Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Ostenso divinam actionem divinamque potentiam ad omnia possibilia habere extensionem, restat nunc de modo ipsius actionis divinae determinare1. Circa hoc autem duo facit Sanctus Thomas: primo enim agit de modo actionis se tenente ex parte agentis; secundo, de modo se tenente ex parte rei productae, capite xxix.
Quantum ad primum, quatuor facit: primo, ostendit Deum non producere res ex necessitate naturae; secundo, non ex necessitate intellectus, capite xxvi; tertio, non ex necessitate voluntatis, capite xxvii; quarto, non ex necessitate iustitiae, capite xxviii.
Circa primum duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, duo corollaria in duobus capitibus sequentibus deducit.
I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Deus agit in creaturis non ex necessitate naturae, sed per arbitrium voluntatis.
Ad cuius evidentiam, sciendum quod aliquid agere de necessitate est ita esse determinatum ad agendum illud ut in facultate agentis non sit non agere. Sed agere de necessitate naturae potest dupliciter esse. Uno modo, ut necessitas naturae dicat necessariam inclinationem formae naturalis ad agendum, secundum quod forma naturalis contra formam cognoscibilem distinguitur. Et sic agere per necessitatem naturae est esse determinatum ad agendum secundum inclinationem formae per quam agens est naturaliter in actu secundum esse naturae. Et distinguitur contra agere per cognitionem et appetitum eam consequentem. — Alio modo, ut necessitas naturae dicat modum naturae in agendo. Et sic agere per necessitatem naturae est necessario inclinari ad agendum: sicut natura in suas operationes necessario inclinatur. Tunc agere per necessitatem naturae distinguitur contra agere per libertatem arbitrii.
Quomodo sit intelligendum agere per necessitatem naturae in hac conclusione, dubium est. Ex eo enim quod subiungit, sed per arbitrium voluntatis, videtur accipi secundo modo: et etiam ex aliquibus rationibus in hoc capite positis. — Ex eo vero quod inferius2 probat neque intellectum neque voluntatem divinam ad determinatos effectus coarctari, videtur primo modo intelligendum.
Mihi videtur, considerato processu Sancti Thomae, quod sit primo modo accipiendum. Volens enim ostendere creaturas a Deo non de necessitate productas esse, per omnem modum necessitatis discurrit: scilicet quod neque propter necessariam inclinationem substantiae et divinae naturae;
neque propter necessitatem scientiae; neque propter necessitatem voluntatis. Expressius autem hoc apparet cap. XXVI, ubi dicit ostensum esse, scilicet in hoc capite, quod divina potentia ad determinatos effectus non coarctatur, ac per hoc quod de necessitate naturae non agit.
Quod autem additur, sed per arbitrium voluntatis, non obstat. Quia per illud non vult aliud habere Sanctus Thomas quam quod agit per voluntatem: quomodo autem per voluntatem, necessario scilicet an libere, inferius 3 erit declarandum.
Similiter, licet in aliquibus rationibus videatur inferri quod Deus libere agit, hoc tamen infertur ut ulterius concludatur quod per voluntatem agit, non per naturam: non autem ut ostendatur absolute quod per libertatem agit.
II. Ad hunc ergo sensum, probatur conclusio primo. Divina virtus non ordinatur ad unum effectum tantum. Ergo non agit per necessitatem naturae. — Antecedens ex superioribus patet. — Consequentia vero probatur. Quia omnis agentis per necessitatem naturae virtus determinatur ad unum. Cuius signum est quia naturalia semper eveniunt eodem modo, nisi sit impedimentum.
Pro intelligentia huius rationis, considerandum est quod, cum omne agens producat sibi simile quantum ad formam quae est principium actionis, id cuius principium agendi est sola natura, non producit sibi simile nisi secundum naturam: per quod distinguitur ab agente per cognitionem, quod producit sibi simile secundum formam praeconceptam, non autem secundum naturam inquantum huiusmodi. Ideo, nisi sit aliquis defectus ex parte virtutis aut potentiae passivae, producit sibi aequale, ut deducit Sanctus Thomas Potentia, q. iii, a. 15. Est ergo natura determinata ad unum: quia determinatur ad producendum aequale secundum naturam. Et sic, si Deus ageret per necessitatem naturae creaturam, determinaretur ad creaturam sibi in natura aequalem. Quod est impossibile: sic enim solus Filius Dei et Spiritus Sanctus per naturam producitur. Ideo convenienter ex eo quod natura determinatur ad unum, arguit Sanctus Thomas Deum non agere per necessitatem naturae.
