Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit corpus
Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem
Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem
Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis
Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma
Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam
Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori
Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte
Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus
Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili
Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis
Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae
Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire
Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae
Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur
Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)
Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales
Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore
Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum
Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei
Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine
Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem
Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine
Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum
Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma
Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae
Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum
Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei
Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei
Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis
Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus
Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu
Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam
Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia
Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia
Secundo agit Sanctus Thomas de obiecto materiali particulari cognitionis substantiae separatae 1.
I. Et ponit hanc conclusionem: Per similitudines rerum materialium substantiae separatae non solum cognoscunt res materiales secundum rationem generis vel speciei, sicut intellectus noster, sed etiam secundum individua.
Probatur primo. Similitudines rerum in intellectu substantiae separatae sunt universaliores quam in intellectu nostro, et efficaciores ad hoc quod per eas aliquid cognoscatur. Ergo per similitudines rerum materialium non solum cognoscunt res materiales secundum rationem generis vel speciei, sicut intellectus noster, sed etiam secundum individua.
Antecedens simul et consequentia declaratur ex differentia specierum intellectus nostri, et specierum intellectus substantiae separatae. Quia illae, immateriales existentes, in tantum sunt contractae virtutis quod una ducit tantum in cognitionem unius: ita scilicet quod per speciem generis non potest cognosci differentia, neque per similitudinem speciei potest individuum in sua singularitate cognosci. Per similitudinem autem intellectus substantiae separatae, unam et immaterialem existentem, non solum natura generis et speciei, sed etiam individui, potest per intellectum cognosci 2.
Addit autem Sanctus Thomas quod propter hoc non oportet similitudinem huiusmodi esse materialem; aut esse infinitas similitudines, secundum numerum individuorum.
-
Circa ea quae dicit Sanctus Thomas de similitudine intellectus nostri, quod, inquam, cum sit immaterialis et ducat solum in cognitionem unius, non potest ducere in cognitionem principiorum individuantium, advertendum quod loquitur de cognitione perfecta et distincta. De hac enim verum est quod una species intellectus nostri non ducit in cognitionem plurium formaliter distinctorum, quemadmodum sunt genus et differentia, species et principia materialia individuantia. Unde, de hac loquendo cognitione, cum species habeat esse omnino immateriale in intellectu, erit primo et per se similitudo eius quod est immateriale, scilicet speciei aut generis, quae a materia individuali abstrahunt; et cum non possit plura formaliter distincta, propter ipsius contractionem, repraesentare, sequitur quod non repraesentet nisi naturam communem, non autem principia individuantia, quae a natura universali formaliter distinguuntur.
-
Circa id quod dicitur, formam qua substantia separata intelligit, non oportere esse materialem; nec etiam esse in ea infinitas species, quamvis cognoscat individua materialia, quae sunt infinita, attendendum quod per hoc vult Sanctus Thomas ponere dissimilitudinem inter species quibus substantia separata singularia cognoscit, et species quibus nos ea cognoscimus. Quia enim nos non cognoscimus per se et directe singularia nisi per sensum, oportet speciem qua nos ea cognoscimus, esse sensibilem et esse materialibus conditionibus subiectam, et sic aliquo modo materialem esse. Species autem qua substantia separata singularia cognoscit, non est sensibilis, sed intelligibilis: et per consequens est immaterialis, sicut et intellectus quem perficit. — Item, species sensibilis qua nos unum singulare cognoscimus, est illi singulari adaequata: et ideo oportet in nobis species singularium cognitorum secundum ipsorum multitudinem multiplicari. Species autem substantiae separatae qua singulare cognoscit, non est illi singulari adaequata, sed ipsum excellit: quia una et eadem est primo speciei repraesentativa, secundario vero singularium. Et sic non oportet secundum singularium multitudinem species ipsorum multiplicari, ut sint infinitae species, sicut sunt infinita singularia: cum una et eadem specie omnia intelligantur.
Ex iis patet vanam esse rationem Scoti, qua, in Secundo, d. III, q. ult. 3, arguit substantiam separatam non posse cognoscere singularia per species ingenitas, quia tunc haberet infinitas species in actu. Patet enim ex iis quod hoc nullo modo sequitur.
II. Secundo 4. Anima humana est inferior ordine naturae quam substantia separata. Et ipsa est cognoscitiva universalium per intellectum et singularium per sensum. Ergo substantia separata, quae est altior, utrumque altiori modo per unum principium, scilicet per intellectum, cognoscet. — Probatur consequentia. Quia quod potest virtus inferior, potest virtus superior, sed eminentius.
