Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Expedito primo libro, in quo Sanctus Thomas de iis quae Deo secundum seipsum conveniunt determinavit, accedendum est ad expositionem secundi libri, in quo de processu creaturarum a Deo pertractat 1. Dividitur autem in duas partes principales: scilicet in prooemium, et tractatum 2.
Quantum ad primum, duo facit: primo enim manifestat intentionem suam in generali; secundo, in speciali, dividendo librum 3. — Quantum ad primum, duo facit: primo, ostendit necessitatem huius considerationis; secundo, eius utilitatem 4.
I. Primo ergo in hoc capite, continuans hunc librum ad praecedentem, ponit hanc conclusionem: Ad completam divinae veritatis manifestationem, oportet secundo loco de operatione divina qua res producuntur in esse et conservantur, tractare. Et quia haec conclusio duas partes includit, scilicet quod oportet de hac operatione tractare, et quod secundo loco, ideo primo probat primam partem; secundo, secundam 5.
Probatur ergo prima pars tali ratione. Perfecta rei cognitio haberi non potest nisi eius operatio cognoscatur. Sed est duplex operatio divina: scilicet immanens; et transiens, qua res producuntur in esse et gubernantur. Ergo, ad habendam perfectam Dei cognitionem (quantum scilicet in hac vita haberi potest), oportet utramque eius operationem cognoscere. Ergo qui vult divinae veritatis manifestationem facere completam, debet non solum de prima operatione, sed etiam de secunda tractare.
Minor probatur, distinguendo duplex genus operationis, auctoritate Philosophi, IX Metaph., text. 16. Deus enim intelligit, vult, gaudet et amat, quae ad primum genus operationis pertinent; res quoque in esse producit et gubernat, quod ad secundum operationis genus spectat. — Maior vero probatur. Ex modo et specie operationis mensura et qualitas virtutis pensatur et cognoscitur. Sed virtus rei naturam demonstrat: cum unumquodque natum sit operari eo quod talem naturam sortiatur. Ergo et operatio rei naturam monstrat. Ergo necessaria est eius cognitio ad rem perfecte cognoscendam.
Circa conclusionem advertendum quod non inquit Sanctus Thomas, ad manifestationem divinae naturae, sed, ad manifestationem divinae veritatis oportet de operatione divina transeunte tractare: quia, licet divina natura et divina veritas idem realiter sint, non tamen determinatur in hoc libro de divina natura nisi quantum ad veritatem quam fides Catholica de ipsa profitetur, ut ipsemet dixit superius in primo libro, capite secundo.
Circa maiorem propositionem considerandum quod, cum duplex sit modus cognitionis, scilicet a priori et a posteriori, in utroque modo cognoscendi vera est propositio Sancti Thomae. Operatio enim virtuti proportionatur, habetque cum ipsa affinitatem; et virtus proportionatur naturae ut eius proprietas. Ideo, si habetur a priori notitia de re, dum perfecte cognoscitur rei natura et substantia, cognoscitur etiam virtus quae talem naturam inseparabiliter naturaliterque consequitur; ex cognitione quoque virtutis cognoscitur ad quam operationem ipsa ordinatur, cum virtus sit secundum quam res nata est operari. — Si autem a posteriori habenda sit rei perfecta notitia, cum a notioribus nobis incipiat nostra cognitio; et operatio sit nobis notior virtute; virtusque substantia rei notior sit: necesse est ut rei propria operatio cognoscatur, si debeat res ipsa completa notitia cognosci. — Accipit autem Sanctus Thomas propositionem hanc maiorem indistincte, non determinando se ad hunc aut illum modum cognitionis, cum in utroque vera sit: licet divina natura non possit a nobis nisi per effectus et operationes cognosci.
II. Circa illam propositionem assumptam ad probationem maioris, Ex modo et specie operationis mensura et qualitas virtutis pensatur, attendendum quod duo attribuit Sanctus Thomas operationi, scilicet modum et speciem, quibus correspondere facit mensuram et qualitatem virtutis: ut videlicet modo operationis correspondeat mensura virtutis; speciei vero qualitas, idest species, virtutis: nam qualitas rei aliquando accipitur pro specie rei, unde et differentia substantialis dicitur significare quale quid 6.
