Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Secundo loco agit Sanctus Thomas de multitudine substantiarum intellectualium. Circa quod duo principaliter facit: primo enim agit de ipsa multitudine talium substantiarum secundum se; secundo, de distinctione ipsarum substantiarum quae ponuntur multae, capitulo sequenti.

Quantum ad primum, duo facit: primo, Aristotelis opinionem narrat; secundo, ostendit multo plures esse quam ille posuerit. Quantum ad primum, duo facit: primo, ponit Aristotelis opinionem; secundo, eius rationem solvit.

I. Quantum ad primum, ait quod Aristoteles posuit substantias separatas eiusdem numeri esse cuius sunt motus in caelo deprehensi, aut qui deprehendi possunt, nec plures nec pauciores.

Argumentabatur autem ad hoc facta hac suppositione, quod non sint aliqui motus in caelo qui a nobis deprehendi non possint: praesertim cum non sint plura corpora caelestia eiusdem speciei. Quod probat quia omnis motus qui est in caelo, est propter motum alicuius stellae, quae sensibilis est: nam orbes deferunt stellas, motus autem deferentis est propter motum delati.

Tunc arguit sic. Non sunt aliquae substantiae separatae a quibus non proveniant aliqui motus in caelo. Ergo non sunt plures quam motus deprehensi et qui deprehendi possunt in caelo. — Patet consequentia ex supposito. — Antecedens vero probatur. Quia, si essent plures substantiae quam istae quas enumerat, essent et aliqui motus in eas ordinati. Probatur sequela: quia aliter essent motus imperfecti, cum motus caelestes ordinentur ad substantias separatas sicut ad fines.

II. Pro notitia opinionis Aristotelis, advertendum quod duos ipse ordines posuit substantiarum intellectualium: unum scilicet earum quae sunt motrices corporum caelestium per modum efficientis, quae vocantur ab aliquibus animae caelorum; alterum vero earum quae sunt fines proximi talium motuum, propter quas scilicet substantiae motrices movent. Primas posuit corporibus caelestibus unitas esse, sive per modum formae sive per modum motoris tantum, secundum diversas sententias de animatione corporum caelestium: alias vero posuit omnino a corpore separatas. Necessitas autem ponendi istas substantias omnino a corpore separatas, fuit, ut ostendit Sanctus Thomas, Spiritual., a. 5, de mente Aristotelis, quod cum, ut dictum est in praecedenti capitulo, motor incorporeus unitus corpori moveatur per accidens ad motum corporis, sive uniatur sibi per modum formae, sive per modum motoris tantum sed applicati ad unam determinatam mobilis partem; et motum uniformem et regularem oporteat esse a motore qui non moveatur neque per se neque per accidens: ad salvandam uniformitatem et regularitatem caelestis motus, oportuit ponere aliquas substantias omnino separatas, neque per se neque per accidens motas, quae motum caeli causent per modum finis, ut ab immobilitate finis uniformitas et regularitas motus proveniat. Hanc distinctionem substantiarum intellectualium dat intelligere Sanctus Thomas de mente Aristotelis esse, cum inquit motus caelestes ordinari ad substantias separatas sicut ad fines. Sed hoc expressius ponit de Spirit. Creat., a. 5 et 6; et Potentia, q. Ⅵ, a. 6; et in Opusculo quod intitulatur de Angelis. Sumitur autem haec distinctio ex Aristotele XII Metaph., text. 48, suppositis iis quae in praecedentibus dixerat. Eam quoque tangit Averroes, XII Metaph., comment. 41: quamvis in libro de Substantia Orbis videatur velle quod idem sit movens corpora caelestia ut agens et ut finis.

Posuit ergo Aristoteles, XII Metaph., tot substantias omnino separatas, per modum finis moventes, quot sunt motus qui deprehenduntur in caelo aut qui deprehendi possunt. Et quia motus apparentes in caelo sunt aut quinquagintaquinque aut quadragintaseptem, secundum varias opiniones astrologorum sui temporis, ideo totidem conclusit esse substantias separatas, nec plures nec pauciores.

