Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Postquam determinatum est de principio productionis creaturarum, secundo loco determinat Sanctus Thomas de termino productionis 1: ut ex principio et termino cognitis facilius ipsa productio cognoscatur.
I. Et ponit hanc conclusionem: Nihil praeter Deum est nisi ab ipso: idest, Nihil est in rerum natura quod a Deo productum non sit.
Probatur primo 2. Impossibile est esse aliqua duo quorum neutrum habeat causam essendi: sed oportet vel utrumque eorum esse per causam; vel alterum alteri esse causam essendi. Ergo ab illo cui nihil est causa essendi, est omne quod quocumque modo est. Ergo omnia habent esse a Deo.
Probatur primo antecedens. Impossibile est aliquod unum de duobus praedicari ita quod de neutro per causam dicatur: sed oportet vel unum esse causam alterius, sicut ignis est causa caloris corpori mixto; vel aliquod tertium esse causam utrique, sicut duabus candelis ignis est causa lucendi. Sed esse de omni eo quod est praedicatur. Ergo etc. – Maior probatur. Impossibile est aliquid duobus convenire secundum quod ipsum: quia quod convenit alicui secundum quod ipsum, ipsum non excedit, cum sibi convertibiliter conveniat 3; sicut habere tres non excedit triangulum. Ergo quod convenit pluribus, impossibile est ut neutri per causam conveniat. Patet consequentia: quia quod alicui convenit non secundum quod ipsum, per aliquam causam ei convenit; nam oppositum praedicati infert oppositum subiecti; quod enim causam non habet, primum et immediatum est, et sic est per se et secundum quod ipsum.
Prima autem consequentia patet. Ex opposito enim consequentis infertur oppositum antecedentis. Sequitur enim: Non omne quod est ab eo est cui nihil est causa essendi, Ergo possunt esse aliqua duo quorum neutrum habeat essendi causam: cum enim ipsum et illud aliud causam essendi communem non habeant, nec unum sit alterius causa, utrumque erit absque causa.
Secunda etiam consequentia est manifesta: cum supra ostensum sit Deum esse ens cui nihil sit causa essendi.
Ista ratio videtur esse Platonis, ut dicitur Potentia, q. III, a. 5, qui voluit quod ante omnem multitudinem esset aliqua unitas.
-
Huic autem rationi forte obstare posset quod ens univoce non dicitur. Ex hoc enim videretur male subsumi in ratione. Cum enim dicebatur, Impossibile est aliquod unum de duobus praedicari ita quod de neutro dicatur per causam, habet veritatem de praedicato tantum univoco. Unde, si subsumatur, Esse praedicatur de omnibus, dicitur quod non praedicatur univoce. – Sed respondet Sanctus Thomas quod, licet non sit praedicatum univocum, non tamen est aequivocum, sed analogum: et propter hoc, scilicet, oportet fieri reductionem in unum. Sicut enim in univocis praedicatis secundi modi per se, oportet ut omnia de quibus illud praedicatur reducantur in unum cui illud primo et secundum quod ipsum convenit, ita et in analogis. Primum enim analogatorum est cui primo et secundum quod ipsum convenit analogum. Unde maior vera est non tantum de praedicato univoco, sed etiam de analogo.
-
Advertendum circa efficaciam rationis, quod, cum Sanctus Thomas intendat probare omnia a Deo esse effective, ex ista ratione non videtur haberi quod sit causa omnium effective. Ex eo enim quod aliquid sit secundum ipsum tale, quod est huius rationis fundamentum, non habetur quod sit causa effectiva ut alia sint talia. Sufficit enim quod sit causa formalis: sicut triangulus est causa formalis quare isosceles habeat tres. Sed licet explicite non habeatur quod sit causa effectiva, habetur tamen implicite. Quod enim convenit alicui et non secundum quod ipsum, oportet quod aut ab eo quod est secundum seipsum illud habeat effective, aut ab aliquo quod utrumque eminenter contineat. Quod enim secundum esse actuale convenit alicui distinctum ab eius essentia et non secundum quod ipsum, necesse est ut ab aliqua causa illud accipiat. Esse autem distinguitur ab essentia creaturae: non potestque Deo aliqua alia causa superior esse, cum sit prima causa et ens per se necesse esse. Ideo oportet quod alia habeant ab ipso Deo esse suum etiam effective.