Hanc autem coordinationem facit, quia species operationis, secundum quam scilicet habet quod sit talis naturae operatio, ab alia operatione secundum substantiae rationem distincta, sumitur a forma per quam agens agit, ut in plerisque locis inquit Sanctus Thomas, praesertim Prima Secundae, q. 1, a. 3 7; modus autem operationis, qui est intensio et remissio, sive perfectio et imperfectio, refertur in perfectionem aut in imperfectionem ipsius formae agentis. Et quia virtus rei est ipsa forma per quam agens agit immediate et proxime, virtus enim semper nominat principium actionis, praecipue virtus causae, ut dicitur IV Sent., d. 1, q. 1, a. 4, qº 2; ideo species operationis refertur in qualitatem et speciem virtutis, et modus ipsius in mensuram, idest in quantitatem perfectionalem, virtutis; secundum enim quod est virtus perfecta vel imperfecta in agente, ita operatio perfecta vel imperfecta est.
Et si aliquando inquit Sanctus Thomas operationem speciem sumere ex obiecto 8, illud non contradicit ei quod diximus, ipsam sumere speciem a forma agentis. Utrumque enim verum est. Quia forma rei genitae, quae est obiectum generationis, conformis est formae generantis; et universaliter terminus et obiectum actionis conforme est principio et virtuti per quam operans operatur. Videmus enim quod calor productus in ligno ab igne assimilatur calori ignis; et sensibile ac intelligibile habent in sensu et intellectu suas species, a quibus sensatio et intellectio procedit, veluti a forma agentis et complemento virtutis. Quia ergo species operationis in qualitatem sive speciem virtutis refertur, et modus in mensuram, ideo recte dicitur quod ex modo et specie operationis pensatur mensura et qualitas virtutis.
III. Secundam vero partem conclusionis probat 9, praemittendo prius differentiam inter actionem immanentem et transeuntem. Et duplicem differentiam tangit. Prima est, quia immanens est ipsius operantis perfectio, transiens autem est perfectio facti: ex quo habet una ut dicatur operatio et actio, altera vero ut dicatur factio, unde et per eam producta manufacta dicuntur. — Secunda est, quia prima operatio est naturaliter prior secunda. Nam secundum ordinem perfectibilium est ordo perfectionum. Agens autem est naturaliter prius facto, et causa eius. Ideo actio immanens, quae est perfectio agentis, est naturaliter prior transeunte, quae est perfectio facti, et est eius ratio. Confirmatur exemplariter in aedificatione.
- Circa primam differentiam, considerandum est primo quod, cum actio transiens duo importet in sua ratione, ut habet Sanctus Thomas Prima, q. xli, a. 1, ad 2, et q. xlv, a. 2 10 ac 3, et III Phys.11, scilicet motum, et originem motus ab agente: si consideretur actio quantum ad motum quem importat, sic est perfectio facti, motus enim est in mobili, ut dicitur III Phys.12; si autem consideretur quantum ad habitudinem originis, sic est perfectio agentis, considerata relatione ut accidens est. Primo modo loquitur hoc loco Sanctus Thomas de actione, non autem secundo modo. Immo, Potentia, q. vii, a. 10 13, dicitur quod actio est quaedam perfectio propria agentis 14.
Considerandum secundo, quod actio aliquando dicitur perfectio facti, aliquando autem patientis perfectio. Et utrumque verum est, sed diversimode. Est enim perfectio patientis sicut subiecti actionem recipientis et per ipsam informati. Est autem perfectio facti, si consideretur ut formaliter distincta a termino actionis, sicut formalis productio formae aliquo modo, et sicut via per quam ad perfectionem operis pervenitur: sicut calefacere est formalis productio caloris, per quam calefactum est; et domificatio productio formae per quam est domus. Si autem accipiatur actio ut est idem cum formali termino actionis materialiter, sic est perfectio facti sicut forma est perfectio compositi, a qua compositum suam speciem habet. Hoc modo dicimus lumen esse actum et perfectionem lucidi sicut constituti in specie per ipsam lucem: quae etiam dicitur perfectio et actus diaphani tanquam subiecti recipientis lucem.