  1. Circa illam conditionalem, Si non essent aliqui motus ordinati ad substantias separatas positas praeter illas quinquagintaquinque aut quadragintaseptem, essent motus imperfecti, advertendum quod hoc probatur ex eo quod motus caelestes ordinantur ad substantias separatas sicut ad fines: hoc est, quod omnis substantia separata est finis alicuius motus, ut dicitur XII Metaph., text. 48. Ex hoc enim sequitur quod motus corporum caelestium non debent esse pauciores substantiis separatis: finis enim huiusmodi non debet esse absque aliquo ordinato ad ipsum tanquam ad finem. Ideo, si essent plures substantiae separatae quam motus, sequitur quod non tot essent motus in caelo quot deberent esse. Et sic sequitur quod motus caelestes imperfecti essent, utpote carentes motibus aliis qui esse deberent: sicut diceretur universitatem creaturarum esse imperfectam si aliquo essendi modo careret qui sibi ex natura sua deberet convenire, ut superius est ostensum.

  2. Circa suppositum pro ratione Aristotelis, advertendum quod ideo additum est, praesertim cum non sint plura corpora caelestia eiusdem speciei, ut excludatur obiectio quam adducit Aristoteles, XII Metaphys., text. 49. Posset enim aliquis dicere quod nequeunt a nobis deprehendi omnes motus corporum caelestium, quia sunt plures mundi, et per consequens plura corpora caelestia eiusdem speciei; et ideo, quamvis motus corporum caelestium istius mundi deprehendi a nobis possint, motus tamen alterius mundi sunt nobis incogniti. Sed haec obiectio tollitur si ponatur non esse plura corpora caelestia eiusdem speciei.

Circa vero illam propositionem, Non sunt plura corpora caelestia eiusdem speciei, sciendum quod Averroes, in II Caeli, comment. 59, oppositum tenere videtur. Sed ostendit Sanctus Thomas, in II Caeli, lect. 16, opinionem eius esse falsam, et quod necesse est ponere corpora caelestia non esse plura eiusdem speciei. Tum quia, si essent eiusdem speciei, haberent easdem operationes, eosdem effectus, et eosdem motus: sicut apparet in aliis rebus naturalibus in quibus sunt plura individua unius speciei. — Tum quia repugnat perfectioni corporum caelestium: nam apud Aristotelem, universum est perfectum quia est unum; ex quo habet ut constet ex tota materia suae speciei. Videmus etiam in inferioribus multa esse individua unius speciei propter aliquam impotentiam, quia aut unum individuum non potest semper durare, aut non recipit perfectam operationem speciei, ut maxime patet in hominibus. — Tum quia magis pertinet ad perfectionem uniuscuiusque naturae multiplicatio secundum speciem, quae est formalis, quam multiplicatio secundum numerum, quae est materialis. — Nec valet, inquit ibidem Sanctus Thomas, ratio Commentatoris, quia scilicet corpora caelestia essent materialia. Hoc enim multo magis sequitur si sint plura unius speciei: quia multiplicatio individuorum in una specie fit per divisionem materiae (hoc enim habetur ab Aristotele, XII Metaph., text. 49). Sed nec oportet a corporibus caelestibus omnino removere materiam.

Advertendum tamen quod oppositum eius quod dicit Averroes in II Caeli, commento allegato, videtur tenere cap. ult. de Substantia Orbis. Sed hanc apparentem contradictionem solvit ipse Commentator in II Caeli, comment. 49, ubi ait: *Sed tamen debemus intelligere, cum diximus ea esse convenientia in specie, convenientiam secundum prius et posterius, non secundum univocationem. Et ideo natura cuiuslibet individui eorum est alia a natura alterius aliquo modo.

Circa probationem illius suppositi , advertendum quod per illa verba, quae sensibilis est, vult habere Sanctus Thomas, de mente Aristotelis, quod varietas stellae ad cuius motum ordinantur motus orbium, deprehendi potest ex sensu; et ideo omnes motus orbium, cum ex eis accidat varietas ista in motu stellae, aut deprehenduntur aut possunt deprehendi. Quod erat intentum.