III. Secundo. Multa subsunt divinae potentiae quae in rerum natura non inveniuntur. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia quicumque eorum quae potest facere quaedam facit et quaedam non facit (deductis scilicet defectibus et impedimentis), agit per electionem voluntatis, non autem per necessitatem naturae. — Antecedens vero probatur. Quia subsunt divinae potentiae quaecumque non implicant contradictionem. Multa autem non sunt in rebus creatis quae tamen, si essent, non implicarent contradictionem.
- Tertio. Deus est per suam essentiam intelligens. Ergo similitudo effectus sui est in ipso secundum modum intelligibilem. Ergo per intellectum agit. Igitur per voluntatem, non per necessitatem naturae. — Probatur prima consequentia. Quia omne quod est in altero, est in eo per modum eius in quo est. — Secunda etiam probatur. Quia unumquodque agens hoc modo agit secundum quod similitudo facti est in ipso. — Ultima quoque probatur. Quia intellectus non agit aliquem effectum nisi mediante voluntate.
Circa illam propositionem, Unumquodque agens hoc modo agit secundum quod similitudo facti est in ipso, advertendum quod modus agendi potest accipi et ex parte agentis, et ex parte facti. Si acciperetur ex parte facti, sensus esset quod agens illum modum essendi in factum causaret quem similitudo facti habet in agente. Et tunc propositio non esset universaliter vera: similitudo enim rei artificiatae habet esse immateriale in mente artificis, et tamen res artificiata habet esse materiale. Unde in hoc sensu eam non accipit Sanctus Thomas. — Si autem accipiatur ex parte agentis, sensus est quod actio, secundum quod ab agente oritur, habet eundem modum quem habet forma quae est principium agendi et similitudo facti. Et tunc est propositio universaliter vera, et intenta hoc loco. Et probatur a Sancto Thoma, quia omne agens agit sibi simile. Ex qua propositione sic vult arguere. In omni agente oportet esse similitudinem et formam rei factae tanquam principium actionis. Sed actio debet ex parte agentis commensurari et proportionari suo principio formali. Ergo modus actionis ex parte agentis est secundum modum similitudinis facti in agente.
- Sed tunc occurrit dubium iuxta secundum sensum: quia non videtur esse universaliter vera. Nam similitudo rerum corruptibilium in corporibus caelestibus habet esse incorruptibili modo. Et tamen actio qua a corpore caelesti res corruptibilis procedit, non habet modum incorruptibilem, sed corruptibiliter procedit: cum sit actio transiens, et, re facta, amplius non sit; aut saltem ad effectus corruptionem corrumpatur.
Respondetur quod propositio Sancti Thomae intelligenda est de modo qui natus est facere diversitatem modi agendi, non autem de omni modo similitudinis facti. Hic autem est duplex: scilicet modus naturalis, et modus intelligibilis; ad quos reducuntur etiam modi qui istos necessario concomitantur, ut sic. Ideo, si talis similitudo habet modum essendi naturalem, modus actionis erit ut naturaliter procedat: si autem habet esse intelligibile, modus actionis est ut intelligibiliter fiat. Esse autem corruptibile aut incorruptibile formae, non habet, ut sic, variare modum agendi: quia isti sunt modi formae ut forma est, ut scilicet subiectum in seipso perficit; non autem ut perficit in ordine ad alterum tanquam principium actionis. Ex quibus patet quod adducta instantia non est contra mentem Sancti Thomae.
IV. Quarto. Cum sit duplex genus actionis, secundum Philosophum, IX Metaph., divina actio non est de genere actionum quae non sunt in agente, cum sua actio sit sua substantia: sed de genere immanentium in agente. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia actiones immanentes non sunt nisi actiones cognoscentis et appetentis. Et per consequens non sunt actiones agentis per necessitatem naturae.
