Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Secundo loco ostendit Sanctus Thomas quomodo, licet omnia ex divina voluntate dependeant, quae necessitatem non habet nisi ex sui propositi suppositione, non tamen propter hoc tollitur necessitas absoluta a rebus, quasi oporteat nos fateri omnia contingentia esse .

Circa hoc autem duo facit: primo enim probat quaedam in rebus creatis esse quae simpliciter et absolute necesse est esse; secundo, declarat quomodo ista necessitas in rebus inveniatur .

I. Quantum ad primum, advertendum quod aliquam rem simpliciter et absolute necesse esse, dupliciter potest intelligi. Uno modo, per comparationem ad causam productivam. Et tunc dicitur res necesse esse, quando a sua causa necessario producitur. Et sic per comparationem ad Deum nullam rem necesse est esse: licet aliquam necesse sit esse per comparationem ad suam causam creatam. Hoc modo non accipit Sanctus Thomas rem necesse esse. - Alio modo, ut in sui natura consideratur. Et tunc dicitur res necesse esse quae, posita in actu, non habet in se unde possit non esse. Et hoc modo intelligenda est conclusio.

Probatur autem primo sic. Sunt quaedam res in quibus non est possibilitas ad non esse. Ergo etc. - Patet consequentia. Quia illas res simpliciter et absolute necesse est esse in quibus non est possibilitas ad non esse. - Antecedens vero probatur. Quia sunt quaedam in quibus aut non est materia; vel, si est, non est possibilis ad aliam formam. Talia autem non habent potentiam ad non esse: sicut e contrario ea in quibus est materia quae est in potentia ad aliam formam, possunt non esse.

Adverte quod nullum agens sua actione intendit primo non esse: sed, si faciat aliquid non esse, hoc est quia intendit aliquod esse cum quo praecedens esse stare non potest. Ideo quod aliquid in seipso habeat ut possit ab aliquo agente non esse, non potest provenire nisi quia in ipso est aliqua potentia receptiva alterius esse. Et quia omne esse est ab aliqua forma, ideo necesse est ut in ipso sit potentia receptiva alterius formae. Ubi ergo hoc non fuerit, illud non habet in se unde possit non esse. Et hoc est fundamentum huius rationis.

Si quis autem diceret falsum esse huius rationis antecedens: quia ea quae sunt ex nihilo, quantum est de se in nihilum tendunt; omnia autem creata sunt ex nihilo: - respondet Sanctus Thomas quod hoc non tollit veritatem antecedentis. Quia, sicut res non sunt ex nihilo nisi secundum potentiam agentis, ita rebus creatis non inest potentia ad non esse (scilicet omnino, quod est nihil), sed Creatori inest potentia ut eis det esse aut desinat esse influere.

II. Secundo. Res procedunt in esse ex divina voluntate. Ergo tales sunt quales Deus eas esse voluit. Ergo ex eo quod res a Deo producuntur per voluntatem, non per necessitatem naturae, non tollitur quin voluerit aliquas de necessitate esse et aliquas contingenter, ut sit in rebus diversitas ordinata. Ergo etc.

  1. Tertio. Necesse esse simpliciter non repugnat ad rationem esse creati: cum non repugnet aliquod necessarium esse quod suae necessitatis causam habeat, ut conclusiones demonstrationum. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia ad divinam perfectionem pertinet quod rebus creatis suam similitudinem indiderit nisi quantum ad illa quae repugnant ei quod est esse creatum. Quod probatur: quia agentis perfecti est producere sibi simile quantum possibile est.

Sed videtur quod ista ratio non concludat. Per ipsam enim probari posset Deum produxisse alium mundum perfectiorem isto: ex eo, inquam, quod agentis perfecti est producere sibi simile quantum potest.

Respondetur quod per hanc rationem non probatur de necessitate esse producta entia necessaria: sed de congruentia et non repugnantia ad creationem. Quia decens est ut Deus, qui est agens perfectum, producat sibi simile quantum ad modos entis universales, qui sunt contingens et necessarium (uterque enim modus habet aliquam similitudinem cum Deo): ut, sicut ipse est esse universalissimum secundum perfectionem, ita in rebus creatis producat omnes modos entis universalissimos secundum praedicationem. Non sic autem decens est de productione alterius mundi.

