Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Ostensum est efficacibus rationibus positionem, immo fictionem Averrois impossibilem esse. Nunc, quia Averroes suam fictionem dictis Aristotelis confirmare nitebatur, probat Sanctus Thomas ipsam etiam contra mentem Aristotelis esse , multis ipsius Aristotelis dictis.

I. Et primo arguit sic . Aristoteles definit animam esse actum primum corporis physici organici potentia vitam habentis; et inquit hanc definitionem universaliter dictam esse de omni anima; non sub dubitatione loquens, ut Averroes fingit, ut ex textu graeco et translatione Boetii manifeste apparet. Immo vult eam ad intellectum extendi: ut patet ex eo quod in eodem capite subiungit, inquiens animae quam definierat, esse quasdam partes separabiles; quod non nisi de intellectu intelligi potest. Ergo intellectus non est substantia separata.

Si dicatur quod illa definitio non convenit omni animae nisi aequivoce; et quod hoc ostendit Aristoteles cum subiungit, De intellectu autem et perspectiva potentia nihil est adhuc manifestum: respondetur quod per haec verba non vult Philosophus intellectum alienare a communi animae definitione, sed a propriis naturis aliarum partium; sicut qui dicit quod alterum genus animalis est volatile a gressibili, non aufert a volatili communem animalis definitionem. Unde et subiungit Aristoteles, Et hoc solum contingit separari sicut perpetuum a corruptibili. Ex quibus constat ipsum ponere intellectum esse alterum ab aliis animae partibus propter perpetuitatem, quae aliis non convenit: non autem esse eius intentionem, ut Averroes fingit, quod nondum est declaratum de intellectu utrum sit anima, sicut de aliis principiis; cum vetus textus non habeat, nihil est declaratum, sive, nihil est dictum, sed, nihil est manifestum, quantum scilicet ad id quod est proprium intellectui, non autem quantum ad communem animae definitionem. - Et praeterea, si anima aequivoce diceretur de intellectu et aliis, primo distinxisset aequivocationem, sicut est eius consuetudo, ne procederet in aequivoco, quod in scientiis demonstrativis non convenit.

Rationem hanc, ex Aristotelis verbis sumptam, latius Sanctus Thomas in Libro quem adversus Averroistas edidit, explanat . Sed quoniam inquit ex textu graeco haberi quod non dubitative, sed assertive in animae definitione loquitur Aristoteles, advertendum quod ante illa verba textu 7, ubi dicitur, Si autem aliquid commune omni animae oportet dicere etc., in textu 6 absolute dixerat Philosophus, definiendo animam, Διὸ ψυχή ἐστιν ἐντελέχεια ἡ πρώτη σώματος φυσικοῦ ζωὴν ἔχοντος δυνάμει, quae verba sic interpretatur Boetius: Unde anima est primus actus corporis physici potentia vitam habentis. Textu autem 8 inquit, καθόλου μὲν οὖν εἴρηται τί ἐστιν ἡ ψυχή, quod interpretatur Boetius: Universaliter quidem igitur dictum est, quid sit anima. In quibus apparet Philosophum non dubitative, sed assertive definitionem animae tradidisse; et quod usus est nota conditionis, non quia dubitaret, sed ut, ex suppositione antecedentis procedens, concluderet brevem animae definitionem, loco eius quod dixerat potentia vitam habentis, ponendo organici.

Attendendum etiam, cum inquit Sanctus Thomas Averroem male interpretari Aristotelem ubi ait, De intellectu autem et perspectiva potentia nihil adhuc est manifestum, quod scilicet antiqua translatio habet ut Sanctus Thomas adducit. Nam et textus graecus sic habet, οὐδέπω φανερόν, idest, nondum est manifestum. Unde non est sensus Philosophi nondum aliquid dictum esse aut declaratum de intellectu, utrum scilicet sit anima; immo inter partes animae intellectum enumeravit, et voluit animae definitionem esse communem etiam animae intellectivae: sed quod nondum ex illis manifestum est id quod proprium est intellectui, per quod ab aliis animae partibus distinguitur et separatur; ut patet ex verbis immediate sequentibus, ubi ait, Sed videtur genus alterum animae esse, et hoc solum contingere separari sicut perpetuum a corruptibili. Cum enim sit animae pars, ab aliis distinguitur ratione, sicut perpetuum a corruptibili.

II. Posset autem ex verbis Themistii, I de Anima, cap. XXIII , ad haec responderi quod, cum anima rationalis sit duplex; quaedam scilicet coniuncta, quae homini dat esse et speciem, et est corruptibilis; alia vero est separata, quam Themistius vocat foris manentem; sicut perfectio perspicui est duplex, scilicet sol et lumen: Aristoteles quaerit definitionem communem omni animae danti esse, et hoc per se primo; non autem animae extrinsece communem. Verum est tamen quod quandoque aliquid de illa anima separata interponit: quoniam videtur ei et aliis quodammodo una definitio competere, licet modo analogo.

Huius autem signum duplex ex Aristotelis verbis accipitur. Primum quia, cum ad finem primae ac communissimae definitionis pervenisset, subiungit , tanquam manifestum, quasdam species animae esse actus corporis, et quasdam non. Quod esse non posset si illa definitio univoce competeret omni animae: manifestum enim est quod omne cui illa definitio competit, est actus corporis. Et ideo convenit per se primo tantum animae coniunctae corruptibili.

Secundum est quia Aristoteles ibidem subdit : Amplius autem immanifestum est si sit actus corporis sicut nauta navis. Hoc autem non dubitat de animabus unitis, sed de separata. Et sic apparet non eodem modo esse actum animas coniunctas et animam separatam: et idcirco illam definitionem aequivoce dictam esse, ut voluit Commentator. Unde statim subdit: Figuraliter quidem igitur sic determinetur et describatur anima: non determinando scilicet quot animae sint, et an definitio illis univoce conveniat.

