Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Ostenso substantias intellectuales non esse corpus, restat ostendendum quod non sint ex materia et forma compositae 1.
I. Et ponitur haec conclusio: Substantiae intellectuales sunt immateriales.
Probatur autem primo sic. Nulla substantia intellectualis est corpus. Ergo nulla est ex materia et forma composita. — Probatur consequentia. Quia omne compositum ex materia et forma est corpus: cum materia diversas formas nisi secundum diversas partes recipere non possit; dividatur autem per quantitatem.
Secundo. Intellectus non potest esse compositus ex materia et forma individuali. Ergo substantia intelligens non est composita ex materia et forma. — Patet consequentia. Quia, sicut homo non est sine hoc homine, ita materia non est sine hac materia. — Antecedens vero probatur. Quia species rerum intellectarum fiunt intelligibiles actu per hoc quod a materia individuali abstrahuntur. Ut autem sunt intelligibiles actu, fiunt unum cum intellectu.
De materia huius rationis satis in primo libro 2 diximus. Hoc solum non praetereundum, quod, cum unumquodque recipiatur in altero per modum recipientis, non potest forma ex eo quod in altero recipitur immaterialis fieri, nisi et ipsum recipiens sit immateriale: — intellige, si recipiatur in eo secundum esse completum et in facto esse: quia si reciperetur incomplete et in fieri, quemadmodum virtus agentis recipitur in instrumento et species coloris in aere, ut dicitur Verit., q. xxvii, 4, ad 4, non esset inconveniens formam in re materiali immaterialiter recipi. Ideo bene ex hoc quod forma actu intelligibilis abstracta a materia fit unum cum intellectu, concluditur quod necesse est etiam intellectum immaterialem esse.
II. Tertio. Si hoc sit, intelligere erit compositi ex materia et forma. Ergo intellectus non intelliget nec materiam nec formam, sed tantum compositum. Hoc autem est falsum. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia actio cuiuslibet compositi ex materia et forma non est tantum materiae aut tantum formae, sed compositi. — Secunda etiam probatur. Quia actus terminatur ad aliquid simile agenti.
- Sed non videtur haec ratio concludere, propter duo. Primo, quia per ipsam concluderetur quod homo non intelligit nisi compositum. Quia intelligere, cum sit actio hominis ex materia et forma compositi, non erit formae tantum hominis, sed compositi. Et per consequens non intelligit nisi compositum.
Secundo, quia sequeretur materiam nullo modo intelligi posse. Si enim, quia actus terminatur ad simile agenti, sequitur, si quod intelligit est compositum, ut compositum tantum intelligatur; eadem ratione sequitur, si intelligens est tantum forma, ut tantum forma intelligatur.
-
Respondetur quod illa propositio, Actio compositi ex materia et forma non est materiae tantum aut formae, sed compositi, intelligitur de composito ex materia et forma quae non est per se subsistens, sed dependet secundum esse a materia. Tunc enim, cum forma non habeat per se esse, nec etiam habebit per se operationem, sed operatio erit tantum compositi sicut eius quod operatur. Si autem compositum constituatur per formam per se subsistentem, non tantum dicetur compositum operari, sed etiam ipsa forma, quantum ad operationem cuius ipsa forma inquantum subsistit est principium: quia enim talis forma habet per se esse, ideo etiam et per se operatur. Quia ergo forma hominis est per se subsistens, ideo intelligere non solum est hominis, sed etiam ipsius formae: immo, ut dicitur de Spiritualibus Creaturis, a. 2, ad 2, dicitur homo intelligere, inquantum anima, quae est eius pars formalis, habet hanc operationem propriam, sicut operatio cuiuslibet partis attribuitur toti. Si autem intellectuale pure et totaliter esset compositum ex materia et forma, ipsum solum compositum esset subsistens: et propter hoc solius compositi esset intelligere, ut ratio concludebat. Ex iis patet obiectionem adductam non esse contra intentionem Sancti Thomae, et ipsam rationem efficacem esse.
-
Ad secundum dicendum quod actio terminatur ad simile agenti aut secundum naturam, aut secundum formam superadditam secundum quam agit. Si autem intellectus non sit ex materia et forma compositus, in ipso esse possunt similitudines rerum immaterialiter ac universaliter, et non tantum formae, sed etiam materiae: sive sit propria similitudo materiae, sive sit eadem et compositi et materiae. Et cum per tales similitudines intelligat, ideo non tantum formam, sed etiam materiam intelligere poterit. Sed si esset ex materia et forma compositus, non ageret nisi aut per suam propriam naturam; aut per formas individualiter receptas et materialiter, quae solum compositum materialiter repraesentarent, non autem quidditatem materiae aut formae distincte. Ideo solum compositum intelliget, non autem materiam et formam. Ratio ergo ex illa propositione procedens bene concludit quod solum compositum intelligetur si ponatur substantia intellectualis ex materia et forma composita: non autem si ponatur forma simplex et immaterialis.