Unde propositio assumpta, quod Agentis perfecti est producere sibi simile quantum potest, intelligitur, non de necessitate, si universaliter sumatur, sed de congruentia. Unde non inducitur quasi necesse sit Deum, qui est agens perfectum, producere sibi simile quocumque modo quantum potest: sed ut ostendatur quod, sicut agentia naturalia, quanto sunt perfectiora, tanto magis producunt sibi simile, et quaerunt sibi assimilare passum quantum possunt; ita conveniens est ut Deus, qui est agens perfectissimum, producat sibi simile quantum ad omnes modos generales entis qui in rebus creatis esse possunt; et non repugnat quod entia necessaria ab ipso producantur, cum non repugnet ei quod est esse creatum.

III. Quarto. Quanto aliquid magis distat a Deo, tanto magis propinquum est ad non esse: et e contra, quanto aliquid est magis propinquum Deo, tanto magis recedit a non esse. Sed aliqua existentia ideo sunt propinqua ad non esse quia in eis est potentia ad non esse. Ergo quae sunt Deo propinquissima, et per hoc remotissima a non esse, talia esse oportet ut non sit in eis potentia ad non esse. Ergo oportet ut sint necessaria. — Patet consequentia. Quia, si affirmatio est causa affirmationis, et negatio est causa negationis . Et, posito effectu, necesse est causam poni. Si ergo propinquitas ad non esse est effectus potentiae ad non esse, et remotio a non esse erit effectus non potentiae ad non esse: et, posita maxima remotione a non esse, oportet removeri potentiam ad non esse.

IV. Quantum ad secundum , ostendit Sanctus Thomas quomodo inveniatur necessitas in rebus creatis. Circa quod quatuor facit .

Primo enim ostendit in communi posse inveniri necessitatem absolutam in rebus creatis si ad principia proxima comparentur, non autem ut sunt a primo principio: quia videlicet nihil prohibet aliqua principia non ex necessitate produci, quibus tamen positis, de necessitate sequitur talis effectus.

V. Secundo, ostendit quomodo ex principiis essentialibus invenitur necessitas in rebus. Et duo dicit. Primum est quod id quod rei competit ex ratione principiorum essentialium absolutam necessitatem habet: quia sine suis essentialibus principiis, quae sunt materia et forma, res esse non possunt.

Secundum est quod ex iis principiis tripliciter invenitur necessitas absoluta in rebus. Primo, invenitur necessitas per ordinem ad esse illius cuius sunt principia. Sicut aliquae res sunt necessario corruptibiles, ex materiae conditione: quia materia, secundum id quod est, ens in potentia est; quod autem potest esse, potest etiam et non esse. — Aliquae vero incorruptibiles necessario sunt, ex forma. Quia aut sunt formae non in materia: et sic non est in eis potentia ad non esse, sed per suam formam semper sunt in virtute essendi; ut est in substantiis separatis. Aut forma adaequat totam capacitatem materiae, ut sic non remaneat potentia ad aliam formam: ut est in corporibus caelestibus. — In quibus vero forma non complet totam materiae potentiam, remanet adhuc potentia ad aliam formam. Et ideo non est in eis necessitas essendi, sed virtus essendi consequitur in eis victoriam formae supra materiam: ut patet in elementis et elementatis. Nam forma elementi non attingit materiam secundum totum eius posse: cum non sit susceptiva formae elementi unius nisi per hoc quod subiicitur alteri parti contrarietatis. Forma vero mixti attingit materiam secundum quod disponitur per determinatum modum mixtionis. Idem autem subiectum oportet esse contrariorum, et mediorum omnium, quae sunt ex commixtione extremorum. Ideo omnia quae vel contrarium habent vel ex contrariis sunt, corruptibilia sunt. Quae autem huiusmodi non sunt, sempiterna sunt, nisi per accidens corrumpantur: ut est in corporibus caelestibus.

Secundo, necessitas invenitur per ordinem ad partes materiae vel formae, si contingat huiusmodi principia in aliquibus non simplicia esse: sicut ex materia necesse est hominem quodlibet elementorum et humorum in se habere, et ex forma necesse est ipsum esse et animal et rationale, si est animal et rationale et mortale, et haec est forma eius.

Tertio, invenitur necessitas per ordinem ad proprietatem consequentem materiam et formam: sicut necesse est ex materia serram duram esse; et ex forma hominem esse disciplinae susceptivum.

