra.
- Circa rationem Platonis, adverte, ex Sancto Thoma ubi supra 62, quod nulla est. Quia cognoscens et cognitum non se habent ut agens et patiens, sed sicut duo ex quibus fit unum cognitionis principium. Et ideo ad cognitionem non sufficit contactus inter cognoscens et cognoscibile, nisi cognoscibile cognoscenti aliquo modo uniatur ut forma.
XXVI. Sed circa hanc conclusionem, et quasdam alias 63, dubium occurrit. Sicut enim se habet intellectus humanus ad res materiales, ita intellectus unius substantiae separatae ad alias substantias separatas. Sed intellectus humanus, si haberet aliquam naturam de numero sensibilium naturarum, non posset alias naturas sensibiles intelligere 64.
Ergo, si intellectus substantiae separatae habet aliquam naturam de numero substantiarum separatarum, non potest alias naturas separatas intelligere. Sed unaquaeque ipsarum habet unam talem naturam determinatam. Ergo una non potest aliam intelligere. Cuius oppositum est dictum.
Responderi potest quod illa similitudo tenet quantum ad hoc quod, sicut quidditas rei materialis est proportionatum obiectum intellectus humani, ita quidditas substantiae immaterialis est proportionatum et connaturale obiectum substantiae separatae. Non autem tenet quantum ad omnia. Unde Prima, q. LVI, a. 2, ad 1, negat Sanctus Thomas consequentiam: quia, licet una natura materialis existens connaturalis intellectui impediret aliarum cognitionem, una tamen natura spiritualis aliarum naturarum spiritualium cognitionem non impedit, propter earum affinitatem inter se, cum non distinguantur nisi ordine quodam et secundum gradus diversos eiusdem perfectionis.
XXVII. Sed haec responsio, licet sit vera, magnam tamen patitur difficultatem. Videtur enim velle quod in naturis propinquis et affinibus una aliarum cognitionem non impedit. Hoc autem ad mentem Philosophi non videtur esse. Primo, quia propositio dicens quod recipiens debet esse denudatum a natura recepti, ut inquit Averroes, III Anima, comment. 4 65, intelligitur a natura generis proximi rerum receptarum. Et sic ex eo quod natura intranea alicuius habet cum extranea affinitatem et propinquitatem, non tollitur quin una cognitionem alterius impediat.
Secundo, quia ad rationem Aristotelis posset similiter dici quod, licet intellectus humanus haberet aliquam naturam sensibilium, puta naturam aeris, non tamen a cognitione aliorum prohiberetur: quia possent illae naturae esse propinquae, et distingui ordine quodam secundum perfectius et imperfectius.
Tertio. Propinquitas ista et affinitas non removet causam quare intus existens prohibeat extraneum 66. Ergo etc. — Probatur antecedens. Nam causa huius est quia determinatum ex se ad certam naturam in actu, non potest ad alias naturas determinari. Habet enim Averroes, I Phys., comment. 66, quod, si materia prima haberet ex natura sua aliquam formam, non reciperet omnes formas; et similiter, si haberet aliquam privationem, non reciperet omnes privationes. Sed causa haec remanet in naturis etiam affinibus et propinquis: quoniam commune est omnibus naturis specificis actualibus quod ultima differentia unius non potest per ultimam alterius differentiam determinari. Ergo etc.
XXVIII. Ad evidentiam horum, duo sunt declaranda. Primum est, quae sit causa in intellectu nostro quod natura sensibilis sibi connaturalis existens, extraneam sive alienam naturam sensibilem prohiberet et excluderet.
Secundo, quomodo illa Sancti Thomae responsio de illa naturarum propinquitate 67, sit intelligenda 68.
-
Quantum ad primum, quia dupliciter potest intelligi talem naturam inexistentem alias naturas ab intellectu prohibere et excludere: scilicet, quantum ad receptionem ipsarum in intellectu per speciem intelligibilem, ut videtur Commentator, III de Anima, comment. 4, interpretari; et quantum ad actualem ipsarum cognitionem, ut Sanctus Thomas, ultra Commentatoris expositionem, interpretatur: — primo, videndum est de causa propositi quantum ad primum sensum; secundo, quantum ad secundum 69.