III. Posita opinione Aristotelis de multitudine substantiarum separatarum, secundo loco ad rationem eius respondet Sanctus Thomas , inquiens quod non habet necessitatem. Tum quia, si motus caelestes ordinantur in substantias separatas sicut in fines, non potest concludi necessario numerus earum ex numero motuum: in iis enim quae sunt ad finem, sumitur necessitas ex fine, II Phys., text. 23, non autem e contrario. Dici enim potest quod sunt aliae substantiae altioris naturae quam sint illae quae sunt proximi fines motuum caelestium: sicut instrumenta artificialia sunt propter homines qui per ea operantur, nihil tamen prohibet esse alios homines qui per instrumenta illa non operantur immediate, sed imperant operantibus. — Tum quia et ipse Aristoteles ait se inducere illam rationem tanquam probabilem, non tanquam necessariam.

  1. Adverte quod, licet ex numero eorum quae ordinantur ad finem, maxime in rebus incorruptilibus, possit argui numerus finium a posteriori, ubi uni ordinato ad finem unus finis respondet et uni fini respondet unum dumtaxat ordinatum ad finem; non potest tamen argui de necessitate numerus eorum quae pertinent ad idem genus ad quod pertinet finis. Licet enim ex multitudine generum instrumentorum ad diversas artes pertinentium possit argui numerus generum artificum, quia tot sunt artificum genera quot sunt genera instrumentorum artificialium ad diversas artes pertinentium; non tamen potest argui necessitas illius numeri in natura hominis absolute, ut scilicet necessario sint tot homines, et non plures, quot sunt genera instrumentorum ad ipsos homines qui instrumentis illis utuntur ordinata: possunt enim, ut inquit Sanctus Thomas, esse plures alii homines qui per illa instrumenta non operantur. Similiter, etsi ex numero motuum ordinatorum ad substantias separatas, possit concludi quod sunt tot substantiae separatae quae sunt fines ipsorum motuum et utuntur ipsis motibus immediate tanquam instrumentis; non tamen potest argui quod non sint plures substantiae separatae quam illae quae sunt fines motuum: possunt enim et aliae esse.

Quod ergo inquit Sanctus Thomas, quod numerus substantiarum separatarum non potest concludi necessario ex numero motuum, intelligitur de numero praeciso substantiarum separatarum, ita quod non sit nec maior nec minor. Non autem intelligitur de numero illarum substantiarum quae sunt fines, correspondente absolute numero motuum. Quamvis enim necessitas finis non sit sumenda ex iis quae sunt ad finem, quia necessitas prioris non sumitur ex posteriori, sed magis ex fine sumatur necessitas eorum quae sunt ad finem; tamen numerum finium proximorum oportet correspondere numero eorum quae sunt ad finem, ubi unum ordinatum ad finem requirit unum per se finem et unus finis unum tantum habet ad ipsum ordinatum, ut iam diximus; et ex numero talium ordinatorum ad finem potest a posteriori concludi numerus finium proximorum.

Unde illa propositio, Omnis substantia separata est finis proximus alicuius motus caelestis, non est necessaria: ut inquit Sanctus Thomas XII Metaphysicae .

IV. Quantum ad secundum principale , probatur substantias separatas multo plures esse quam sint motus caelestes.

Et arguitur primo sic. In substantiis separatis oportet accipere gradum secundum earum elevationem supra naturam corpoream: cum esse ipsarum, secundum genus suum, transcendat omnem naturam corpoream. Sed sunt aliquae substantiae intellectuales huiusmodi quae uniuntur corporibus ut formae. Et quia esse substantiarum intellectualium, secundum genus earum, nullam a corpore dependentiam habet, invenitur altior gradus earum: quae scilicet non uniuntur corporibus ut formae, sed ut proprii motores tantum. Ergo similiter, cum substantia intellectualis non dependeat a movendo, cum movere sit consequens ad principalem eorum operationem, erit aliquis gradus altior earum: quae scilicet non sunt proprii motores aliquorum corporum.

