Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Positis rationibus eorum qui aeternitatem mundi probare voluerunt, ad earum solutionem accedit Sanctus Thomas 1. Circa quod tria facit: sicut et rationes solvendae in triplici differentia sunt.
I. Primo ergo rationes ex parte Dei sumptas 2 solvit. Et ad primam, inquit quod non oportet Deum mutari per se aut per accidens ex incoeptione effectus eius de novo: cum sua actio non sit nova, sed sit eius essentia. Novitas enim effectus indicat mutationem agentis inquantum demonstrat novitatem actionis.
II. Ad secundam, ait quod, licet actio divina sit aeterna, non tamen oportet ut eius effectus sit aeternus. Quia Deus voluntarie agit in rerum productione: non quod sit aliqua actio media inter actum voluntatis eius et effectum; sed suum intelligere et velle est suum agere. Effectus autem ab intellectu et voluntate sequitur secundum determinationem intellectus et imperium voluntatis. Per intellectum autem praescribitur rei faciendae tempus. Et ideo nihil prohibet dicere actionem Dei ab aeterno fuisse, effectum autem eius non ab aeterno, sed tunc cum ab aeterno disposuit.
-
Circa id quod dicitur, quod, quamvis actio divina sit aeterna, tamen non est necesse ut effectus sit aeternus, quia suum agere est suum intelligere et velle etc., dubium occurrit. Quia, si intelligere et velle divinum est ipsum agere, sequitur quod ipsum velle rem sit ipsam producere. Producere autem non est absque termino productionis, aut in esse aut in fieri. Ergo non possunt stare simul quod actio divina sit aeterna, et tamen effectus non sit aeternus.
-
Ad huius evidentiam, considerandum est quod differt actio immanens intellectus et voluntatis ab actione transeunte, quia actio immanens non requirit actualem existentiam sui obiecti, eo quod possit in non existens ferri: possum enim intelligere et velle quod non est in actu. Cum enim talis actio sit perfectio tantum agentis, non autem passi aut termini, sufficit ut obiectum sit in ipso intelligente secundum esse spirituale. Actio autem transiens, quia perficit passum veluti eius forma, ideo non potest esse nisi sit ipsum passum, in quo recipiatur; et per consequens, nisi sit esse ipsius effectus, saltem secundum esse imperfectum et in fieri. Et ideo non potest esse ut actio transiens sit aeterna, et tamen eius effectus non sit aeternus secundum aliquod esse: praesertim cum talis actio sit materialiter idem cum suo termino. Sed bene potest actio immanens aeterna esse, effectu non existente aeterno.
Accidit autem deceptio in hac obiectione, quia, cum dicitur quod velle divinum est ipsum agere, existimatur ipsum divinum velle ad modum actionis transeuntis in aliquod passum receptae: cum tamen non sit actio transiens 3. Sed deceptio haec tollitur si consideretur quod ipsa actio immanens in operante sit secundum se efficax ad effectum extrinsecum producendum, ita ut nulla alia operatio ad effectum praeter ipsam requiratur. Tunc enim apparet, cum actio immanens quae est velle, non de necessitate requirat co-existentiam sui obiecti, quod potest esse actio aeterna, et tamen effectus aeternus non erit. Unde inquit Sanctus Thomas quod, si velle artificis esset per se efficax ad effectum producendum, tanquam scilicet nullam aliam requirens actionem, sequeretur ab antiqua voluntate novus effectus, nulla nova actione existente. Esset enim effectus, non quandocumque esset ipsum velle, sed quando voluntas vellet ut esset.
- Ad obiectionem ergo dicitur, primo, quod utique ipsum velle, quantum ad substantiam actionis, est ipsum producere. Et cum dicitur quod producere non est absque termino productionis, dicitur quod, loquendo semper de ipso producere quantum ad substantiam actionis, illud est verum de productione quae est actio transiens in exteriorem materiam, non autem de actione immanente.