Nullo autem modo actio, ut actio est, dicit perfectionem agentis per modum inhaerentis. Quia significatur non ut aliquid in agente existens, sed ut ab ipso in aliud transiens.
- Circa secundam differentiam, quantum ad rationem qua probatur actionem immanentem esse naturaliter priorem transeunte, dubitatur. Non enim videtur ratio concludere formaliter. Nam relatio agentis ad passum non est naturaliter prior relatione patientis et facti ad agens, cum relativa sint simul natura 15: et tamen relatio agentis est perfectio agentis, et relatio patientis est perfectio patientis. Ergo similiter non sequitur: Actio immanens est perfectio agentis, transiens autem perfectio facti, Ergo immanens est naturaliter prior transeunte, quia agens est naturaliter prius facto.
Respondetur quod agens dupliciter est in actu completo: scilicet primo ac absoluto; et secundo ac relativo.
In actu quidem primo est quando habet omnem formam quae ex parte sua exigitur ad agendum: in actu autem secundo, quando actualiter coniungitur actioni. Et quia agens per intellectum aliquid ad extra non agit nisi ex conceptione et intentione rei producendae, ideo constituitur in actu primo agentis quando in se format huiusmodi conceptionem intendens secundum ipsam operari: est autem in actu secundo quando operatur secundum quod concepit. Ratio ergo Sancti Thomae procedit de perfectione absoluta agentis, per quam in actu primo agentis constituitur: non autem de actu relativo, actum secundum concomitante aut sequente, de quo obiectio procedit. Est enim universaliter verum quod, si perfectum aliqua perfectione, inquantum huiusmodi, est naturaliter prius alio perfectibili, oportet et perfectionem ipsum constituentem in tali esse perfecto, priorem esse naturaliter perfectione alterius. Et si ipsum perfectum est causa alterius perfecti, oportet eius perfectionem, per quam in esse huiusmodi constituitur, esse causam perfectionis alterius: cum ex ipsa perfectione habeat quod sit agens et perfectum.
- His itaque differentiis suppositis actionum, probat secundam partem conclusionis sic. Actio immanens est prior transeunte. Ergo de ipsa prius fuit determinandum. — Non probat autem consequentiam: quia supponit ipsam manifestam, ex eo quod de prioribus prior sit determinatio.
Ubi advertendum quod, licet, secundum viam scientiae per inventionem ex ipsis rebus acquirendae, posteriora quandoque a nobis prius cognoscantur, ut dicatur notitia a posterioribus accipi; via tamen doctrinae, secundum quod aliquis rerum notitiam scripto tradit, debet a prioribus procedere circa idem subiectum; praesertim quando possunt priora manifestari absque posterioribus ad ipsum scientiae subiectum pertinentibus. Sic autem est in proposito: quia potest manifestari actus immanens divinus absque manifestatione eius actus transeuntis. Ideo de actu immanente prius determinandum fuit.
Probatur postremo tota conclusio auctoritate Psalmi, assumpta in principio capituli, Meditatus sum in omnibus.
IV. Circa dicta in hoc capitulo dubium occurrit. Quia videtur Sanctus Thomas hic velle actionem transeuntem esse subiective in patiente: cum inquit ipsam quidem esse perfectionem facti, immanentem autem esse perfectionem agentis. Contra hoc autem arguitur ex verbis eius multipliciter.
Primo 16, quia I Sent., d. xxxii, a. 1 17, inquit quod actio significatur ut ab agente: et quod sit in agente, hoc accidit sibi secundum quod est accidens. Simile inquit Potentia, q. vii, a. 9, ad 7.