III. Circa hanc rationem occurrit dubium. Per ipsam enim ita probari poterit quod intellectus noster cognoscit singularia, sicut de substantia separata. Sicut enim substantia separata est superior et altior anima humana, ita intellectus noster est virtus altior sensu. Ergo si, quia illa est superior anima humana, ideo per unum cognoscit universalia et particularia, quae anima per diversas potentias cognoscit; eadem ratione, quia intellectus est superior sensu, poterit per se cognoscere omnia quae per plures sensus cognoscuntur.
Nec valet si dicatur quod haec propositio, Quicquid potest virtus inferior, potest virtus superior, intelligitur hoc loco de natura rei superioris completa in specie, constituente alium gradum in ordine rerum; intellectus autem noster non est natura per se completa in specie, sed clauditur in illo rerum gradu in quo et homo: — haec, inquam, responsio constat quod non est ad mentem Sancti Thomae. Quia, declarans illam propositionem, manifestat ipsam in sensu communi, qui unus apprehendit diversa genera sensibilium quae quinque sensibus exterioribus percipiuntur. Manifestum est autem quod sensus communis non est magis natura completa in specie quam intellectus. Ergo etc.
IV. Ad huius evidentiam, considerandum est primo quod, cum virtus duo respiciat, scilicet operationem et obiectum, dupliciter potest intelligi superiorem virtutem posse quicquid potest inferior: aut scilicet quia in omne obiectum potest in quod potest inferior; aut quia omnem operationem et omnem modum operationis potest habere quae nata sunt inferiori convenire. — Rursus, cum operatio medium quoddam sit inter virtutem a qua egreditur et obiectum ad quod terminatur, et ex utroque aliquem modum habeat; potest intelligi aut de modo operationis sibi convenienti ut se tenet ex parte virtutis; aut de eo qui sibi convenit ut se tenet ex parte obiecti.
Considerandum secundo, quod dupliciter potest dici una virtus superior alia: uno modo, quia ad superiorem ordinem rerum pertinet, sicut virtus substantiae separatae est superior virtute corporea; alio modo, quia in eodem ordine rerum superiorem gradum tenet, sicut virtus sensitiva interior est superior virtute sensitiva exteriori.
Dicitur ergo primo quod, quantum ad obiecta, est universaliter verum quod quicquid potest virtus inferior, potest virtus superior, sive sit superioris ordinis, sive tantum superioris gradus: dummodo sint directe subordinatae secundum eandem rationem. Patet enim in iis quae sunt superioris gradus tantum, ex eo quod videmus in sensu communi respectu sensuum particularium; in iis vero quae sunt superioris ordinis, ex comparatione intellectus angelici ad sensum, ut hic ostenditur: in omnia enim in quae potest sensus particularis, potest sensus communis; et in omnia in quae potest sensus, potest intellectus angelicus.
Dicitur secundo, quod omnem operationem quam virtus inferior habet, et virtus habet superior, nisi ipsam aliqua concomitetur imperfectio quae superiori non conveniat, ut superius 5 est ostensum.
Dicitur tertio quod, quantum ad modum operationis se tenentem ex parte virtutis, est universaliter etiam verum quod quo modo potest operari virtus inferior, potest virtus superior operari, vel modo excellentiori. Patet: quia modus operandi talis sequitur modum essendi operantis.
Dicitur quarto quod, quantum ad modum operationis se tenentem ex parte obiecti, virtus superioris ordinis potest nobiliori modo, includente modum ignobiliorem eminenter, operari. Virtus autem superioris gradus tantum, potest eodem modo operari, non autem est necesse quod nobiliori modo operetur. — Primum patet in angelo, cognoscente singularia materialia non tantum quantum ad accidentia extrinseca, quo modo ea sensus cognoscit; sed etiam quantum ad eorum essentiam intrinsecam. — Secundum etiam patet in sensu communi, qui de singularibus cognoscit tantum accidentia, sicut et sensus exterior, non autem eorum quidditatem.
Cum ergo hic dicitur quod quicquid potest virtus inferior, potest virtus superior, sed eminentius, datur intelligi et quod potest in omnia obiecta in quae potest virtus inferior; et quod nobiliori modo operationis in illa potest.
