Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Quantum ad secundum principale, scilicet quae sit vera causa distinctionis rerum , ponitur haec conclusio: Causa distinctionis rerum fuit propria Dei intentio volentis creaturae dare perfectionem qualem possibile erat eam habere. Et loquitur de perfectione essentiali.

I. Probatur primo. Deus est perfectissimum agens. Ergo ad ipsum pertinebat perfectissime suam similitudinem in rebus creatis inducere, quantum naturae creatae convenit. Ergo oportuit multiplicitatem et varietatem in rebus creatis esse. — Probatur prima consequentia. Quia quanto agens perfectius est, tanto perfectius suam similitudinem in effectu inducit, secundum capacitatem effectus. — Secunda quoque probatur. Quia perfectam Dei similitudinem res creatae consequi non possunt secundum unam speciem solam creaturae: cum creatura non possit divinam perfectionem aequare, eo quod Deus sit causa excedens effectum.

Advertendum est quod haec ratio et omnes sequentes procedunt, supposito quod Deus voluerit producere hoc universum et illi suam similitudinem communicare secundum quemdam determinatum modum, et secundum perfectionem isti universo congruentem. Hoc enim supposito, conveniens erat ut in universo suam similitudinem induceret, et illi suam perfectionem communicaret, secundum quod ipsum universum eam capere poterat.

II. Secundo. Non esset perfecta Dei similitudo in universo, quantum scilicet universum capere potest, si esset unus tantum gradus omnium entium. Ergo etc. — Probatur consequentia ex comparatione potentiae activae ad materiam: quia videlicet, si agens possit plures effectus facere et unum tantum illorum faciat, potentia eius non ita complete reducitur in actum sicut si faciat plura. Per hoc autem quod potentia activa reducitur in actum, effectus consequitur similitudinem agentis.

Adverte quod intentio rationis non est quod oporteat Deum facere omnia quae absolute facere potest: sed omnia quae facere potest ad perfectionem essentialem universi quod intendit pertinentia.

Tertio. Perfectius accedit res creata ad Dei similitudinem si non solum in se bona est, sed etiam ad bonitatem aliorum agere possit: ut patet de lucido respectu solis. Ergo oportet in creaturis esse pluralitatem et inaequalitatem. — Probatur consequentia. Quia agere ad bonitatem alterius requirit pluralitatem et inaequalitatem: cum agens sit aliud a patiente et honorabilius ipso.

Attendendum quod hic est sermo non tantum de agente univoco, sed etiam de agente aequivoco. Quia si loqueremur de agente tantum univoco, hoc quod est agere non argueret inaequalitatem secundum speciem, qualem vult ratio concludere, sed tantum materialem distinctionem.

III. Quarto. Summo bono convenit ut faciat quod melius est: scilicet in effectu quem intendit. Ergo conveniens fuit ut faceret plures gradus creaturarum. — Patet consequentia. Quia plura bona sunt uno bono finito meliora.

Adverte primo, quod addidit Sanctus Thomas finito: quia uno bono infinito plura bona finita non sunt meliora.

Adverte secundo, ex doctrina Sancti Thomae in Quaestt. de Malo, q. xvi, a. 1, ad 13, quod ista propositio habet veritatem, si singula sint unius ordinis, scilicet tam illud unum quam illa plura: puta, plures aurei sunt meliores uno aureo. Non autem tenet quando plura bona sunt inferioris ordinis illo uno bono.

Sed, licet in hoc sensu non accipiatur hoc loco, ex ipsa tamen expositione datur intelligi quod etiam habet veritatem in rebus diversorum ordinum, quando plura includunt in se illud unum. Ideo enim plura unius ordinis, sunt meliora uno illius ordinis, quia continent illud et aliquid amplius. Similiter ergo plura diversorum ordinum sunt meliora uno illorum tantum, quia illud includunt et aliquid addunt. Unde et Sanctus Thomas illam propositionem probat, quia habent hoc et adhuc amplius. Est ergo universaliter vera, quando illud unum in numero illorum plurium continetur: si omnia scilicet sint finita.

IV. Quinto. Magis addit ad bonitatem universi multitudo specierum quam multitudo individuorum in una specie. Ergo ad perfectionem universi pertinet non solum quod sint multa individua, sed quod etiam sint diversae rerum species. — Probatur antecedens. Quia bonitas speciei excedit bonitatem individui: scilicet materialis, ubi bonitas speciei a bonitate individui intrinsece distinguitur. Quod patet: quia comparatur ad individuum sicut formale ad materiale.

Sexto. Intellectus divinus multa intelligit: scilicet ad perfectionem universi pertinentia. Ergo perfectius seipsum repraesentat si plures diversorum graduum creaturas producat quam si unum tantum produxisset. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia omne agens per intellectum repraesentat speciem intellectus in re facta.

Sed occurrit dubium. Quia, si agens per intellectum repraesentat speciem sui intellectus in re facta, sequitur quod Deus unum tantum producat et non plura: quia species sui intellectus est tantum una, scilicet divina essentia.

Respondetur quod est una materialiter: sed formaliter est plures, secundum quod intelligitur ut propria ratio plurium, et habet rationem plurium idearum.

Septimo. Bonum ordinis diversorum est melius quolibet illorum ordinatorum per se sumpto: cum sit formale respectu singularium. Ergo debuit esse in rebus. Ergo oportuit esse inaequalitatem in rebus. — Probatur praim consequentia. Quia operi a summo bono artifice non debuit deesse summa perfectio. — Secunda etiam probatur. Quia, remota inaequalitate, non esset illud bonum.

Advertendum, cum dicitur bonum ordinis diversorum esse melius quolibet ordinatorum, quod intelligitur non de ipso respectu secundum se, relatio enim est minimae entitatis, et per consequens minimae bonitatis est: sed de ipsis extremis ordinis ut ordinata sunt. — Eodem modo intelligendum est quod in fine capituli dicitur: scilicet quod ordo universi est ultima et nobilissima perfectio in rebus.

Circa illam propositionem, quod talis ordo non esset sine inaequalitate, dubitatur. Quia in divinis Personis est ordo. Et tamen non est ibi inaequalitas.

Dicitur quod loquitur hic Sanctus Thomas de ordine prioris et posterioris: non autem de ordine originis tantum, cuiusmodi est ordo inter divinas Personas repertus.

Confirmatur Gen. 1, ubi dicitur, Vidit Deus cuncta etc.

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work