II. Ad evidentiam illius propositionis, Quod alicui convenit non secundum quod ipsum, per aliquam causam convenit ei, considerandum est quod, cum quaedam sint praedicata essentialia, ea scilicet quae sunt primi modi per se 4; quaedam vero quae non sunt essentialia, sed ad secundum modum per se pertinent: secundum quod ipsum et non secundum quod ipsum in utrisque praedicatis consideratur. Et universaliter verum est quod omne conveniens alicui non secundum propriam differentiam, convenit sibi formaliter per aliam causam a subiecto distinctam, sive distinguatur ab ipso realiter, sive secundum rationem. Si enim convenit per aliquod aliud subiectum, cui primo conveniat, ad ipsum sicut superius aut inferius essentiale se habens, tunc illa causa a subiecto ratione tantum distinguitur: sicut cum dicimus habere tres convenire isosceli et figurae ratione trianguli. Si autem illud cui primo convenit non se habet sicut superius et inferius ad subiectum, tunc talis causa a subiecto realiter distinguitur: sicut dicimus caliditatem convenire omnibus calidis per ignem; ignis enim ab illis secundum suam substantiam realiter distinguitur, licet aliqua eius participatio in illis sit, ex qua ignis proprietatem participant. Illa ergo propositio sic intelligitur: Quod convenit alicui non secundum quod ipsum, convenit sibi per aliquam causam a se aut realiter aut secundum rationem distinctam, secundum quod diversimode primum subiectum ad secundum comparatur.
-
Circa illam propositionem, Quod causam non habet, primum et immediatum est, advertendum quod praedicatum non habens causam dicitur primum, quia nullum aliud praedicatum prius eo convenit subiecto quod sit sibi causa ut praedicetur. Dicitur etiam eadem ratione immediatum, quia inter ipsum et subiectum nihil mediat per quod inhaereat subiecto.
-
Circa aliam propositionem, Quod de aliquo secundum quod ipsum dicitur, ipsum non excedit, et convertitur cum ipso 5, dubitatur. In proposito enim esse convenit Deo secundum quod ipsum est, et tamen ipsum excedit: cum aliis, quae non sunt Deus, conveniat. Ergo est falsa propositio. Et videtur Sanctus Thomas in ratione implicare contradictionem.
Respondetur quod dupliciter potest intelligi praedicatum non excedere subiectum. Primo modo, formaliter sumendo subiectum et secundum propriam rationem: sicut habere tres convertitur cum triangulo et ipsum non excedit, quia nulli convenit per se cui non conveniat ratio trianguli. — Secundo modo, sumendo subiectum aut formaliter secundum propriam rationem, aut secundum aliquam eius participationem. Et sic esse non excedit Deum: quia omne cui convenit esse, aut est Deus, aut similitudine eius participat; et nulli creaturae convenit esse nisi inquantum aliqua divina similitudine participat.
Hoc ergo secundo modo intellexit Sanctus Thomas quod alicui convenit secundum quod ipsum, non excedere subiectum: quia scilicet nulli convenit nisi illi subiectum aut secundum propriam eius rationem, aut secundum aliquam participatam eius similitudinem, conveniat. Propter hoc subiunxit quod etiam in analogis oportet fieri reductionem ad unum, cui scilicet primo et per se illud conveniat, et secundum cuius participationem alia dicantur talia.