-
Quantum ad primum sensum, quem sequitur Commentator, sciendum quod ipse huius causam assignat propositionem etiam non cognoscentibus communem, scilicet quod recipiens debet esse denudatum a natura recepti. Hanc autem propositionem ipsemet exponit, inquiens quod intelligitur quod substantia recipiens non sit substantia recepti secundum speciem. Ratio autem huius est, quia aliter tunc res reciperet se, et movens esset motum. Nomine autem speciei intelligere videtur non solam speciem specialissimam, quasi sufficiat universaliter ut recipiens non sit eiusdem speciei specialissimae cum recepto: cum ipse, suam expositionem declarando, det exemplum de visu et auditu respectu coloris et soni; constat enim, quod visus non solum est denudatus a nigredine quam recipit, sed etiam a toto genere coloris; et quod, si albedinem sibi connaturalem haberet, non posset nigredinem recipere, quantumcumque esset specifice a nigro distinctus. Sed videtur nomine speciei intelligere naturam cuius recipiens est primo et per se receptivum, et ad quam in potentia se habet, et a qua inquantum huiusmodi specificatur, sive sit natura generica sive sit natura specifica: sic enim, quia visus est primo et per se receptivus coloris, et auditus soni, ideo et visus omnino a sui natura colorem excludit, et auditus sonum. Hunc sensum insinuat ista ratio, quod aliter idem reciperet se. — Insinuat etiam ipsum id quod inferius in eodem commento inquit Averroes, quod videlicet intelligitur oportere recipiens esse denudatum a natura speciei recepti, non autem a natura generis, maxime remoti, etc.: intendit enim quod, etsi recipiens debeat esse denudatum a natura quam primum et per se respicit, et a qua inquantum huiusmodi specificatur, non oportet tamen ut sit denudatum a genere illius naturae. Quamvis enim visus debeat esse a colore denudatus ita quod nullum habeat colorem, non tamen debet esse denudatus a qualitate, quod est genus coloris, ita scilicet quod nullam habeat qualitatem. — Ostendunt etiam eundem sensum verba ipsius Commentatoris comment. 5 70, cum, exponens ipsam propositionem, ait eam debere sic intelligi quod non est necesse ut recipiens non sit aliquid in actu omnino, sed ut non sit in actu aliquid ex eo quod recipit.
Istam autem propositionem sic intellectam dicit Sanctus Thomas Verit., q. XXII, a. 1, ad 8, non esse universaliter veram in potentiis cognoscitivis, sed quod fallit in habentibus obiectum universale, continens scilicet omnia: nam obiectum intellectus est quidditas, et tamen intellectus ipse non est ab omni quidditate denudatus, sed quidditas quaedam est. Dicit etiam ipsam non habere veritatem in sensu tactus, eo quod eius obiecta sint de necessitate animalis.
Quia igitur recipiens debet esse denudatum a natura quam primo et per se respicit et ad quam est in potentia; intellectus autem noster est in potentia ad quidditatem materialem, et est ipsius primo et per se receptiva, eo quod omnem quidditatem materialem cognoscere possit: ideo debet ab omni quidditate sensibili denudatus esse. Et propterea, si esset sibi una natura sensibilis connaturalis, illa prohiberet ne aliae naturae sensibiles in ipso reciperentur. Nam, si quod est receptivum alicuius naturae debet esse a tali natura denudatum, optime sequitur, si non est a tali natura denudatum, quod illius naturae non est receptivum: sicut, quia quod est coloratum non est in potentia ad colorem sed actu colorem habet, ideo nullius alterius coloris est susceptivum, si unum tanquam sibi connaturalem habet.
Attendendum autem quod iste sensus propositionis declaratae non est ad propositum dubii moti. Quia, cum intellectus substantiae separatae non sit in potentia ad suum obiectum tanquam potens eius speciem recipere, sed sibi omnium ab ipso naturaliter intelligibilium innatas habeat species; frustra quaereretur an, si unam naturarum a se intelligibilium connaturalem habeat tanquam propriam quidditatem, per illam impediatur a receptione aliarum naturarum.
