Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Postquam ostendit Sanctus Thomas intellectum agentem non esse substantiam separatam sed aliquid animae, nunc vult excludere obiectionem quandam contra determinatam veritatem . Et primo, ponit ipsam obiectionem; secundo, ad illam respondet .

I. Obiectio talis est. Nihil agit secundum quod est in potentia, sed secundum quod est in actu. Sed anima intellectiva est in potentia ad omnia intelligibilia: quod pertinet ad intellectum possibilem. Ergo non potest esse activa respectu intelligibilium, tanquam faciens intelligibilia in actu. Ergo in ipsa non potest esse intellectus agens simul cum intellectu possibili.

II. Respondet Sanctus Thomas, et dicit primo , quod non inconvenit unum comparatum ad aliquid esse et in actu et in potentia respectu diversorum, sicut videtur in aere respectu terrae: est enim actu humidus, cum terra sit potentia humida; et est potentia siccus, cum terra sit actu sicca. Et sic comparatur anima intellectiva ad phantasmata. Ipsa enim est actu immaterialis, et per consequens naturae intelligibilis, cum omnis substantia immaterialis sit huiusmodi: phantasma autem non est actu intelligibilis naturae, quia est similitudo rei sensibilis secundum conditiones materiales, et est etiam in organo materiali; sed est intelligibile in potentia, inquantum in eo singulari cuius est similitudo, est accipere naturam universalem denudatam ab omnibus conditionibus individuantibus. Est etiam anima in potentia ad determinatas similitudines rerum a nobis cognoscibilium: phantasma vero in actu similitudinem huiusmodi determinatam habet. Et ideo in anima est virtus activa in phantasmata, faciens illa actu intelligibilia, quae virtus dicitur intellectus agens: et est virtus quae est in potentia ad determinatas similitudines, scilicet recipiendas a phantasmatibus, quae dicitur intellectus possibilis.

Dicit secundo , quod in hac comparatione differt anima a rebus naturalibus. Quia, cum in illis unum invenitur in actu, corpora naturalia, quae communicant in materia, eodem ordine, idest simul, agunt et patiuntur ad invicem. Anima vero intellectiva quia non est in potentia ad similitudines rerum secundum illum modum quo sunt in phantasmatibus, sed secundum quod elevantur ad aliquid altius, ut scilicet sunt abstractae a conditionibus materialibus, ex quo fiunt actu intelligibiles; ideo actio intellectus agentis in phantasmata praecedit receptionem intellectus possibilis, ac si principalitas actionis attribuatur intellectui agenti, non autem phantasmatibus.

Dicitur tertio , quod haec responsio per exemplum omnino simile manifestari posset si oculus, simul cum hoc quod est receptivus colorum, haberet tantum de luce quod posset facere colores visibiles actu. Sicut enim quaedam animalia, quia sunt debilium oculorum, a parva luce, qua obstantia sibi illuminare sufficiunt, moventur, a magna autem confunduntur; ita intellectus noster ad manifestissima se habet ut oculus noctuae ad solem, parvum vero lumen intellectuale intellectus agentis, nobis connaturale, sufficit ad nostrum intelligere. Quod patet ex necessitate ponendi intellectum agentem. Ponitur enim ut faciat intelligibilia nobis proportionata. Hoc autem modum luminis nobis connaturalis non excedit.

Ista autem necessitas ponendi intellectum agentem, est secundum positionem Aristotelis, qui posuit ea quae sunt propinquiora sensui, scilicet materialia, esse nobis magis intelligibilia, in se autem minus intelligibilia, utpote quae per se intelligibilia non sunt sed ex sensilibus fiunt. — Secundum autem Platonis positionem, non est ista necessitas ponendi intellectum agentem: cum ipse posuerit intelligibilia a nobis esse per se intelligibilia, scilicet ideas. Quae tamen positio falsa est: quia tunc, quanto aliqua sunt secundum se magis intelligibilia, tanto magis intelligerentur a nobis.

