Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Postquam determinavit Sanctus Thomas de natura substantiae intellectualis secundum se, nunc determinat de ipsius natura per comparationem ad esse actualis existentiae . Circa hoc duo facit: primo enim agit de distinctione essentiae ab esse; secundo de eius inseparabilitate, cap. LV.

Quantum ad primum tria facit: primo, ostendit essentiam in illis ab esse distingui, et ideo non adaequare eas divinam simplicitatem, quamvis sint incorporeae et immateriales; secundo, infert corollarium quoddam, cap. seq.; tertio, removet unum dubium, cap. LIV.

I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: In substantiis intellectualibus non est idem esse et quod est, idest suppositum: nam suppositum est id quod est.

Probatur autem primo. Esse subsistens est unum tantum. Sed Deus est esse subsistens. Ergo nihil aliud a Deo est esse subsistens. Ergo in omni substantia creata aliud est ipsa substantia et aliud esse eius. — Probatur antecedens. Quia, si diversificaretur, aut diversificaretur inquantum est esse, aut per aliquid aliud sibi adiunctum. Non primum: quia esse, inquantum est esse, non potest esse diversum; sed bene diversificari potest per aliquid quod est praeter esse; sicut esse lapidis est aliud ab esse hominis, propter aliam et aliam scilicet naturam lapidis et hominis. Non etiam secundum: quia esse subsistenti nihil praeter ipsum adiungitur. Quod patet quia, etiam in iis quorum esse non est subsistens, quod inest existenti praeter esse eius, licet sit existenti unitum, non est tamen unum cum esse eius nisi per accidens, inquantum est unum subiectum habens esse et id quod est praeter esse.

Pro declaratione huius rationis, advertendum quod ipsi esse nihil uniri potest per modum quo actus unitur potentiae: cum esse sit ultima actualitas, et omnium formarum actus. Unde et III Metaph. dicitur quod ens non potest per differentias dividi. Et ideo, si aliquid debet sibi uniri, oportet ut altero duorum modorum sit: aut scilicet quia illud est subiectum receptivum esse; aut quia tam esse quam illud aliud sunt in uno communi receptivo. Si autem ponatur esse per se subsistens, nullum habebit susceptivum: alioquin non esset per se subsistens. Ideo, si ponatur subsistens, nihil sibi adiungi potest. Cui si addatur quod esse ipsum, inquantum esse, non potest esse diversum, sicut nec homo, inquantum homo, diversificatur; relinquetur quod esse subsistens unum dumtaxat esse possit. Et hoc est huius rationis fundamentum.

II. Secundo: et est confirmatio praecedentis. Esse subsistens et separatum est tantum unum. Ergo etc. — Probatur antecedens. Aut esse est commune sicut genus differentiis divisum: aut dividitur per hoc quod est huius aut illius. Si primum, ergo esse separatum et subsistens per se non potest esse nisi unum: sicut, si natura animalis subsisteret a differentiis separata, non esset nisi una, quia non haberet ea quae sunt hominis vel bovis, etc. Si secundum, multo magis verum erit quod separatum ab omni susceptivo non erit nisi unum. Ergo etc.

  1. Dicetur forte quod esse dividitur per hoc quod est esse huius et illius; et quod, si ponatur subsistens, non oportet ut ponatur ab omnibus quae secundum rationem ab ipso distinguuntur esse separatum; sed, sicut alia est essentia subsistens Gabrielis et alia Raphaelis, ita est aliud et aliud esse subsistens, quod est realiter idem cum essentia, distinctum tantum ab ea ex natura rei. Et sic non tollitur ab ipso esse, licet ponatur subsistens, quin sit huius et illius.