  1. Circa rationem qua probatur substantias intelligibiles non dependere a movendo, quia videlicet movere consequitur ad eius principalem operationem, quae est intelligere: considerandum est quod, cum unumquodque sit propter suam operationem tanquam propter finem, ut dicitur II Caeli ; et unumquodque a suo fine dependeat, quia scilicet non habet esse nisi in ordine ad finem: oportet ut unumquodque a sua operatione dependeat tanquam a fine. Attendendum tamen quod non quaecumque operatio rei conveniens est eius finis: sed illa tantum quae est illi propria et principalis, tanquam naturam primo et per se concomitans. Illa autem quae sequitur primam operationem naturae secundum quod in aliquo determinato invenitur, non est finis ipsius naturae: et ideo non oportet ut ab ipsa dependeat natura, quasi non possit esse nisi ad illam operationem sit ordinata. Quia ergo propria et principalis operatio naturae intellectualis est intelligere, non autem movere, sed movere consequitur ad intelligere illarum substantiarum quae sunt proprii motores aliquorum corporum, inquantum movent per intellectum: ideo natura intellectualis non dependet a movendo, quasi esse non possit nisi ad motum alicuius corporis sit ordinata. Sed bene ab intelligendo dependet: quia nulla potest esse quae non ordinetur ad intelligendum. Propterea bene infert Sanctus Thomas naturam substantiae intellectualis non dependere a movendo, quia movere est consequens ad intelligere, quae est eius principalis operatio.

V. Secundo . Oportet gradus substantiarum intellectualium secundum gradum intellectualis operationis quae est eis propria, accipere. Sed supra conceptiones intelligibiles propriorum motorum orbium, est accipere aliquas universaliores conceptiones. Ergo sunt aliquae substantiae intellectuales supra illas quae sunt proprii et proximi motores determinatorum orbium.

Probatur minor. Quia, cum agens per intellectum oporteat proportionari patienti et facto per formam intellectus, ut scilicet huiusmodi sit forma intellectiva quae possit induci per actionem agentis in materiam, sicut et agens per naturam est proportionatum patienti ratione suae formae: necesse est, sectando opinionem Aristotelis (in hoc scilicet quod substantia intellectualis sit ita ad aliquem motum determinata ut proprius motor quod aliud movere non possit) motores proprios orbium, qui per intellectum movent, habere tales intelligentias quae sint explicabiles per motum orbium, et producibiles in rebus materialibus. Supra autem huiusmodi conceptiones est accipere aliquas universaliores: cum intellectus universalius apprehendat formas rerum quam sit esse earum in rebus, ut patet in intellectu speculativo et arte imperante. Ergo etc.

VI. Sed circa hanc rationem occurrit dubium. Ex universaliori enim apprehensione non videtur argui posse superior gradus naturae intellectualis realiter separatus et distinctus a gradu naturae intellectualis particulariter apprehendentis. Quia, ut hic dicitur, forma intellectus speculativi est universalior forma intellectus practici: et tamen idem est intellectus practicus et speculativus in nobis. Unde ad rationem dici poterit quod proprius motor, qui format conceptiones rerum particularium producibilium per motum, format etiam universaliores conceptiones: sicut et artifex format et conceptiones particulares et conceptiones universales. Et sic non oportet supra proprios motores orbium esse altiores naturas intellectuales.

VII. Ad huius dubii explicationem, duo sunt advertenda quae in fundamento huius rationis tanguntur. Cum enim dicitur quod substantiarum intellectualium gradus accipere oportet secundum gradum intellectualis operationis quae est eis propria, duo tanguntur: scilicet gradus intellectualis operationis; et proprietas illius gradus respectu intellectualis naturae. Ideo duo sunt declaranda. Unum est, quomodo accipiendi sint isti gradus. Secundo, quomodo aliquis sit proprius gradus alicuius naturae. Et tunc manifesta erit dissolutio dubii.