Patet ergo ad argumentum in principio adductum, quod consequentia falsa est. Quia licet nihil agat secundum quod est in potentia, potest tamen anima secundum unum quoddam esse in potentia et secundum aliud in actu.

III. Circa primum dictum responsionis, declarandum occurrit id quod et hic et in praecedenti capite saepenumero dictum est, scilicet quod intellectus agens phantasmata, quae sunt intelligibilia in potentia, facit intelligibilia in actu; et quia hoc fit per illuminationem ipsorum ab intellectu agente. Ideo primo videndum est quomodo intellectus agens illuminet phantasmata; secundo, quomodo faciat illa actu intelligibilia .

Quantum ad primum, attendendum primo quod, cum lumen in visione corporali ponatur necessarium aut propter ipsum visibile, ut, inquam, fiat complete in actu, ad hoc ut possit movere visum; aut propter medium, ut scilicet fiat actu lucidum, possitque speciem visibilis recipere; secundum diversas opiniones: lumen tamen intellectus agentis ubique tenet Sanctus Thomas requiri propter ipsa phantasmata et propter intelligibilia materialia. Licet enim in Qu. de Anima, art. 4, ad 4, teneat veriorem esse illam opinionem quae ponit lumen in visione corporali propter medium requiri, non autem propter ipsum visibile, quia color, II de Anima , dicitur visibilis per se, et dicitur motivus lucidi secundum actum: absque dubio tamen tenendum est quod intellectus agens est illuminativus phantasmatis, et illud in actu completo constituit.

  1. Sciendum secundo, quod dupliciter possumus imaginari intellectum illuminare phantasmata. Uno modo, causando aliquid in ipso phantasmate, postquam productum est, per quod fiat habile ad causandum speciem intelligibilem in intellectu. — Alio modo, nihil hoc modo causando, sed ex sola coniunctione ipsius cum illo reddendo ipsum a sua generatione virtuosiorem et habiliorem ad huiusmodi causationem speciei.

  2. Licet autem uterque modus sustineri possit, mihi tamen videtur secundus conformior esse doctrinae Sancti Thomae. Ad cuius intelligentiam, considerandum est quod, sicut supremum inferioris attingit, secundum Dionysii sententiam , infimum superioris, ita inferior potentia, coniuncta superiori et in eadem animae essentia radicata, perfectior et virtuosior efficitur. Nam, cum anima dans perfectionem gradum essendi sit essentialiter perfectior anima dante tantum imperfectionem gradum, oportet ut etiam virtutes quae ab ipsa effluunt, intrinsece et in sua substantia perfectiores sint: videmus enim quod virtutes vegetativae quae consequuntur animam bruti, sunt perfectiores illis ipsis consequentibus animam plantae; similiter virtus sensitiva effluens ab anima intellectiva est perfectior illa quae ad animam bruti consequitur. Et quia perfectior forma potest perfectius opus efficere, consequens est ut virtutes sensitivae in homine, praesertim interiores, perfectiora opera faciant quam virtutes sensitivae brutorum animalium: sicut et virtus vegetativa hominis potest carnem generare, quam virtus vegetativa plantae generare non potest. Sic ergo virtus formativa phantasmatum in homine, ex hoc quod in eadem essentia cum intellectu radicatur, longe perfectior est phantasia bruti: et ideo perfectiora et virtuosiora phantasmata efficit, utpote ex sua natura habilia ad causandum, simul cum intellectu agente, species intelligibiles in intellectu possibili; quod phantasmati bruti non conveniret. Phantasma ergo illustrari ab intellectu agente non est ipsum recipere aliquid accidentale ab intellectu agente postquam generatum est, eo modo quo aer recipit lumen a sole: sed est ipsum, ex hoc quod productum est a potentia radicata in eadem essentia animae cum intellectu agente, qui est lumen partis intellectivae, esse ex natura sua et intrinsece clarius et virtuosius quam si esset productum a potentia non coniuncta intellectui agenti. Et sic dicitur illuminare phantasmata intellectus agens, non proprie effective aliquid accidentale phantasmati iam producto infundendo: sed radicaliter et fundamentaliter, ratione animae in qua ipse intellectus agens radicatur; inquantum ad animam in qua intellectus agens radicatur, naturali concomitantia consequitur phantasia phantasmatis illuminati atque ad intellectionem ordinati productiva. Quod autem hoc sit de mente Sancti Thomae, patet ex Prima Parte, q. lxxxv, a. 1, ad 4, ubi ait quod phantasmata illuminantur ab intellectu agente, quia, sicut pars sensitiva ex coniunctione ad intellectum efficitur virtuosior, ita phantasmata ex virtute intellectus agentis redduntur habilia ut ab eis intentiones intelligibiles abstrahantur. Constat autem quod pars sensitiva non fit virtuosior quia aliquid accipiat ab intellectu suae naturae superadditum: sed tantum quia, cum in eadem essentia cum intellectu fundetur, et consequenter a perfectiori natura originetur quam pars sensitiva bruti, est intrinsece et in sua natura virtuosior ac perfectior. Ergo, secundum ipsum, de phantasmate idem dicendum erit.