Sed contra istam responsionem arguitur. Ex ipsa enim habetur quod esse Gabrielis non est realiter receptum in alio: cum non distinguatur ab essentia eius nisi ex natura rei; idem autem realiter non sit realiter suimet susceptivum. Et per consequens habet receptivum tantum secundum modum intelligendi. Ergo erit secundum rem separatum ab omni principio limitante: cum limitari non possit nisi per receptivum. Et per consequens erunt plura esse separata subsistentia: cum etiam Deus sit ipsum esse subsistens. Hoc autem repugnat omni communi ut absque principio distinctivo consideratur. Ergo etc.

III. Tertio. Si sic esset, daretur multiplex esse omnino infinitum: quia esse subsistens oportet esse infinitum, eo quod non terminetur aliquo recipiente. Hoc autem est impossibile: quia non inveniretur quo unum ab altero differret, cum esse infinitum omnem essendi perfectionem comprehendat. Ergo etc.

  1. Posset ad hanc rationem dici quod non omne esse subsistens est infinitum, sed tantum illud quod ita subsistit ut ad nullum gradum essendi sit limitatum. Modo, licet aliquod esse sic sit subsistens ut in nullo subiecto a se realiter distincto sit receptum, sicut esse substantiae separatae si sit idem quod essentia; potest tamen esse ad aliquem gradum essendi limitatum, ut scilicet sit esse Gabrielis aut Raphaelis. Ideo non oportet ut sit infinitum.

Sed haec responsio non tollit rationem. Quia, cum esse non possit limitari per differentias formales, eo quod nihil ipso actualius sit, necesse est, si ad gradum aliquem determinari debeat, ut per susceptivum determinetur. Non enim potest aliquod commune multiplicari realiter nisi aut per differentias, aut per susceptivum. Si ergo ponatur nullum habere reale susceptivum; et cum hoc, non est per differentias divisibile: oportet ut ad nullum gradum essendi sit limitatum. Et per consequens oportet ut sit purum esse et infinitum.

IV. Quarto. Esse subsistens oportet ut causatum non sit. Ergo nullum ens creatum est suum esse. — Probatur antecedens. Esse subsistenti nihil convenit nisi quod est entis inquantum ens. Sed esse causatum non convenit enti inquantum ens: alias omne ens esset causatum. Ergo etc. Probatur maior: quia quod convenit alicui non inquantum huiusmodi, non convenit ei nisi per accidens ratione subiecti; unde, si separatim a subiecto ponatur, nullo modo ei competit.

  1. Ad hanc rationem, negari posset antecedens; et ad probationem, dici quod maior est falsa; et similiter quod ad eius probationem assumitur, falsum est. Nam essentia angeli est per se subsistens: et tamen multa ei conveniunt quae non conveniunt sibi inquantum huiusmodi, sed per accidens.

Item, si ista ratio concluderet, per ipsam posset concludi quod Deus non est ens ex se necesse esse. Nam, sicut esse causatum non convenit enti inquantum est ens, ita nec ex se necesse esse: alioquin omne ens esset necesse esse. Ergo, si esse subsistenti non convenit esse causatum quia non convenit enti inquantum est, Deo, qui est esse subsistens, non conveniet, eadem ratione, ex se necesse esse. Hoc autem est inconveniens. — Ergo illa ratio non concludit: sed falsum est quod assumit, scilicet quod esse subsistenti nihil convenit nisi quod est entis inquantum ens; et quod conveniens alicui non inquantum huiusmodi, non convenit ei nisi per accidens ratione subiecti.

  1. Sed quod ista responsio non solvat rationem, patet. Quia loquitur Sanctus Thomas in probatione antecedentis de eo quod per se subsistit separatum ab omni susceptivo per modum abstracte significati, sicut est ipsa actualis existentia. Nam constat quod albedini quae poneretur per se subsistens ab omni subiecto separata, nihil conveniret quod non esset sibi intrinsecum: quia abstractum formale dicit id quo solo et quo toto aliquid formaliter est tale quale per concretum significatur. Unde ideo dicitur abstractum quia ab aliis quae sibi praeter eius rationem convenire possunt in subiecto, est separatum. Instantia ergo non est ad propositum: quia essentia angeli non est subsistens per modum abstracti, sed est secundum se individua substantia et hoc suppositum.