- Advertendum quoque quod quidam ex hoc loco accipiunt non esse idem apud Sanctum Thomam, de mente Aristotelis in I Poster. 6, per se et secundum quod ipsum, sed se habere inter se sicut inferius et superius: dum videtur velle aliquid posse convenire pluribus per se, non autem secundum quod ipsum. Sed, ut diximus in annotationibus I Posteriorum, admisso hanc esse mentem Sancti Thomae in hoc loco (quod tamen non constat), aliter accipitur hic per se et secundum quod ipsum, et aliter in I Posteriorum. Hic enim dicitur praedicatum secundum quod ipsum quod convenit subiecto secundum eius propriam et adaequatam rationem, qua ab omnibus aliis differt, quae est ratio differentialis: et est idem quod primo conveniens. Nam sic secundum quod ipsum est inferius ad per se: omne enim secundum quod ipsum convenit per se, sed non e contra; sicut risibile convenit per se Sorti, sed non primo, sive non secundum quod ipsum. - Ibi autem, secundum mentem Aristotelis, ut exponit Sanctus Thomas sequendo textum suum, accipitur praedicatum secundum quod ipsum pro eo quod convenit alicui ex aliqua causa existente in essentia subiecti. Sic namque secundum quod ipsum non est idem quod primo, sed convertitur cum per se: nam et praedicatum per se ibidem dicitur quod habet causam in subiecto, licet illa causa non sit totalis et adaequata ratio subiecti.
III. Secundo 7. Deus est maxime ens. Ergo est causa omnium de quibus praedicatur. - Antecedens in Primo est ostensum. - Consequentia vero probatur. Quia illud est causa omnium in aliquo genere cui maxime convenit illius generis praedicatio: sicut quod est maxime calidum est causa caloris in omnibus calidis, et maxime lucidum est causa omnium lucidorum.
Hanc propositionem probat sic. Quod alicui convenit ex sua natura, minoratum et deficiens in eo esse non potest. Igitur quod alicui minus convenit quam aliis, non convenit ei ex sua natura tantum, sed ex alia causa. Ergo cui illud maxime convenit, erit causa omnium illius generis. - Probatur antecedens. Quia, si naturae aliquid essentiale subtrahatur vel addatur, iam altera natura erit: ut patet in numeris. - Prima consequentia patet: quia ex opposito praedicati ad oppositum subiecti arguitur. - Secunda vero consequentia est manifesta. Quia quod convenit aliquibus deficienter, cum non conveniat illis ex natura tantum, sed ex alia causa, non poterit ex alia sibi causa convenire quam ex ea in qua illud maxime et perfectissime reperitur: cum omne imperfectum ad perfectum reducatur.
Ad evidentiam illius propositionis, Quod convenit alicui ex sua natura et non ex aliqua causa, minoratum in eo et deficiens esse non potest, attendendum quod dupliciter aliquid dicitur convenire alicui ex natura: aut quia est essentia vel pars essentiae; aut quia essentialia principia consequitur. Prima facie videtur Sanctus Thomas primo modo accipere: cum illam propositionem probet per hoc quod, si naturae aliquid subtrahatur vel addatur, iam altera natura erit. Sed si consideretur intentum ad quod assumitur dicta propositio, apparebit quod et secundo modo accipienda sit. Non solum enim quod essentiale est, sed et quod naturam rei consequitur praecise et non ab aliqua alia causa, deficiens et diminutum esse non potest. Et utrumque ex ea probatione consequitur. Si enim essentiale praedicatum est, certum est quod nec augeri nec minui potest. Et ideo si aliquid inveniatur deficiens aut excedens rei alicuius essentiam, iam non erit illius essentia. Si etiam sit accidens deficiens ab eo quod rei alicuius essentiam consequitur, iam illa non erit essentia a qua fluit complete, sed alia: quia, posita causa totali et completa, necesse est poni effectum; maxime quando per simplicem quandam emanationem resultat. Et ita defectus huiusmodi resultat, non ex aliquo defectu essentiae rei, cum illa deficiens esse non possit, sed ex alia causa extrinseca, per cuius remotionem minoratur. Et ideo, cum essentiae nihil addi vel subtrahi possit, si deficienter aliquid alteri conveniat, non ab essentia rei praecise, sed ab alia etiam causa dependet. Oporteret enim, si dependeret ab essentia solum, quod eius defectus in defectum essentiae resultaret, quod, ut dictum est, esse non potest. Sicut, si esse calidum alicui deficienter conveniat, esse calidum non attribuitur essentiae rei tantum, sed igni etiam, per cuius participationem est calidum: et quia parum de natura ignis participat, ideo parum caliditatis habet.