Secundo 18, quia Potentia, quaestione eadem, a. 10, ad 1, inquit quod actio est quaedam perfectio propria agentis. Idem tenet Veritate, q. iv, a. 2, ad 7.
Tertio 19, quia I Sent., d. xl, a. 1 20, ad 1; et de Pot., q. viii, a. 2; item II Sent., d. xi, q. 1, a. 4, ad 1, absolute tenet actionem esse in agente.
- Quarto 21, quia Prima, q. xxv, a. 1, ad secundum respondens, in quo arguebatur, si in Deo esset potentia, quod aliquid esset nobilius aliquo existente in Deo, scilicet actio: inquit quod, ubi actus distinguitur a potentia, oportet ut sit nobilior potentia: actio autem divina non est aliud ab eius potentia, sed utrumque est essentia divina. Simile in plerisque aliis locis inquit. Quaeritur ergo, an actio dicat aliquid ex sua ratione existens in agente praeter motum et relationem? An dicat tantum motum et relationem?
Si primum, habetur propositum, quod scilicet actio est in agente.
Si secundum, contra arguitur. Primo. Ratione motus actio non identificatur essentiae divinae. Tum quia actio divina non est cum motu: ut inquit Sanctus Thomas I Sent., d. viii, q. iv, a. 3, ad 3, et II Sent., d. xvii, q. 1, a. 2, ad 4, et in plerisque aliis locis. Tum quia, si esset etiam cum motu, non posset identificari divinae substantiae: eo quod motus dicat aliquid imperfectum. — Nec etiam ratione relationis. Quia relatio Dei ad creaturas nihil ponit in Deo nisi secundum rationem: ut in infinitis prope locis inquit Sanctus Thomas 22. — Ergo non erit verum quod inquit Sanctus Thomas, scilicet actionem divinam transeuntem (de hac enim ibidem est sermo) suae potentiae identificari.
Secundo, quia non erit verum quod actus sit nobilior potentia. Nam nullum illorum est nobilius potentia activa motoris Saturni.
V. Circa hanc difficultatem variae sunt opiniones in doctrina Sancti Thomae. Quidam enim tenent, propter ea quae adduximus, actionem esse in agente, si essentialiter sumatur. — Alii vero, ipsam esse in patiente.
Primam opinionem ego Scoticam potius quam Thomisticam puto.
Ideo, secundam sectando, probabo, quantum ad absolutum per actionem importatum, actionem esse in patiente: et hoc de mente Sancti Thomae, Commentatoris, et ipsius etiam Aristotelis 23.
-
Quod sit de mente Sancti Thomae, probatur primo 24, supponendo quod actio transiens nihil importat praeter motum, et relationem agentis ad patiens sive ad factum. Hoc est de mente Sancti Thomae Prima, q. xli, a. 1, ad 2, et q. xlv, a. 2, ad 2. Tunc sic. Actio nullum absolutum importat praeter motum. Sed motus est in mobili, non autem in movente, ut dicitur III Phys.25 et III de Anima 26. Ergo actio est in patiente, non in agente.
-
Ad suppositum huius rationis dupliciter respondetur. Primo, quod est intelligendum de actione inquantum actio est: non autem inquantum est accidens vel substantia.
Secundo 27, quod intelligitur de actione concomitanter sumpta, quae scilicet est forma facta per actionem in patiente: non autem de actione sumpta essentialiter, quae est emanatio ipsa qua introducitur forma in patiente, quo modo hic loquimur de actione.
