Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit corpus
Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem
Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem
Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis
Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma
Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam
Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori
Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte
Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus
Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili
Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis
Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae
Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire
Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae
Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur
Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)
Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales
Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore
Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum
Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei
Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine
Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem
Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine
Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum
Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma
Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae
Postquam ostendit Sanctus Thomas esse aliquas substantias intellectuales corporibus unitas, vult ulterius ostendere et aliquas substantias intellectuales esse quae corporibus unitae non sint 1. Circa hoc autem duo principaliter facit: primo, ostendit esse aliquas tales substantias separatas; secundo, de earum multitudine determinat, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Corruptis corporibus, ut superius est ostensum, intellectus substantia, quasi perpetua, remanet. Ergo est aliqua substantia intellectualis sine corpore subsistens.
Probatur consequentia. Si illa substantia intellectus quae remanet, est una omnium, habetur propositum. — Si autem plures animae remanent, ergo convenit aliquibus substantiis intellectualibus, quae sunt animae, absque corpore subsistere. Ergo et sunt aliquae intellectuales substantiae, animabus secundum naturam priores, quibus per se inest sine corporibus subsistere. Probatur secunda consequentia: quia omni quod est per accidens, prius est quod per se; animabus autem convenit per accidens esse a corporibus separatas, cum naturaliter sint formae corporum.
Advertendum quod, cum anima intellectiva non habeat completam speciem in se, sed sit pars speciei, per se sibi convenit esse in corpore, in quo complementum suae speciei habet: sed per accidens manet a corpore separata, inquantum accidit sibi quod corpus cui erat coniuncta, corrumpatur. Nam, si corpus a corruptione immune servari posset, nunquam ipsa separaretur a corpore. Et ideo bene inquit Sanctus Thomas quod convenit animabus per accidens esse a corpore separatas.
Secundo. Substantiae intellectuali convenit, secundum suum genus, quod sit per se subsistens: cum per se operetur. Ergo non est de ratione sui generis quod sit corpori unita: quamvis hoc sit de ratione animae. Ergo etc. — Patet prima consequentia. Quia de ratione rei per se subsistentis non est quod alteri uniatur. — Secunda vero probatur. Quia, licet quod est de ratione generis, oporteat de ratione speciei esse, non tamen quicquid est de ratione speciei et non de ratione generis, est necesse omnibus speciebus generis inesse.
Adverte quod ista probatio ultimae consequentiae, licet videatur deducere ad hoc tantum quod non est necesse substantiam intellectualem esse corpori unitam; et consequenter quod possibile est esse aliquam non unitam corpori: tamen ex ipsa etiam concluditur esse talem substantiam corpori non unitam. Quia, sicut differentia speciei non necessario omnibus speciebus generis inest, ita de facto genus invenitur in aliqua specie absque tali differentia: quia, cum genus oppositis differentiis dividatur, sicut invenitur cum una differentia in rerum natura, ita oportet, rei natura considerata, ut cum alia inveniatur. Unde, si genus substantiae intellectualis invenitur cum hac differentia quae est esse unitam corpori, oportet ut sit etiam cum opposita differentia, quae est esse non unitam corpori. Et sic oportet esse aliquam substantiam intellectualem corpori non unitam.
II. Tertio. Anima intellectiva est infima in genere substantiarum intellectualium. Ergo sunt aliae substantiae intellectuales ipsa naturaliter superiores, corporibus non unitae. — Probatur antecedens. Quia anima intellectiva unitur supremo in genere corporum: natura autem superior in suo infimo contingit naturam inferiorem in eius supremo. — Quomodo corpus humanum sit nobilius corpore caelesti, et per consequens supremum corporum, in superioribus est ostensum 2.
Quarto. Sunt aliquae formae completae in specie per se subsistentes. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia formae quae sunt in materia, sunt actus imperfecti. Si autem est aliquod imperfectum in aliquo genere, invenitur ante illud, secundum naturae ordinem, aliquid in genere illo perfectum: perfectum enim est natura prius imperfecto. — Consequentia etiam probatur. Quia omnis forma per se subsistens absque materia, est substantia intellectualis.