Dicitur secundo quod, si loquamur de producere non tantum materialiter, sed etiam formaliter sumpto; et similiter de velle formaliter: sic velle non est producere. Nam producere supra velle addit respectum in agente ad effectum productum. Unde, licet substantia ipsius productionis sit aeterna, sicut et velle, non tamen ab aeterno habet rationem huius quod dico producere: quia respectus agentis ad effectum, in ipso producere connotatus, non est aeternus, sed temporalis, sicut et respectus producti ad ipsum producentem. Sic etiam conceditur quod producere non est absque termino: quia talis respectus in agente existens terminum co-exigit. Sed hoc modo non loquitur Sanctus Thomas de producere, cum inquit quod ipsum velle et intelligere est ipsum facere. Loquitur enim de ipso quantum ad substantiam factionis, non autem quantum ad respectum connotatos: quia et obiectio ad quam respondet, de factione materialiter sumpta et quoad substantiam, non autem formaliter quoad omnes respectus connotatos, procedebat.
III. Ad tertiam obiectionem, dicit primo, quod posita causa sufficiente ponitur eius effectus, non quidem extraneus, sed proprius. Et ideo, cum proprius effectus voluntatis sit ut sit hoc quod voluntas vult; velit autem ut hoc sit tunc: oportet ad hoc quod voluntas sit sufficiens causa, ut effectus sit quando voluntas est ut sit, et quando voluntas effectum esse disposuit 4.
Dicit secundo, quod in hoc differt causa naturalis a voluntaria, quod ad esse causae naturalis sequi oportet effectum, quia actio naturae est secundum quod ipsa est: non autem ad esse causae voluntariae, quia voluntas agit, non secundum modum sui esse, sed secundum modum sui propositi. Unde, cum Deus sit agens per voluntatem, licet sit sufficiens causa et sit aeternus, non tamen oportet quod eius effectus ponatur aeternus.
- Circa differentiam causae naturalis et voluntariae, quia videlicet naturalis agit secundum quod est, voluntaria autem secundum modum sui propositi, dubitatur. Quia Deus in productione creaturarum est agens voluntarium. Et tamen agit secundum quod est: nam Prima, q. xlv, a. 6, dicitur quod creare convenit Deo secundum suum esse, quod est eius essentia.
Respondetur quod aliquam causam agere secundum quod est, dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod ipsa substantia rei, secundum quam est, absolute sumpta, sit sibi principium primum agendi. Et sic convenit causae naturali agere secundum quod est, non autem causae voluntariae. — Alio modo, quod ipsa substantia sit quidem principium agendi tanquam id quod communicatur, sed non primum: immo, tantum ut substat imperio voluntatis et conceptioni intellectus. Et sic agere secundum quod est convenire potest alicui agenti voluntario.
Deus ergo agit secundum suum esse secundo modo, non autem primo modo. Ideo non sequitur quod sit agens naturale. Et est simile ac si diceremus de igne, si seipsum voluntarie communicaret, quod igniret secundum suam essentiam, quia sua essentia esset principium igniendi, non absolute accepta, sed ut per voluntatem et intellectum determinaretur: esset enim voluntas primum principium imperans, essentia autem principium tanquam forma communicata per intellectum et voluntatem. Ita est in Deo.
IV. Ad quartam, patet per idem quod divinae voluntatis non retardatur effectus, quamvis non semper fuerit voluntate existente: quia sub voluntate divina cadit non solum quod eius effectus sit, sed quod tunc sit quando Deus ipsum esse disposuit.
Advertendum quod tunc dicitur effectus agentis retardari, quando protrahitur eius productio ultra mensuram in qua produci deberet causae conditione secundum se considerata. Quando autem causalitas causae agentis habet pro effectu proprio non solum quod res sit, sed etiam quod tali tempore aut in tali duratione sit; quantumcumque, existente causa, effectus nondum ponatur in actu, sed ponatur in actu in mensura sequenti aut posteriori, quae ab ipsa causa est statuta illi effectui et praeordinata; non dicitur retardari talis effectus, quia non protrahitur ultra causae dispositionem; evenit enim in illa mensura in qua agens voluit ipsum evenire.