Advertendum autem quod convenienter addit dictionem exclusivam Sanctus Thomas, cum concludit: Quod igitur alicui minus convenit quam aliis, non convenit ei ex sua natura tantum. Quia non vult negare aliquid deficiens et diminutum posse alicuius naturam sequi: potest enim aliquod mixtum ex natura sua parum aliquid caliditatis habere. Sed vult in huiusmodi oportere aliam causam praeter ipsam naturam invenire, per cuius remotionem illud sit minoratum: sicut, praeter naturam mixti parum habentis de caliditate, dicimus ignem illius caliditatis causam esse, quo quia mixtum illud parum participat, necesse est parum caliditatis habeat.
IV. Tertio. Esse est commune omnibus. Ergo supra omnes causas est aliqua prima causa cuius est dare esse. Sed Deus est prima causa. Ergo etc. - Probatur prima consequentia. Quia oportet effectibus causas proportionari, ut particularium sint causae particulares, communium autem sint causae communes et universales. Declaratur per exemplum de sole et rege.
De materia huius rationis dictum est satis in Primo 8. Unum tantum occurrit dubium dissolvendum. Nam multi sunt effectus particulares qui in causam dumtaxat universalem reducuntur: sicut multa a sole tantum producuntur; et multa particularia a Deo tantum, sicut anima intellectiva, sicut gratia, et similia. Ergo non oportet effectus esse, ad modum dictum, causis proportionatos.
Respondetur quod non est mens Sancti Thomae, neque Aristotelis, a quo dicta propositio sumpta est, quod effectus aliquis particularis non possit ab universali causa immediate produci, sunt enim multi particulares effectus, ut arguebatur, qui a sola universali causa producuntur: sed quod, ubi in effectibus particularibus a particulari et universali causa productis aliquid invenitur illi effectui proprium et aliquid sibi et aliis commune, quantum ad proprium refertur in causam propriam et particularem, quantum vero ad commune refertur in causam communem; et sic effectus causis proportionantur.
Dicitur secundo, quod etiam ubi a causa universali particularis effectus producitur, est ibi proportio inter causam et effectum: inquantum causa universalis producit talem effectum per virtutem in ipso contentam quae illi effectui adaequatur, licet illa virtus identificetur in illo virtuti alterius rei productivae. Possumus enim in tali universali causa diversas virtutes secundum rationem distinguere, diversorum effectuum productivas.
V. Quarto. Deus per essentiam suam est ens, alia vero per participationem: quia Deus est ipsum esse. Tale autem non est nisi unum, ut ostensum est in Primo. Ergo etc. - Patet consequentia. Quia quod est per essentiam tale, est causa omnium quae per participationem dicuntur.
De fundamento huius rationis visum est in Primo 9. Hoc tantummodo hic attendendum est, quod esse per essentiam tale hoc loco accipitur pro eo quod est esse totaliter ipsam essentiam et entitatem praedicati; esse autem per participationem est habere in se praedicatum aliquo modo, sed non esse eius essentiam totaliter, immo habere aliquid aliud per quod limitetur. Non autem accipitur prout esse ens per essentiam est idem quod esse perfectissimum et infinitum: ut accipit Scotus, dist. VIII Primi, q. 1, 2 part., ad 2 10, ubi dicit aliquid dici per participationem quia est pars respectu eius quod natum est esse infinitum, prout omne minus dicitur pars.
Quinto. Omne possibile reduci tandem oportet tanquam in causam in aliquid quod sit necessarium. Et omne necessarium quod habet causam, necesse est reduci in aliquod necessarium quod suae necessitatis causam non habeat. Hoc autem est solus Deus. Ergo etc. — Hanc rationem tetigit Sanctus Thomas etiam in Primo, cap. XV. Vide ibi.
Sexto. Deus est virtualiter omnia. Igitur est omnium factivus. Ergo est omnium causa. — Probatur antecedens. Quia est rerum factivus secundum quod est actu. In sua autem actualitate omnium rerum perfectiones continet. Igitur etc. — Prima consequentia patet. — Secunda vero probatur. Quia si aliquid esset natum esse et non ab ipso Deo, non esset omnium factivus. Non enim potest dici quod aliquid sit natum esse ab alio, et sic dicatur Deus eius esse productivus; et natum etiam sit esse non ab alio. Si enim aliquid natum sit esse non ab alio, est per seipsum necesse esse. Tale autem non potest ab alio esse. Ergo non potest idem esse natum esse ab alio, et natum esse non ab alio. Et sic sequitur quod non stant simul quod aliquid possit esse non a Deo, et quod Deus sit omnium factivus.