Circa istam propositionem, Si est aliquid imperfectum in aliquo genere, invenitur ante illud, secundum naturae ordinem, aliquid in genere illo perfectum, advertendum quod veritas huius propositionis non fundatur super hoc quod actus sit prior potentia; neque super hoc quod differentiarum unius generis una habeat rationem perfecti, alia rationem imperfecti: sed super hoc quod perfectum est natura prius imperfecto, ut hic tangitur. Nam, si est in natura id quod posterius est in aliquo ordine, conveniens est ut sit id quod est prius natura in illo ordine: cum imperfectum sit propter perfectum, et prius intendatur perfectum quam imperfectum. Alioquin ille ordo, et illud genus, non haberet complementum suae perfectionis in natura: exigit autem perfectio universi ut unusquisque ordo habeat complementum suae perfectionis.
III. Quinto 3. Possunt esse in genere substantiae quaedam omnino absque corpore: quia substantia est prior aliis generibus tempore, ratione et cognitione; et per consequens absque quantitate esse potest, ac etiam absque corpore, quod non est sine quantitate. Ergo etc.
Probatur consequentia. Quia omnes naturae possibiles in rerum ordine inveniuntur. Tum quia aliter universum esset imperfectum. — Tum quia in perpetuis non differt esse et posse.
IV. Circa probationem antecedentis, dubium non dissimulandum occurrit. Nam si ex eo quod substantia quae est praedicamentum, est prior tempore, ratione et cognitione omnibus aliis generibus, sequitur ipsam posse esse absque quantitate et corpore, eadem ratione sequeretur quod posset esse sine quocumque alio genere. Sed hoc est contra doctrinam Sancti Thomae, tenentis, Prima, q. XLIV, a. 1, ad 1; et de Pot., q. VII, a. 9, ad 5; et Quolibet VII, a. 10 4, ad 4, quod creatura non potest esse absque relatione dependentiae ad Deum, quae est accidens. Constat autem quod omnis substantia quae est in genere, est substantia creata. Ergo nulla substantia in genere potest ab omni accidente separari. Ergo per illud assumptum non probatur efficaciter antecedens, sed consequentia falsa est, scilicet: Substantia est prior tempore, ratione et cognitione omnibus aliis generibus, Ergo potest esse absque quantitate.
-
Circa assumptum quoque ad probationem consequentiae, dubitatur 5. Nam si omnes naturae possibiles in rerum ordine inveniuntur, sequitur Deum nullas posse species producere praeter eas quae sunt productae: omnes enim naturae ab ipso producibiles, iuxta illam probationem, sunt in actu. Sed hoc est contra determinationem Sancti Thomae, tenentis Prima, q. XXV, a. 6; Verit., q. XX, a. 4; I Sent., d. XLIV, q. 1, a. 3; et superius in hoc Secundo, cap. XXVI et XXVII, quod, quibuscumque speciebus datis, Deus potest producere nobiliores in infinitum. Ergo etc.
-
Circa secundam denique probationem illius assumpti, occurrit dubium 6. Cum enim assumitur quod in sempiternis non differt esse et posse, aut per sempiterna intelliguntur ea quae non habuerunt initium suae durationis: aut ea quae in sua natura incorruptibilia sunt. Si primo modo accipiatur, non concluditur propositum, sed est petitio principii. Oportet enim subsumere: Sed substantiae per se subsistentes extra corpora sunt sempiternae: idest, non habent initium suae durationis. Quod quidem non solum est falsum, sed includit quod probandum est, scilicet, tales substantias esse. — Si autem accipiatur secundo modo, falsum est quod in illis non differat esse et posse. Nam talia incorruptibilia, secundum fidem, prius fuerunt possibilia esse quam sint producta in actu. Et sic non videtur ex illa propositione propositum confirmari.
V. Ad evidentiam primi dubii, considerandum est quod satis clarum est quod intendat Aristoteles VII Metaphys. 7, cum dicit de substantia quod est accidente prior ratione et cognitione. Quia enim accidentis ratio dependet a substantia, cum substantia ponatur in eius ratione, non autem substantiae ratio dependet a ratione accidentis: ideo substantia est prior ratione accidente. Similiter, quia cognitio substantiae non dependet a cognitione accidentis (loquor de cognitione intellectiva utriusque), sed bene cognitio accidentis, inquantum accidens est, dependet a cognitione substantiae, cum oporteat rationem substantiae in ratione accidentis poni: ideo dicitur substantia prior cognitione accidente. Vel etiam quia est prior perfectione cognitionis: quoniam, ut inquit ibi Philosophus, scire tunc singula maxime putamus, quando quid est homo cognoscimus aut ignis, magis quam cum quale aut quantum aut ubi. — Sed dubium est quid intelligatur per illud quod dicitur ipsam esse tempore priorem. Nam hoc diversi diversimode interpretantur.
