Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Quantum ad tertium, ponuntur rationes volentium demonstrare mundum non esse aeternum 1. Et quia non sunt demonstrativae rationes, licet probabilitatem habeant, ideo ponuntur etiam responsiones eorum qui aeternitatem mundi posuerunt: ne videatur fides, quae ponit mundum incoepisse, in vanis rationibus constituta.
Circa hoc autem duo facit Sanctus Thomas: primo, ponit rationes inefficaces, et eas solvit; secundo, ponit quandam rationem quam ipse efficaciorem putat 2.
I. Quantum ad primum, tangit sex rationes. Prima est, quia oportet causam duratione praecedere effectum.
Secunda est, quia totum ens factum est ex nihilo. Et per consequens necesse est quod habeat esse post non esse.
Tertia est, quia essent infinita pertransita.
Quarta est, quia infinito fieret additio.
Quinta est, quia in causis efficientibus procederetur in infinitum.
Sexta est, quia essent infinitae animae.
II. Sed ad primam harum, dicit assumptum verum esse in iis quae agunt aliquid per motum: non autem in iis quae in instanti agunt.
Ad secundum, dicit quod id quod creatur fit ex nihilo, idest, non ex aliquo ente. Ex hoc autem non sequitur quod fiat post non esse.
Circa istam responsionem, in qua videtur negare Sanctus Thomas id quod creatur fieri post non esse, adverte quod illud intelligitur secundum ordinem durationis, non autem secundum ordinem naturae. Non enim quod creatur habet necessario esse post non esse posterioritate durationis: sed bene posterioritate naturae.
- Sed occurrit dubium. Quia illa quae habent inter se ordinem naturae tantum, non autem durationis, sunt simul duratione. Si ergo non esse praecedit esse tantum natura, simul duratione erunt. Et sic eadem res simul erit et non erit.
Respondetur quod aliquid convenire alteri prius natura alio, dupliciter potest intelligi. Uno modo, quia ab illo alio praesupponitur in subiecto, et necesse est illud praeintelligi in tali subiecto esse. Alio modo, quia, si subiectum sibi soli relinqueretur, illud sibi conveniret, non autem aliud. Quae habent ordinem naturae primo modo, sunt simul duratione: non autem quae habent talem ordinem secundo modo. Non esse autem dicitur convenire rei prius natura quam esse secundo modo, quia scilicet, si sibi relinqueretur, haberet non esse: non autem primo modo. Ideo ratio non sequitur.
III. Ad tertium, dicit quod essent quidem infinita quorum quodlibet esset pertransitum, quia esset finitum: non autem omnia simul essent pertransita, quia transitus exigit duo extrema.
Ad quartum, dicit quod nihil prohibet infinito, ex ea parte qua est finitum, fieri additionem.
Ad quintum, dicit quod causas agentes in infinitum procedere est impossibile, secundum philosophos, in causis simul agentibus, quae dicuntur causae per se infinitae: non autem in causis non simul agentibus, quae dicuntur infinitae per accidens.
- Circa istam responsionem, advertendum quod aliud est dicere aliquam unam causam esse per se causam alicuius effectus: et aliud, plures causas unius effectus habere inter se ordinem per se et essentialem in causando talem effectum. Ad hoc enim ut aliquid sit per se causa alterius, requiritur ut non possit effectus nisi ab illa causa procedere, loquendo de causa completa. Hoc modo Sortes est per se causa Platonis: quia non potest Plato nisi a Sorte generari. Ad hoc autem ut aliquae sint causae per se et essentialiter ordinatae respectu unius effectus, requiritur quod secunda non causet nisi ut movetur a prima, et quod omnes simul causent. Propter hoc, si essent infinitae unius causae effectus per se et essentialiter ordinatae, oporteret infinitas actiones simul esse, a quibus dependeret effectus. Hoc autem philosophi reputant impossibile. Ideo apud ipsos impossibile est aliquid dependere ab infinitis causis essentialiter ordinatis.
Si autem essent infinitae causae quarum una quidem esset per se causa alterius, sed tamen non haberent inter se essentialem ordinem in causando aliquem effectum, talis infinitas per accidens se haberet ad causatum, ut dicit Sanctus Thomas. Et ideo nihil refert ad causatum huiusmodi causas infinitas esse. Et hoc modo non inconvenit infinitum esse in causis agentibus. Licet enim unus homo generans habeat per se ordinem ad alium hominem generantem absolute, et ille ad alium, et sic in infinitum, si generatio fuerit aeterna; non tamen omnes homines qui praecesserunt habent per se ordinem inter se ad hunc hominem generandum. Non enim unus homo generat ut est ab illo alio genitus: quia etiam si non esset ab illo genitus, posset generare. Nec etiam omnes homines qui praecesserunt simul omnes agunt ad generationem huius: cum non omnes simul sint.