Adverte quod ex hoc loco apparet quod superius 4 determinavimus, verum esse: scilicet, actionem transeuntem, proprie loquendo, in Deo non esse, licet ibi sit secundum modum significandi.
-
Quinto. Deus agit propter finem. Ergo per intellectum et voluntatem. Ergo etc. — Patet antecedens. Quia, per Philosophum, XII Metaph. 5, text. 52, universum, quod scilicet est effectus Dei, non est a casu, sed ad aliquod bonum ordinatum. — Consequentia vero probatur. Quia primum agens propter finem oportet esse agens per intellectum et voluntatem: nam ea quae intellectu carent, agunt propter finem directa ab aliquo cognoscente et finem, et id quod est ad finem, et proportionem inter utrumque; quod est solum intelligentis. Patet hoc exemplo sagittae a sagittante directae. — De modis et diversitate appetituum diffuse a Sancto Thoma in Prima Secundae determinatur. Idcirco hic protrahere sermonem non oportet.
-
Sexto. Deus est primum agens. Ergo est dominus suorum actuum. Ergo agit per voluntatem. — Probatur prima consequentia. Quia si non esset suorum actuum dominus, non esset primum agens. Qui enim suae actionis non est dominus, non per se agit, sed est quasi ab alio actus. Quod autem per se agit, prius est eo quod per aliud agit: omne enim quod est per aliud, reducitur in id quod est per se.
Sciendum hoc loco, ex doctrina Sancti Thomae de Potentia, ubi supra 6, quod agens per naturam, qui scilicet suae actionis non est dominus, movetur ab alio quando id quod producitur ordinatur ad finem, non autem quando non ordinatur ad finem, sed est finis. Unde, licet Filius in divinis naturaliter producatur, non oportet tamen ut Deus ad eius productionem moveatur ab agente per voluntatem, quia non procedit ut ad finem extrinsecum ordinatus, sed ut omnium finis.
Adverte etiam quod ly quasi accipitur ut est expressivum veritatis: non autem ut similitudinem importat. Necesse est enim ut qui suae actionis non est dominus, ab alio moveatur ad agendum: eo quod non sit in eius potestate agere et non agere, et sic oporteat ipsum agere secundum inclinationem sibi ab alio datam.
V. Septimo. Primo agenti debetur prima actio: sicut et primo mobili primus motus. Sed actio voluntatis est naturaliter prior actione naturae, utpote perfectior. Nam et apud nos agentia per voluntatem perfectiora sunt agentibus per necessitatem naturae. Ergo etc.
Sed occurrit hoc loco dubium. Filius enim in divinis procedit per modum naturae, Spiritus Sanctus autem per modum voluntatis. Sed productio Spiritus Sancti non est nobilior productione Filii. Ergo non est universaliter verum quod actio voluntatis sit perfectior actione naturae.
Respondetur quod, licet Filius procedat per modum naturae et Spiritus Sanctus per modum voluntatis, non tamen hoc est intelligendum quasi Filius naturaliter ac necessario producatur, Spiritus Sanctus autem voluntarie et libere, ita enim producitur naturaliter Spiritus Sanctus sicut Filius: sed quia Filius procedit processione non praeexigente aliam processionem, qui est modus naturae; Spiritus Sanctus autem procedit processione quae aliam processionem praesupponit, qui est modus voluntatis.
- Sed non videtur haec responsio tollere difficultatem: immo, magis augere. Si enim tam Filius quam Spiritus Sanctus naturaliter producuntur, creaturae autem libere et per voluntatem, sequitur quod productio creaturae est nobilior productione divinarum Personarum, si actio voluntatis est nobilior actione naturae.
Respondetur negando consequentiam. Cum enim inquit Sanctus Thomas quod actio voluntatis, sive agentis per voluntatem, est nobilior actione naturae, intelligitur quando utraque terminatur ad aliquod extrinsecum: ut videtur exponere Sanctus Thomas Potentia, q. III, a. 15. Quando autem actio naturae terminatur ad id quod est intrinsecum essentiae, actio autem voluntatis ad id quod est extrinsecum, tunc actio naturae est nobilior actione voluntatis. Sic autem est in proposito. Productio enim divinarum Personarum terminatur ad id quod est intra divinam essentiam: productio autem creaturarum terminatur ad aliquod extrinsecum. Unde obiectio non est contra mentem Sancti Thomae.