Ad aliud, praetermissa responsione quae haberi potest ex Capreolo, in Primo, d. VIII, q. 1 , — nam diligenter hanc rationem inspicienti patet quod responsio eius non est ad mentem Sancti Thomae hoc loco: praesertim ex eo quod dicitur quoniam, si esse causatum conveniret enti inquantum ens, conveniret omni enti, — potest primo dici quod ratio concludit de esse causato, non autem de esse ex se necesse esse. Nam illa propositio, Esse subsistenti nihil convenit nisi quod est entis inquantum ens, et similiter eius probatio, intelligitur de eo quod est positivum, non autem de eo quod dicitur negative. Nam albedini separatae conveniret per se quod non esset corpus, non esset quantitas, non esset in materia, et huiusmodi, licet sibi nihil positivum posset inesse. Ex se autem necesse esse, licet secundum vocem affirmative dici videatur, tamen secundum rem dicitur negative; et est idem quod non habere esse ab alio. Sed esse causatum dicitur affirmative. Ideo esse subsistenti convenire potest quod sit ex se necesse esse, non autem esse causatum.

Secundo responderi potest quod propositio Sancti Thomae intelligitur de iis quae esse subsistenti attribuuntur absolute: non autem de iis quae modum essendi ipsius comitantur. Nam haec sibi vere attribuuntur, quanquam enti inquantum ens est non conveniant: sicut quod sit unum, quod sit infinitum, et similia. Et in hoc genere est hoc quod dico necesse esse. Convenit enim esse omnino abstracto, ratione abstractionis suae totalis, ut sit necesse esse. Hoc autem dici non potest de esse causato. Nam esse abstracto non convenit ratione abstractionis suae ut sit causatum: immo ex modo essendi hoc sibi repugnat, cum ex tali essendi modo sibi conveniat ut sit simpliciter infinitum. Ideo, cum non etiam enti inquantum est ens conveniat, sequitur quod esse abstracto nullo modo possit convenire. Quod dictum est de necesse esse, similiter de omni perfectione simpliciter dicendum est, ut est sapientia, iustitia, bonitas, et huiusmodi: convenit enim esse omni abstracto, inquantum huiusmodi, ut omnem perfectionem essendi simpliciter contineat. Unde propositio Sancti Thomae sic est intelligenda: Esse subsistenti nihil convenit nisi quod est entis inquantum ens, aut quod ipsam subsistentiam et separationem comitatur.

V. Quinto. Substantia convenit unicuique rei per se, idest non per aliquam causam productivam. Esse autem convenit sibi per aliud. Ergo etc. — Declaratur antecedens ex opposito: esse enim lucidum actu non est de substantia aeris quia convenit sibi per aliud.

Advertendum quod aliud est dicere essentiam alicuius rei habere causam productivam; et aliud ipsam essentiam convenire rei per aliquam causam effectivam. Primum enim est verum, et secundum est falsum. Nam cum omnis productio terminetur ad esse actualis existentiae, omne quod ab alio habet esse, dicitur causam productivam habere. Et sic, cum omnis essentia creata ab alio habeat esse, necesse est dicere omnem essentiam creatam habere causam productivam. Cum autem dicitur hominem esse animal, non dicitur aliquod esse actualis existentiae, sed tantum compositio praedicati cum subiecto et ordo unius ad alterum. Qui ordo quia convenit rei sive sit in rerum natura sive non sit, secundum mentem Avicennae, Algazelis, Alpharabii et Alberti, — sive enim homo sit sive non sit, ista semper est vera, Homo est animal — ideo hominem esse animal nullam habet causam productivam, sed bene hominem esse habet causam productivam. — Nec obstat quod aliquando doctores dicant Deum fecisse hominem rationalem: quia non ideo dicitur quasi Deus faciat rationale homini convenire, sed quia produxit animam intellectivam hominis, ex qua habet homo formaliter ut sit rationalis.