III. Quarto. Formae rerum sensibilium perfectius esse habent in intellectu quam in rebus sensibilibus. Ergo, si intellectus sit ex materia et forma compositus, formae rerum intellectarum facient intellectum esse talis naturae qualis est quod intelligitur. Ergo sequitur error Empedoclis: quod scilicet ignem igne cognoscit anima, et terram terra, et sic de aliis. — Probatur antecedens. Quia in intellectu sunt simpliciores et ad plura se extendentes. — Probatur etiam prima consequentia. Quia forma perfecte in materia existens facit esse actu tale, scilicet ignem aut coloratum, etc.: non autem si est in ipsa imperfecte.
Advertendum circa probationem consequentiae, quod omnis forma in materia recepta dat quidem esse actu, cum cuiuslibet formae sit dare esse: sed verum est quod aliquando esse quod dat alicui materiae, non est sufficiens ut res possit denominari absolute talis naturae qualis solet dici quod talem formam habet; aliquando autem est sufficiens ut res denominetur talis. Quando enim forma habet esse diminutum et imperfectum in materia, non denominat habens illam formam talis naturae: sicut, quia forma coloris in aere habet esse intentionale diminutum et imperfectum per comparationem ad esse ipsius in pariete, cum sit ibi tantum sicut in deferente, ideo non dicitur aer coloratus; in pariete autem quia habet esse fixum et permanens, et secundum perfectum modum quo natus est color subiectum materiale actuare, ideo dicitur paries coloratus. Quod ergo dicit Sanctus Thomas, quoniam forma quae imperfecte est in aliquo, non facit ipsum esse tale, non est intelligendum quasi nullum det esse, non enim esset in ipso ut forma: sed quod non dat esse denominativum a tali forma, secundum quod a tali forma solet aliquid denominari tale absolute. Quia enim color in aere habet esse imperfectioni modo quam in propria materia, cum sit ibi intentionaliter et diminute, ideo potest dici quidem aer intentionaliter coloratus, non autem absolute coloratus.
- Circa autem antecedens huius rationis dubitatur. Quia formae rerum sensibilium in intellectu habent esse accidentale: in propria autem natura habent esse substantiale. Ergo non habent perfectius esse in intellectu quam in rebus.
Respondetur quod esse rei dupliciter considerari potest: scilicet quantum ad rem; et quantum ad modum. Quantum ad rem, semper esse substantiale est nobilius esse accidentali. Quantum autem ad modum, aliquod esse accidentale est nobilius aliquo esse substantiali: sicut et ipsum accidens dicimus, inquantum est forma substantiae, esse ipsa substantia nobilius. Loquitur ergo hoc loco Sanctus Thomas de esse non quantum ad rem, sed quantum ad modum essendi: nobilior enim modus essendi est habere esse immateriale et illimitatum per materiam, quam habere esse materiale et limitatum; licet esse limitatum sit substantiale, illimitatum autem et immateriale sit accidentale.
IV. Quinto. Tunc formae rerum erunt in intellectu materialiter, sicut extra: quia unumquodque est in alio per modum recipientis. Ergo non erunt intelligibiles actu in intellectu, sicut nec extra. Hoc est falsum. Ergo etc.
Sexto. Formae contrariorum non sunt contrariae in intellectu. Ergo in eo non habent esse materiale. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia unum contrariorum est ratio intelligibilis alterius. — Consequentia etiam prima probatur. Quia secundum esse quod habent in materia, sunt contrariae et se invicem expellunt.
Adverte, cum dicitur unum contrariorum esse rationem intelligibilem alterius, quod hic non accipitur ratio intelligibilis pro specie intelligibili rei intellectae repraesentativa: sed accipitur universaliter pro forma per quam intellectus aliquid intelligit. Sic enim unum contrarium est ratio intelligibilis alterius, inquantum ducitur intellectus ex cognitione unius contrarii per formam eius, in alterius etiam contrarii cognitionem. Ideo assignavit Sanctus Thomas rationem sui dicti, subiungens: quia per unum contrarium (scilicet cognitum) aliud cognoscitur.
Septimo. Intellectus non movetur per hoc quod recipit formas, sed magis quiescens perficitur et intelligit. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia materia non recipit aliquam formam nisi per motum aut mutationem.
Advertendum quod, si motus accipiatur pro omni receptione formae, sic intellectus in receptione specierum intelligibilium movetur. Sed si accipiatur motus ut dicit receptionem formae cum abiectione formae contrariae, sic non movetur intellectus recipiendo species rerum nec mutatur, mutatione scilicet quae est cum abiectione formae praeexistentis, ut inquit Sanctus Thomas III de Anima, lect. XI 3. Materia autem non recipit formam nisi per abiectionem praecedentis formae. Ideo ipsa proprie in tali receptione mutatur. Et de motu sic sumpto procedit ratio hic adducta.
Confirmatur conclusio auctoritate Dionysii, iv cap. de Div. Nom., dicentis: Propter divinae bonitatis radios etc.