IV. Sed occurrit contra hanc determinationem duplex dubium. Primum est, quia in secundo dicto responsionis inquit Sanctus Thomas quod actio intellectus agentis in phantasmata praecedit receptionem intellectus possibilis, ac si principalitas actionis non attribuatur phantasmatibus, sed intellectui agenti. Ex iis enim verbis videtur haberi quod intellectus agens aliquid in phantasmata iam producta agat.

Secundum dubium est, quia videtur velle Sanctus Thomas phantasmata se habere ad intellectum agentem sicut instrumenta ad artem. Sed in instrumentis ab artifice motis, ut dicitur Quarto, d. 1, q. 1, a. 4, quª 2 , est virtus artis per modum intentionis. Ergo intellectus agens in phantasmatibus suam virtutem per modum intentionis causat. Et sic ipsa illuminat aliquid in ipsis, postquam generata sunt, imprimendo.

  1. Ad primum dicitur quod ex illis verbis non habetur quod intellectus agens aliquid imprimat in phantasmatibus postquam generata sunt: sed tantum quod actio quam agit in phantasmata, est prior receptione intellectus possibilis. Modo, dicitur quod illa actio non est impressio alicuius formae superadditae phantasmatibus iam productis: sed est efficere, per quandam naturalem resultantiam, ipsa phantasmata secundum naturam clara et habilia ad hoc ut ex ipsis possit species intelligibilis abstrahi. Hoc autem convenit sibi inquantum potentia eorum factiva cum intellectu agente in una essentia animae radicatur: quo modo dicimus intellectum facere potentias sensitivas sibi coniunctas virtuosiores, inquantum videlicet essentia animae, in qua intellectus radicatur, ex hoc quod est intellectiva et perfectior sensitiva, est efficacior et perfectiores vires sensitivas producit naturali concomitantia; non autem quia ipsis iam productis aliquid imprimat. Unde nihil est aliud intellectum agentem illuminare phantasmata quam essentiam animae, ex hoc quod est intellectiva et fundamentum intellectus agentis, producere, secundum naturalem concomitantiam, virtutem phantasiae talem ut ab ipsa phantasmata clara et habilia ad con-causandum, cum ipso intellectu agente, species intelligibiles in intellectu possibili, provenire possint. Et haec actio praecedit receptionem intellectus possibilis, sicut et ipsa formatio phantasmatis.

  2. Ad secundum dicitur quod virtus artis non semper est impressa instrumento per modum qualitatis aut intentionis instrumento post eius productionem superadditae: nec illud intendit Sanctus Thomas esse universaliter verum, licet in quibusdam ita sit, in iis, inquam, quae proprie instrumenta dicuntur. Sed aliquando est naturalis: sicut et causae secundae proprios effectus agunt in virtute causarum primarum, et sunt earum aliquo modo instrumenta, et tamen agunt per proprias virtutes, in quibus per quandam participationem salvatur virtus superiorum causarum. Ita, in proposito, potest phantasma esse instrumentum intellectus agentis, utpote non agens nisi ut ab ipso motum; et tamen agere per suam virtutem naturalem, quae est quaedam participata similitudo virtutis intellectus agentis, non autem per novam qualitatem sibi ab intellectu agente superadditam.