  1. Posset autem aliquis dicere ad rationem Sancti Thomae quod substantia convenit quidem rei per se formaliter, non autem effective. Et ideo ab alio sibi convenit sicut et esse.

Sed contra hanc responsionem a Thomistis arguitur. Tum quia, semota omni causalitate, verum est hominem esse hominem, et hominem esse animal. Alioquin praedicata primi modi possent intelligi non adesse rei, et definitio a definito separaretur. Quae sunt contra omnem philosophiam.

Tum quia aliquid fieret postquam est. Quia, remota omni efficientia, adhuc verum esset hominem esse hominem: cum praedicatum conveniat formaliter subiecto ex seipso, et idcirco sit sempiternae veritatis. Et sic, si aliqua causa faciat hominem esse hominem, sequitur quod faciat aliquid postquam est.

Tum quia aequaliter necessaria sunt hominem esse hominem, et Deum esse unum: cum eorum opposita sint aequaliter impossibilia, ex implicatione scilicet contradictionis. Deum autem esse unum constat nullam habere causam effectivam.

Nec valet si dicatur quod huiusmodi propositiones sunt necessariae supposita existentia subiecti. Quia sic non magis esset necessaria ista, Duo et tria sunt quinque, quam ista, Terra est, Caelum est, et similes, quas constat ex suppositione necessarias esse. Quod est et contra philosophiam, et contra Augustinum, de Libero Arbitrio .

  1. Ad evidentiam autem huius, quomodo dictae propositiones in quibus praedicatum est de definitione subiecti, sint sempiternae veritatis; et quoniam non habent causam effectivam quantum ad inhaerentiam praedicati ad subiectum: considerandum quod, cum natura tripliciter considerari possit, scilicet absolute, abstrahendo ab omni esse tam in intellectu quam extra intellectum; ut habet esse in intellectu; et ut habet esse extra intellectum in ipsis rebus; praedicata quidditativa conveniunt naturae non ex esse quod habet in intellectu, nec ex esse quod habet in rebus, sed secundum se, ut ab omni esse abstrahit. Nullo enim intellectu considerante, nec etiam homine in rerum natura existente, homo est animal rationale. Dico autem praedicata convenire naturae, non quantum ad actualem praedicationem, quia ista non fit nisi per opus intellectus: sed fundamentaliter, et quantum ad rem. Sed, licet talia praedicata non conveniant fundamentaliter et secundum rem naturae ex esse quod habet in intellectu, quasi scilicet, si intellectus non esset, homo non esset animal rationale; tamen huiusmodi inhaerentia praedicati ad subiectum ab intellectu, tam divino quam creato, cognoscibilis est. Et ideo dupliciter verum est huiusmodi propositiones esse aeternae veritatis. Primo, quia aeternaliter ipsa res est talis essentialiter, et nata est vere intelligi cum attributione talis praedicati. Alio modo, quia ab intellectu divino cognoscuntur aeternaliter esse verae non tantum ex parte intelligentis, sed etiam ex parte rei intellectae. Quia enim in mente divina sunt aeternaliter ideae omnium naturarum, quibus positis resultat connexio praedicati substantialis cum subiecto; ideo ab intellectu divino intelliguntur tales propositiones esse verae ab aeterno. Et per consequens nulla requiritur causa effectiva quae faciat praedicatum convenire subiecto.

VI. Sexto. Solus Deus est primum agens. Ergo soli Deo convenit ut sit in actu perfectissimo modo. Ergo sibi convenit ut sit actus perfectissimus. Ergo ut ipse solus sit ipsum esse. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia omne agens agit inquantum est in actu. — Secunda quoque probatur. Quia perfectius est in actu quod est ipse actus, quam habens actum: cum propter ipsum habens actum sit in actu. — Tertia etiam probatur. Quia esse est ad quod omnis generatio et motus terminatur. Actus autem tanto est perfectior quanto est posterior in via generationis.