Intelligit enim illud Averroes, ibidem 8, de accidentibus tantum rerum generabilium et corruptibilium. Quia aut sunt accidentia sequentia compositum: et tunc certum est quod substantia composita illa tempore praecedit. Aut sunt accidentia concomitantia compositum inseparabiliter: et tunc, licet ipsum compositum non praecedat talia accidentia tempore, materia tamen ex qua fit compositum, illa tempore praecedit, sicut praecedit et compositum. Et sic universaliter verum est substantiam esse priorem tempore accidentibus rerum generabilium et corruptibilium: loquendo de accidentibus in actu, non de accidentibus in potentia, cuiusmodi apud ipsum sunt dimensiones interminatae.
Scotus vero, in II Sent., d. 1, q. v 9, illud de substantia in comparatione ad omnia accidentia interpretatur. Vult enim quod nulla est contradictio ex parte substantiae quin possit esse prior omni accidente duratione.
Sanctus Thomas autem, in VII Metaph. 10, exponit quod aliqua substantia invenitur sine accidente, nullum autem accidens invenitur sine substantia: et sic non quandocumque est substantia, est accidens, sed e contrario.
- Hanc Sancti Thomae interpretationem exponunt quidam dicentes quod intelligit de prima substantia, quae est Deus; et quod nomine temporis intelligit omnem durationem. Sensus enim est, substantiam esse priorem duratione accidente, inquantum mensura substantiae, saltem Dei, quae est aeternitas, est mensura prior duratione accidentium, quod est tempus.
Ista interpretatio videtur ad fugiendum inventa. Quia, cum tempus ponatur aeternum, secundum Aristotelem 11, difficile est salvare primam substantiam, quae est Deus, esse accidente priorem tempore, proprie accipiendo tempus. Per hanc autem viam facilis est evasio: quia non est inconveniens, immo est verissimum, Deum esse priorem omni duratione temporis aeterni, inquantum est in aeternitate, quae est duratio secundum naturam prior et perfectior tempore, cum sit tota simul existens, ut inquit Boetius, in V de Consolatione 12. Sed non videtur hoc ad mentem Aristotelis esse: quia, cum superius, in quinto libro 13, declaraverit quid sit prius tempore, non est conveniens ut hic dicat aliquid prius tempore ad alium sensum quam verba secundum datam ab ipso significationem important, nisi novam ipse significationem exponat. — Praeterea, non utimur hoc modo loquendi cum aliqua secundum durationem comparamus, non quandocumque est hoc, est illud, quo modo utitur Sanctus Thomas, nisi fiat comparatio in tempore ex parte utriusque: cum quandocumque sit adverbium temporis.
- Et ideo, salvo semper meliori iudicio, dicerem mentem Sancti Thomae hoc loco esse quod, sequendo positionem Aristotelis ponentis mundum aeternum, substantia est prior accidente tempore, non actu, sed potentia quae dicit non-repugnantiam, quemadmodum etiam Scotus exponit 14. Licet enim nullum fuerit tempus in quo fuerit substantia et non fuerit accidens, apud Aristotelem; quia tamen Deus absque omni accidente est, tanquam non habens ad accidens dependentiam, ideo non repugnat, quantum est ex rationibus terminorum, ipsum, et per consequens aliquam substantiam, esse in aliquo tempore in quo nullum sit accidens, et sic praecedere secundum durationem, et secundum tempus imaginarium, omne accidens. Unde, cum inquit Sanctus Thomas, exponendo Aristotelis mentem, quod non quandocumque est substantia, est accidens, sed e contrario, subaudiendum est necessario: quia videlicet non est necessarium quod quandocumque est substantia, sit accidens, consideratis propriis rationibus substantiae et accidentis; licet per accidens quandocumque est unum sit alterum, ex eo quod accidit substantiae, ut sic, quod mundus sit ab aeterno productus.