- Quantum ad secundum sensum, scilicet quod intus apparens prohiberet extranei cognitionem: considerandum est quod iste sensus videtur esse principaliter a Philosopho intentus. Quia fortassis non repugnat quod aliquid habeat aliquam unius naturae aut unius generis speciem et tamen sit receptivum aliarum specierum illius naturae secundum esse intentionale. Videmus enim quod, si ante oculos ponatur vitrum viride, per vitrum alia videntur colorata. Hoc autem non potest esse nisi similitudo illorum visibilium recipiatur in vitro tanquam in medio: cum cognitio fieri non possit nisi visibile per suam speciem uniatur videnti, et tamen color viridis est secundum suum esse naturale in vitro. Est ergo sensus propositionis quod intus apparens prohiberet, non quidem omnem cognitionem extranei, sed distinctam illius ac perfectam cognitionem. Quamvis enim per vitrum viride alia visibilia videantur, non videntur tamen distincte et perfecte secundum proprios colores, sed videntur viridia: nam species ipsorum receptae in tali medio, ex illo colore inexistente accipiunt dispositionem hanc ut sua obiecta tanquam viridia repraesentent, licet ipsa alium colorem determinatum habeant.
Potest tamen etiam Averrois interpretatio salvari, dicendo quod intus existens impedit ne alia recipi possint in potentia cognoscitiva, non quidem absolute, sed tanquam per speciem repraesentantem cognoscibilia vere et distincte secundum proprias naturas.
Ratio autem istius propositionis sic intellectae nulla alia assignatur a Divo Thoma, III de Anima 71, nisi haec: quod illud intus apparens, quia esset connaturale intellectui, semper actu appareret, tanquam scilicet semper actu cognitum, et sic impediretur intellectus ab intelligendo alia. Fundatur autem haec ratio super experientia. Videmus enim in rebus materialibus quod, si aliquid actu ab aliquo sensu cognoscatur, pro tunc non potest aliud sensibile a tali potentia distincte et complete cognosci: hoc enim patet per singulos sensus discurrendo.
Hic autem sensus est ad propositum dubii. Quaeritur enim utrum sicut, si noster intellectus aliquam naturarum sensibilium haberet, impediretur ab aliarum naturarum perfecta et distincta cognitione, ita et substantia separata, habens naturam determinatam in genere quidditatum immaterialium, ab aliarum immaterialium naturarum distincta cognitione per propriam naturam prohibeatur.
XXIX. Quantum ad secundum principale, quomodo scilicet illa Sancti Thomae responsio sit intelligenda 72, considerandum est, quia se in illa responsione ad prius dicta remittit, quod ipse in q. L Primae Partis, a. 4, ad 1, determinat non sic distingui angelos specifice quasi unus habeat aliquam perfectionem substantialem perfectioni alterius angeli superadditam: sed quia, cum omnes conveniant in perfectione quae est nobilissima in eis, scilicet in intellectualitate, in illa perfectione distinguuntur secundum diversos gradus, qui ideo distinctionem specificam faciunt, quia a formis diversorum graduum sumuntur. Vult ergo Sanctus Thomas in illa responsione de qua dubitatur, quod, quia angeli sunt affines et propinqui inter se, utpote in intellectualitate, quae est ultima et nobilissima earum perfectio, distincti tantum ordine quodam secundum gradus ipsius, natura unius angeli ipsum ab aliarum substantiarum separatarum cognitione non impedit, quantumcumque semper propriam naturam actu intelligat. Hoc autem in rebus materialibus non invenitur: cum non distinguantur tantum per gradus eiusdem perfectionis; sed aut per diversas perfectiones quarum una est altera dignior et perfectior, sicut animata ab inanimatis distinguuntur; aut, si distinguuntur formaliter secundum gradus tantum eiusdem perfectionis, sicut forte est de formis elementorum, ultra istam distinctionem habent etiam distinctionem materialem, quae magnam differentiam inducit inter ipsa. Ideo unum ipsorum inexistens naturaliter virtuti cognitivae impedit aliarum naturarum cognitionem.
