Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Post considerationem utilitatis quam ex creaturarum consideratione Christiana fides nanciscitur, cum etiam philosophus de ipsis creaturis pertractet, restat ostendendum quae sit differentia inter theologum et philosophum in creaturarum consideratione. Circa hoc autem duo facit Sanctus Thomas. Primo enim horum differentiam ostendit quantum ad ea quae ab utroque considerantur; secundo, quantum ad ipsas considerationes et scientias.

I. Quantum ad primum, ponuntur duae conclusiones. Quarum prima est: Alia ratione subiiciuntur creaturae doctrinae fidei Christianae (sive theologiae, quod idem est), et alia philosophiae humanae. Probatur. Quia theologiae subiiciuntur inquantum in eis divina similitudo resultat, et in ipsum Deum quoquo modo ordinantur, ut habetur ex Eccli., XLII cap.: philosophiae autem humanae subiiciuntur secundum quod huiusmodi res sunt, puta ignis, aqua, caelum, et huiusmodi; unde et secundum diversa rerum genera diversae partes philosophiae inveniuntur. Ergo etc.

Sciendum quod, cum duplex sit ratio formalis subiecti scientiae, una quae convenit rei ut res est, ad quam scilicet primo et per se scientia terminatur, et quae assumitur pro medio ad demonstrandum passiones de subiecto; alia vero quae convenit sibi ut continetur sub hoc genere quod dico scibile, secundum quam scilicet denominatur subiectum a medio cognoscendi: hic loquitur Sanctus Thomas de ratione formali subiecti quae convenit sibi ut est res, non de illa quae sibi convenit ut est scibile.

Sed considerandum ulterius quod duplex est ratio subiecti ut est res: una adaequata, sub qua vel in ordine ad quam omnia a scientia considerantur; alia inadaequata, et sunt particulares rationes contentae sub ratione adaequata; sicut adaequata ratio subiecti philosophiae naturalis est ratio entis mobilis, inadaequata autem ratio huius vel illius entis mobilis. Ratio ergo creaturarum quae est similitudo ad Deum, aut quaevis alia ad ipsum habitudo secundum quam considerantur a theologo, non est ratio prima et adaequata subiecti theologiae, — non enim omnia a theologo considerata considerantur ut Deo similia, cum etiam de ipso Deo consideret theologus, — sed est ratio secundaria et inadaequata. Nam ratio deitatis est ratio adaequata: quia omnia in ea considerantur aut ut participantia rationem deitatis, aut ut habentia ordinem et attributionem ad Deum, ut habetur Prima, q. 1. Similitudo autem, aut quaevis alia attributio ad Deum, est ratio secundaria et particularis: sicut ratio huius aut illius entis mobilis est secundaria et particularis ratio in philosophia naturali considerata, sub ente mobili contenta.

Cum ergo dicitur quod theologus considerat creaturam ut divinam altitudinem repraesentat, philosophus autem inquantum est res huiusmodi, ly inquantum non specificat rationem formalem obiecti scientiae adaequatam, sed particularem et inadaequatam, quae ad adaequatam comparatur ut materialis ad formalem.

  1. Circa illam propositionem, Unde et secundum diversa rerum genera diversae partes philosophiae inveniuntur, advertendum quod ipsa rerum genera, secundum suas rationes, dupliciter considerari possunt: uno modo, absolute, puta ens inquantum ens praecise, et quantum ut quantum, et sic de aliis; alio modo, ut rationi se tenenti ex parte rei respondet aliqua ratio scibilis ut est scibile. Intelligitur ergo propositio Sancti Thomae secundo modo, non primo. Non enim habent scientiae distingui secundum diversa genera rerum absolute, quia quot essent genera rerum, tot essent scientiarum genera: sed distinguuntur secundum rerum genera sub diversis rationibus scibilis contenta. Omnia enim sub una ratione scibilis contenta ad unam scientiam pertinent: sicut omnia naturalia ad philosophiam naturalem, eo quod in hac ratione conveniunt quod sint cognoscibilia per medium concernens materiam secundum esse et rationem. Quae autem sub diversis rationibus scibilis, ut scibile est, continentur, ad diversas scientias pertinent. — Eodem modo intelligendum est quod dicitur III de Anima : scientias secari quemadmodum et res. — Propter quod inquit alibi Sanctus Thomas quod scientiae distinguuntur secundum formalem distinctionem obiectorum, non autem secundum eorum materialem distinctionem, et secundum obiectorum distinctionem ut obiecta sunt: materialem distinctionem vocans distinctionem secundum proprias et specificas rerum rationes, formalem autem quae est secundum diversas rationes scibilis ut scibile est.

II. Secunda conclusio , sequens ex praemissa, est: Alia circa creaturas Philosophus, et alia Fidelis considerat: et si aliqua ab utroque communiter considerantur, per alia et alia principia traduntur.

Primam partem probat Sanctus Thomas, quia Philosophus considerat ea quae eis secundum propriam naturam conveniunt, sicut quod ignis fertur sursum: Fidelis autem ea quae illis conveniunt secundum quod sunt ad Deum relata, utpote quod sunt a Deo creata, Deo subiecta, et huiusmodi. Ex quo etiam sequitur non esse doctrinam Christianam imperfectam si multas rerum proprietates praetermittat, quia non habet de omnibus tractare: sicut nec Naturalis omnes lineae passiones considerat, sed eas dumtaxat quae sibi inquantum est terminus corporis naturalis conveniunt.