- Contra primam responsionem arguitur primo. Aut illa entitas quam ponis praeter motum et relationem, est de essentia actionis ut actio est, aut non. Si non: ergo actio formaliter et essentialiter sumpta nihil ponit in agente. Sed de actione essentialiter et formaliter sumpta loquimur. Ergo nihil actio in agente ponit, et sic habetur propositum: quamvis poneretur aliquid quod est praeter rationem et essentiam actionis, esse in agente. — Si est de essentia actionis, ergo convenit sibi inquantum actio. Ergo actio, inquantum actio, dicit aliquid praeter motum et relationem. Cuius oppositum inquit Sanctus Thomas. Ergo tua responsio non salvat dictum Sancti Thomae. — Si dicatur quod est de essentia actionis non in communi acceptae, sed praedicamentalis, quae in sua ratione includit accidens: et ideo convenit sibi ut est actio praedicamentalis, non autem ut absolute actio: — contra. Quia Sanctus Thomas etiam, ibidem, loquitur de essentia actionis praedicamentalis, quae motum includit, et illam inquit nihil praeter motum et relationem importare. Ergo responsio non est ad mentem eius.
Secundo. Cum dicis, actio inquantum actio, aut specificas rationem actionis transcendentis, aut actionis praedicamentalis. Si transcendentis, falsum erit quod de ratione actionis sit mutatio: quia actio divina est sine motu et mutatione, etiam secundum Avicennam 28. — Si praedicamentalis, ergo actio praedicamentalis nihil dicit existens in agente quod sit de ratione ipsius: cum actio, inquantum actio praedicamentalis, nihil dicat praeter motum et relationem, secundum Sanctum Thomam, ut tu exponis, licet dicat aliquid aliud inquantum accidens.
Tertio, quia in xlv qu., ubi supra, ex eo quod actio non dicit nisi motum et relationem, cum creatio non sit mutatio, concludit Sanctus Thomas quod non remanent nisi diversae habitudines in creante et creato. Hoc autem verum non esset si actio, inquantum accidens, diceret aliquid praeter motum et relationem: diceretur enim quod, licet creatio non sit mutatio, dicit tamen aliquam entitatem absolutam existentem in creante; et sic creatio non erit sola relatio.
- Contra secundam responsionem 29 arguitur primo, quia Sanctus Thomas in Prima, q. xli 30, inquit quod actio, secundum primam nominis impositionem, importat originem motus: ideo, remoto motu, nihil aliud importat quam ordinem originis. Constat autem quod nomen actionis non est primo impositum formae productae per actionem, sed ipsi essentiae actionis: immo, si dici possit forma facta actio, hoc est secundario et per quandam derivationem. Ergo etc.
Secundo, quia ibidem quaerit Sanctus Thomas utrum actus notionales sint Personis attribuendi, et ostendit quod sic, non obstante quod, secundum Augustinum, omne quod de Deo dicitur, dicatur secundum substantiam aut secundum relationem, quia ipsi actus sunt idem cum relationibus. Manifestum est autem quod non quaeritur de ipso actu quantum ad formam productam, sed quantum ad essentiam, secundum quam de Persona formaliter et intrinsece praedicatur. Et ad idem tendit responsio. Ergo etc.
Tertio, quia q. XLV 31, quod inquit Sanctus Thomas, dicitur ut ostendatur posse aliquid ex nihilo fieri: quia videlicet creatio non est mutatio, sed relatio per modum mutationis significata. Hoc autem non ostenderetur si loqueretur de actione pro forma facta, cum inquit quod actio et passio conveniunt in substantia motus et differunt secundum habitudines. Per hoc enim non habetur quod, subtracto motu, remaneat in creante sola habitudo per modum mutationis significata, quae sit creatio. Quia Sanctus Thomas loquitur de ipsa creatione formaliter sumpta, non autem de creatione sumpta concomitanter: quicquid enim ista importet, non habetur quod creatio secundum quam Deus dicitur formaliter et intrinsece creare, sit sola relatio per modum mutationis significata.
Mirum etiam est quod Sanctus Thomas in istis locis, ubi ex consideratione actionis declarat quid actus notionales et quid creatio formaliter important, fecerit mentionem solum de motu et relatione concomitanter se habente ad actionem essentialiter sumptam, nullam faciens mentionem de illa entitate absoluta quam dicis essentialem actionem esse et esse in agente: cum magis proposito conveniret ostendere quid in creaturis formaliter et essentialiter actio importaret, quam quid importet actio concomitanter sumpta.
