Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Cum ostensum sit non inveniri necessitatem ex parte voluntatis absolute in rerum productione, restat ostendendum in ista rerum productione etiam iustitiae necessitatem non esse .

I. Ponuntur autem tres conclusiones . Quarum prima est: Deus non produxit rerum universitatem ex debito iustitiae quo aliquid creaturae debeatur.

Pro cuius declaratione, sciendum quod debitum obligationem quandam importat in ordine ad alterum: dicitur enim quis debitor alicuius quia est illi quantum ad aliquid obligatus. Dicitur autem aliquis ex debito iustitiae aliquid facere quando tenetur illud facere, si iustus esse debet, et, illud non faciendo, iniustus esset. Unde, si Deus produxisset res ex debito iustitiae, ita eas iuste produxisset quod non producendo fuisset iniustus. Quia autem tenemus quod, si etiam res non produxisset, non propter hoc fuisset iniustus, immo potuit absque iniustitia non producere; ideo ponitur conclusio quod non ex debito et obligatione iustitiae eas produxit.

Probatur autem primo sic. Nihil universali rerum productioni praesupponitur cui aliquid debeatur. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia iustitia ad alterum est, cui debitum reddit, V Ethicorum.

Secundo. Actus quo primo aliquid suum alicuius efficitur, non potest esse actus iustitiae. Sed per creationem res creata primo incipit habere aliquid suum. Ergo etc. — Probatur maior. Quia, cum iustitiae sit reddere unicuique quod suum est, actum iustitiae oportet ut praecedat actus quo aliquid suum alicuius efficitur: ut in rebus humanis apparet.

Adverte quod actui iustitiae non oportet semper praesupponi actum illius cui aliquid debetur, per quem aliquid suum efficiatur: sed oportet talem actum aut suum aut alterius esse. Aliquando enim aliquid incipit esse alicuius ex actu proprio, sicut cum quis laborando aliquid meretur: aliquando vero per actum alterius, sicut cum per testamentum alterius aliquis institutus est heres. Et hoc modo creatura incipit per operationem Dei creantis habere aliquid suum.

  1. Tertio. Deus a nullo dependet, nec indiget aliquo quod ab altero suscipiat. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia nullus debet alteri nisi propter alterum illorum.

Sed dubium occurrit. Quia, quamvis aliquis non indigeat eo quod ab alio suscipit, non tamen propter hoc tollitur quin alteri ex debito iustitiae teneatur: sicut qui accipit aliquid ab alio per viam depositi, tenetur illud ex debito iustitiae reddere, quamvis illo deposito non indigeat. Ergo, quamvis Deus non indigeat, cum multa accipiat a creaturis, ut sunt sacrificia et oblationes etc., videtur ex debito iustitiae teneri creaturae.

Respondetur primo, quod Deus nihil accipit a creatura quod non sit ipsius Dei et non ipsi debeatur: cum omnium sit causa. Debitum autem iustitiae in redditione aut compensatione eius quod acceptum est, consistit in accipiendo ab alio id quod illius est et non recipientis. Ideo, quamvis Deus aliquid reciperet a creaturis, non propter hoc ex debito iustitiae illis obligaretur: prius enim dedit quam recipiat.

Dicitur secundo, quod dupliciter potest aliquis teneri ad alicuius redditionem: uno modo, ratione ipsius rei absolute tantum, quia videlicet habet rem alienam; alio modo, ratione rei acceptae per modum cuiusdam beneficii, cui debetur recompensatio. Primo modo, non attenditur aliqua indigentia in recipiente. Secundo autem modo attenditur quaedam indigentia: ex beneficio enim aliqua utilitas reportatur. Sanctus Thomas ergo loquitur hic de debito secundo modo, non autem primo modo: ut patet ex processu rationis, ubi ponit exemplum de filio respectu patris, de domino respectu famuli, de homine respectu Dei; in omnibus enim istis apparet quod unus ab altero aliquod beneficium recipit, cui debetur recompensatio. Depositi autem redditio pertinet ad debitum primo modo. Ideo non est conveniens instantia contra intentum rationis: nam de primo modo debiti satis constat quod Deus rem alienam non retinet.

  1. Quarto. Deus est primum agens. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia agens ex debito iustitiae agit non propter seipsum tantum, sed propter illud cui debet. Et sic non potest esse primum agens: cum quod est propter se sit prius eo quod est propter aliud.