V. His praemissis, dicitur ad dubium primo, quod per rationem hic adductam optime probatur quod substantia separata potest singularia cognoscere, et eminentiori modo quam anima nostra per sensum, tam ex parte cognoscentis quam ex parte rei cognitae. Et quia ea cognoscit unite et immaterialiter: cum anima nostra per sensus divisim et materialiter ea cognoscat. Et quia ea cognoscit non tantum quantum ad extrinseca accidentia, ut sensus, sed etiam quantum ad essentiam, quae intrinseca est: inquantum species quibus intelligit, repraesentant rem quantum ad essentiam et quantum ad principia individuantia, sicut et essentia divina, a qua profluunt, est eorum causa quantum ad utrumque.
Dicitur secundo, quod utique per hanc rationem probari etiam potest quod intellectus noster, absolute consideratus, quantum scilicet ad sui naturam, per abstractionem ab hoc vel ab illo modo essendi, potest cognoscere singularia materialia directe quantum ad eorum singularitatem. Nam ostendit Sanctus Thomas Prima, q. LXXXIX, a. 4, et Verit., q. XIX, a. 2, quod anima nostra separata singularia cognoscit.
Dicitur tertio, quod non tamen per hanc rationem probari potest quod intellectus noster coniunctus singularia cognoscat et directe et quantum ad eorum singularitatem. Non enim valet: Intellectus noster secundum suam naturam absolute consideratus potest cognoscere singularia, utpote qui sit superior sensu, Ergo coniunctus hoc potest.
Dicitur quarto, quod per ipsam bene probari potest quod aliquo modo illa cognoscere potest: quantum scilicet ad eorum singularitatem, indirecte; quantum vero ad eorum quidditatem, directe. Quod est ea excellentiori modo cognoscere quam sensus, qui eorum tantum accidentia extrinseca cognoscit. Unde Sanctus Thomas Prima, q. LXXXVI, a. 1, cum, 4 arg. ad partem falsam, probasset intellectum nostrum cognoscere singularia, hac ratione, quod quicquid potest virtus inferior, potest virtus superior; respondet quod quicquid potest virtus inferior, potest virtus superior, sed eminentiori modo, et quod intellectus eminentius cognoscit id quod cognoscit sensus. Simili modo respondens ad hoc argumentum Verit., q. X, a. 5, ad 5, ait quod illud quod potest virtus inferior, potest virtus superior, non tamen semper eodem modo, sed quandoque alio altiori; et quod intellectus cognoscit singularia altiori modo quam sensus, cum ipse penetret ad ipsam naturam speciei quae est in individuis, ille vero individua cognoscat tantum quantum ad materiales dispositiones et accidentia exteriora.
Ex quibus patet quod per illam propositionem, Quicquid potest virtus inferior, potest virtus superior, potest etiam de intellectu nostro concludi quod aliquo modo singularia materialia cognoscere possit. Sed de hac propositione dictum est etiam in primo libro, capite LXIV 6.
VI. Tertio 7. Species intellectus substantiae separatae totam rem respiciunt, scilicet principia speciei et principia individuantia. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia eas accipit non per viam resolutionis et abstractionis a conditionibus materialibus, ut intellectus noster; sed quasi per viam compositionis, ex assimilatione sui ad primam intelligibilem speciem intellectus divini, quae non est a rebus abstracta, sed est ipsarum et quantum ad formam et quantum ad materiam, quae est individuationis principium, factiva.
Advertendum quod species intelligibiles pervenire ad intellectum substantiae separatae per modum compositionis, est ipsas intellectui repraesentare quidditatem cum compositione ad accidentia individuantia: sicut forma intelligibilis divini intellectus est factiva quidditatis cum tali compositione. Species autem intelligibiles intellectus nostri perveniunt per viam resolutionis: quia, quamvis causentur a re composita et unita accidentibus individualibus, ipsam tamen quidditatem solam repraesentant, et non cum concretione ad accidentia individuantia. — Addit tamen Sanctus Thomas, quasi: ut ostendat ibi esse quandam similitudinem compositionis, non autem veram compositionem. Nam, sicut in essentia divina unite continentur quidditas materialis et accidentia, non tamen ibi faciunt veram compositionem, sed in una simplici virtute factiva utriusque continentur; ita in specie intelligibili substantiae separatae unite continentur, inquantum ipsa, una existens, et quidditatem et accidentia repraesentat, in ea tamen veram compositionem non faciunt.