Potest etiam exponi de substantia creata absolute, inquantum communem rationem substantiae participat. Non enim repugnat quod sit aliqua substantia creata absque omni accidente, considerata absolute ratione substantiae: et sic quod sit prior tempore accidente.
- Sed contra primam expositionem Sancti Thomae 15 videtur esse quod Deus non ponitur in genere substantiae praedicamentalis. Videtur autem Aristoteles de substantia praedicamentali loqui, cum dicit ipsam esse priorem tempore accidente.
Responderi ad hoc dupliciter potest. Primo, quod praedicamentum substantiae non accipit Philosophus proprie, ut est unum genus: sed ut substantiae nomine comprehenditur omnis substantia, tam scilicet infinita quam finita. Et sic non negatur Deum esse in genere substantiae.
Secundo quod, licet Deus non sit in praedicamento substantiae tanquam sub ipso contentum et comprehensum, est tamen in ipso tanquam totius praedicamenti principium.
Ex iis patet, quod Scotus in huius expositione a Sancti Thomae non discordat.
- Quod si instetur, quoniam ista est prioritas naturae, quia scilicet prius potest esse sine posteriori, sed non e converso: hic autem loquitur Aristoteles de prioritate temporis: — respondetur quod non est inconveniens prius tempore esse etiam prius natura: cum ipse Aristoteles, in fine capituli de Priori et Posteriori, in V Metaph.16, dicat omnes modos prioris et posterioris ad prioritatem et posterioritatem secundum naturam reduci, prout dicitur prius quod potest esse sine alio, sed non e converso. Unde et quod in aliquibus codicibus graecis loco allegato VII Metaphys.17, additur, et natura, intelligendum est de prioritate naturae secundum illum modum quo perfectiora sunt imperfectioribus priora: non secundum illum modum quo prius secundum naturam dicitur a quo non valet subsistendi consequentia. Haec enim prioritas intelligitur in eo quod inquit substantiam esse priorem tempore: cum tale prius sit etiam non repugnanter, modo dicto18, prius tempore; quod patet quia, exponendo quomodo intelligat substantiam esse tempore priorem, ait quod aliorum praedicamentorum nullum est separabile, sed substantia est separabilis; separabilitas enim unius ab altero et non e converso, est ratio unius modi prioris secundum naturam.
Si autem quaeratur, quare non dixit ipsam esse priorem secundum naturam, loco eius quod dixit ipsam esse priorem tempore: — dicitur quod fecit ut distingueret illum modum prioris secundum naturam quo aliquid potest ab altero separari secundum esse, qui pertinet aliquo modo ad temporis prioritatem, ab illo modo quo dicitur prius secundum naturam id quod perfectius est. Quem quidem modum posterius addidit, ut aliqui codices graeci habent, dicens et ipsam esse natura priorem: illum enim modum frequenter per ipsum nomen commune, scilicet prius natura, significamus.
VI. Ad dubium19 ergo, sequendo primam expositionem Sancti Thomae20, dicitur quod instantia non est ad propositum: quia dicitur substantia prior tempore ratione huius substantiae quae est Deus, in quo nullum est accidens; non autem ratione alicuius substantiae creatae.
- Sequendo vero aliam expositionem21, dicitur primo, quod utique substantia, quantum est ex ratione substantiae et accidentis, potest esse sine omni accidente: cum non dependeat ab accidente secundum suum esse. Sed tamen ex alio evenire potest quod nulla substantia creata possit esse absque aliquo certo et determinato accidente: sicut quod homo non possit esse sine risibilitate, quia risibilitas consequitur ad aliquid quod est de ratione hominis inquantum est homo. Unde, si sit aliquod accidens quod non consequatur rationem propriam substantiae alicuius, illa potest esse sine eo.
Dicitur secundo, quod relatio dependentiae ad Deum concomitatur substantiam praedicamentalem inquantum non est suum esse, sed est ens per participationem, et per consequens est ens ab alio causatum. Et propter hoc, quamvis substantia praedicamentalis, considerata solum ratione substantiae in ea, possit esse absque tali relatione, et sic sit prior tempore modo exposito, quia esse causatum non consequitur rationem subsistentis simpliciter, cum inveniatur aliquid ens subsistens non causatum, scilicet Deus; considerata tamen propria ratione, inquantum scilicet est ens subsistens habens esse participatum, non potest aliqua substantia praedicamentalis esse sine tali relatione.