Ad evidentiam istius propositionis, Si aliquid natum est non ab alio esse, est per seipsum necesse esse, advertendum quod per se necesse esse dicitur quod nullo alio indiget ad hoc ut sit. Hoc autem convenit ei quod natum est esse non ab alio: si enim potest esse, et non ab alio, ad hoc ut sit alio non indiget. Ideo omne tale est per se necesse esse.
Septimo. Deus est perfectissimum ens et summum bonum. Ergo est omnibus causa essendi: praesertim cum non possit tale esse nisi unum. — Probatur consequentia. Quia imperfecta originem sumunt a perfectis: ut semen ab animali.
Adverte quod idcirco addidit Sanctus Thomas, praesertim cum non possit tale esse nisi unum, quia, si essent plura perfectissima entia et summe bona, posset aliquis dicere quod non oporteret unum illorum esse omnium causam, sed sufficeret ut illa summe bona essent aliis causa essendi. Sed si ponamus unum esse dumtaxat summe bonum, non habebit haec cavillatio locum.
Circa illam propositionem, Imperfecta a perfectis sumunt originem, advertendum quod illud habet veritatem secundum ordinem causae efficientis: et in hoc sensu intelligit eam Sanctus Thomas. Secundum autem ordinem causae materialis et viae, est e converso: omne enim quod procedit de potentia ad actum, prius pervenit ad esse imperfectum quam ad esse perfectum.
Confirmatur ultimo conclusio auctoritate Psalmi, Qui fecit caelum et terram etc.; et Ioan. I, Omnia per ipsum etc.; et Rom. XI, Ex quo omnia etc.
Excluduntur vero per hoc errores dicentium quaedam corpora non habere causam essendi; et dicentium Deum non esse causam substantiae caeli, sed tantum motus.
VI. Circa ultimum errorem, praetermissis multiplicibus rationibus quibus probatur a recte sentientibus de mente Aristotelis esse et Commentatoris quod caelum secundum suam substantiam sit a prima causa productum, occurrit pro illius erroris confirmatione dubium ex I Caeli 11. Ex processu enim Aristotelis ibidem habetur quod omne genitum est corruptibile et potest non esse. Sed nullum perpetuum et incorruptibile potest non esse. Ergo nullum perpetuum et incorruptibile est genitum. Caelum est huiusmodi. Ergo etc.
Si dicatur quod perpetuum non potest non esse per potentiam intrinsecam, sed bene per potentiam extrinsecam: contra. Quia propositio Aristotelis sumpta pro minori est apud ipsum universaliter vera. Quod constat ex hoc, quia ponit semper ens et non semper ens contradictorie opponi; et non posse eidem convenire possibile semper esse et possibile non semper esse, sive possibile quandoque non esse, quod idem est. Sed perpetuum est possibile semper esse. Ergo sibi nullo modo potest convenire ut possit aliquando non esse. Nullo ergo modo, secundum Aristotelem, caelum est genitum aut factum.
Confirmatur. Quia Commentator, ibidem, commento 124, ait esse per se notum quod illud quod est possibile ab extrinseco, est possibile ex se. Si ergo perpetuum potest non esse per potentiam extrinsecam, poterit non esse et per potentiam intrinsecam. Cuius oppositum dicis Aristotelem intendere.
VII. Respondetur primo, quod processus Aristotelis est ad probandum perpetuum non esse genitum in tempore. Sanctus Thomas autem hic non dicit caelum esse factum in tempore: sed absolute esse factum, sive in tempore factum sit sive ab aeterno.