Vult ergo Sanctus Thomas negare illam consequentiam, quia non est eadem ratio de naturis sensibilibus et de naturis spiritualibus. In naturis enim dumtaxat materialibus, propter earum materialitatem et distantiam, habet veritatem quod intus apparens prohibet extranei cognitionem: non autem in naturis spiritualibus, in quibus est distinctio solum secundum eiusdem perfectionis gradus.
XXX. Ad primum ergo in oppositum 73, dicitur primo, quod non est mens Commentatoris quod recipiens debeat esse denudatum a genere proximo recepti, sed a natura quam primo recipiens, inquantum recipiens, respicit; sive sit natura generica sive specifica secundum se.
Dicitur secundo, quod habet veritatem in cognoscitivis quae sunt in potentia ad sua obiecta: non autem in iis quae sunt in actu, qualis est intellectus substantiae separatae. Ideo illa propositio non est ad propositum, ut superius 74 est ostensum.
-
Ad secundum dicitur quod non est eadem ratio de naturis materialibus, et de naturis spiritualibus. Quia illae non sola distinctione formali secundum diversos gradus eiusdem perfectionis distinguuntur, sicut naturae spirituales: sed maiori, sive multipliciori distinctione, ut dictum est 75.
-
Ad tertium dicitur quod illa non est causa illius impedimenti, sed ea quam assignavimus 76, scilicet perpetua apparitio et cognitio actualis illius interius existentis. Quae quidem causa, ut dictum est, facit impedimentum cognitionis in rebus materialibus, non autem in rebus spiritualibus.
XXXI. Sed ulterius circa quasdam alias praemissarum conclusionum dubitatur 77. Contra primam 78 enim arguitur ex Durando, apud Capreolum, II Sent., d. III, q. II 79. Species repraesentans rem aliquam, et res cuius est species, sunt eiusdem rationis specificae, licet differant in modo essendi. Sed nulla species existens in intellectu substantiae separatae potest esse eiusdem rationis specificae cum substantiis rerum quas substantia separata intelligit: cum illa sit accidens. Ergo substantias non intelligit per aliquas species superadditas.
- Contra tertiam 80 arguitur a Scoto, et ab Aureolo. Arguit enim Scotus, Secundo, d. III, q. x 81, quod substantia separata per unam speciem non cognoscat distincte plures quidditates. Primo, quia una ratio cognoscendi habet unum obiectum adaequatum, in quo includuntur perfecte omnia cognoscibilia per illam rationem: ut patet de essentia divina, cui primo respondet ipsamet essentia per modum obiecti. Huius autem ratio est, et quia ratio intelligendi mensuratur ex obiecto. - Et quia non potest esse ratio cognoscendi plura ita quod sit propria ratio illorum: ideo oportet ut contineat virtualiter rationes cognoscendi plurium. Sed non potest dari tale obiectum continens virtualiter plures quidditates. Ergo etc.
Secundo. Uni speciei et rationi intelligendi respondet unus actus cognoscendi illi adaequatus. Sed est impossibile unico actu cognosci plures quidditates distincte, apud Sanctum Thomam, tenentem intellectum creatum non posse simul plura distincte cognoscere. Ergo etc.
- Aureolus 82 quoque tangit argumenta Scoti. Sed unum addit, ad probandum falsum esse substantiam separatam, quanto superior est, tanto per pauciores et universaliores species intelligere. Arguit autem sic. Ponatur substantia separata quae omnia per decem species intelligat. Substantia superior intelligit per novem, et illa superior intelligit per octo, et sic successive. Ergo poterit una talis substantia creari quae omnia per unam speciem intelliget. Ergo, si creetur alia superior illa, per suam essentiam, non autem per speciem intelliget omnia. Hoc est falsum. Ergo etc.