Dicitur tertio, quod non est similis ratio de quantitate et de hac relatione. Quia quantitas non consequitur ad substantiam praedicamentalem neque inquantum est ens subsistens, neque inquantum est tale ens subsistens quod habet esse participatum: non enim apparet quam necessariam dependentiam habeat ad rationem substantiae, aut absolute sumptam, aut ad praedicamentum et genus limitatam. Unde ratio Sancti Thomae optime concludit de quantitate: si bene intelligatur, et suppleatur quod tanquam manifestum praetermittitur. Non autem concluderet de relatione dicta. Valet enim: Substantia praedicamentalis, inquantum ens subsistens, est prior quantitate et aliis generibus tempore, ratione et cognitione. Et quantitas nullam habet rationem naturalis concomitantiae ad ipsam secundum propriam rationem acceptam. Ergo potest substantia praedicamentalis esse absque quantitate. Non autem valeret sic arguere de relatione dependentiae ad Deum: quia assumeretur falsum, scilicet quod relatio nullam habet naturalem concomitantiam ad substantiam praedicamentalem. — Ex iis patet quod non est accipienda consequentia Sancti Thomae ita nude sicut in obiectione supponitur, scilicet: Substantia praedicamentalis est prior tempore, ratione et cognitione aliis generibus, Ergo potest esse absque quantitate: sed oportet supplere in antecedente: et quantitas non habet naturalem concomitantiam ad ipsam secundum propriam rationem consideratam. Et tunc manifeste apparet obiectionem adductam processum rationis non infringere.
Simili modo interpretari oportet rationem Sancti Thomae in Qq. de Spiritualibus, art. 5, quae eadem videtur huic. Assumit enim hanc propositionem: Si aliqua duo sunt quorum unum ex altero non dependeat secundum suam rationem, possibile est illud sine alio inveniri. Addendum enim est ad antecedens: et alterum non habet ad ipsum naturalem concomitantiam. — Unde ipsemet Prima, q. xliv, a. 122, arguens quod aliqua entia possunt esse absque relatione dependentiae ad Deum, ex eo quod nihil prohibet rem inveniri absque eo quod non est de ratione eius; habitudo autem causati ad causam non videtur esse de ratione entium: respondet quod, licet habitudo ad causam non intret definitionem entis quod est causatum, sequitur tamen ad ea quae sunt de eius ratione. Ex qua responsione dat intelligere maiorem esse intelligendam ut exposuimus.
VII. Ad secundum dubium23 respondetur quod loquitur Sanctus Thomas de possibili ad essentialem perfectionem istius universi pertinente. Unde non dicit simpliciter quod omnes naturae possibiles inveniuntur, sed quod inveniuntur in rerum ordine, idest in universo, cuius unitas est unitas ordinis. Certum est autem quod in ordine essentiali universi istius sunt ea tantum quae ad ipsius universi perfectionem pertinent. Pertinent autem ad essentialem ordinem et perfectionem universi non omnes naturae a Deo producibiles, sed omnes modi universales essendi nobis cogniti. Alioquin non esset universum: non enim includeret omnes modos essendi. Modi autem essendi generales rerum per se subsistentium creatarum sunt tres: scilicet esse materiale corruptibile; esse materiale incorruptibile; esse immateriale et incorruptibile. Nec apparet quis alius modus essendi creaturarum esse possit. Ideo, ut universum sit perfectum, cum possibilis sit iste modus essendi qui est esse immateriale et incorruptibile, et consequenter intellectuale, ad perfectionem universi requiritur ut sit iste etiam modus essendi.