Confirmatur conclusio Rom. xi, Quis prior etc., et Iob xli, Quis ante dedit etc.

Excluditur autem per eam error dicentium quod Deus non potest facere nisi quod facit.

II. Secunda conclusio est: Non produxit Deus creaturas ex debito bonitatis divinae absolute sumptae, quae est causa per modum finis: quasi scilicet obligetur suae bonitati creaturas producere, ita quod, si non produxisset, fecisset iniustitiam bonitati suae.

Probatur primo. Aut hoc esset quia aliquid ordinaretur ad ipsam, tanquam scilicet debens in ipsam referre quod ab ipsa accepit, sicut debitum est benefactori quod ei de beneficiis agantur gratiae; et ideo oporteret res creari ut divinae bonitati debitum redderetur pro beneficio. Aut quia esset ei debitum secundum se et ex necessitate, tanquam ad eius perfectionem requisitum. Non primum: quia nihil praeexistit creationi quod ob beneficium acceptum aliquid Deo debeat. Non etiam secundum: quia divina bonitas nullo exteriori indiget ad sui perfectionem. Ergo etc.

Secundo. Si sic, tunc oporteret quod, si Deus vult bonitatem suam esse, vellet de necessitate alia a se produci: cum voluntate res in esse produxerit. Hoc autem est falsum: quia, ut ostensum est in Primo, Deus ex necessitate vult suam bonitatem, non autem alia a se. Ergo etc.

Tertio. Ostensum est in praecedentibus quod Deus produxit res non ex necessitate naturae; neque ex necessitate scientiae; neque ex necessitate voluntatis; neque ex necessitate iustitiae. Ergo nullo modo debitum est divinae bonitati ut res in esse producantur.

  1. Notat vero Sanctus Thomas quod, licet creaturarum productio non possit dici fuisse ex debito iustitiae quo creaturae aut bonitati suae sit debitor, si iustitia proprie accipiatur, quia sic iustitia debitum necessitatis requirit, quod enim ex iustitia redditur alicui, ex necessitate iuris sibi debetur: tamen, large accepta iustitia, potest dici in rerum creatione esse iustitiam, inquantum divinam condecet bonitatem.

Adverte quod iustitia proprie dicta respicit redditionem debiti ex necessitate: idest, eius quod alicui ex necessitate iuris debetur. Iustitia autem communiter dicta se extendit ad redditionem debiti quomodocumque aliquid alicui debeatur, sive, inquam, ex necessitate, sive ex quadam decentia. Et hoc secundo modo invenitur iustitia in rerum creatione: quia redditur divinae bonitati quod est sibi debitum secundum quandam convenientiam et decentiam. Decens enim est ut summa bonitas in creaturarum productione communicetur et manifestetur: cum bonum sit sui ipsius diffusivum . Hunc modum iustitiae vocat Sanctus Thomas condecentiam divinae bonitatis.

III. Tertia conclusio: Rerum productio ex necessitate divinae dispositionis procedit.

Probatur. Quia non potest esse quod Deus aliquid se facturum disposuerit quod postmodum non faciat. Alioquin eius dispositio aut mutabilis esset, aut infirma et debilis.

Notat autem Sanctus Thomas quod, licet hic sit debitum ut impleatur divina dispositio, hoc tamen debitum non sufficit ad rationem iustitiae proprie dictae in rerum creatione. Quia, ut dicitur V Ethic., eiusdem ad seipsum non est iustitia proprie dicta. In rerum autem creatione, secundum scilicet quod consideratur divina dispositio cui aliquid debetur, considerari non potest nisi actio ipsius Dei creantis: nam talis dispositio est actio divini intellectus et divinae voluntatis. Et sic, si Deus reddit debitum suae dispositioni, reddit debitum sibi ipsi. Ergo etc.

Postquam determinavit Sanctus Thomas de modo divinae actionis se tenente ex parte agentis, nunc determinat de modo se tenente ex parte rei productae . Circa hoc autem duo facit: quia primo agit de necessitate productionis absolute; secundo, quantum ad mensuram et durationem productionis . Circa primum duo facit: primo, ostendit quomodo invenitur in rerum productione aliquo modo debitum iustitiae; secundo, quomodo invenitur etiam in aliquibus rebus creatis necessitas absoluta .