Quantum ad primum, sciendum quod, quia intellectio fit secundum quod cognitum est in cognoscente, gradus intellectualis operationis accipiendi sunt secundum gradus specierum intelligibilium, quibus cognitum est in cognoscente. Diversificantur autem species intelligibiles in intellectu, et diversos gradus habent, secundum quod una est universalior alia in repraesentando plura distincte: quia quanto aliqua species plura distincte repraesentat, tanto perfectior est; sicut tanto aliqua natura perfectior est, quanto plures perfectiones unite continet. Sic enim species intellectus angelici sunt superioris gradus quam species intellectus nostri, quia una species intellectus nostri repraesentat tantum unam naturam universalem distincte, non autem singularia illarum naturarum: sed species intellectus angelici non solum naturas universales, sed et ipsa particularia distincte repraesentat, et una est multarum naturarum repraesentativa. Quanto autem species sunt universaliores, tanto et conceptiones ex illis speciebus elicitae, intelligentibus per illas species proportionatae, universaliores sunt. Sequitur ergo quod gradus intellectionis accipiuntur et secundum universalitatem specierum intelligibilium, et secundum universalitatem conceptionum, in repraesentando plura distincte.

  1. Quantum ad secundum, notandum quod non inconvenit quidem id quod est superioris gradus, et quod est inferioris, uni et eidem aliquo modo convenire: sed quod utrumque eidem tanquam aliquid sibi proprium conveniat, est impossibile; quia quod est superioris gradus, determinat sibi superiorem naturam, et quod est inferioris gradus, sibi inferiorem naturam determinat; sicut cognitio intellectiva et sensitiva, quae sunt diversorum graduum, conveniunt quidem uni naturae, scilicet homini, sed sensitiva non est homini propria, cum etiam brutis conveniat, et hominis non sit nisi inquantum cum brutis in natura sensitiva convenientiam habet. Simili modo, quamvis diversi gradus intellectualis operationis uni naturae possint convenire, non tamen uterque illi naturae proprius esse potest: sed ille est proprius sibi qui sibi soli ex ratione propriae naturae convenit. Quia ergo naturae intellectualis propria operatio ad quam ordinatur, est intelligere, oportet gradus naturae intellectualis accipere secundum gradum intellectualis operationis, non cuiuscumque, sed illius quae est propria unicuique: ut scilicet qualem gradum tenet propria intellectualis operatio unius naturae intellectualis in comparatione ad propriam intellectionem alterius naturae intellectualis, talem gradum teneat natura ad naturam comparata.

  2. Unde, cum intellectio quae est secundum universaliores conceptiones, sit altioris gradus quam intellectio quae est per particulares conceptiones; necesse est ut natura cuius proprium est per universaliores conceptiones intelligere, sit altior illa natura cui proprium est per particulares intelligere conceptiones; quamvis etiam per universaliores conceptiones aliquid intelligat inquantum de natura superioris participat. Et similiter, si est natura quae inferiorem gradum intellectionis tanquam proprium habeat, conveniens est ut etiam sit natura aliqua cui superior gradus intelligendi sit proprius, si superior gradus intellectionis esse possit.

Si ergo proprii motores orbium habent tanquam proprium intelligere per conceptiones (quas vocat hic Sanctus Thomas intelligentias) particulares, utpote per motum orbium explicabiles et producibiles in rebus materialibus; cum sit altior gradus intellectionis, qui videlicet est per conceptiones universaliores, necesse est ut sint aliquae naturae intellectuales supra motores proprios orbium, quarum sit proprium per universaliores conceptiones, modo dicto, intelligere. Et in hoc consistit ratio Sancti Thomae.