VIII. Ad tertium dubium24 respondetur quod illa propositio, quae est Aristotelis, III Phys., text. 32, habet veritatem in rebus incorruptibilibus sive ponatur quod nunquam habuerint initium suae durationis, sive quod incoeperint per creationem. Ut enim exponit Commentator, ibidem; in II Caeli, comment. 33 et 34; et Sanctus Thomas, de Pot., q. iii, a. 14, ad 5, illud intelligitur de potentia passiva, secundum quam dicitur aliquid posse recipere quod non habet: ubi enim est talis potentia quae est receptiva alterius formae quam habeat, illud est corruptibile, quia potentia passiva separata ab actu est principium corruptionis. Unde sensus est quod in perpetuis, sive in incorruptibilibus, non est potentia passiva separata ab actu substantiali, aut etiam ab alio actu habente rationem formae permanentis cum fuerit in subiecto, et alteram formam praeexistentem expellentis. Ex quo sequitur quod, sicut perpetuum non potest non esse per corruptionem, ita non potest incipere per generationem. Quia qua ratione non est in ipso potentia quae alium actum respiciat, eadem ratione non praecedit ipsum aliqua potentia quae, existens sub alia forma, possit istius formam recipere, ex qua potentia hoc dicatur esse factum: quia talis potentia cum forma quam habet, privationem alterius formae compateretur, et per consequens esset principium corruptionis.
Sed, licet ad hunc sensum habeat veritatem in omnibus; et per hoc non tollatur quin perpetua habere possint initium suae durationis, tanquam prius existentia in potentia Creatoris, postea vero per creationem in actum producta: accipit tamen eam Sanctus Thomas in ampliori sensu, in eo scilicet quo a philosophis quibusdam, contra quos principaliter arguit, est accepta; scilicet quod in istis possibile est idem quod necessarium, quo modo inquit Commentator, III Phys., comment. 32, quod, cum fuerit possibile aliquid esse de natura rerum aeternarum, illud erit necessarium, non contingens. Tunc enim sequitur, si substantiae intellectuales extra corpora subsistentes esse possunt, quod de facto sint in actu: quia possibile non dicitur de huiusmodi incorruptibilibus per modum contingentis, quasi scilicet, dum possunt esse, possunt etiam non esse.
Si autem dicatur quod ex hac propositione non solum concludetur quod sint, sed etiam quod fuerint ab aeterno, quia ab aeterno fuerunt possibiles esse: — respondetur quod utique hoc concludi poterit: et, si concludatur, habebit Sanctus Thomas magis propositum suum contra illos philosophos naturales qui, non distinguentes inter sensum et intellectum, dicebant omnem substantiam esse corpoream. Noluit tamen concludere nisi quod ad propositum attinebat.
Ex iis patet solutio rationis in oppositum. Licet enim, secundum fidem, perpetua prius fuerint possibilia quam in actu: non tamen est verum secundum philosophos contra quos argumentatur Sanctus Thomas. Unde ipse accipit illam propositionem in sensu quo conceditur ab eis: non autem in sensu absolute et simpliciter vero.
IX. Sexto25. Invenitur substantia composita ex corpore et substantia intellectuali. Et invenitur corpus absque substantia intellectuali. Ergo multo magis inveniuntur substantiae intellectuales corporibus non unitae. — Probatur consequentia. Quia si ex aliquibus duobus invenitur aliquod compositum; et alterum eorum quod est minus, invenitur per se; et quod est maius perfectum, et minus reliquo indigens, invenitur per se.
Circa hanc ultimam propositionem, adverte quod sumpta est ex VIII Physicorum, text. 3726, et habet veritatem de iis quae coniunguntur omnino per accidens. Nam illa quae per se logica perscitate sunt coniuncta, inseparabilia sunt: ita quod unum sine altero, saltem naturaliter, inveniri non potest; aut saltem illud quod ab altero necessario dependet, licet alterum ab ipso non dependeat necessario. Et, ut inquit Sanctus Thomas ibidem, unum eorum quae per accidens omnino coniunguntur, inveniri sine alio si aliud invenitur sine eo, est probabile: sicut, quia dulcedo et albedo coniunguntur in zuccaro, et album invenitur sine dulci, ut in nive, similiter dulce invenitur sine albo, ut in cassia. Sed posse alterum illorum sine alio inveniri possibilitate logica, quae dicit non-repugnantiam terminorum, est necessarium: quia quae per accidens coniunguntur, possunt non coniungi. — De hac etiam propositione visum est in primo libro27.