VII. Ad hanc rationem dicit Scotus, Secundo, d. III, q. ult. 8, duo. Primo quod, posito quod res fluant a Deo quoad materiam et quoad formam, non tamen sequitur: Ergo quoad cognitionem singularitatis effluunt in intellectu substantiae separatae; praesertim cum, secundum Sanctum Thomam, materia pertineat ad quod quid est.
Secundo dicit quod arguere, quoniam divina essentia est ratio cognoscendi singulare et universale, quod etiam species influxa in mente substantiae separatae sit ratio illa cognoscendi, est committere fallaciam accidentis, procedendo a magis perfecto ad minus perfectum affirmative.
- Ad primum horum dicitur primo, quod optime valet illa consequentia. Quia cum, secundum Augustinum 9, res ad secundum duplex esse procedant, scilicet secundum esse materiale in seipsis, et secundum esse intentionale in mente substantiae separatae; sicut in esse naturali habent materiam et formam a Deo, ita consequens est ut et illa habeant in esse intentionali et repraesentativo in mente substantiae separatae; alioquin non tota res in esse naturae producta a Deo, esset in esse intentionali producta in substantia separata. Et quia cognitio fit secundum repraesentationem formae intelligibilis, ideo sequitur quod substantia separata cognoscat materiam et formam rerum, quod est cognoscere singularia in sua singularitate.
Nec obstat quod apud Sanctum Thomam materia pertineat ad quod quid est, ex quo videtur quod etiam substantia separata, quamvis cognoscat materiam, non tamen oportet quod cognoscat singulare in sua singularitate. Dicitur enim quod, licet ponat Sanctus Thomas materiam communem esse de ratione quidditatis, non tamen materiam individualem, de qua loquimur cum dicimus Deum esse causam rei non solum quantum ad formam sed etiam quantum ad materiam, et quod substantia separata cognoscit rem quantum ad materiam et quantum ad formam. Sic enim causare rem quantum ad materiam et formam, est causare ipsam quantum ad suam singularitatem; cognoscere ipsam quantum ad suam materiam, est ipsam quantum ad suam singularitatem cognoscere.
- Ad secundum dicitur quod nulla committitur fallacia cum arguitur a magis perfecto ad minus perfectum affirmative, in iis in quibus minus perfectum a magis perfecto tanquam ab alterius exemplari deductum est. Quod enim convenit exemplari inquantum est ratio alicuius exemplati, necesse est et exemplato, inquantum huiusmodi, concordare: figuram enim Herculis quae exemplatur ab eius imagine inquantum est eius imago, oportet Herculi assimilari, sicut et eius imago illi assimilatur. Cum ergo species in mente substantiae separatae existentes, ut dicitur II Sent., d. III, q. ult., a. 3 10, sint exemplatae a propriis ideis rerum inquantum sunt ipsarum rationes propriae; et illae ideae repraesentent res quantum ad earum singularitatem: necesse est ut etiam species ipsae res quantum ad earum singularitatem repraesentent.
VIII. Quarto. Apud philosophos, corpora caelestia moventur a substantiis separatis. Ergo substantiae separatae cognoscunt mobile quod movent, et situs qui per motum renovantur, quae sunt quaedam singularia. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia agunt et movent per intellectum.
IX. Praedictam conclusionem 11 quantum quidem ad hanc partem quod substantiae separatae cognoscant singularia, tenet etiam Scotus, in Secundo, d. III, et d. IX. Sed quantum ad aliam partem, scilicet quod una et eadem species sit repraesentativa et quidditatis et omnium eius singularium in mente angelica, reprehendit.
Et arguit sic primo 12. Quia sequeretur quod talis species esset infinita. Ubi enim pluralitas numeralis concludit maiorem perfectionem, infinitas numeralis concludit infinitam perfectionem. Sic autem est in rationibus repraesentativis, quod posse repraesentare plura concludit maiorem perfectionem. Ergo posse repraesentare distincte infinita concludit infinitam perfectionem in ratione repraesentante.