V. Quantum ad secundum , Thomistarum quidam , novam positionem adinvenientes, dicunt primo quod, cum sit duplex effectus luminis, scilicet formalis, qui est esse illuminativum, ut patet in diaphano; et obiectivus, qui est apparere, ut patet in colore: phantasma lumine intellectus agentis illustratur, non formaliter, sed obiective, ut color.

Dicunt secundo, quod ex ista obiectiva illustratione splendet atque relucet in phantasmate, non totum quod est in eo, sed quidditas et natura tantum, et non singularitas illius ei coniuncta: ita quod ista illuminatio est abstractiva, quia facit apparere unum et non aliud.

Dicitur tertio, quod per hoc splendet in phantasmate intelligibile in actu, scilicet natura abstrahens ab hic et nunc; et tale intelligibile in actu movet intellectum possibilem.

Unde dicunt quod intellectus agens facit phantasmata intelligibilia in actu, inquantum facit intelligibile in actu in phantasmate, per modum abstractionis, prius natura quam fiat species intelligibilis in intellectu.

  1. Probant autem hanc positionem ex dictis Sancti Thomae. Primo, quia in hoc capite vult quod in anima intellectiva est virtus activa in phantasmata, faciens ea intelligibilia actu; et quod actio intellectus agentis in phantasmata praecedit receptionem intellectus possibilis. Ex quibus videtur velle quod in ipso phantasmate prius fiat intelligibile in actu quam species intelligibilis in intellectu possibili fiat.

Secundo, quia in hoc eodem libro superius, cap. LXII, ait quod Aristoteles attribuit intellectui possibili pati ab intelligibili, suscipere species intelligibiles, et esse in potentia ad eas: ubi patet quod species intelligibiles dividit ab intelligibili in actu; non enim pati potest intellectus ab intelligibili nisi in actu. Et sic oportet in phantasmate esse intelligibile in actu antequam species fiat in intellectu possibili.

Tertio, quia in Qu. de Anima, art. 15, dicitur quod intellectus agens, per phantasmata facta ab eo intelligibilia in actu, causat scientiam in intellectu possibili. Ex hoc enim dicto apparet quod in phantasmate prius fit intelligibile in actu quam scientia in intellectu possibili causetur.

VI. Sed ista positio non videtur mihi neque ad mentem Sancti Thomae esse, neque secundum se esse vera. Primo enim, quaeritur quid intelligitur per apparere in phantasmate naturam et non eius singularitatem? Aut enim hoc est ipsum phantasma repraesentare naturam absque singularitate; aut ipsum phantasma habere in se naturam apparentem et cognoscibilem sine singularitate; aut naturam cognosci cum tali abstractione ab intellectu in re singulari quae per phantasma repraesentatur. Primum non potest dari. Quia, quantumcumque phantasma clarum sit et illustratum, semper est in organo corporali, et materialiter ac individualiter repraesentat. — Secundum etiam apparet falsum esse. Quia natura, licet sit in individuo, ut possit in ipso individuo considerari per intellectum absque conditionibus individualibus, non tamen est in phantasmate formaliter secundum suum naturale esse, ut possit in ipsa natura phantasmatis considerari natura universalis abstractive, quae invenitur in singulari per phantasma repraesentato: sed est tantum ibi repraesentative cum conditionibus particularibus. Non enim in phantasmate Sortis est humanitas nisi repraesentative, inquantum repraesentat Sortem, in quo est humanitas. — Si autem detur tertium, tunc impossibile est quod prius natura sit intelligibile in actu quam species sit in intellectu possibili. Intellectus enim nihil cognoscit nisi per aliquam speciem intelligibilem: et sic oportet prius natura intellectum esse actuatum specie intelligibili, quam cognoscat naturam absque singularitate. Nullo ergo modo potest salvari talis illustratio phantasmatis obiectiva, et relucentia naturae universalis in phantasmate, cum illa prioritate naturae, ut haec positio ponit.