Circa illam propositionem, Perfectius est in actu quod est ipse actus, quam habens actum, advertendum quod intelligitur ceteris paribus: si scilicet utrumque primo sit in actu et subsistat. Quia si acciperetur compositum, quod primo est in actu, et forma eius, per quam est in actu, non esset perfectius in actu forma quam compositum: quia forma eius non est primo in actu.

Potest etiam dici quod intelligitur in ratione actus: ut sit sensus quod perfectius accedit ad rationem actus id quod essentialiter est actus, quam id quod participat actu. Et hoc etiam constat verissimum esse.

VII. Septimo. Esse convenit Deo secundum propriam naturam. Ergo omnibus aliis per participationem convenit. Ergo impossibile est quod substantia alterius entis a primo sit ipsum esse. — Probatur antecedens. Quia quod esse Dei sit eius substantia, superius est ostensum. — Prima autem consequentia probatur. Quia quod convenit alicui secundum suam propriam naturam, non convenit aliis nisi per modum participationis: sicut calor aliis corporibus ab igne. — Secunda vero consequentia probatur. Quia quod competit alicui per participationem, non est substantia eius.

VIII. Sed non videtur haec ratio concludere. Primo, quia sic probaretur nihil de creatura substantialiter praedicari. Nam omnis perfectio creaturae est quaedam participata similitudo divinae naturae. Si ergo quod competit alicui per participationem non est substantia eius, sequitur quod nulla perfectio creaturae est eius substantia.

Secundo . Aut participare aliquam formam est habere illam non secundum totam eius rationem: aut est habere quidem illam secundum totam eius rationem, sed non secundum omnem eius modum et amplitudinem. Si primo modo, sic falsum videtur quod creatura participet esse. Sicut enim tota ratio entis omnibus entibus convenit, ita et tota ratio ipsius esse. — Si secundum, tunc videtur falsum quod convenit alicui per participationem non esse substantiam eius. Animal enim convenit equo per participationem, cum non conveniat sibi secundum omnes eius differentias: et tamen equus substantialiter est animal.

IX. Ad primum dubium respondetur quod perfectionem creaturae esse participatam similitudinem divinae naturae dupliciter potest intelligi. Uno modo, ut ly participata accipiatur tanquam nomen, et tanquam determinans similitudinem formaliter sumptam. Et tunc erit sensus quod perfectio creaturae est similitudo quaedam partialis et diminuta divinae naturae. — Alio modo, ut accipiatur tanquam participium passivum, et tanquam determinans rem quae similitudo denominatur. Et tunc erit sensus quod perfectio creaturae est res participative et partialiter habita, quae est similitudo divinae naturae.

Si accipiatur in primo sensu propositio assumpta, sic est quidem universaliter vera, sed non est ad propositum. Nam cum inquit Sanctus Thomas quod convenit alicui per participationem non esse substantiam rei, non intendit quod est similitudo diminuta et imperfecta alterius non posse alicuius substantiam esse: sed quod id quod ab aliquo participatur et partialiter habetur, non potest esse eius substantia. — Si autem accipiatur in secundo sensu, sic propositio illa non est universaliter vera. Multae enim perfectiones creaturarum, quae sunt similitudines Dei, sunt totaliter, non autem partialiter habitae.

X. Ad evidentiam secundi dubii considerandum primo, quod aliquid secundum propriam naturam alicui competere tribus modis potest intelligi. Uno modo, quia est eius propria essentia et natura omnino ac simpliciter: sicut esse animal rationale convenit homini. — Alio modo, quia propriam eius naturam et essentiam naturaliter et primo concomitatur: sicut esse calidum competit igni. — Tertio modo, quia est pars substantiae eius, aut logice aut naturaliter: sicut homini competit esse animal.