V. Ad quintum, dicitur primo, quod ante totius creaturae inchoationem non est aliquam diversitatem partium alicuius durationis accipere, ut ratio supponit, ut oporteat rationem esse apud agentem quare in hoc signato illius durationis creaturam in esse produxerit, et non in alio praecedenti vel sequenti.
Dicitur secundo, quod Deus simul in esse produxit et creaturam et tempus. Et ideo non est ratio quare nunc et non prius in hoc consideranda, sed solum quare non semper.
Advertendum quod Sanctus Thomas ex ista responsione vult negare illam consequentiam: Voluntas Dei aequaliter se habet ad producendam creaturam per totam aeternitatem (quantum est ex ipsa aeternitate). Igitur aut est de hoc quod nunquam creatura sub aeternitate eius constituatur: aut quod semper. Potest enim esse de hoc quod constituatur sub aeternitate, tanquam sub mensura inadaequata, non semper, sed in principio temporis simul cum creatura producti. Et ex aliquo, idest ex sua bonitate, potest sumi ratio quare non semper creaturam voluit esse: licet ex ipsa diversitate aeternitatis sumi non possit.
- Sed circa istam responsionem dubium occurrit. Videtur enim quod oporteat, si aliquid productum sit a Deo, quod semper sit sub aeternitate. Nam, si non est semper sub aeternitate, ergo est post aeternitatem. Ergo duratio sua succedit aeternitati. Hoc autem est impossibile: quia sequeretur aeternitatem esse durationem finitam; duratio enim cui alia succedit, est terminata, ex illa saltem parte qua sibi succeditur. Ergo etc.
Respondetur, et dicitur primo, quod in hac obiectione accidit deceptio, quia imaginamur aeternitatem aut habere in se successionem, aut aliam durationem ad ipsam succedere, sicut dies succedit diei et hora horae. Quae imaginatio falsa est: cum aeternitas, indivisibilis existens et interminata, omnem aliam durationem complectatur.
Dicitur secundo, quod durationem aliquam esse post aeternitatem et illi succedere, dupliciter potest intelligi. Uno modo, positive: quasi sint duae durationes inter quas sit successio, et una sit prius tantum, et altera posterius. Et ad hunc sensum nulla duratio rei productae est post aeternitatem. — Alio modo, negative: quia videlicet non fuit cum aeternitate sine principio, sed sui esse initium habuit. Et ad hunc sensum conceditur quod duratio rei a Deo productae est post aeternitatem. Et prima consequentia admittitur. Sed negatur secunda, nisi consequens illatum similiter negative accipiatur. Improbatio autem illius consequentis probat quod duratio nulla positive, ad primum sensum, aeternitati succedit. Sed ex hoc non sequitur quod res semper fuerit: non enim habuit esse quandocumque aeternitas fuit.
VI. Ad sextum, dicitur quod in producendo res propter finem ab ipsis participandum, uniformis habitudo finis ad agentem non est consideranda ut ratio operis sempiterni: sed magis est attendenda habitudo finis ad effectum qui fit propter finem, ut taliter producatur effectus qualiter convenienter ordinetur ad finem. Ideo uniformitas finis ad agentem non infert effectum esse sempiternum.
Attendendum quod, licet divina bonitas in se semper sit uniformis, et etiam in comparatione ad divinam voluntatem, res tamen productae ad participandum ipsam, non uniformiter ad ipsam comparantur. Nec eadem res in quacumque dispositione eodem modo se habet ad eam: sed uno modo se habens convenientius quam alio se habens modo ad illam ordinatur. Unde, quia convenientius manifestatur divina bonitas si creatura cum aliqua incoeptione ipsam participet quam si ab aeterno, ideo ex hoc potest sumi ratio creationis rerum in tempore, non obstante divinae bonitatis uniformitate in se et in ordine ad voluntatem divinam, quae immutabilis est: ut patet ex sequenti responsione.
Ad septimam, negatur consequentia. Quia repraesentatio divinae bonitatis per creaturam non potest esse per modum aequalitatis, ut oporteat ab infinita bonitate aeternos effectus produci.