Secundo. Non dicitur illustrari color obiective et apparere actu per lumen, nisi quia per lumen fit potens movere visum, et sic deinde actionem videndi obiective terminare: ut habetur ex loco allegato superius in Qu. de Anima . Ergo, si ponatur phantasma illustrari obiective, et actu apparere naturam in ipso sicut color in re colorata, hoc nihil aliud erit quam phantasma per lumen intellectus posse causare speciem in intellectu, quam sine intellectu agente causare non potest, et sic naturam, quam dicis in ipso apparere posse, tanquam obiectum actionis intellectivae cognosci. Non autem erit in ipso apparere naturam universalem prius natura quam species causetur in intellectu possibili: ut dicta positio fingit.

Ea autem quibus dicta positio confirmatur, facile est solvere. Ad primum quidem dicitur quod per intellectum agentem utique prius natura, et etiam prius duratione, phantasmata fiunt intelligibilia actu quam species recipiantur in intellectu possibili: non autem, ut ista positio tenet, per relucentiam naturae universalis in phantasmate absque singularitate, sed modo qui inferius explicabitur. — Et similiter dicitur ad secundum et ad tertium. Nam et phantasmata fiunt actu intelligibilia, et species existentes in intellectu sunt actu intelligibiles: sed alio et alio modo, ut ostendetur.

VII. Remota ergo hac nova inventione, aliter mihi, ex doctrina Sancti Thomae, respondendum occurrit. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod, cum intelligibile proprie nominet obiectum intellectus, sicut sensibile obiectum sensus, intelligibile primo et per se illud dicitur quod primo et per se est obiectum et terminus actus intellectus. Secundario autem dicitur intelligibile id quod ad intellectionem intelligibilis tanquam aliquid eius ordinatur. Et quia species rei intelligibilis existens in intellectu, et phantasma eius, est aliquid ipsius intelligibilis, inquantum est eius similitudo, sicut et imago Herculis dicitur aliquid Herculis, — species quidem ut repraesentativa naturae absque conditionibus materialibus, phantasma autem ut repraesentativum eiusdem cum materialibus conditionibus — , et utrumque ordinatur ad eius intellectionem: ideo et species quae est in intellectu, et phantasma, dicuntur intelligibilia secundario; unumquodque tamen suo modo, species quidem intelligibilis ut actus et forma per quam intellectus intelligit, phantasma autem ut instrumentum causativum speciei intelligibilis. Et sicut obiectum dicitur intelligibile in potentia aut in actu, ita proportionabiliter ista dicuntur intelligibilia in potentia aut in actu, suo modo.

Cum autem duo pertineant ad obiectum intellectus nostri, sicut et ad obiectum sensus, scilicet movere intellectum causando in ipso suam similitudinem, et terminare actum intelligendi, dupliciter potest dici ipsum obiectum intelligibile in potentia: aut scilicet quia non habet actu unde possit proxime movere intellectum, aut quia non habet actu unde possit terminare intellectionem, sed tamen utrumque potest habere. Et hoc convenit sibi secundum quod esse materiale et singulare habet in rebus extra animam. Cum enim intellectus sit immaterialis, non potest immutari nisi ab eo quod aliquem modum immaterialitatis habet; neque etiam potest nisi ad immateriale sua operatio primo terminari. — Phantasma autem, ut similitudo intelligibilis individualiter, ordinatur ad intellectionem, non per modum obiecti terminantis actum intelligendi, sed per modum agentis in intellectum et causantis speciem, simul cum intellectu agente, instrumentaliter. Ideo ipsum esse intelligibile in potentia, est ipsum non habere actu unde possit movere intellectum, sed posse illud habere. Hoc autem convenit sibi ut est praecise similitudo rei materialis quantum ad eius materialitatem et singularitatem: in quo cum phantasmate bruti convenientiam habet. — Species vero quae est in intellectu, ordinatur ad intellectionem tanquam principium formale faciens intellectum in actu ut possit intelligere. Ideo dicitur intelligibilis in potentia quando actualiter non actuat intellectum, sed tantum potentialiter. Hoc autem convenit sibi dum adhuc est in phantasmate et in intellectu agente virtualiter, nondum producta in intellectu possibili.