Secundo 13. Ratio repraesentans uniformis in se et in intellectu, non repraesentat difformiter aliquid. Ergo ista ratio una quae ponitur, vel repraesentabit simul opposita pertinentia ad existentias rerum naturaliter: et tunc semper repraesentabit opposita, et ita intelliget opposita, et consequenter nihil. Vel repraesentabit alterum istorum determinate: et ita nunquam reliquum repraesentabit. Si igitur quandoque habebit certam et determinatam cognitionem de uno oppositorum quantum ad existentiam, nunquam per eandem rationem habebit notitiam determinatam et certam de alio opposito.
Adducit quasdam etiam alias rationes, quibus probat quod universale cognitum non est ratio cognoscendi singulare distincte. — Sed quia hoc non dicimus, sed tantum quod eadem species quae est repraesentativa naturae, est etiam repraesentativa singularium, et quod per unam speciem substantia separata et universale et singularia cognoscit, ideo ad illa non oportet aliter respondere.
- Aureolus quoque, apud Capreolum, loco allegato superius 14, arguit contra dictam conclusionem 15. Primo sic: et videtur ratio sumpta ex Averroe, III de Anima, comment. 22 et 23. Universale et singulare sunt diversae intentiones et diversa obiecta. Ergo requirunt diversas potentias. Ergo substantia separata non potest per unam virtutem quae est intellectus, apprehendere universale et particulare.
Secundo 16. Species singularis repraesentat singulare modo quantitativo et materiali, scilicet ut hic et nunc. Sed intellectui haec repugnant. Ergo etc.
X. Ad primam Scoti dicitur, ex sententia Sancti Thomae Verit., q. xx, a. 4, ad 1, quod non est inconveniens aliquam speciem esse infinitam secundum quid, finitam tamen simpliciter. Sicut enim infinita individua numero unius speciei sunt finita secundum speciem, inquantum ad unam determinatam speciem pertinent; ita una species infinitorum individuorum repraesentativa est finita simpliciter, quia est determinata ad unam speciem, sed est secundum quid infinita, inquantum est infinitorum individuorum sub una specie contentorum repraesentativa.
- Ad secundum respondent quidam 17 quod haec supponit falsum, scilicet quod species in mente substantiae separatae repraesentet coniunctionis contingentis durationem tanquam rem repraesentatam. Hoc autem est falsum.
Apud Sanctum Thomam enim huiusmodi species repraesentat quidem naturam universalem et particularem, et coniunctionem eorum cum existentia in rerum natura, et cum quocumque alio esse accidentali et naturali: durationem autem talium coniunctionum non repraesentat tanquam rem repraesentatam, sed ipsa duratio est tanquam conditio sine qua coniunctio illa non repraesentatur. Quod ex hoc coniici potest, quia firmiter credimus substantias separatas non cognoscere futura contingentia. Si autem in ipsa esset indita similitudo sessionis meae crastinae, praesciret evidenter sessionem mihi coniungendam cras.
Sed non videtur mihi haec responsio ad mentem Sancti Thomae esse: immo falso assumere, scilicet quod duratio coniunctionis contingentis non sit res repraesentata per speciem substantiae separatae, sed tantum conditio rei repraesentatae sine qua non repraesentatur. Hoc enim non videtur, propter duo. Primo quia, apud ipsum, species existentes in substantia separata repraesentant singularia et omnia accidentia quae in singularibus sunt, ut patet Verit., q. viii, a. 11, ad 9. Sed in singularibus non solum est coniunctio contingens, sed etiam ipsum quando, quod ad durationem pertinet, sicut et ipsum ubi in ipsis est: secundum opinionem ponentem quod ubi distinguitur a loco et quando a tempore. Ergo etc. — Secundo. Apud Sanctum Thomam, substantiae separatae de singularibus cognoscunt simplici intuitu quicquid nos per compositionem et discursum cognoscimus 18. Sed nos cognoscimus compositionem et durationem compositionis contingentis componendo, dum cognoscimus tempus praesens mensurare sessionem Sortis. Ergo idem multo magis substantia separata cognoscit. Ergo duratio talis coniunctionis est res sibi per speciem repraesentata.
Videntur autem decipi qui sic opinantur, quia cognitionem substantiae separatae volunt nostrae sensitivae cognitioni commensurare, ut sicut visus noster non videt durationem visibilis, sed duratio praesens est conditio sine qua visibile non moveret sensum neque visionem terminaret, ita sit de intellectu substantiae separatae. Hoc autem falsissimum est. Quia species illae longe perfectius singularia et omnes eorum conditiones repraesentant quam species in sensibus receptae. — Nec sequitur, si repraesentaretur per species talis duratio compositionis, quod substantiae separatae futura cognoscerent. Non enim cognoscitur compositio, neque eius duratio, nisi quando est in actu: non autem quando est futura.