VI. Circa illam propositionem positam in primo modo necessitatis, scilicet, Quod potest esse, potest etiam non esse, intelligendum quod, cum unius rei non possit esse nisi unicum esse substantiale, necesse est ut id quod suscipit aliquod esse substantiale, amittat esse quod habet, et per consequens sit sub non esse illius: materia enim ignis, cum suscipit formam et esse aeris, amittit formam et esse ignis, et remanet sub non esse ignis; quia eadem materia non potest simul habere esse ignis et esse aeris. Et ideo verum est quod omne quod habet in se aliquid quod sit susceptivum alterius formae et alterius esse, potest non esse: illo enim suscipiente aliud esse, hoc cuius erat pars amplius non erit. Unde hic est sensus illius propositionis: Omne quod potest esse, idest, quod habet in se potentiam susceptivam esse quod non habet, potest etiam non esse. — Quod autem dixi de esse substantiali, intelligendum etiam est de esse accidentali. Est enim universaliter verum quod omne quod habet potentiam susceptivam esse cuiuscumque, potest etiam non esse quantum ad non esse coniunctum illi esse quod suscipit: quod enim potest esse nigrum, potest non esse album, et sic de aliis.

  1. Advertendum etiam, cum dicitur de substantiis separatis quod semper sunt in virtute essendi, in rebus autem corruptibilibus quod virtus essendi consequitur victoriam formae supra materiam, quod virtus semper essendi intelligitur in substantiis separatis esse postquam productae sunt in actu, ut dicetur inferius . Virtus enim essendi consequitur rem iam actu existentem, sicut et virtus operandi: quod enim non est, non potest operari, nec etiam conservare esse aut durationem. Cum ergo sunt in actu, habent virtutem ut semper sint: eo quod non sit in eis potentia ad non esse. Res autem corruptibiles non habent virtutem ut semper sint, quia habent potentiam ad non esse: sed habent virtutem ut sint quandiu est victoria formae supra materia.

  2. Circa illam etiam propositionem, Materia elementorum non fit susceptiva formae unius elementi nisi per hoc quod subiicitur alteri parti contrarietatis, advertendum quod duplicem habere sensum potest. Unus est quod unum contrariorum sit ratio materiae suscipiendi aliud. Et hic sensus non est verus, nec hic intentus: non enim caliditas est materiae ratio recipiendi frigiditatem, cum ipsam expellat. — Alius sensus est quod materia non est susceptiva formae unius elementi nisi sit sub forma contraria. Quia, cum forma elementi habeat aliquo modo contrarium, et eadem sit materia contrariorum, illa materia quae non habet in se contrarium formae elementi, non est susceptiva illius formae; sed si habet formam contrariam, erit illius alterius susceptiva. Et hic sensus est verus, et hic intentus: importatur enim per illum modum loquendi hoc loco non ratio formalis suscipiendi, sed conditio materiae susceptivae formae elementi.

  3. Circa exemplum positum in secundo modo necessitatis, adverte, cum dicitur quod forma hominis est animal rationale mortale, et quod haec forma habet partes, quod non loquitur de ipsa anima intellectiva, quae est forma physica et naturalis: sed de definitione, quae est forma secundum rationem et considerationem logicam. Haec enim habet partes. Et ideo necesse est ut quaelibet eius pars homini conveniat.

VII. Tertio , ostendit quomodo talis necessitas invenitur in rebus ex causis agentibus. Et dicit tria. Primum est quod, quantum ad ipsum agere, est necessitas similis necessitati accidentis quam habet ex principiis formalibus. Et quod in genere actionum immanentium, est necessitas quoad ipsas actiones: ex forma enim per quam sensus est in actu, necesse est sensum sentire; et cum intellectus est in actu per speciem intelligibilem, necesse est ipsum intelligere. In genere autem actionum transeuntium, ex forma agentis sequitur necessitas actionis quoad virtutem agendi, necesse est enim, si ignis est calidus, ut habeat virtutem calefaciendi: non autem sequitur necessitas ipsius actionis secundum se, quia agens impediri potest ne agat. Nec refert, quantum ad propositum, utrum agens sit unus tantum sufficiens ad actionem per suam formam; vel oporteat multos agentes ad unam actionem agendam congregari.

Secundum est quod in effectibus est necessitas ex causa agente, concurrente simul patientis dispositione: ut scilicet sit in passo potentia ad recipiendum, et in agente victoria supra passum, ut possit ipsum transmutare. Et tunc sequitur necessitas aut violentiae, si talis effectus fuerit contra naturalem inclinationem passi, sicut cum lapis proiicitur sursum; aut naturalis ordinis, si non fuerit contra naturalem inclinationem, ut est in motu caeli, similiter in alteratione corporum inferiorum a corporibus caelestibus, similiter in generatione elementorum. Forma enim inducenda per generationem non est contraria materiae primae, quae est generationis subiectum, licet sit contraria formae abiiciendae: non enim materia sub forma contraria existens est generationis subiectum.