Similiter quoque dupliciter dicitur obiectum intelligibile esse in actu: aut scilicet quia habet actu unde possit movere intellectum; aut quia habet actu unde possit actum intelligendi terminare. Primum sibi convenit secundum quod est in imaginatione per suum phantasma lumine intellectus agentis illustratum: secundum autem sibi convenit prout est in intellectu per suam speciem, per quam repraesentatur absque conditionibus materialibus. Per esse enim quod habet in imaginatione, habet immaterialitatem ac spiritualitatem tantam quanta sufficit ad hoc ut possit esse instrumentum intellectus agentis ad causandum speciem intelligibilem in intellectu possibili. Per esse autem quod habet in intellectu, habet immaterialitatem omnimodam, quae requiritur ad hoc ut possit terminare intellectionem: ipsa enim species est omnino immaterialis secundum se, et repraesentat naturam immaterialiter, idest absque conditionibus materialibus, ut sic natura, absque materialibus conditionibus repraesentata et immaterialis effecta, possit actum intelligendi terminare. Est ergo obiectum intelligibile in actu in ratione motivi, quando est in phantasia illustratum lumine intellectus agentis, ita quod tunc verificari potest intellectum pati ab intelligibili in actu, in ratione scilicet motivi. Est autem in actu in ratione terminativi, quando per suam speciem est in intellectu possibili. — Phantasma vero dicitur intelligibile in actu, quando habet unde possit esse instrumentum intellectus agentis causantis speciem in intellectu possibili: quod convenit sibi inquantum lumine intellectus agentis est illustratum. Et quia hoc convenit sibi, non per novam illustrationem post eius generationem supervenientem, ut superius est ostensum, sed per suam naturam, inquantum est productum rite et ordinate ab imaginatione quae in eadem essentia animae cum intellectu agente radicatur; ideo dicitur esse actu intelligibile inquantum in ipso est aliqua intellectus agentis participatio a natura. — Species autem dicitur intelligibilis actu, quando habet unde actuare possit intellectum possibilem. Et quia hoc convenit sibi secundum quod est producta in intellectu possibili ab intellectu agente et phantasmate, ideo dicitur intelligibilis in actu quando est extra phantasma, utpote actualiter ab intellectu agente et phantasmate producta in actu.

VIII. Ex iis itaque patet quod tria sunt quae dicuntur aliquando quidem intelligibilia in potentia, aliquando autem intelligibilia in actu: scilicet obiectum intelligibile, phantasma, et species intelligibilis. Quae quia reducuntur de potentia ad actum ab intellectu agente, ideo dicitur intellectus agens facere ea actu intelligibilia. Res quidem materiales actu intelligibiles reddit obiective ac terminative, inquantum facit eas esse in intellectu possibili et immaterialiter, scilicet absque conditionibus materialibus, repraesentari; in ratione vero motivi, inquantum dat phantasmati illius repraesentativo virtutem immutandi intellectum possibilem. Phantasmata vero facit actu intelligibilia, inquantum per participationem luminis ipsius habent unde possint instrumentaliter immutare intellectum possibilem ad speciem intelligibilem. Species autem intelligibiles actu facit intelligibiles, inquantum eas de potentia activa phantasmatis educit, et ponit in intellectu possibili. Et ideo aliquando dicit Sanctus Thomas quod intellectus agens facit res materiales actu intelligibiles, ut Prima, q. LIV, a. 4, et q. LXXIX, a. 3, de Anima, a. 4, de Spirit., a. 10, et in plerisque aliis locis; aliquando vero quod facit phantasmata intelligibilia actu, ut in hoc capite et in locis pro praecedenti positione allegatis; aliquando etiam quod facit species intellectus possibilis intelligibiles in actu. Quorum unumquodque verum est, sed suo modo.