Considerandum secundo, quod competere alicui per participationem opponitur primo et secundo dictorum modorum, non autem tertio. Nam cum participare aliquid sit illud particulariter, non autem totaliter habere; quod autem competit alicui secundum propriam naturam primo aut secundo modo, perfectissime et totaliter habeatur: non potest idem alicui convenire secundum propriam naturam et secundum participationem. Non inconvenit autem quod aliquid sit pars substantiae alicuius, et tamen habeatur partialiter et non secundum suam totalitatem et universalitatem. Ideo potest aliquid tertio modo alicui et secundum propriam naturam competere, et secundum participationem: sicut animal utroque modo convenit homini.

Accipit ergo Sanctus Thomas hoc loco convenire alicui secundum propriam naturam primo et secundo modo, non autem tertio. Unde verum est quod esse convenit Deo secundum propriam naturam primo modo: esse enim est ipsa divina natura. — Verum quoque est quod istis modis alicui convenit secundum propriam naturam, non posse alteri naturae convenire nisi partialiter et imperfecte, quod est secundum participationem convenire. — Similiter verum est non esse rei substantiam quod per participationem convenit ei: nam rei essentia et natura non convenit ipsi naturae partialiter et imperfecte. — Est postremo verum quod esse nulli creaturae secundum propriam eius essentiam convenit, sed tantum secundum participationem: eo quod Deo secundum propriam substantiam conveniat, et ipsi etiam competat primo et perfectissime.

  1. Ad dubium ergo dicitur quod hoc loco accipitur participare secundo modorum in obiectione positorum, pro eo scilicet quod est habere aliquid non secundum omnem eius gradum et amplitudinem. Et cum arguitur quia animal est de substantia equi et tamen equus non habet naturam animalis secundum omnem eius amplitudinem; et sic illa propositio erit falsa, Quod convenit alicui per participationem non est substantia eius: — dicitur quod non dicit Sanctus Thomas illud quod convenit alicui per participationem, non esse de substantia eius: sed quod non est eius substantia. Ista enim multum differunt. Dicitur enim aliquid esse substantia alicuius, quod est tota essentia eius et nihil aliud: sicut animal rationale est hominis substantia, quia tota essentia hominis est animal rationale; et albedo, si esset separata, esset ipsa albedinis essentia. Ad hoc autem ut aliquid sit de substantia alicuius, sufficit ut sit pars eius essentialis. Quod autem est alicuius substantia et essentia, convenit illi secundum omnem eius gradum, sicut animal rationale homini: quia natura unius est natura alterius. Naturae autem, ut absolute significatur, convenit omnis perfectio illius naturae. Et sic, si esse esset substantia et essentia creaturae, oporteret ut haberet creatura omnem modum et perfectionem essendi. Quod cum non sit, oportet dicere quod esse non est essentia creaturae. Patet ergo obiectionem inductam non esse contra intentum litterae.

  2. Sed contra hanc responsionem, inquantum dicit quod esse non convenit creaturae secundum eius essentiam sed tantum secundum participationem, dubitatur. Huius enim oppositum videtur dicere Sanctus Thomas Prima, q. L, a. 5. Nam ibi ait quod esse secundum se competit formae. Cum ergo in substantiis separatis forma sit essentia rei, sequitur quod esse conveniat ipsis per earum essentiam.

Respondetur quod esse convenire formae per se dupliciter intelligi potest: uno modo, essentialiter; alio modo, formaliter. Primo modo, non convenit sibi per se, quasi videlicet esse sit essentia formae: sed bene secundo modo, quia, inquam, non convenit sibi per aliud formaliter; in quo a composito differt, cui non convenit esse nisi per formam. Non repugnant ergo dicta Sancti Thomae: quia hic intelligitur esse non convenire alicui per essentiam tanquam sit eius essentia; in Prima vero Parte intelligitur quod convenit formae per se formaliter, idest non per aliquod aliud principium formale.

Confirmatur conclusio ex auctoritate Exod. III, ubi proprium nomen Dei ponitur Qui est.

Alia quae circa hanc conclusionem difficultatem faciunt, vide in Capreolo, VIII distinctione I Sent.; et in aliis Thomistis.

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work