VI. Secundo principaliter ostenditur hoc esse de mente Sancti Thomae 32. Nam Prima, q. XXXVII, a. 2, et Pot., q. VII, a. 10, ad 8, inquit quod contingit denominari aliquid ab eo quod non est forma, sicut agens denominatur ab actione quae ab ipso procedit. Ergo actio non est forma agentis. — Nec valet dicere quod quantum ad modum significandi actio significatur ut ab agente, quantum autem ad rem significatam est in agente. Quia in de Potentia, ubi supra, oppositum huius inquit Sanctus Thomas. Vult enim ibidem quod actio realiter non est forma agentis quod denominat, licet significetur per modum formae grammatice loquendo.
Tertio. Prima Parte, q. XVIII, a. 3, ad 1, ponitur differentia inter actionem immanentem et transeuntem, sicut et in hoc loco, quia transiens est perfectio moti, immanens autem est perfectio agentis. Ergo etc. — Nec sufficit dicere quod intelligitur de illo quod per actionem producitur. Tum quia, cum ponitur formalis differentia actionum, non consideratur in quo sint termini ipsarum actionum, sed cuius ipsae actiones sint perfectivae. Tum quia sentire, quod numeratur inter actiones immanentes, nullum habet terminum productum, maxime sentire sensus exterioris: ergo non differt immanens a transeunte eo quod terminus productus per immanentem sit in agente, terminus autem transeuntis sit in patiente, aut ipsum factum perficiat.
Quarto. Quia Prima, q. LIV, a. 1, ad ult., dicitur quod actio quae transit in aliquod extrinsecum, est realiter media inter agens et subiectum, non autem immanens inter agens et obiectum. Ergo idem non est agens, et subiectum actionis. — Non valet autem dicere quod loquitur de forma facta. Quia responsio illa datur ad argumentum quo probatur intelligere angeli esse eius substantiam. Constat autem quod ibi intelligitur de ipsa actione intellectus essentialiter sumpta, non autem de termino per actionem producto: sicut et in quaestione de ipso actu intelligendi quaeritur. Ergo oportet ut differentia ad actionem transeuntem de actione transeunte essentialiter sumpta accipiatur: alioquin differentia illa ad propositum non esset.
Multa alia loca ad propositum hoc ex Sancto Thoma adduci possent, sed haec satis nunc sint.
VII. Quod etiam hoc sit de mente Aristotelis et Commentatoris 33, probatur primo. Quia III Phys., text. 18 34, inquit quod actio motoris et moti est eadem, quemadmodum est idem spatium in respectu duorum etc. — Textu autem 20 35, inquit quod non est inconveniens actum alterius in altero esse, sicut doctio est actus docentis, in quodam tamen, scilicet in addiscente. Ergo etc. — Idem, et clarius, ponitur II de Anima, text. 140 36, etc.
Si dicatur quod accipit actionem non essentialiter, sed concomitanter pro forma facta, contra arguitur per Commentatorem, comment. 18, ubi inquit, exponendo verba Aristotelis: Actio enim motoris, quae est movere, est eius non in eo. Et hoc intendebat Aristoteles, « Motor enim etc. »: idest, actio enim motoris est facere motum in alio. Ergo non accipitur actio pro forma facta ut distinguitur ab actione, sed pro ipsa productione motus et formae.
Secundo. IX Metaph., text. 16 37, inquit Aristoteles quod, ubi praeter operationem est aliquod operatum, operatio est actus facti: ut aedificatio in aedificato, et contextio in contexto, et universaliter motus in moto. — Nec valet dicere quod accipit actionem concomitanter, videlicet pro effectu actionis. Nam exponens Sanctus Thomas Aristotelis mentem ibidem, inquit quod ratio huius dicti est quia, quando per operationem potentiae constituitur aliquod operatum, illa operatio perficit operatum, et non operantem. Constat autem quod operatum non perficit seipsum operatum. Ergo actio non accipitur pro operato per actionem cum dicitur quod perficit operatum, sed pro ipsa essentia actionis. — Manifeste etiam ibidem patet quod ibi distinguitur actio ab opere operato, si diligenter verba Sancti Thomae examinentur.