XXXII. Pro responsione ad obiectionem contra primam conclusionem, duo sunt notanda. Primum est quod, sicut imago alicuius rei dupliciter considerari potest, scilicet materialiter, inquantum est talis res, puta lignum aut lapis, et formaliter, inquantum est huius imago; ita similitudo intelligibilis quae est in intellectu, potest considerari et materialiter, inquantum est talis entitas, quae est forma intellectus; et formaliter, inquantum est similitudo intelligibilis huius rei. Si consideretur materialiter, sic non oportet similitudinem intelligibilem, et id quod per ipsam repraesentatur, esse eiusdem rationis: cum ipsa sit accidens intellectus, et res repraesentata quandoque sit substantia. Et ad hunc sensum intelligendus est Sanctus Thomas Verit., q. VIII, a. 11, ad 3, cum inquit quod forma lapidis in anima est longe alterius naturae quam forma lapidis in materia. - Si autem formaliter consideretur, sic, iuxta praedeterminata 83, dicendum est quod est eiusdem rationis cum re repraesentata. Et sic intelligitur quod dicitur IV Sent., loco superius allegato 84; et de Verit., q. x, art. 4, ad 4.
Secundum est, quod speciei intelligibili potest aliquid ex parte rei primo et adaequate respondere, et aliquid secundario et deficienter: sicut speciei animalis quae est in mente substantiae separatae, primo et adaequate natura animalis respondet; inadaequate autem et deficienter natura hominis aut natura equi, quia non tantum naturam hominis repraesentat, sed etiam naturam aliorum animalium. Cum ergo dicitur, de mente Sancti Thomae, speciem intelligibilem esse eiusdem rationis cum re per ipsam repraesentata, si intelligatur adaequate ipsam esse eiusdem rationis cum tali re, hoc habet veritatem de re quae primo et adaequate repraesentatur, non autem de ea quae secundario repraesentatur et deficienter: ad hanc enim repraesentandam sufficit ut rationem eius eminenter contineat. Sicut patet in divina essentia, quae seipsam adaequate repraesentat et primo, et est eiusdem rationis cum seipsa repraesentata; alia autem a se secundario et inadaequate repraesentat, et non est eiusdem rationis cum illis, sed earum rationes eminenter continet. Similiter species animalis quae est in mente substantiae separatae, est eiusdem rationis cum animalis natura, quam primo repraesentat: immo, ut superius 85 diximus, et est de mente Alberti 86, Tract. II super Porphyr., cap. VI; et III de Anima; ac etiam de Intellectu et Intelligibili, est ipsa natura animalis in esse intelligibili; non autem est eiusdem rationis cum natura hominis, sed illam naturam in esse intelligibili eminenter continet, et ideo illam etiam distincte repraesentat. — Si autem intelligatur speciem esse eiusdem rationis cum re repraesentata eminenter et inadaequate, quia videlicet illam rem continet unite et eminenter cum aliis rebus et naturis quas repraesentat, sic non inconvenit speciem esse eiusdem rationis etiam cum unoquoque eorum quae sub eius adaequato obiecto continentur.
Ex iis patet ad obiectionem. Procedit enim de specie materialiter sumpta, non autem formaliter.
- Sed occurrit circa hanc responsionem dubium. Ut enim habetur in I Phys. 87, quod vere est, nulli accidit. Ergo videtur quod forma quae est accidens intellectus, nullo modo possit esse eiusdem rationis cum quidditate extrinseca substantiali.
Sed respondetur quod substantia secundum suum esse naturale nullius esse accidens potest. Nihil autem inconvenit quod quidditas substantialis secundum esse intelligibile quod habet in intellectu, esse habeat accidentale: hoc enim non convenit quidditati nisi inquantum intentionaliter in intellectu recipitur.