- Ad argumentum ergo Scoti aliter respondetur. Dicitur enim primo, quod antecedens dupliciter intelligi potest: secundum quod ly difformiter repraesentare potest se tenere aut ex parte repraesentantis; aut ex parte rei repraesentatae. Si enim accipiatur ex parte repraesentantis, sic antecedens est verissimum. Si enim uniformis est ratio in se et in intellectu, constat quod ex sui multiformitate non repraesentat difformiter. Sed tunc non infertur propositum. — Si autem accipiatur ex parte rei repraesentatae, tunc antecedens ipsum falsum est. Potest enim una ratio, manens eadem in se et nullo modo variata quantum ad aliquid absolutum, difformiter repraesentare aliquid propter difformitatem et mutationem rei repraesentatae, ex qua mutatione habet res ut nunc uno modo assimiletur speciei intelligibili quae est in substantia separata, nunc vero alio modo. Ut enim dictum est superius, cap. XCVI 19, singulare non habet actualem assimilationem ad huiusmodi species nisi quando est in actu. Similiter non assimilatur illi secundum aliquam conditionem, nisi quando actu illi conditioni substat.
Dicitur secundo quod, si loquamur de repraesentatione potentiali aut fundamentali, sic illae species opposita ad existentiam rerum pertinentia sub tali aut tali conditione accidentali naturaliter repraesentant, ut sit simultas potentiae, non autem potentia simultatis. Sunt enim natae, quantum in ipsis est, repraesentare rem sub existentia talis conditionis accidentalis, et sub existentia oppositi, successive, secundum quod ipsum singulare modo est sub uno oppositorum, modo sub alio. — Si vero loquamur de actuali repraesentatione, sic, supposita existentia rei singularis, unum oppositorum determinate repraesentat, scilicet illud quod est in actu, loquendo de conditionibus sive accidentibus individui. Et cum arguitur, Ergo aliud non repraesentabit, negatur consequentia: quia, sicut naturaliter repraesentat hanc conditionem individui dum est in actu, ita oppositam conditionem singularis existentis, dum est actu, naturaliter repraesentat. — Loquendo vero de existentia singularis absolute, dicitur quod ipsam existentiam naturaliter repraesentat dum est, et nunquam repraesentat oppositum: quia, ut dictum est, non repraesentat in actu singulare non existens actu.
Veruntamen attendendum, cum dicimus speciem non repraesentare singulare non existens, quod loquimur de singulari futuro, quod videlicet nunquam fuit: tale enim nunquam habuit actualem assimilationem ad speciem; ideo, quandiu est futurum, non repraesentatur. De singulari autem iam praeterito, verum est quod ipsum, etiam postquam praeteriit, repraesentat sub non actuali existentia: eo quod habuerit actualem assimilationem ad speciem. Unde primo species repraesentat actualem existentiam singularis existentis; deinde eius non-existentiam, postquam esse desierit; propter solam quidem variationem singularis, non autem propter variationem speciei, nisi secundum diversas habitudines.
XI. Ad primum Aureoli 20, negatur antecedens: loquendo de diversitate formali obiectorum inquantum obiecta sunt, ut ad substantiam separatam referuntur. Per comparationem enim ad potentias animae quarum sunt motiva, universale et particulare sunt obiecta formaliter distincta, propter diversum modum immutationis, scilicet universalis et particularis: et ideo diversas potentias requirunt. In ordine autem ad substantiam separatam, cuius non sunt motiva, sunt obiecta tantum materialiter distincta. Ideo ab una sola potentia intellectiva apprehendi possunt.
Ad secundum dicitur quod repraesentare modo quantitativo dupliciter intelligi potest. Uno modo, ex parte repraesentantis. Et sic negatur maior, si universaliter sumatur: est enim verum dumtaxat de specie singulari individuo materiali adaequata; cuiusmodi non est species intellectus separati. — Alio modo, ex parte rei repraesentatae. Et minor est falsa. Potest enim aliqua species intelligibilis, immaterialis omnino ex parte sui existens, repraesentare rem materialem habentem modum quantitativum. — Cetera vide apud Capreolum.