  1. Ad argumentum autem in oppositum dicitur quod conceptio intellectus speculativi humani est universalis solum ex parte obiecti repraesentati, quia repraesentat tantum naturam universalem, non autem repraesentat particularia distincte, quia est elicita a specie intelligibili a materialibus per intellectum agentem abstracta. Conceptio autem universalis quam dicimus constituere gradum altiorem intellectualis operationis, est universalis quia multorum est conceptio propria, licet non adaequata, sed excedens. Modo, eiusdem naturae et potentiae cuius est cognoscere universale, est etiam cognoscere particulare, licet non semper eodem modo: non autem cuius est cognoscere per particulares conceptiones, eius est cognoscere per conceptiones universales, modo exposito, praesertim tanquam per sibi proprium. Idcirco intellectus speculativus non differt in nobis a practico realiter: sed bene natura cui est proprium intelligere per conceptiones ad plura distincte se extendentes, distinguitur a natura cui est proprium per conceptiones ad pauciora se extendentes intelligere. — Quod autem Sanctus Thomas adduxit ad manifestationem sui propositi modum concipiendi intellectus speculativi, non ideo factum est ut ostendatur intellectum humanum speculativum habere illum modum intelligendi qui gradum supra intellectionem propriorum motorum constituit: sed solum ut ostenderetur intellectum, absolute loquendo, posse universalius res apprehendere quam sint in re; licet alio et alio modo hoc conveniat intellectui humano et intellectui angelico.

VIII. Tertio . Substantiae intellectuales sunt digniores omnibus corporibus, ut immobile et immateriale mobili et materiali. Ergo excedunt in numero omnem multitudinem rerum materialium. — Probatur consequentia. Quia ordo universi exigere videtur ut id quod est nobilius, excedat quantitate vel numero ignobiliora: sicut corpora caelestia excedunt corpora elementaria. Huius autem ratio est, quia ignobiliora sunt propter nobiliora, et consequenter oportet ut nobiliora, quasi propter se existentia, multiplicentur quantum possibile est.

  1. Advertendum circa conclusionem, quod multitudinem substantiarum intellectualium excedere multitudinem rerum materialium, intelligitur quantum ad species rerum materialium, non quantum ad individua: ut videtur Sanctus Thomas Potentia, q. vi, a. 6, et in ratione sequenti. Specierum enim materialium numerus quasi incomparabiliter, ut dicitur Prima, q. l, a. 3, a multitudine substantiarum separatarum exceditur, sicut corpora corruptibilia a corporibus caelestibus quasi incomparabiliter secundum magnitudinem exceduntur. Et in hoc significatur maximam esse multitudinem substantiarum separatarum. Cum enim multitudo specierum materialium magna sit, multitudo illam multitudinem quasi incomparabiliter excedens non potest non esse maxima.

  2. Circa probationem vero consequentiae, advertendum quod ea quae sunt ad finem, accipiunt limitationem et determinationem ex fine, quia tot et tanta quaeruntur quot et quanta sufficiunt ad ipsum finem; finis autem ipse in infinitum quaeritur; ut inquit Sanctus Thomas ad Rom. xii , et I Cor. xi, lect. 3. Non enim quaeritur tanta aut tanta sanitas determinate, si quaeratur sanitas ut finis: sed quanta haberi potest. Propter hoc ait Sanctus Thomas quod, quia nobiliora sunt propter se, ideo oportet ut multiplicentur quantum possibile est. Quia tamen contingit id quod est finis respectu aliquorum, ad aliquem ulteriorem finem ordinari; ideo quod ut finis non habet limitationem, ut ad alium finem ordinatum, limitationem quandam accipit; sicut sanitas quae ordinatur ad aliquod opus exequendum, quaeritur tanta quanta ad illud opus sufficiat, et quaeritur, salvato illo ordine ad finem, quanta potest haberi. Sic etiam, quia nobiliora in entibus, licet sint finis ignobiliorum, ordinantur tamen ad universi totalem perfectionem sicut ad finem; ideo, cum dicitur ipsa multiplicari oportere quantum possibile est, non est intelligendum de multiplicatione possibili absolute, ut ex superioribus patet; sed quantum possibile est secundum exigentiam totalis perfectionis istius universi. Propter quod assumpsit Sanctus Thomas quod ordo universi exigere videtur ut nobiliora excedant ignobiliora: dans videlicet intelligere quod loquitur de rerum multiplicatione non absolute, sed secundum exigentiam universi.