XXXIII. Ad evidentiam eorum quae contra tertiam conclusionem obiicit Scotus 88, considerandum est quod dupliciter possumus intelligere unam speciem plures quidditates repraesentare. Primo, quod illas repraesentet non quidem primo et adaequate, sed secundario, inquantum in aliquo communi quod primo et adaequate repraesentatur, conveniunt: ita tamen quod non tantum quantum ad communem rationem repraesententur, sed etiam quantum ad earum proprias conditiones. Et tunc non est dubium speciei plurium quidditatum repraesentativae correspondere aliquod unum obiectum adaequatum, tanquam primo et per se repraesentatum, scilicet id quod omnibus illis quidditatibus est commune. Veruntamen non oportet unitatem talis obiecti esse realem extra animam, ut videlicet sit aliquid unum realiter obiectum ad modum singularis, sicut species intelligibilis realiter est una: sed sufficit quod illud habeat unitatem formalis rationis, sicut universale in suis singularibus est secundum rationem unum. Causa autem quare species intelligibilis substantiae separatae potest distincte repraesentare plures quidditates sub uno communi contentas quod est unum tantum secundum rationem, est quia illa species est repraesentativa primo illius communis non in abstractione tantum, sicut species intellectus nostri repraesentant universale, sed in concretione ad ea per quae determinatur in natura. Sicut enim non invenitur animal separatum a suis differentiis et speciebus, sed extra intellectum est divisum in species et substat conditionibus specierum; ita species intelligibilis huiusmodi, quae est causata a Causatore omnium specierum et conditionum animalis, repraesentat naturam animalis non in abstractione, sed divisam in species; et propter hoc diversas species animalis perfecte et distincte repraesentat; primo tamen et adaequate ipsum commune et unum secundum rationem; secundario vero, et cum quadam eminentia, singulas eius species et specierum conditiones.
Secundo possumus intelligere quod omnes illas quidditates primo et immediate repraesentet, non autem inquantum conveniunt in aliquo communi repraesentato: sicut si diceremus divinam essentiam esse omnium creaturarum primo et immediate repraesentativam, non ut sub una ratione conveniunt, sed absolute, ut unaquaeque distinguitur ab alia. Et sic etiam manifeste apparet quod non oportet ponere uniuscuiusque speciei intelligibilis unum obiectum adaequatum esse.
Licet autem primus sensus videatur verius accedere ad mentem Sancti Thomae: tum quia videmus non solum uni speciei in nobis, sed etiam uni habitui ex multis speciebus constituto, unam formalem rationem obiecti respondere; tum quia omnia quae per unam speciem intelliguntur, in uno actu cognoscuntur, immo, ut dicitur Prima, q. lviii, a. 2, sicut ad unitatem motus requiritur unitas termini, ita ad unitatem operationis requiritur unitas obiecti: — quia tamen uterque sensus potest sustineri, secundum utrumque ad rationes Scoti respondebitur.
- Sequendo igitur primum sensum, dicitur primo quod maior est vera de unitate formalis rationis: sed minor in illo sensu est falsa. Non enim inconvenit creaturam unam hac unitate rationis formalis, puta unum genus, plures quidditates continere perfecte ex parte rei contentae, idest, continere illas quantum ad omnia ad illas quidditates pertinentia, licet eas, inquantum est universale, potentialiter contineat.
Dicitur secundo quod, si intelligatur de obiecto uno unitate reali, maior est falsa. — Ad cuius primam probationem dicitur primo, quod species intelligibilis quae non est causata ab obiecto, cuiusmodi sunt species intellectus separati, non habent ex obiecto mensurari. Dicitur secundo, admisso etiam quod ab obiecto mensurentur, quod non oportet talem unitatem esse in obiecto secundum esse reale, qualis est realis unitas speciei, ut patet etiam in speciebus intellectus nostri: species enim animalis in uno intellectu est una secundum esse reale, et tamen animal non est unum secundum esse reale extra intellectum. — Ad secundum dicitur quod una species potest esse propria ratio plurium contentorum sub obiecto adaequato, non tamen adaequata. Quod est dictu: potest esse proprium repraesentativum diversorum ita quod omnia propria uniuscuiusque illorum repraesentet; non tamen alicui illorum adaequatum repraesentativum esse potest, ita videlicet quod ipsum solum repraesentet et non aliud; hoc enim repugnat ei quod dicitur ipsam esse plurium rationem. Unde una species intelligibilis potest dici propria ratio plurium, inadaequata tamen; et potest dici eminenter plurium rationes continere, propter ipsius speciei perfectionem.
