Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Ex praemissis deducitur 1, Deum, quamvis omnipotens sit, quaedam non posse.
I. Ex eo enim quod ostensum est in ipso non esse passivam potentiam, sequitur ipsum non posse ea quae sunt potentiae passivae: ut est posse quod ad esse pertinet. Non enim potest esse corpus, aut aliquid huiusmodi. Non etiam potest mutari; non deficere et corrumpi; non defatigari aut oblivisci; non vinci aut violentiam pati; non poenitere aut irasci aut tristari.
Ex eo vero quod ostensum est in ipso esse potentiam activam; obiectum autem potentiae activae est ens factum; sequitur quod non potest quod est contra rationem entis inquantum est ens, aut contra rationem facti inquantum est factum: nulla enim potentia potest ubi deficit ratio sui obiecti. Propter defectum entis, non potest facere ut idem simul sit et non sit; quod opposita simul sint in eodem secundum idem; quod rei desit aliquid suorum principiorum essentialium, ut quod homo non habeat animam; quod genus non sit praedicabile de specie; quod lineae ductae a centro ad circumferentiam non sint aequales; quod triangulus rectilineus non habeat tres angulos aequales duobus rectis; quod praeteritum non sit praeteritum; et similia quae rationi entis repugnant. — Propter defectum vero entis facti, non potest facere Deum; aut aliquid sibi aequale; aut quod aliquid sine ipso conservetur. Omnia enim haec sunt contra rationem facti.
Ex eo etiam quod ostensum est quod per voluntatem agit, sequitur quod non potest facere quae non potest velle. Et sic non potest facere se non esse, aut non esse bonum vel beatum. Similiter peccare non potest. Ex eo vero quod ostensum est Dei voluntatem non esse mutabilem, sequitur quod non potest facere id quod est a se volitum non impleri. — Notat tamen Sanctus Thomas quod hoc non posse alio modo accipitur a praemissis. Illa enim nec velle nec facere simpliciter potest: huiusmodi autem et velle et facere potest absolute, non autem supposita voluntate de opposito. Unde, cum dicitur, Deus non potest facere contraria iis quae disposuit facere, intelligendum est composite, implicando scilicet dispositionem divinae voluntatis de opposito: non autem divisim, ut scilicet respiciunt potentiam et voluntatem divinam absolute.
Similiter, quia ostensum est quod agit per scientiam, ideo non potest facere quae se facturum non praescivit, aut dimittere quae praescivit se facturum: intelligendo tamen non absolute, sed sub conditione vel suppositione.
II. Circa praeterita dubium non dissimulandum occurrit. Nam constat quod praeteritio est accidens per accidens rei. Sed omnem rem potest Deus facere absque eo quod sibi per accidens convenit. Ergo rem quae praeteriit potest Deus facere absque praeteritione. Ergo, licet non possit facere praeteritum non esse praeteritum, formaliter accipiendo praeteritum, potest tamen rem quae praeteriit facere absque praeteritione. Et sic potest facere Adam non fuisse.
-
Ad huius evidentiam, considerandum est quod, licet aliquid per comparationem ad naturam rei absolute consideratam habeat rationem accidentis per accidens, nihil tamen prohibet ipsum ad naturam sub aliqua conditione positam comparari ut illi per se conveniens: sicut, licet congregare visum per accidens se habeat ad Sortem absolute consideratum, comparatur tamen ad ipsum existentem sub nigredine, ut sic, per se, eo quod rationem nigredinis ingrediatur. Sic, licet rei temporali absolute consideratae per accidens conveniat habitudo ad hoc vel illud tempus, eo quod ratio eius abstrahat ab omni temporis differentia, praeter enim rationem hominis est quod hoc vel illo tempore mensuretur, cum natura absolute considerata abstrahat ab omni differentia temporis; tamen, si consideretur natura ut existens in actu temporaliter, necessario mensuratur aliqua temporis differentia; non enim esset res temporalis nisi tempore esset eius existentia mensurata. Ideo res, ut habens esse actu temporaliter, non potest ab habitudine ad tempus separari: cum talis habitudo esse actuale rei temporalis, inquantum temporalis est, formaliter ingrediatur. Sicut autem rem actu nunc existentem, ut sic, comitatur necessario habitudo ad tempus praesens, ut non possit non existere pro tempore praesenti in quo est, alioquin simul esset et non esset, quamvis rem nunc existentem Deus facere possit in tempore sequenti non esse, et potuerit facere ut non esset; ita rem quae fuit, puta Adam, quamvis absolute Deus facere potuerit ut nunquam esset, si tamen ponatur ipsam in aliquo tempore habuisse esse actualis existentiae, non potest a praeteritione separare, quae nominat habitudinem ad tempus nobis praeteritum; sicut et, cum erat in tempore nobis praesenti, inquantum huiusmodi, non poterat eam a praesentialitate, quae est habitudo ad tempus praesens, separare. Ideo bene inquit Sanctus Thomas in littera quod eiusdem necessitatis est aliquid esse dum est, et aliquid fuisse dum fuit.
-
Dicitur ergo ad obiectionem quod praeteritio, licet sit accidens per accidens respectu Adam absolute sumpti, et sic potuerit Deus facere Adam non fuisse, quia potuit Adam non producere; tamen respectu Adam ut in tempore praeterito fuit, se habet non per accidens, sed per se. Ideo non potest esse absque contradictione Adam qui fuit non fuisse, supposito quod aliquando fuerit. Quod dicitur impossibile per accidens, quia est impossibile ex supervenienti accidente, scilicet ex praeteritione: qua posita, tunc ponitur impossibile per se, scilicet praeteritum non esse praeteritum; sicut non potest fieri ut hoc nigrum, supposito quod sit nigrum, non sit visus congregativum; nec potest fieri ut in hoc tempore quo est nigrum, non sit nigrum, quia simul esset nigrum et non esset nigrum.
-
Si autem iterum instetur: quia, licet praeteritio per se conveniat Adam ut praeteritum est, tamen ipsi Adam secundum se considerato per accidens convenit: ergo ab ipso separari potest: - dicitur quod, licet omne per accidens absolute ab eo cui per accidens convenit possit separari, non potest tamen separari pro illa mensura pro qua inest: sic enim simul esset et non esset in re. Quia ergo praeteritio in omni tempore post illud tempus in quo verum erat dicere Adam est, inest ipsi Adam, quia praeteritio est de ratione eius de quo aliquando verum fuit dicere hoc est, inquantum huiusmodi - aliquando enim verum fuisse Sortes currit, est, Sortem cucurrisse, - nullum tempus est in quo praeteritio ab Adam possit separari, licet ista, Adam non fuit, rationibus terminorum praecise consideratis, sit possibilis.
De iis quae ad cognitionem et voluntatem divinam pertinent, satis dictum est in Primo 2. De aliis vero hic tactis in diversis locis huius Operis particulariter tractatur. Propterea de ipsis hoc loco tractandum non est, sed de unoquoque suo loco.