VI. Octavo. Virtus divina est suprema in omnibus entibus. Ergo agit in omnes res per voluntatem. — Probatur consequentia. Quia videmus, ubi actio naturae et voluntatis coniunguntur, quod superior est virtus quae agit per voluntatem ea quae agit per naturam, et utitur ipsa sicut instrumento. Nam in homine superior est intellectus, qui agit per voluntatem, anima vegetabili, quae agit per necessitatem naturae.
- Sed occurrit dubium. Quia Sanctus Thomas, de Potentia, q. II, a. 3, ad 6, inquit quod in diversis quidem actio voluntatis actionem naturae praecedit: — intellige, ubi per actionem naturae producitur aliquid ordinatum ad finem: quod dico propter id quod superius 7 est dictum de productione Filii in divinis: — sed in uno et eodem actio naturae praecedit actionem voluntatis, eo quod natura intelligatur ut principium quo res subsistit, voluntas vero ut ultimum, quo ad finem ordinatur. Ergo non est verum quod virtus agens per intellectum in eodem utatur ea quae agit per naturam sicut instrumento, ut dictum est in ratione. Non enim actio instrumenti praecedit actionem principalis agentis: cum non agat instrumentum nisi motum a principali agente; et sic oporteat prius intelligere agens principale movere instrumentum quam ipsum instrumentum agat.
Respondetur quod propositio Sancti Thomae intelligenda est quantum ad ea quae sunt extra rem. Ut enim dicitur Potentia, ubi supra 8, ad 4, natura non subiacet voluntati in his quae sunt intima rei: et per consequens quantum ad ista non potest esse instrumentum agentis per voluntatem in eodem. Sed quantum ad ea quae sunt extra rem, nihil prohibet naturam subiici voluntati: et per consequens quantum ad ea esse ipsius instrumentum; ut patet in motu animalis, ubi natura musculorum et nervorum subiacet appetitui imperanti. Quod ergo dicitur Potentia q. II, intelligendum est quantum ad ea quae sunt intima rei. Quod vero hic dicitur, intelligitur quantum ad extrinseca. Et sic nulla est contradictio.
VII. Nono. Agens per voluntatem comparatur ad agens per naturam sicut universale ad agens particulare. Ergo primum agens est agens per voluntatem. — Probatur antecedens. Quia obiectum voluntatis est bonum secundum absolutam rationem boni: obiectum autem naturae est hoc bonum particulare quod est eius perfectio. Agens autem omne agit secundum quod ad bonum tendit: cum finis moveat agentem. — Consequentia vero probatur. Quia agens particulare comparatur ad agens universale sicut id quod posterius est, et sicut instrumentum.
Advertendum quod voluntas et natura dupliciter comparari possunt: uno modo, secundum rationes suas absolutas; alio modo, secundum particulares rationes huius voluntatis et huius naturae. Utroque modo verum est quod hic dicitur, scilicet obiectum voluntatis esse bonum absolute, naturae vero hoc bonum. Sicut enim et visus et huius visus obiectum formale est color, ita voluntatis et huius voluntatis obiectum est bonum absolute: et similiter naturae et huius naturae obiectum est bonum quod est ipsius naturae perfectio.
VIII. Confirmatur conclusio auctoritate Psalmi, Omnia quaecumque voluit etc.; et ad Ephes. 1, Qui operatur omnia etc.; et Hilarii, in libro de Synodis, Omnibus creaturis substantiam etc.; et infra, Talia enim cuncta etc.
Removetur quoque ex praedictis error dicentium Deum agere de necessitate naturae.
Attendendum quod ista opinio videtur esse Aristotelis et Commentatoris, praesertim VIII Physic., text. et commento 6 usque ad 10 9, ubi aeternitatem motus probant ex eo quod primus motor non potest incipere movere cum prius omnino non moveret; et commento 36 10, ubi ostendunt primum motorem non moveri per accidens, quia tunc posset non moveri, et consequenter non movere, et sic contingeret aliquando nihil moveri, quod ipsi reputant impossibile. Videtur etiam esse opinio Avicennae, IX Metaphysicae, cap. IV.