Patet ergo quod intellectus agens dicitur facere phantasmata actu intelligibilia, non obiective, quasi faciat ipsa, aut aliquid in ipsis formaliter existens, apparere intellectui et intelligi: sed causaliter tantum, quia videlicet facit illa in tali actu ut possint secum con-causare species intelligibiles in intellectu possibili. Hoc autem est quia participant in sua natura aliquid luminis intellectus agentis: sicut color in sua natura aliquid luminis corporalis participat. Ipsa enim, inquantum praecise similitudines rerum materialium sunt et singularium conditionum, sunt tantum intelligibilia in potentia: quia, ut sic, non habent ut possint movere intellectum. Inquantum autem aliquid luminis intellectus agentis in sua natura propter coniunctionem ad ipsum participant, sic sunt actu intelligibilia, utpote potentia, cum intellectu agente, movere intellectum. Et hoc modo prius phantasmata per intellectum agentem fiunt actu intelligibilia, quam species intelligibiles recipiantur in intellectu possibili.

Quod autem haec sit mens Sancti Thomae, apertissime ex eius verbis superius, cap. LIX, constat. Ait enim quod phantasmata per lumen intellectus agentis fiunt actu intelligibilia ut possint movere intellectum in actu, non autem ut sint intellecta in actu. Et cap. LX ait quod non dicitur puer potens intelligere ex eo quod phantasmata in eo possint esse intellecta in actu: cum hoc pertineat ad posse agere, phantasmata enim movent intellectum possibilem; posse autem intelligere sit posse pati. Quibus verbis nihil clarius ad praesentem declarationem esse potest.

IX. Posset etiam intelligi alio modo phantasma fieri intelligibile in actu, proportionaliter ad alium modum quo potest dici intelligibile in potentia, scilicet obiective: non tamen ad mentem opinionis quam improbavimus. Dupliciter enim considerari potest phantasma: uno modo, quantum ad ipsam naturam phantasmatis, qua est tale accidens et talis similitudo; alio modo, quantum ad naturam per phantasma repraesentatam. Primo modo, nec est potentia intelligibile, saltem directe, nec fit actu intelligibile, ut est scilicet hoc phantasma singulare: quia singulare materiale, cuiusmodi est phantasma, non est per se et directe a nobis intelligibile. Secundo modo, est potentia intelligibile, inquantum natura per ipsum materialiter repraesentata potest ab intellectu absque conditionibus materialibus accipi: fit autem actu intelligibile, quando in intellectu causatur species, virtute intellectus agentis, naturae universalis repraesentativa. Et hunc modum videtur tangere Sanctus Thomas in hoc capite, ubi ait quod, quia in hoc homine cuius similitudinem repraesentant phantasmata, est accipere naturam universalem denudatam ab omnibus conditionibus individuantibus, ideo phantasmata sunt intelligibilia in potentia.

Sed quia hic modus est improprius, cum hoc sit magis naturam per phantasmata repraesentatam esse intelligibilem in potentia aut in actu quam ipsum phantasma; nec iste sensus habeatur ex verbis Sancti Thomae nisi superficialiter consideratis: ideo videtur mihi, illa verba conformiter ad praedicta interpretando, sic intelligenda esse quod, quia in homine cuius phantasma est similitudo, ab intellectu accipi potest natura universalis absque conditionibus materialibus, ideo phantasma illius est in potentia ad hoc ut possit effici, virtute intellectus agentis, instrumentum ad causandum speciem illius naturae universalis repraesentativam. Et hoc est esse phantasma intelligibile in potentia causaliter tantum, iuxta modum superius explicatum.