Dicitur secundo, quod responsio data, ut bene probatur, non est ad mentem Aristotelis secundum eos qui de mente eius ponunt esse quod Deus de necessitate naturae agat. Nam, cum ponat Deum agere de necessitate naturae, perpetua quae sunt a Deo ab aeterno producta, non possunt desinere esse per subtractionem influxus divini: quia sicut Deus non potuit non producere, ita non potest suum subtrahere influxum. Ad maiorem ergo argumenti respondetur quod mens Aristotelis est omne genitum et factum in tempore esse corruptibile tam ex extrinseco quam ex se: hoc enim dicebat contra Platonem ponentem corpora caelestia esse secundum se corruptibilia sed ab extrinseco esse incorruptibilia 12; et loquebatur de facto et genito per transmutationem. Unde, ad hunc sensum admissa minore, scilicet quod nullum perpetuum potest non esse per transmutationem, conceditur quod nullum perpetuum est factum per transmutationem, neque est factum in tempore, neque etiam caelum. Sed haec intentio Aristotelis conclusioni Sancti Thomae non adversatur. Non enim ponimus caelum per transmutationem alicuius materiae esse factum, sed per simplicem emanationem. Neque hoc loco intendit Sanctus Thomas probare quod omnia sint a Deo in tempore: sed absolute quod omnia ab ipso habeant esse.
Ad confirmationem ex verbis Commentatoris, dicitur eodem modo.
VIII. Sed videtur quod haec responsio non satisfaciat. Accipit enim Aristoteles genitum et corruptibile secundum quod opponuntur ingenito et incorruptibili, quae dicit inter se converti. Constat autem quod, apud ipsum, ingenitum dicitur quod nullo modo incoepit esse, et de quo non potest dici quod nunc est et prius non fuit: incorruptibile autem dicitur quod nullo modo potest desinere esse, et de quo non potest dici, nunc est et posterius non erit. Ergo et genitum, apud ipsum, dicitur quod incipit esse, quomodocumque incoeperit: corruptibile autem quod aliquando desinet, quomodocumque hoc sit.
Respondetur quod utique isti termini sic accipiendi sunt ad mentem Aristotelis. Sed tamen, quia antiqui poetae theologizantes, contra quos arguebat, et Plato, ut eius verba praetendere videbantur in Timaeo 13, dum vult universi ordinem ex elementis inordinatis factum esse, non ponebant nisi productionem et desitionem quae est per transmutationem; ideo apud ipsos idem erat nullo modo incipere esse, et non incipere esse per transmutationem; et similiter, incipere esse absolute, et incipere esse per transmutationem; et eodem modo de desitione. Ideo Philosophus contra ipsos arguit non posse esse aliquid genitum et incorruptibile; quia omne genitum oportet esse corruptibile per transmutationem secundum eorum positionem, sicut per transmutationem incipit esse; et si non incipit esse per generationem, nullo modo esse incipit. Secundum veritatem autem, et secundum opinionem ipsius Aristotelis, potest aliquid esse factum per simplicem emanationem, et esse incorruptibile ab intrinseco, tanquam nullum habens in se principium corruptionis: ut patet de anima intellectiva et intelligentiis, si ponantur, ad mentem Aristotelis, esse producta a Deo effective. — Istud est quantum ad mentem Aristotelis. De quo etiam inferius, cap. LXXXI, sermo fiet.
IX. Quantum autem ad ipsas propositiones in se, dicitur ad maiorem quod, si termini proportionabiliter sumantur, vera est. Si enim accipiatur genitum sive factum ut idem est quod per transmutationem productum, et similiter corruptibile et posse non esse per transmutationem, omne factum potest non esse. Si etiam accipiatur factum per simplicem emanationem, et similiter posse non esse per simplicem actionem aut per subtractionem actionis conservativae, omne factum potest non esse. Sed si accipiatur factum per simplicem emanationem, et posse non esse per transmutationem sive per potentiam intrinsecam, falsa est propositio.
Similiter ad minorem dicitur quod nullum perpetuum potest non esse per potentiam intrinsecam aut per transmutationem. Sed bene aliquod potest non esse per potentiam extrinsecam et simplicem actionem ipsum annihilantem, aut per subtractionem actionis conservantis.
Cum autem arguitur, quia idem non est possibile semper esse et possibile aliquando non esse: dicitur quod verum est eodem modo. Sed quod aliquid sit possibile semper esse per potentiam intrinsecam, et sit possibile aliquando non esse per potentiam extrinsecam, hoc non est inconveniens.
Cetera vide in Capreolo, II Sent., d. 1, q. 11; et ab aliis XII Metaphysicae.