Sed advertendum quod id quod per se convenit inferiori, contingit per accidens superiori convenire: sicut aliqua accidentia individui, ab ipso inseparabilia, per se ad individuum comparantur, tanquam eius principia substantialia consequentia, quae, ad speciem comparata, per accidens se habent, utpote quae principia speciei non consequuntur, sicut forte nigredo se habet ad corvum: et ideo non repugnat speciei inveniri sine illo accidente, licet individuo repugnet. Similiter ergo, in proposito, esse formam corporis per se convenit huic substantiae intellectuali quae est anima intellectiva: sed ad substantiam intellectualem absolute et in communi consideratam, per accidens se habet; non enim est de ratione substantiae intellectualis, neque ad eius rationem consequitur, quod sit forma corporis, cum intelligere per corporeum organum non exerceatur. Ideo posse inveniri aliquam substantiam intellectualem quae non sit forma corporis sed sit sine corpore, est necessarium. Ipsam vero inveniri de facto absque corpore, ex quo invenitur corpus sine ipsa, probabile est et naturae rei consentaneum.
X. Septimo. Non intelligere nisi per acceptionem a sensibilibus, et nisi ea quae non sunt per se intelligibilia sed fiunt intelligibilia per intellectum, est imperfectus modus intelligendi. Ergo oportet esse alium modum intelligendi perfectum, quo intelliguntur ea quae secundum se sunt intelligibilia. Ergo ante animas humanas, quae intelligunt accipiendo a phantasmatibus, oportet esse alias substantias intellectuales intelligentes ea quae sunt secundum se intelligibilia, non accipientes a sensibilibus, et per hoc omnino a corporibus secundum naturam separatas. — Probatur prima consequentia. Quia ante omne imperfectum oportet esse aliquid perfectum in genere illo. — Secunda etiam probatur. Quia substantiam rei oportet esse proportionatam suae operationi. Intelligere autem, cum non exerceatur per organum, non indiget corpore nisi inquantum intelligibilia sumuntur a sensibilibus.
Advertendum quod per ea quae hic dicuntur, non intendit Sanctus Thomas excludere omnino a cognitione animae intellectivae per se intelligibilia, et a cognitione intelligentiarum ea quae per se non sunt intelligibilia: sed intendit quod anima intellectiva non intelligit perfecte et quidditative nisi res materiales, res autem immateriales etsi aliquo modo cognoscat, eas tamen non nisi imperfecte, et nisi ex sensibilibus, cognoscit; intelligentiae vero cognoscunt quidem res materiales perfecte et quidditative, sed non per acceptionem a sensibilibus. Et obiectum illis proportionatum est magis res immaterialis quam materialis: e contrario autem res materiales sunt obiectum proportionatum et connaturale animae intellectivae.
Attendendum etiam, cum dicitur esse imperfectum modum intelligendi sumendo intelligibilia a sensibilibus, et non intelligere nisi ea quae non sunt secundum se intelligibilia; quod hoc non est sic intelligendum quasi res materiales non perfecte intelligantur, hoc enim esset falsum: sed quia intelligere, absolute consideratum, est imperfectum si non se extendat nisi ad materialia, et non sit nisi per acceptionem a sensibilibus; non enim habet omnem perfectionem quae nata est intellectioni secundum suam naturam convenire. Sed intelligere quod ad per se et ad non per se intelligibilia extenditur, et ad sensus dependentiam non habet, est perfectum intelligere universaliter et absolute.
XI. Octavo: et est ratio Aristotelis, XII Metaphys.28, text. 43. Sunt plures motores corporum caelestium, qui non moventur neque per se neque per accidens. Ergo sunt multi motores qui neque sunt corpora, neque sunt corporibus uniti. Ergo etc.
Patet ultima consequentia. Quia motus caelestes sunt ab aliquo intellectu, ut supra probatum est. — Secunda quoque ostenditur. Quia corpus non movet nisi motum. Motor autem incorporeus unitus corpori, movetur per accidens ad motum corporis: ut patet de anima. — Antecedens autem probatur. Quia sunt multi motus caelestes continui et regulares et, quantum in ipsis est, indeficientes. Plures autem tales motus oportet esse a pluribus motoribus qui neque per se neque per accidens moveantur: qui scilicet moveant per modum finis, ut dicetur in capite sequenti.