Praeterea, inquit Philosophus 38 quod differentia potentiarum quoniam in aliquibus fit aliquod opus praeter actionem, in aliquibus autem non, non facit quod in aliquibus harum potentiarum minus sit actus finis potentiae et in aliquibus magis, quia ipsa actio est in facto: quasi dicat, — Licet, ubi praeter actionem est aliquod operatum, ipsum operatum sit finis, per hoc tamen non tollitur quin etiam ipsa operatio sit finis, quia ipsa non separatur ab operato, sed est in ipso: ideo, si operatum est finis potentiae, oportet etiam et actionem in ipso existentem, tanquam scilicet operati perfectionem, esse finem. Constat autem quod ratio haec nulla esset, et vana esset ista declaratio, si actio acciperetur concomitanter pro forma facta, non autem essentialiter pro ipsa productione formae. Quid enim dictu esset quod per illam potentiarum differentiam non fit ut in iis actio sit minus finis, in iis autem magis, si actio pro forma facta acciperetur? Iam enim dixerat ipsum operatum esse finem. Ergo accipit actionem essentialiter, ut ab operato distinguitur.
VIII. Puto igitur de mente Sancti Thomae et Philosophi esse quod actio, essentialiter sumpta, sit in patiente subiective: licet relatio quam connotat, sit in agente. Agens enim, per virtutem suam appropinquatum passo disposito, producit formam de esse imperfecto ad perfectum procedendo (loquendo de agente cum motu); et ipsa forma existens sub esse imperfecto cum tendentia ad perfectum dicitur actio, connotando respectum agentis ad id quod fit, quod significatur cum dicitur motus ut ab hoc; eadem forma, cum habet esse completum, dicitur forma facta. Ideo, sicut forma facta est in patiente, ita et actionem in patiente esse necesse est. Nec oportet actionem dicere aliquam formam absolutam existentem in agente: alioquin oporteret agens, inquantum agens, pati, quod inconveniens est; idem enim proximum principium totale actionis, puta calor ignis, agendo calorem in ligno, in seipso actionem produceret, et sic agendo pateretur a seipso.
IX. Ad rationes autem in oppositum 39 respondetur. Ad primum quidem dicitur quod illud dicit Sanctus Thomas propter actionem immanentem. Actio enim, absolute accepta, habet quod sit actio et quod sit accidens ratione alicuius suae speciei. Inhaerere autem subiecto non convenit sibi universaliter, neque per communem rationem actionis. Quia ratio actionis, ut actio est, consistit in esse ab alio, non inhaerere subiecto: sed, si aliqua actio inhaereat agenti, ut actio immanens, hoc convenit sibi inquantum accidens est; sicut etiam de relatione inquit Sanctus Thomas 40. Ideo, si actio immanens invenitur in agente, hoc non est propter communem rationem actionis, sed propter rationem accidentis.
Advertendum tamen, cum dicitur quod esse in agente convenit actioni immanenti inquantum est accidens, [quod] ly inquantum non specificat rationem accidentis in communi, quia per communem rationem accidentis nullum accidens determinat sibi magis hoc subiectum quam illud: sed specificat speciem accidentis. Et est sensus: Actioni quae est in agente convenit esse in agente, non quia contineatur sub ratione communi actionis ut species eius, sed ut est species accidentis: inquantum enim est accidens procedens ab agente ut finis agentis, non autem ut per quod aliquod operatum producatur, habet quod in ipso agente remaneat.
Attendendum autem quod non est contradictio in verbis Sancti Thomae cum inquit, 1 Sent., ubi allegatur, quod actio significatur ut ab agente, sed est in agente ut accidens est; in de Potentia autem, ubi superius 41 est adductum, ait quod actio non est realiter forma agentis, licet significetur per modum formae. In Primo enim Sententiarum loquitur de actione immanente: in de Potentia autem de actione transeunte.