Tertium est quod, si talis dispositio agentis et patientis secundum quam de necessitate sequitur effectus, fuerit necessaria absolute in agente et patiente, erit necessitas absoluta in causa agente ad productionem talis effectus: sicut in iis quae agunt ex necessitate et semper. Si autem non fuerit absolute necessaria, sed possibilis removeri, non erit necessitas ex causa agente nisi ex suppositione dispositionis utriusque debitae ad agendum: sicut in iis quae non agunt semper sed in maiori parte.

  1. Circa exemplum positum in primo modo huius necessitatis, scilicet quod necesse est intellectum existentem in actu per speciem intelligibilem intelligere, dubitatur. Quia, hoc dato, sequitur quod intellectus omnia simul intelligat quorum speciebus informatur. Cuius oppositum ostensum est in Primo .

Circa etiam id quod positum est in secundo dicto, scilicet quod materia sub forma contraria existens non est generationis subiectum, dubitatur. Huius enim oppositum videtur dici superius , ubi dicebatur materiam non esse susceptivam formae unius elementi nisi per hoc quod subiicitur alteri parti contrarietatis.

  1. Ad primum horum respondetur quod intelligitur de intellectu existente in actu completo secundum speciem intelligibilem. Est autem complete in actu per intentionem voluntatis applicantis intellectum ad intelligendum secundum illam speciem. Remota autem dicta intentione, non est complete in actu. Ideo, dum intellectus sic est complete in actu, necesse est ut intelligat (nisi utique sit defectus in viribus sensitivis interioribus, quibus indiget intellectus ad intelligendum): non enim requiritur aliqua dispositio ex parte intelligibilis secundum quod in se est. Dum autem est in actu incompleto, non est necesse ipsum intelligere. Unde negatur consequentia: quia intellectus non omnibus speciebus simul complete informatur.

Ad secundum dicitur quod nulla est contradictio. Hic enim loquitur Sanctus Thomas de aggregato ex materia et forma contraria: certum est enim quod forma quae per generationem inducitur, non habet pro subiecto et susceptivo materiam et formam contrariam. Superius autem loquitur de ipsa materia sola: quam necesse est habere formam contrariam antequam aliam formam suscipiat, si debet esse susceptiva formae unius elementi; quamvis in receptione formae illius elementi abiiciatur ab ea forma contraria.

VIII. Quarto , ostendit quomodo sit necessitas in rebus ex causa finali. Et duo dicit. Primum est quod, prout finis est primum in intentione agentis, eodem modo est necessitas ex fine et ex agente: eo quod agens intantum agat inquantum finem intendit, tam in agentibus naturalibus quam voluntariis.

Secundum est quod ex fine prout est posterius in esse, sumitur necessitas non absoluta, sed conditionata.

  1. Ad evidentiam primi dicti, considerandum est quod finis, secundum quod est in intentione agentis, se habet sicut dispositio agentis: eo quod moveat ad agendum. Et ideo agens commensurat actiones suas fini, sicut et formae per quam agit. In agentibus autem naturalibus intentio finis nihil aliud est quam inclinatio formae naturalis ad ipsum finem: quae inclinatio nihil realiter est aliud quam ipsa forma cum quodam respectu et ordine ad aliud. Et ideo eadem necessitas in rebus naturalibus est ex forma agentis, et ex fine prout est in intentione agentis. Si enim est absolute necessitas ad actionem aut ad effectum ex forma agentis, est etiam ex fine sic accepto: si autem facta aliqua suppositione est necessitas ex parte agentis, est etiam necessitas eodem modo ex fine. — Sed in agentibus voluntariis intentio finis dupliciter dicitur: scilicet ipsa apprehensio, qua iudicatur aliquid esse bonum et conveniens, et ideo esse propter ipsum aliquid agendum; et inclinatio, quae est actus voluntatis consequens talem apprehensionem. Et quia haec habent rationem unius formae totalis agentis voluntarii per quam effectum producit, sicut agens naturale secundum conditionem formae naturalis agit, ideo etiam in agentibus voluntariis eodem modo sumitur necessitas ex fine et ex ipso agente. Si enim ex ipsa apprehensione et inclinatione voluntatis sequitur effectus de necessitate, similiter et ex ipso fine est necessitas: si autem non sequitur ex necessitate effectus a tali apprehensione, neque etiam a fine. Similiter, si ipsa apprehensio et inclinatio est necessaria, effectus consequens erit absolute ex ipso fine necessarius. Nihil enim aliud est finis in intentione agentis voluntarii quam ipsa apprehensio finis et inclinatio voluntatis ad ipsum. Propter hoc bene dixit Sanctus Thomas absque limitatione quod, accepto fine prout est primum in intentione, eodem modo est necessitas ex fine et ex agente: quia videlicet universaliter verum est, tam in agentibus voluntariis quam necessariis.

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work