III. Sed contra principale dictum huius responsionis, scilicet quod primo et per se definiatur anima coniuncta, quae est corruptibilis: quandoque tamen interponat de anima separata, eo quod sibi conveniat quodammodo animae definitio, modo analogo, instatur. Nam volens Aristoteles probare animam esse actum corporis, textu 24 , arguit sic: Anima est primum quo vivimus, sentimus, movemur et intelligimus primo. Ergo est actus. Secundum ergo mentem Aristotelis anima quam definivit, et de qua illam definitionem probat, est principium quo primo intelligimus. Sed haec non est anima coniuncta quam corruptibilem esse dicis, scilicet cogitativa, quia non per ipsam primo intelligimus, licet ad nostram intellectionem aliquo modo concurrat: sed est anima habens intellectum, cum ipse III de Anima , loquens de intellectu possibili, dicat: Dico autem intellectum quo opinatur et intelligit anima. Ergo illa definitio non est data de sola anima corruptibili, sed etiam de incorruptibili, quae est vere intellectiva.

Praeterea, dividens potentias animae quam definierat, textu 27 , inquit: Potentias autem dicimus vegetativum, sensitivum, appetitivum, motivum secundum locum, intellectivum. Ergo intellectivum est potentia animae quam definierat. Ergo non definivit tantum animam corruptibilem.

Si dicatur quod per intellectivum intelligit potentiam cogitativam: contra arguitur. Quia inferius, textu 29 , volens ostendere quomodo quibusdam insunt omnes praedictae potentiae, concludit: Quibusdam autem adhuc inest et secundum locum motivum, alteris autem intellectivum et intellectus, ut hominibus: ubi patet quod intellectivum exponit etiam pro intellectu. Nam et ibidem Averroes, commento 29 , ait: Et ponamus etiam pro manifesto quod virtus cogitativa et intellectus existunt in aliis modis animalium.

  1. Ad primum autem signum inductum dicitur primo. Si admittatur Aristotelem de speciebus animae loqui (quod tamen est falsum), dicitur quod loquitur de actu a materia in esse dependenti. Quia enim aliqua anima a materia secundum esse dependet, utpote de potentia materiae educta, ideo non est a corpore separabilis. Aliqua vero, quia non est actus eductus de potentia materiae, et idcirco a materia secundum esse non dependet, ut est anima intellectiva, est a corpore separabilis. Cum hoc tamen stat quod quaelibet anima sit univoce actus informativus materiae; et sic definitio animae omnibus animabus sit univoce communis.

Dicitur secundo, quod loquitur Philosophus ibidem de partibus animae potestativis, quae sunt eius potentiae. Quod constat ex hoc quod sub dubio ponit an anima habeat partes. Non enim dubium est an habeat partes subiectivas et species: sed bene an habeat partes potentiales, cum sit dubium de qualibet, an sit anima, vel animae potentia .

Dicitur tertio, quod illa auctoritas Philosophi magis favet proposito quam sit in oppositum. Cum enim dicat quasdam potentias animae quam definierat non esse actus corporis, idest, non esse alicui determinato affixas organo, relinquitur etiam animam intellectivam, cuius potentia est intellectus, sub illa animae definitione comprehensam esse.

  1. Ad secundum signum dicitur quod non ideo dubium illud subinfert Philosophus quasi dubitet an anima intellectiva sit actus informans, de anima autem coniuncta corruptibili non dubitet: sed quia, cum dixerit absolute animam esse actum corporis, - quod ipse de actu informante intellexit, ut patet ex eo quod dixit non oportere quaerere quomodo ex anima et corpore fiat unum; et ex eo quod dixit animam esse substantiam secundum rationem et quod quid erat esse, - nondum perfecte explicaverat quomodo esset actus, an scilicet per modum quo motor potest dici actus mobilis, an per modum quo forma est actus materiae; et idcirco adhuc non erat plene manifestum an anima uniretur corpori sicut nauta navi, vel alio modo. Et ideo dixit, Figuraliter sic determinetur et describatur anima: quia videlicet nondum exacte et liquide monstraverat veritatem; non quia non conveniret definitio animae univoce omni animae. Unde, ut hanc excluderet obiectionem, ex opinione Platonis provenientem, ex operationibus animae, quarum ipsa est principium, ostendit quod non est corpori unita ut nauta navi, sed ut forma materiae: quoniam quo aliquid primo operatur, est forma eius; anima autem est primum quo vivimus, sentimus, movemur et intelligimus ; ideo oportet ut sit actus corporis et forma. Et sic manifeste declaratum ostendit quod anima quam dixerat esse actum corporis, est actus per modum informantis, non autem per modum moventis tantum.

IV. Secundo arguit Sanctus Thomas principaliter ex verbis Philosophi. Intellectus est potentia animae. Ergo non est substantia separata. - Antecedens probatur. Tum quia Philosophus intellectum inter potentias animae enumerat. Tum quia perspectivum, textu 21, nominat potentiam.

Tertio. Intellectus est pars animae: ut patet ex principio III libri de Anima , ubi dicitur: De parte autem animae qua cognoscit anima et sapit. Ergo etc.

Quarto. Intellectus est id quo anima humana intelligit. Ergo etc. - Patet consequentia. Quia quo aliquid primo operatur, oportet esse formam eius, ut ex supra dictis patet. - Antecedens vero probatur ex III de Anima, textu 5, ubi inquit Philosophus: Dico autem intellectum quo opinatur et intelligit anima.

Has rationes in Tractatu contra Averroistas latius explicat Sanctus Thomas . Ideo ibi requirantur.

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work