Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Postquam exclusit Sanctus Thomas a substantiis intellectualibus materiam quantum ad earum essentiam, nunc excludit ab eis materiam quantum ad dependentiam secundum esse a materia 1.
I. Et ponit hanc conclusionem: Naturae intellectuales sunt formae subsistentes, non autem existentes in materia quasi esse earum a materia dependeat.
Probatur primo. Si hoc esset, ipsae naturae proprie non haberent esse, sed composita. Ergo haberent esse materiale, sicut et si essent ex materia et forma compositae: quia scilicet esse earum esset proprie esse rei compositae ex materia et forma, sicut et esse compositi. Hoc autem est falsum. Ergo etc.
Secundo. Non per se agerent, sed composita per eas. Ergo non intelligerent, sed composita ex eis et materia. Ergo intellectus esset compositus ex materia et forma.
Adverte quod loquitur Sanctus Thomas de natura intellectuali inquantum intellectualis est, et quae tota est intellectualis. De hac enim verum est quod, si non intelligeret per se sed compositum, quod oporteret naturam intellectualem, inquantum intellectualis est, esse ex materia et forma composita: quia natura intellectualis est cui primo convenit intelligere secundum se totum, sicut id quod intelligit. Et hoc significavit Sanctus Thomas inferendo quod intellectus 2 esset compositus ex materia et forma: per intellectum enim significavit, non potentiam intellectivam, sed naturam quae tota intellectualis est.
Tertio. Id quod recipitur in intellectu, reciperetur in materia. Hoc est falsum. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia formae quae habent esse in materia obligatum 3, idest immersum materiae et a materia dependens, non recipiunt aliquid quod in materia non recipiatur: ut patet in potentiis corporeis organis affixis.
II. Quarto. Intellectus non est compositus ex materia et forma. Ergo non est forma materialis. — Probatur consequentia. Quia dicere intellectum esse formam immersam materiae, secundum rem est idem ac si dicatur ipsum esse compositum ex materia et forma, sed est differentia tantum secundum nomen. Nam primo modo, idest dicendo intellectum esse formam materiae immersam, diceretur intellectus ipsa forma compositi; secundo vero modo, idest dicendo intellectum esse compositum ex materia et forma, diceretur intellectus ipsum compositum; et sic forma et compositum solo nomine distinguerentur.
Adverte quod idcirco inquit Sanctus Thomas esse idem dictu secundum rem intellectum esse formam materiae immersam et ipsum esse ex forma et materia compositum, quia utroque modo dicitur intellectualem naturam, ut sic, a materia secundum esse dependere et secundum operationem. Tam enim forma immersa materiae, quam compositum ex materia et forma taliter immersa materiae, a materia secundum esse et operari dependet.
Secundo etiam possumus hoc interpretari: scilicet quod non tantum ipsa forma compositi diceretur intellectus, idest natura pure intellectualis, sed etiam ipsum compositum. Quia ex unione formae mere et pure intellectualis ad materiam resultaret compositum quod mere et pure naturae intellectualis esset: sicut, quia anima intellectiva est etiam sensitiva et vegetativa, et non solum intellectiva, resultat ex unione sui ad materiam natura non mere intellectualis, sed etiam sensitiva et vegetativa. Quia ergo falsum est naturam mere intellectualem esse compositam ex materia et forma, ut superius 4 est ostensum, ideo optime sequitur intellectum non esse formam materiae immersam. — Et haec interpretatio videtur magis ad mentem Sancti Thomae esse.