I. Quantum igitur ad primum, ponitur haec conclusio: In primis divinis effectibus producendis non invenitur debitum, sed bene in posteriorum productione: et intelligitur de posterioribus secundum naturam. Primam partem relinquit probatam ex praecedentibus. Secundam vero probat declarando et inducendo.

Notat ergo quod debitum necessitatis semper sumitur ab eo quod est prius secundum naturam. Sed tamen id quod est prius secundum naturam, aliquando est etiam prius secundum esse. Et tunc posteriora ex prioribus in esse debitum trahunt: debitum est enim ut, positis causis, sint actiones quibus effectus producunt. Aliquando vero est posterius secundum esse. Et tunc priora secundum esse trahunt debitum ex posterioribus in esse, prioribus tamen secundum naturam: sicut debitum est medicinam praecedere ad hoc ut sanitas sequatur.

II. Ex iis autem patet quod duplex in rerum productione invenitur debitum: unum scilicet ex posteriori in esse; aliud vero ex priori in esse.

Quantum ad primum debitum, notat Sanctus Thomas primo, quod necessitas quae est a posteriori in esse licet priori secundum naturam, non est necessitas absoluta, sed conditionata: ut cum dicimus, Si debet hoc fieri, necesse est hoc prius esse.

Notat secundo, ex praedictis, quod secundum hanc necessitatem conditionatam debitum in creaturarum productione triplex invenitur in partibus quae ad universi perfectionem pertinent: scilicet, ex tota rerum universitate ad quamlibet eius partem; ex una creatura ad aliam; et in unaquaque creatura ex suis partibus et proprietatibus et accidentibus, ex quibus dependet creatura quantum ad esse vel quantum ad aliquam sui perfectionem. Si enim tale universum fieri debuit, debitum fuit ut elementa fierent; et si animalia et plantas Deus esse voluit, debitum fuit ut caelestia corpora faceret; similiter, si voluit hominem facere, debitum fuit ut in eo animam et corpus coniungeret.

Notat tertio quod, si diligenter considerentur isti modi debiti et necessitatis, Deus non dicitur debitor creaturae, sed suae dispositioni implendae.

  1. Quantum autem ad secundum debitum, dicuntur quinque. Primum est quod necessitas productionis quae sumitur ex causis prioribus in esse, dicitur necessitas absoluta.

Secundum est quod, quantum ad causam efficientem, non invenitur ista necessitas in prima rerum creatione. Quia solus Deus est ibi causa efficiens. Ipse autem non necessitate naturae, sed voluntate operatur. Quae autem voluntate fiunt, necessitatem habere non possunt nisi ex finis suppositione.

Tertium est quod in prima rerum creatione nihil prohibet ex causis materialibus et formalibus inveniri debitum et necessitatem.

Quartum est quod ista necessitas est secundum ordinem effectus ad causam materialem vel formalem. Et ideo secundum ipsum Deus debitor dici non potest, sed magis in creaturam debitum necessitatis cadit: quia videlicet ista necessitas non est ex eo quod Deus debeat aliquid creaturae, sed quia ex ipsa causa materiali aut formali necesse est aliquid sequi.

Quintum est quod in rerum propagatione, ubi creatura est efficiens, inveniri potest necessitas ex causa efficiente. Patet enim quod ex motu solis necessario corpora immutantur.

III. Ex iis concluditur propositum: quod scilicet, Invenitur debitum iustitiae naturalis (idest, secundum quod naturae aliquid debetur) et quantum ad rerum creationem et quantum ad propagationem, secundum quod posteriora ad priora secundum naturam comparantur.

Ex quo etiam corollarie sequitur, Deum iuste et rationabiliter omnia condidisse et gubernare.

Per haec autem excluditur error dicentium Deum non posse facere nisi quae facit. Et dicentium omnia sequi divinam voluntatem simplicem, absque aliqua alia ratione.

Advertendum quod Deus, licet non producat res ex aliqua causa extrinseca divinam voluntatem movente, ipsas tamen producit secundum exigentiam naturae uniuscuiusque, et secundum quod unicuique naturae debetur. Et hoc est Deum iuste et rationabiliter res produxisse, non autem secundum suam simplicem voluntatem absque ratione.

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work