  3. Circa excessum nobiliorum supra ignobiliora, intelligendum est primo, quod Sanctus Thomas facit comparationem inter ea quae per se pertinent ad perfectionem universi, ut dicitur Veritate, q. v, a. 3. Haec autem sunt quae habent perpetuitatem, ut substantiae intellectuales, corpora caelestia, et species rerum corruptibilium: non autem talium specierum individua. Ideo propositio Sancti Thomae in istis est intelligenda. Quanto enim aliquod istorum quae perpetuitatem habent, est nobilius, tanto excedit quantitate vel numero ignobiliora.

Intelligendum secundo, quod nobilitas istorum dupliciter potest considerari. Uno modo, secundum gradus specificos tantum: ut scilicet illud dicatur nobilius quod nobiliori differentia specifica constituitur. Alio modo, secundum gradus ordinis rerum in universo, qui attenditur secundum diversos modos essendi: ut scilicet dicatur perfectius in rebus quod ad superiorem et perfectiorem ordinem in universo pertinet. Cum ergo dicitur nobiliora in rebus oportere excedere numero vel quantitate ignobiliora, intelligendum est, non de nobilioribus secundum gradum specificum tantum, sed de nobilioribus secundum ordinem et modum essendi, scilicet de iis quae ad superiorem et digniorem ordinem et ad superiorem modum essendi pertinent. Unde tollitur instantia quae fieri posset de auro, argento, lapidibus pretiosis, balsamo, et huiusmodi, quae quidem sunt multis aliis corporibus nobiliora, et tamen neque magnitudine neque multitudine alia excedunt. Constat enim quod de istis non intelligitur propositio Sancti Thomae: quia non sunt superioris ordinis in universo quam alia corruptibilia, cum et ipsa de ordine corruptibilium sint; licet sint nobiliora secundum gradum specificum.

IX. Quarto. Formae quae sunt extra materiam, habent esse completius et universalius quam formae quae sunt in materia, quae recipiuntur in materia secundum eius capacitatem. Ergo non sunt minoris multitudinis quam sint species rerum materialium. - Probatur consequentia. Quia etiam species rerum materialium non multiplicantur per materiam, sed per formam.

Addit autem huic rationi Sanctus Thomas, ut falsam dictorum suorum interpretationem excludat, quod non propter hoc (cum scilicet ponimus substantias separatas habere esse completius et universalius quam formae quae sunt in materia, et illas excedere) dicimus substantias separatas esse species horum sensibilium, ut Platonici, decepti ex eo quod in earum notitiam non nisi ex sensibilibus venire possent, posuerunt: cum materia universalis sit de ratione speciei horum sensibilium. Sed dicimus ipsas esse alias species nobiliores istis, quanto purum est nobilius permixto.

  1. Circa istam propositionem, Formae quae sunt extra materiam, habent esse completius et universalius quam formae quae sunt in materia, attendendum quod non loquitur hoc loco Sanctus Thomas de universalitate praedicationis et potentialis continentiae, quemadmodum animal est universalius homine: sed de universalitate perfectionalis continentiae. Ut enim ex superioribus patet, et hic etiam tangitur, formae quae recipiuntur in materia, non habent omnem perfectionem essendi natam speciei convenire, quia aliquam limitationem in esse suae speciei accipiunt ex subiecto in quo recipiuntur: formae autem per se subsistentes omnino a materia separatae, non limitantur ad aliquem gradum essendi suae speciei, sed habent omnem perfectionem essendi natam illi speciei convenire; unde et dicuntur esse infinitae, idest illimitatae, in sua specie. Ad hunc ergo sensum dicuntur habere esse completius et universalius, quia habent omne complementum et omnem perfectionem essendi suae speciei: naturae autem materiales non habent omne complementum sui esse, sed habent esse intra speciem limitatum. Hoc autem est habere esse universalius secundum continentiam perfectionalem.