IV. Ad sextum, dicit quod non est multum utilis haec ratio: licet sit difficilis, et ideo diversimode a diversis solvitur. Nam quidam posuerunt animam non esse post corpus. Quidam vero, quod non manet de animabus nisi intellectus, aut agens aut possibilis. Quidam autem posuerunt animarum circulationem. Alii vero non habent pro inconvenienti esse infinitum in actu in iis quae ordinem non habent.
Adverte, cum inquit Sanctus Thomas ipsam rationem de infinitate animarum difficilem esse et tamen non esse multum utilem, quod hoc dicit quia, concessis omnibus quae supponuntur ab hac ratione, scilicet multiplicari animas ad multiplicationem hominum, et esse animam immortalem, ac etiam non dari infinitum in actu, quae omnia videtur vera philosophia tenere, difficile est salvare quomodo mundus possit esse aeternus: sed tamen inutilis ratio est, quia ea quae ipsa ratio supponit, non conceduntur ab omnibus, aliqui enim unum negant, aliqui vero aliud; et ideo parvae efficaciae apud ipsos philosophos est. Sed de hac materia inferius, cap. LXXXI, latior sermo fiet.
V. Quantum ad secundum 3, inducit rationem quam ipse efficaciorem existimat: quia, scilicet, per hoc quod res non semper fuerunt, potissime manifestatur divina bonitas, quae est finis divinae voluntatis, et virtus divina. Ostenditur enim manifeste per incoeptionem creaturarum quod res aliae habent esse a Deo; et quod non agit de necessitate naturae; et quod eius potentia est infinita. Convenientissimum etiam 4 fuit divinae bonitati ut rebus creatis principium durationis daret.
- Circa istam propositionem, Finis divinae voluntatis in rerum productione est eius bonitas inquantum per causata manifestatur, advertendum quod duplicem sensum habere potest. Primo, ut ly inquantum specificet rationem formalem divinae bonitatis per quam sit finis productionis creaturarum. Et tunc est sensus quod ipsa manifestatio divinae bonitatis est ratio formalis divinae bonitatis sub qua habet quod sit finis. Et hic sensus est falsus: nec est intentus a Sancto Thoma. Immo ipse, de Potentia, q. iii, a. 15, ad 14, de communicatione divinae bonitatis loquens, inquit quod communicatio bonitatis divinae non est ultimus finis, sed ipsa bonitas, ex cuius amore est quod Deus eam communicare velit: cum non agat quasi appetens habere quod non habet, sed quasi volens communicare quod habet.
Secundus sensus est ut ly inquantum dicat conditionem eius quod producitur et est volitum propter finem. Sensus enim hoc modo est quod Deus vult creaturas propter bonitatem suam inquantum manifestatur per ipsas sua bonitas: ita quod nulla alia ratione vult creaturas in ordine ad suam bonitatem nisi quia sunt eius manifestativae; ex amore enim bonitatis suae vult eius communicationem et manifestationem per creaturas.. Sicut si diceremus quod infirmus nulla alia ratione vult medicinam propter sanitatem nisi quia per ipsam sanitas causari potest: posse enim causare sanitatem esset ratio et conditio se tenens ex parte eius quod propter finem appetitur, non autem esset ratio sanitatis ut est finis. Et hic sensus est verus et hic intentus. Cum enim Deus agat, non ex appetitu finis, sed ex eius amore, ut dicitur de Potentia, ubi supra, divina bonitas amata est ratio et causa finalis propter quam vult creaturas producere, inquantum in ipsa creaturarum productione manifestatur divina bonitas, quam summe amat: ita quod non vellet ipsam creaturarum productionem nisi divinam bonitatem manifestarent; sicut et infirmus non vult medicinam nisi inquantum est causativa sanitatis.
Ex Iis omnibus quae praedicta sunt, deducit Sanctus Thomas quod diversi errores philosophorum tolluntur, ponentium aliquid aeternum praeter Deum, de quibus videlicet I et VIII Physicorum tractatur, et I Caeli.
VI. Praeter rationes supra dictas, quibus aliqui probaverunt mundum non semper fuisse, est ratio adducta a Scoto, Secundo, d. I, q. III 5, et a Capreolo, II Sent., d. I, q. I 6, quae talis est. Si tempus semper fuisset et semper esset futurum, sequeretur quod pars esset maior toto. Hoc est contra primum et notissimum principium. Ergo etc.