- Sequendo autem secundum sensum, quem Capreolus, loco allegato, videtur sequi, maior Scoti est falsa. — Ad cuius probationem primam, negatur assumptum, ut prius, de specie et ratione non causata ab obiecto. Nam si immediate species causetur ab obiecto, quia ab uno una dumtaxat causatur, ideo uni speciei unum adaequatum obiectum distincte et perfecte repraesentatum respondet. Sed ubi causatur ab eo quod est omnium causa, non inconvenit uni speciei plura obiecta respondere, et illi nullum esse unum obiectum adaequatum.
Ad secundum dicitur, ut prius, non esse inconveniens idem esse propriam rationem plurium, unicuique illorum inadaequatam.
Veruntamen, ut iam dixi, primus modus respondendi videtur esse securior. — Quomodo autem idem possit esse propria ratio plurium, ostensum est in Primo, ubi de cognitione Dei agebatur 89.
- Ad secundum Scoti dicitur quod non negat Sanctus Thomas plura posse simul et uno actu intelligi, quando per unam speciem intelliguntur, ut inferius 90 ostendetur.
XXXIV. Ad rationem Aureoli 91 dicitur primo, quod non sufficit dicere, ad mentem Sancti Thomae, posse creari unum angelum qui se per suam essentiam cognoscat et omnia alia per unam speciem; et quod, si superior illo crearetur, ille non intelligeret absque specie, sed per speciem universaliorem, inquantum per illam plures rationes et conceptiones rerum cognosceret. Tum quia, sicut habet pro inconvenienti Sanctus Thomas quod omnia per suam essentiam substantia separata cognoscat, ita et quod per unam speciem intelligat omnia, ut hoc loco apparet, pro inconvenienti habet. — Tum quia non solum inquit superiores substantias per universaliores species intelligere, sed etiam per pauciores. Immo non ponit ipsas universaliores nisi quia, cum omnia illa repraesentent quae per species inferiorum repraesentantur, pauciores tamen illis sunt: ex quo sequitur oportere ut etiam universaliores sint.
Dicitur secundo, quod loquitur Sanctus Thomas de cognitione substantiarum separatarum secundum ordinem nunc inter illas constitutum, per Dionysium, xii cap. Cael. Hier., qui creditur haec a Paulo Apostolo fuisse edoctus, nobis manifestatum. Et ideo, cum ipse Dionysius posuerit superiores habere scientiam magis universalem, hunc modum explicat Sanctus Thomas ponendo supremam substantiam separatam per aliquas species intelligere; deinde, descendendo, quanto substantia fuerit inferior, tanto in ipsa species intelligibiles multiplicari. Quid autem Deus possit facere, ipsi divinae providentiae ac praescientiae relinquit.
Dicitur tamen tertio quod, posito illo casu creationis superiorum intelligentiarum, semper superior per pauciores species intelligeret. Quia semper in inferioribus crearentur novae species repraesentativae novarum naturarum quae crearentur: et sic, speciebus inferiorum multiplicatis, semper in inferioribus plures essent quam in superioribus. Verbi gratia, si suprema substantia per duas species intelligeret, posito quod aliqua ipsa superior crearetur, illa superior per duas etiam species intelligeret: in ea enim quae suprema erat et per duas species intelligebat, poneretur species substantiae noviter creatae, et sic non amplius per duas, sed per tres species intelligeret, et sic de aliis. Unde relinquitur quod semper superior de novo creata per pauciores species intelligeret: non quidem per diminutionem binarii in substantia noviter creata, sed per appositionem speciei in substantia inferiori. Istud haberi potest ex Sancto Thoma Prima, q. lvi, a. 2, ad 4, ubi ait quod, si Deus instituisset facere plures angelos aut plures naturas rerum, plures species intelligibiles mentibus angelicis impressisset. Advertendum autem quod in tali casu non solum in substantia noviter creata essent pauciores species, sed etiam universaliores: nam per illas species intelligeret substantiam inferiorem, quae se intelligit per suam substantiam, non autem per speciem. Verisimile etiam est quod per suas species, etiam naturali cognitione, ut videtur velle Sanctus Thomas II Sent., d. iii, q. ii 92, a. 2, ad 2, intelligeret plures rerum rationes quam inferiores substantiae.