Secundam vero partem ostendit, quia Philosophus probat ea ex propriis rerum causis: Fidelis autem ex causa prima.

Ex quo corollarie sequitur Christianam doctrinam esse maxime sapientiam, quia scilicet semper altissimam causam considerat: ut colligitur ex Deut. iv, ubi dicitur, Haec est sapientia vestra etc.

  1. Circa primam partem huius conclusionis, considerandum est quod, cum ratio considerata se tenens ex parte rei sit principium et medium a quo originaliter dependent passiones et proprietates rei; et alias rationes aliae passiones sequantur, sicut aliae sunt passiones hominis ut animal est, et aliae ut est rationalis: necesse est, ubi idem subiectum sub diversis rationibus a diversis scientiis consideratur, quod etiam ab illis scientiis diversae eius passiones considerentur; sicut, quia alia et alia ratione considerant mathematicus et naturalis de linea, ideo alias passiones de ipsa considerat mathematicus et alias naturalis. Ex hoc ergo fundamento prima pars conclusionis tenet. Quia enim alia et alia ratione se tenente ex parte rei considerant Philosophus et Fidelis de creaturis, necesse est ut alia et alia de ipsis considerent praedicata: sicut aliae sunt proprietates quae rei conveniunt secundum suam propriam rationem, et aliae quae sibi conveniunt ut ad Deum habent comparationem.

  2. Circa secundam partem, advertendum quod, licet diversas rei rationes diversae proprietates consequantur ut rationes illae secundum se considerantur, non inconvenit tamen eandem rei proprietatem a diversis rationibus rei in esse cognoscibili dependere, secundum quod illae rationes diversis rationibus scibilis, rei tamen inadaequatis, substant. Potest enim idem diversis modis cognosci: sicut de terra rotunditas cognosci potest per astrologum et per naturalem; eo quod esse cognoscibile per medium concernens materiam, et esse cognoscibile per medium a materia secundum rationem abstractum, possit terrae convenire respectu rotunditatis, quarum rationum nulla est terrae adaequata. Unde sicut terra, considerata a mathematico et naturali respectu rotunditatis, habet rationem duorum scibilium formalium, inquantum sub diversis rationibus obiecti ut obiectum est potest contineri, et sic ad diversas scientias pertinere; ita ipsa rotunditas habet rationem duplicis proprietatis in ratione scibilis, inquantum per diversa media formalia, sumpta secundum diversam rationem scibilis, cognosci potest. Ex quo patet posse Philosophum et Fidelem eadem de creaturis cognoscere, sed per diversa media, ut dicebat Sanctus Thomas, ut tamen in diversas rationes scibilis referuntur: puta, terram esse incorruptibilem et in aeternum stare, per aliquod medium sumptum a materia et motu Philosophus probat; Fidelis autem per medium a divina revelatione sumptum, puta quia cedit in gloriam Dei, quod ex Scripturis manifestatur.

  3. Circa corollarium huius partis, notandum quod theologia a metaphysica differt, quia metaphysica considerat quidem de Deo et substantiis separatis, non tamen omnia considerata a metaphysico probantur per ipsam primam causam: theologia autem ita de prima causa considerat quod et considerationem quam de creaturis habet, in ipsam primam causam resolvit; de qua etiam ea quae soli Deo de seipso cognita sunt determinat, ut per revelationem sunt cognita, ut dicitur Prima Parte, q. 1, a. 6. Unde est in theologia universalior de prima causa consideratio quam in metaphysica. Propter hoc est magis digna nomine sapientiae, ad quam pertinet altissimam causam considerare.

III. Quantum ad secundum , ponitur duplex conclusio sequens ex praemissis. Prima est: Huic scientiae, quasi principali, philosophia humana deservit. Probatur ex similitudine: quia et Prima Philosophia utitur omnium scientiarum documentis ad suum propositum. — Advertendum autem, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. 1, a. 5, ad 2, quod, licet theologia aliquid accipiat ab aliis scientiis, hoc tamen non est propter defectum et insufficientiam eius: sed propter defectum intellectus nostri, non valentis ea quae supra rationem sunt per se intelligere, et qui facilius in ea ex iis quae naturali ratione cognoscuntur manuducitur.

Secunda conclusio est: Non eodem ordine philosophus et theologus de Deo et creaturis tractat. Probatur. Quia philosophus prius de creaturis, utpote a quibus cognitionem de Deo capit, determinat, et posterius de Deo: in doctrina autem fidei est e contrario, quia non determinat de creaturis nisi in ordine ad Deum. Ex quo sequitur quod est cognitioni divinae similior: quia et Deus, dum seipsum cognoscit ut primum obiectum, alia tanquam secundaria obiecta cognoscit.

  1. Ex his ultimo concluditur, post ea quae Deo in se conveniunt, de quibus in primo libro est determinatum, esse determinandum de iis quae ab ipso procedunt.

Sed contra conclusionem instari potest. Nam prima consideratio in Sacra Scriptura non videtur esse de Deo, sed de creaturis. Incipit enim a rerum creatione, ut patet Genesis primo.

Respondetur quod Moyses non tradidit doctrinam suam modo scientifico, sed ut congruebat iis quibus loquebatur. Quia enim populus Iudaeorum rudis erat, et non poterat intelligibilia secundum se capere et divina, ideo a sensibilibus incoepit: sub quibus etiam intelligibilia velabantur, quae poterant ab eruditioribus investigari. Sanctus Thomas autem loquitur de doctrina fidei modo scientifico tradita, ut ipse facere in hoc opere intendit.

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work