XII. Circa hanc rationem dubium occurrit. Nam, ut ostensum est in Primo, cap. XIII29, de mente Sancti Thomae Prima, q. LI, a. 3, ad 3; et II Sent., d. VIII, a. 4, ad quartum quaesitum, si substantiae moventes corpora caelestia unirentur ipsis sicut motores mobilibus, non moverentur per accidens, quia corpora caelestia non recedunt de loco ad locum. Sed ista ratio etiam invenitur si uniantur ipsis ut formae: quia nec magis recedent de loco ad locum. Ergo non potest concludi quod non sint huiusmodi motores uniti corporibus, quia non moveantur per accidens. Diceretur enim quod, dato quod essent corporibus uniti, non tamen per accidens moverentur. Et ideo illa propositio non videtur universaliter vera: Motor incorporeus unitus corpori movetur per accidens.
Respondetur, ut ex doctrina Sancti Thomae Qu. de Spiritualibus, a. 6, ad 9; et VIII Phys. 30, haberi potest, quod aliter dicendum est de motore corporis caelestis si corpori caelesti uniatur ut motor tantum; et aliter si ei uniatur ut forma. Si enim uniatur ut motor tantum, non est unio inter illa secundum esse, sed tantum secundum virtutem, inquantum scilicet suam virtutem motivam ad corpus applicat. Non convenit autem motori, inquantum motor est, moveri per accidens ad motum corporis ab eo moti, nisi quia oportet movens simul esse cum moto, et ideo, recedente corpore moto ab uno loco, oportet ut et motor ab illo loco recedat, alioquin non esset simul cum moto. Si autem motum non recedat de loco in quo est, quantumcumque in illo loco circulariter moveatur, non oportet ut motor moveatur: quia semper est coniunctus mobili in illo loco. Et hoc intellige si motor toti mobili simul secundum suam virtutem uniatur: quia si uni tantum parti orbis determinatae uniretur, quae nunc est in oriente, nunc in occidente, oporteret, ad hoc quod simul esset cum moto, ut ad motum illius partis etiam ipse motor per accidens moveretur. — Sed si posuerimus motorem incorporeum uniri corpori caelesti per modum formae dantis esse, non est unio ibi per contactum virtutis tantum, sed secundum esse, ita quod est unum et idem esse totius et partium compositi. Et ideo secundum motum totius, oportet et ipsum motorem moveri, per accidens tamen: quia parti essentiali, utpote habenti idem esse cum toto, convenit ut ad motum per se totius, quomodocumque moveatur, sive de loco ad locum sive circulariter in eodem loco, per accidens moveatur. Et ideo, sicut totum caelum movetur circulariter per se, inquantum partes mutant locum realiter, ipsum vero totum mutat locum secundum rationem; ita per accidens motor coniunctus ut forma dans esse, eodem motu per accidens movetur.
Patet itaque et quod hic dicitur de motore incorporeo unito corpori, et quod in Primo dictum est, verum esse. Hic enim loquitur Sanctus Thomas de huiusmodi motore unito per modum formae dantis esse, ut patet per exemplum de anima: ibi autem locuti sumus de ipso ut per modum motoris dumtaxat unitur.
XIII. Ultimo confirmatur conclusio auctoritate Dionysii, iv cap. de Divinis Nominibus. — Excluditur etiam ex ipsa error Sadducaeorum negantium spiritum esse; error antiquorum Naturalium dicentium omnem substantiam esse corpoream; et error Origenis in libro Periarchon; et omnium aliorum dicentium omnes angelos, tam bonos quam malos, habere corpora sibi naturaliter unita.
Attendendum circa omnes huiusmodi rationes in hoc capite adductas, quod non intendit Sanctus Thomas probare necessitatem essendi substantiarum separatarum quasi non potuerit eas Deus non producere, absolute loquendo: hoc enim haereticum esset, quia poneretur Deum de necessitate naturae agere. Sed vult ostendere convenientiam et probabilitatem esse ipsarum, considerata rerum natura. Propter quod saepe in rationibus addidit, secundum naturae ordinem: ut scilicet ostenderet se probare quid naturae ordo exigat, non quid fieri absolute necesse esset.