X. Potest et tertio de phantasmate intelligi, non ratione sui, sed ratione effectus sui, scilicet speciei intelligibilis. Cum enim dicatur aliquid intelligibile actu sive sit actu intelligibile per modum termini intellectionis, sive per modum principii eius formalis, inquantum est a materia separatum; idem est facere aliquid intelligibile actu altero illorum modorum, quod ipsum a materialibus conditionibus abstrahere. Hoc autem non facit intellectus agens circa phantasma secundum seipsum, quia, quantumcumque aliquid intellectualitatis ex praesentia intellectus agentis recipiat, modo superius exposito, semper tamen remanet in organo corporali et materialiter repraesentat: sed hoc facit circa eius effectum, scilicet circa speciem intelligibilem, educendo ipsam de potentia activa phantasmatis et ponendo in intellectu possibili. Ideo et dicitur facere ipsum phantasma intelligibile in actu, quia de eius potentia speciem intelligibilem et immaterialem educit: quod est ipsum phantasma fieri intelligibile actu ratione effectus sui, non ratione sui. Et hoc modo factum in actu, dicitur movere intellectum, non quidem effective, sed formaliter: inquantum species educta de eius potentia informat intellectum et facit ipsum in actu primo.

Ad hunc sensum aliquando etiam dicit Sanctus Thomas phantasmata fieri intelligibilia in actu. Et Commentator, III de Anima, comment. 18, ita intelligere videtur, ubi ait quod necesse est ponere aliquem motorem qui faciat intentiones imaginatas movere intellectum materialem: quod nihil aliud est quam facere eas intellectas in actu abstrahendo eas a materia.

XI. Circa secundum dictum responsionis Sancti Thomae , attendendum quod species existentes in intellectu possibili praeexistunt in phantasmatibus sicut effectus in sua causa. Effectus autem est in causa secundum modum ipsius causae: sicut effectus virtualiter contenti in sole habent in sole modum et conditionem ipsius solis, cum nihil aliud in ipso sint quam sol, aut eius virtus. Unde, cum phantasma sit aliquo modo materiale, utpote existens in organo materiali et materialiter ac individualiter repraesentans, similitudines intelligibiles existentes in phantasmate virtualiter, secundum quod in ipso sunt, aliquo modo materiales sunt et singulares. Et ideo, dum recipiuntur in intellectu possibili ex actione intellectus agentis et phantasmatis, ubi immaterialiter et universaliter recipiuntur, non habent eundem modum essendi quem habent in phantasmatibus, sed altiorem et superioris ordinis. Propterea optime dicitur quod anima intellectiva, ut est scilicet intellectiva, non est in potentia ad similitudines rerum secundum illum modum quo sunt in phantasmatibus, sed secundum quod elevantur ad aliquid altius, scilicet ad superiorem ordinem, qui est specierum omnino immaterialium et universalium: species enim in intellectu possibili et immateriales sunt et universales.

XII. Circa tertium dictum responsionis , sciendum quod, si intelligibilia ad quae intellectus noster est in potentia, essent per se intelligibilia, tanquam per se subsistentia extra materiam, intellectus noster indifferenter se haberet ad omnes substantias separatas cognoscendas. Et sic, quanto aliqua essent secundum se magis intelligibilia, tanto magis intelligerentur a nobis. Intellectus enim noster natus est cognoscere ea quae sub suo obiecto proportionato continentur; et aliqua tanto magis quanto de ratione sui obiecti proportionati magis participant: sicut, supposito quod quidditas rei materialis sit obiectum proportionatum intellectui nostro, magis cognoscimus ea quae magis hac ratione participant. Si autem intelligibilia materialia essent per se subsistentia, tunc substantia separata subsistens esset obiectum nostro intellectui proportionatum et connaturale. Et sic, quanto aliqua substantia esset magis separata et per consequens magis secundum se intelligibilis, tanto magis a nobis cognoscibilis esset. Propter hoc optime infert Sanctus Thomas quod, posita opinione Platonis de ideis, oporteret quod, quanto aliqua sunt secundum se magis intelligibilia, tanto magis intelligerentur a nobis.

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work