Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Postquam determinavit Sanctus Thomas de rerum productione, nunc de rerum ipsarum distinctione determinat 1. Circa hoc autem duo facit: primo, removet falsas philosophorum opiniones; secundo, veritatem declarat, capitulo XLV.
Quantum ad primum, ponit sex conclusiones, quarum prima in hoc capite ponitur, reliquae vero in sequentibus.
I. Prima ergo conclusio est: Rerum distinctio non est a casu, tanquam videlicet praeter agentis intentionem evenerit.
Probatur primo. Sunt quaedam substantiae in quarum natura non est possibilitas ad non esse. Ergo tales non sunt a casu. Ergo nec earum distinctio a casu erit. — Probatur prima consequentia. Quia casus non contingit nisi in possibilibus aliter se habere, ut patet II Physicorum 2. — Secunda etiam patet. Quia tales substantiae sunt per suam substantiam distinctae: idest, ex propriis earum rationibus distinctionem habent.
Secundo. Casus est tantum in possibilibus aliter se habere. Ergo distinctio quae est a materia forte poterit esse a casu: non autem distinctio quae est a forma. Sed distinctio specierum est a forma: singularium autem eiusdem speciei a materia. Ergo distinctio secundum speciem non est a casu: sed forte aliquorum individuorum casus est distinctivus. Ergo etc. — Patet prima consequentia. Quia principium illius possibilitatis est materia, non autem forma, quae determinat possibilitatem materiae ad unum.
Advertendum circa illud quod inquit Sanctus Thomas, casum fortassis aliquorum individuorum posse esse distinctivum, quod non dixit individuorum absolute, sed aliquorum individuorum: quia in individuis incorruptibilibus, cuiusmodi sunt animae intellectivae et alia huiusmodi, si sunt aliqua alia incorruptibilia solo numero in eadem specie distincta, non potest esse casus, sed tantum in corruptibilibus.
Addidit autem forte: quia non est absolute verum quod distinctio individuorum corruptibilium sit a casu; sed a casu potest dici esse distinctio individuorum monstruosorum, inquantum illa praeter intentionem naturae proveniunt. Quia tamen etiam monstra non sunt omnino contra naturae intentionem, quia saltem secundario sunt a natura intenta; ideo sub dubio relinquit utrum sit a casu eorum distinctio, inquiens quod forte casus est aliquorum individuorum distinctivus.
II. Tertio. Prima rerum productio non est ex materia. Ergo in ipsa casus esse non potest. Sed oportuit in ipsa esse rerum distinctionem: cum multa sint in rebus creatis quae neque ex invicem, neque ex aliquo uno communi in quo conveniant, generantur. Ergo etc. — Patet prima consequentia. Quia in eorum tantum factione potest esse casus quae ex materia generantur.
Adverte quod duo removet Sanctus Thomas secundum quae posset aliquis dicere in prima productione rerum distinctionem non fuisse, scilicet dicendo: — aut quod fuit unum tantum productum, ex quo aliud posterius ab eo distinctum est productum a casu, puta si fuisset tantum aer productus, ex quo postmodum ignis emerserit; — aut quod fuit una materia producta, ex qua plura postea distincta pullularunt. Utrumque horum removet per hoc quod sunt multa quae non generantur ex invicem, per quod excluditur primum dictum: neque ex aliquo uno communi, propter quod excluditur secundum. Caelum enim et haec inferiora, aut etiam intelligentiae, quae non conveniunt in materia, neque ex invicem neque ex communi materia generantur.
III. Quarto. Distinctio rerum naturaliter praecedit motus et operationes rerum: determinati enim effectus sunt determinatarum rerum et distinctarum. Sed motus et operationes rerum sunt a causis per se et determinatis. Ergo et distinctio. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia, cum causa per se prior sit causa per accidens, inconveniens est dicere posteriora esse a causa per se, priora autem esse a causa per accidens.
Quinto. Universitas creaturarum est a Deo agente per intellectum et voluntatem, in cuius virtute defectus esse non potest. Ergo forma universi est a Deo intenta et volita. Ergo et rerum distinctio. — Probatur prima consequentia. Quia cuiuslibet rei procedentis ab agente per intellectum et voluntatem, forma est ab agente intenta: (supple) nisi forte esset defectus in virtute, ut possit deficere a sua intentione. — Secunda etiam patet. Quia forma universi consistit in distinctione et ordine partium.
IV. Sexto. Ordo partium universi et distinctio earum est finis productionis universi. Ergo etc. — Consequentiam habet Sanctus Thomas pro manifesta: quia de ratione finis, inquantum huiusmodi, est quod sit intentus. — Antecedens vero probatur. Quia id quod est bonum et optimum in effectu, est finis productionis ipsius. Optimum autem universi consistit in ordine et distinctione partium eius. Ergo etc.
Adverte quod duplex est finis: scilicet operationis, et operantis. Finis operationis (idest, propter quem est operatio) est optimum quod per operationem producitur. Et tale est intrinsecum effectui, veluti eius forma. Et sic productionis universi finis est totalitas eius, quae in ordine et distinctione partium consistit. — Finis autem operantis est aliquid quod operans ex effectu producto intendit: sicut domificator, producendo domum, intendit habitationem. Et talis finis non est optimum quod sit in effectu producto, sed est aliquid extrinsecum ab effectu. Hoc modo ordo partium universi non est finis in productione universi, sed bonitas divina, ex cuius amore Deus creaturam produxit, ut ipsa bonitas manifestetur. — In hac ergo ratione loquitur Sanctus Thomas de fine operationis, non autem de fine operantis, ut patet.
Confirmatur conclusio auctoritate Genesis 1.
Excluditur autem ex hoc opinio antiquorum Naturalium ponentium tantum causam materialem, ex qua dicebant omnia fieri raritate et densitate.
Similiter Democriti et Leucippi excluditur opinio ponentium infinita principia materialia, scilicet indivisibilia corpora eiusdem naturae, differentia autem figuris, positione et ordine, sed causam agentem negantium.