  2. Circa probationem consequentiae, attendendum quod posset aliquis dicere multitudinem specierum materialium esse maiorem multitudine substantiarum immaterialium, quia illae per materiam multiplicantur, quae est in infinitum divisibilis, dum subiicitur quantitati; materia autem non est in substantiis abstractis. Ideo, hoc excludens, Sanctus Thomas ait quod multiplicatio talium specierum non est per materiam, sed per formam. Propterea non est maior causa multiplicationis in speciebus materialibus quam in substantiis abstractis. Ideo, cum habeant perfectius esse, oportet, iuxta praecedentem rationem, ut aut sint plures illis, aut saltem non sint pauciores. Unde haec ratio est praecedentis rationis confirmatio.

Advertendum tamen quod, licet dicat Sanctus Thomas species rerum multiplicari per formam et non per materiam, per hoc tamen non vult excludere materiam a ratione et quidditate specierum materialium: cum hic dicat materiam esse de ratione specierum sensibilium. Sed intendit quod ipsa multiplicatio est a forma tanquam ab eo a quo sumitur differentia essentialis, secundum quam una species ab alia differt. Materia enim licet ingrediatur quidditates rerum materialium, propter conditionem formae, quae talem aut talem materiam exigit, ab ipsa tamen non sumitur differentia essentialis, sed magis ratio generis. Unde non est ratio multiplicationis specificae, sed eam concomitaur.

  1. Circa illam propositionem ultimo loco positam, Substantiae separatae sunt species nobiliores sensibilibus, quanto purum est nobilius permixto, advertendum quod non accipitur purum et permixtum ut idem sunt quod simplex et compositum ex multis alteratis, eo modo quo definitur mixtio in I de Generat. , quod est miscibilium alteratorum unio: sed ut idem sunt quod separatum ab omni viliori se et coniunctum viliori, ut idem sit permixtum quod impurum. Sic enim constat quod purum est nobilius permixto, idest impuro.

X. Quinto. Substantiae separatae sunt in esse intelligibili secundum suam naturam. Ergo maior est possibilis multiplicitas in eis quam in rebus materialibus, pensata proprietate et natura generis utriusque. Ergo ita est in actu. - Probatur prima consequentia. Quia magis est aliquid multiplicabile secundum suum esse intelligibile quam secundum suum esse materiale, ut patet in linea: cuilibet enim lineae finitae potest fieri additio mathematice, non autem naturaliter. Idem est de raritate corporum, de velocitate motuum, et diversitate figurarum, quae in infinitum augeri possunt secundum intellectum, non autem secundum naturam. - Secunda quoque consequentia probatur. Quia in perpetuis non differt esse et posse.

  1. Circa assumptum ad probationem primae consequentiae, dubitatur. Nam species materialis in intellectu est tantum una: in materia autem multiplicatur. Ergo non est verum quod magis aliquid sit multiplicabile secundum esse intelligibile quam secundum esse materiale.

Respondetur quod propositio est universaliter vera, nomine esse intelligibilis comprehendendo etiam esse imaginabile. Unumquodque enim, suo modo quo est multiplicabile, magis multiplicabile est secundum intellectum quam secundum naturam. Multiplicatio enim speciei est secundum individua; multiplicatio generis est secundum species; multiplicatio vero formae intensibilis, ut sic, est secundum maiorem intensionem. Plura autem individua possumus intelligere et imaginari esse in aliqua specie quam simul esse possint in natura, considerata dumtaxat naturae potentia; et plures species quam possint esse in genere secundum naturam; et formam magis intensam quam possit esse in natura.

Ad rationem in oppositum dicitur quod, licet species in intellectu sit tantum una secundum rationem specificam et secundum esse specificum, secundum tamen esse numerale suum apprehensum potest magis per intellectum aut imaginationem multiplicari simul quam secundum esse materiale extra intellectum.

  1. Circa ea quae enumerat Sanctus Thomas tanquam augmentabilia in infinitum secundum intellectum, advertendum, secundum doctrinam ipsius VI Phys. , quod, cum aliquid possit repugnare alicui ratione speciei et non ratione generis; et intellectus possit genus considerare per abstractionem a speciebus: non inconvenit quod aliquid convenire possit generi secundum quod per intellectum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work