Probatur consequentia. Et supponitur quod tunc praeteritum et futurum erunt aequalia: quia utrumque erit infinitum. Sit igitur meridies huius diei A, meridies vero diei crastinae sit B. Tunc sic. Quocumque tempore praeteritum ad B est maius, futurum ad B est maius: quia sunt aequalia. Sed futuro ad A praeteritum ad B est maius. Ergo futuro ad A futurum ad B est maius. Sed futurum ad B est pars futuri ad A. Ergo etc. — Probatur minor principalis. Quodcumque tempus est maius praeterito ad A, est maius futuro ad A: cum sint aequalia. Sed praeteritum ad B est maius praeterito ad A. Ergo est maius futuro ad A.
- Pro huius rationis solutione, considerandum est quod aequale, maius et minus semper secundum terminos quantitatum accipiuntur: dicitur enim una quantitas aequalis alteri, quia termini eius terminos alterius non excedunt. Unde ubi quantitates ponuntur non habere terminos, sicut accidit in quantitatibus infinitis, ibi proprie non est aequalitas aut inaequalitas. Possunt tamen aliquo modo dici aequales aut inaequales quantitates infinitae ex una parte tantum, si comparentur secundum eam partem in qua sunt finitae: non autem si comparentur secundum partem ex qua ponuntur infinitae.
Considerandum secundo quod, si debet huiusmodi fieri comparatio, oportet ut ex eadem parte accipiantur et magnitudines et termini: scilicet aut ex parte principii, aut ex parte finis. Nam si accipiantur duae lineae quarum una sit infinita versus orientem, altera vero sit infinita versus occidentem, terminenturque ad medium mundi, ipsae non dicentur aequales: quia illud medium non est terminus utriusque eodem modo, sed unius est principium, alterius vero finis. Sed bene, si accipiantur duae infinitae ex parte orientis, et terminatae ad paria puncta versus occidentem, possent aliquo modo aequales dici. Similiter ergo, si duo tempora infinita ponantur, unum a parte ante, aliud vero a parte post, licet ad idem instans terminentur, non poterunt dici aequalia: sed bene si ambo fuerint ex eadem parte infinita et ex eadem finita.
Ad rationem ergo, negatur consequentia. Ad cuius probationem, negatur hoc suppositum, quod est rationis fundamentum, scilicet quod tempus praeteritum et tempus futurum, quorum quodlibet ponitur infinitum, sint aequalia; et consequenter quod maius uno sit etiam maius altero; et quocumque unum est maius, alterum sit maius. Nam in illis non accipiuntur termini ex eadem parte, ut possit fieri comparatio secundum aequale aut inaequale.
- Sed occurrit dubium circa id quod dictum est, tempora ex eadem parte finita, si ad idem instans terminentur, esse aequalia. Sic enim videtur quod in tempore infinito a parte ante dies sint aequales annis: cum ad idem terminentur. Hoc autem nullus diceret.
Respondetur quod dies et anni dupliciter accipi possunt: uno modo, accipiendo tempus annorum per modum unius continui, et similiter tempus dierum; alio modo, utrumque per modum discreti accipiendo, secundum quod ipsum tempus continuum existens per dies et annos dividitur. Primo modo, non est inconveniens dies esse aequales annis: immo tempus dierum et annorum est idem. Secundo modo, dies sunt aliquid maius quam sint anni, et non sunt illis aequales. Sicut in una et eadem linea partes cubitales sunt plures quam sint bicubitales, si utraque per modum quantitatis discretae accipiantur: sed si accipiantur per modum continui, sunt una et eadem quantitas. Ut enim inquit Sanctus Thomas Tertia, q. x, 3, ad 3, licet infinito in aliquo ordine non sit maius in illo ordine, potest tamen illo accipi maius extra illum ordinem. Et sic, licet in ordine mensium non sit aliquid maius mensibus infinitis, tamen infinitum in ordine dierum est aliquid maius infinitis mensibus, et dies infiniti sunt plures mensibus infinitis.
Cum autem dicitur quod terminantur ad eundem terminum: dicitur quod non est verum, inquantum sunt discreta. Nam eorum finis, ut sic, non est instans, sed unitas. Unde in ordine mensium, unitas illius mensis qui est ultimus, est terminus. In ordine autem dierum, terminus est ille unus dies qui est ultimus, sive unitas eius.
Cetera quae in hac materia faciunt difficultatem, vide apud Capreolum, loco praeallegato.