- Ad secundum 42 dicitur primo, quod actio dicitur propria perfectio agentis, in quaestione de Potentia, non inhaerens, sed ab agente procedens. Quae ideo dicitur agentis perfectio, quia per ipsam aliquod bonum provenit agenti, dum scilicet conservatur esse speciei, aut aliquid huiusmodi, ut ibidem 43 patet.
Dicitur secundo, quod in de Veritate loquitur Sanctus Thomas de actione immanente.
- Ad tertium 44 dicitur quod in illis locis loquitur Sanctus Thomas de actione quantum ad relationem connotatam: relatio enim importata nomine actionis est in agente; et relatio importata nomine passionis est in patiente. Et universaliter, ubi dicitur a Sancto Thoma actionem esse in agente, intelligendum est aut de relatione per actionem importata, aut de actione immanente.
X. Ad quartum 45 dicitur primo, quod actio transiens nihil dicit essentialiter praeter motum et relationem agentis. Sed haec in Deo non invenitur nisi tantum secundum modum significandi et secundum efficaciam, ut inferius 46 ostendetur: agere enim divinum ad extra est suum velle et suum intelligere.
- Dicitur secundo, ad primam improbationem 47, quod ideo ponit Sanctus Thomas operationem et actionem divinam qua res in esse producit, suae substantiae identificari, non quia aliquid per actionem transeuntem importatum sibi identificetur, ut argumentum supponit: sed quia non agit in rebus nisi per suam operationem immanentem, quae suae substantiae et suae potentiae identificatur.
Quod si instetur, quoniam Prima Parte, ubi supra 48, ad 4, duobus modis inquit posse intelligi in Deo esse potentiam activam: scilicet, ut sit aliquid differens secundum rationem a scientia et voluntate per modum principii exequentis, ita quod sint tria formaliter distincta, scientia, voluntas et potentia, realiter tamen identificata; et ut sit ipsa scientia et voluntas divina ut est principium effectivum. Et sic, secundum primum modum, oportet ponere actionem transeuntem in Deo. Et per consequens non oportet recurrere ad actionem immanentem: —
Respondetur primo, quod in veris exemplaribus non ponitur nisi prima responsio: secunda autem non est de textu, ut ego in multis vetustis exemplaribus vidi 49.
Respondetur secundo, admissis etiam illis duabus responsionibus, quod illi duo modi dicendi distinguuntur, quia in primo modo considerantur illa tria tanquam habentia disparatas rationes [a] nobis conceptas, quarum scilicet una alteram non includit, sicut distinguuntur in Deo misericordia et iustitia: in secundo vero modo considerantur, non tanquam habentia omnino distinctas rationes, sed sicut includens rationem unius et aliquid addens ad illam; sic enim potentia includit rationem intellectus et voluntatis, et addit rationem principii productivi. Non tamen propter hoc oportet ponere in Deo operationem proprie transeuntem: sed eadam actio omnibus istis correspondet secundum diversas rationes. Quae est quidem realiter immanens: sed secundum quod refertur ad intellectum et voluntatem, ut videlicet dicitur velle et intelligere, non solum secundum rem est immanens, sed etiam secundum modum concipiendi; secundum autem quod ad potentiam refertur, ut videlicet dicitur producere aut creare, licet sit secundum rem immanens, secundum tamen modum concipiendi est transiens; concipitur enim ut alterius factio, quae est ratio actioni transeunti conveniens. Hoc autem est ex imperfectione intellectus nostri non valentis divinam actionem, secundum quod in se est, apprehendere, sed distincte concipientis ipsam ut habet perfectionem operationis immanentis, et ut habet perfectionem operationis transeuntis, licet in seipsa has perfectiones indistincte contineat.
- Ad secundam improbationem 50 dicitur quod, licet motus non sit nobilior potentia activa motoris Saturni inquantum est absolute intellectus aut voluntas, est tamen nobilior illa ut rationem potentiae motivae habet: quia, ut sic, ad motum tanquam ad finem ordinatur.