Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Ostenso quod actio divina est absque materia praeiacente, et ex consequenti quod est creatio, restat ostendere quomodo ipsa creatio ab actione transeunte creaturae distinguatur . Et ponuntur duae conclusiones .

Circa primam autem conclusionem duo facit Sanctus Thomas: primo, ponit conclusionem cum suis probationibus; secundo, deducit quaedam corollaria, in sequenti capitulo.

I. Prima ergo conclusio est: Creatio non est motus neque mutatio, proprie loquendo. Additur autem proprie loquendo, ut ostendatur quod improprie, et secundum modum significandi, non inconvenit creationem mutationem dici.

Probatur conclusio. Tum quia motus et mutatio est actus existentis in potentia. In creatione autem nihil praeexistit in potentia, in quo suscipiatur creatio.

Tum quia extrema motus et mutationis cadunt in eundem ordinem: quia aut sunt eiusdem generis, ut contraria; aut communicant in una potentia, ut privatio et forma. In creatione autem non est potentia praeexistens, neque aliquid eiusdem generis, quod praesupponatur creationi.

Tum quia in creatione, ubi tota rei substantia producitur, non est aliquid idem aliter se habens nunc et prius: quia illud esset praesuppositum et non productum. In motu autem oportet esse aliquid quod aliter se habeat nunc quam prius: ut ipsum nomen mutationis ostendit.

Tum quia motus vel mutatio duratione praecedit id quod fit: quia factum esse terminus motus est et principium quietis, unde etiam mutationem omnem oportet esse motum aut terminum motus, qui est successivus; et quod fit non est, quod convenit rei quandiu est motus. In creatione autem hoc non est: quia, si praecederet, oporteret sibi praestitui aliquod subiectum.

II. Circa id quod dicitur in secunda ratione, scilicet quod extrema motus cadunt in eundem ordinem, advertendum quod sic intelligitur ea in eundem ordinem cadere, quia in uno quodam ad quod ordinem habent uniuntur: scilicet aut in uno genere, sicut in motu contraria; aut in una potentia, ut in mutatione privatio et forma.

  1. Circa tertiam rationem, cum dicebatur quod in creatione non est aliquid quod se habeat nunc aliter quam prius, dubitatur. Quia, cum aliquid de novo creatur, id quod creatur nunc est in rerum natura, et prius non erat in rerum natura. Ergo est aliquid in creatione quod se habet nunc aliter quam prius.

Respondetur quod in creatione esse aliquid quod aliter se habeat nunc et prius, dupliciter potest intelligi. Uno modo, proprie, tanquam subiectum realiter praeexistens in natura, quod ab uno termino ad alium transmutetur: sicut, cum generatur homo, praeexistit materia, quae prius est sub una forma cum privatione formae hominis, postmodum accipit hominis formam et esse. - Alio modo, improprie, tanquam terminus per ipsam creationem realiter productus, qui prius non erat actu et postmodum est in actu. Hoc modo, licet terminus non sit subiectum quod transmutetur de non esse in esse, quia prius non erat in natura ipse terminus, puta homo, ut posset dici esse realiter sub non esse; tamen intellectus, considerans non esse eius in una parte temporis veri aut imaginarii, et esse in altera temporis parte, accipit illum per modum subiecti modo sub non esse modo sub esse existentis. Et sic, secundum intellectum, ipse terminus est aliquo modo subiectum aliter se habens: dum, habens esse in intellectu, prius consideratur sub non esse reali, postmodum sub esse.

Sanctus Thomas ergo intelligit primo modo, non secundo. In creatione enim nullum praesupponitur subiectum quod aliter se habeat nunc et prius: cum creatio sit ex nulla praesupposita materia. Sed bene terminus producitur in actu qui prius non erat in actu: et sic per intellectum consideratur tanquam subiectum transiens ab uno termino in alterum. - Quamvis magis pro subiecto imaginemur ipsum tempus, aut verum aut imaginarium, in cuius una parte est non esse rei, in alia vero esse: ut dicitur Potentia, q. III, a. 2.

Ad argumentum itaque dicitur quod procedit de eo quod aliter se habet nunc et prius per modum termini secundum rem et subiecti secundum modum intelligendi, quod non negat Sanctus Thomas in creatione inveniri: non autem de eo quod aliter se habet tanquam subiectum praeexistens in natura.

  1. Circa ultimam rationem, attendendum quod mutatio quae est terminus motus, ut generatio et corruptio, dupliciter potest accipi: uno modo, per se praecise, ut distinguitur a motu ut terminus eius; alio modo, ut simul dicit ipsum motum, ad quem sequitur, et ipsam mutationem, quae est terminus. Cum igitur inquit Sanctus Thomas oportere ut motus et mutatio praecedat tempore id quod fit per mutationem, non accipitur mutatio primo modo: quia, cum sit terminus motus et sit in instanti, simul est cum re producta. Unde simul res generatur et generata est, accipiendo generationem illo modo: sicut etiam inquit Sanctus Thomas, Prima, q. XLV, a. 2, ad 3, quod aliquid simul illuminatur et illuminatum est. - Sed accipitur secundo modo mutatio. Sic enim mutatio, ratione motus, praecedit id quod producitur. Quandiu enim motus est tendens ad instantaneam introductionem formae in materia, et disponens materiam ad formae susceptionem, res nondum est neque est genita, sed fit et generatur. In termino autem motus est genita. Et ideo motus et mutatio tempore praecedit id quod producitur per talem mutationem: sicut motus praecedit terminum motus et quietem.

III. Sed contra praedictam conclusionem esse videtur, quia Aristoteles, V Phys. , probat generationem esse mutationem, quia per ipsam fit quod non est. Sed multo magis per creationem fit quod non est quam per generationem. Ergo creatio est mutatio.

Videtur etiam esse contra ipsam quia Commentator, VII Phys., comment. 20, tenet realem relationem non advenire alicui nisi per mutationem. Constat autem quod relatio creaturae ad Deum advenit ei per creationem. Ergo etc.

  1. Ad primum horum dicitur mentem Aristotelis esse quod per generationem fit quod non est ex aliqua materia praesupposita. Hoc autem, ut ostensum est, creationi non convenit.

Ad secundum vero dicitur quod dictum Commentatoris intelligitur de relatione quae advenit rei praeexistenti aut in actu, aut in potentia materiae. Talis autem non est relatio creaturae ad Deum.

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work