Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Secunda distinctio creationis ab actione creaturarum est quod actio creaturarum est cum successione, creatio autem est absque successione.

I. Probatur autem primo. Successio est propria motui. Dictum est autem quod creatio non est motus neque mutatio, quae est terminus motus. Ergo etc.

Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod in aliqua actione esse successionem dupliciter intelligi potest. Uno modo, intrinsece et essentialiter: sicut est in calefactione, quae successive fit, et habet partes sibi invicem succedentes. Alio modo, extrinsece et antecedenter, quia videlicet ad ipsam antecedit mutatio successiva: sicut est in illuminatione, ad quam antecedit motus localis; et in generatione substantiali, ad quam antecedit alteratio. Conclusio ergo Sancti Thomae de successione utroque modo intelligenda est: scilicet quod creatio est absque successione tam intrinsece quam extrinsece et antecedenter. Ideo in hac ratione subsumit, quod creatio neque est motus neque est terminus motus: ut per hoc quod non est motus, habeat quod est absque successione intrinseca et essentiali; per hoc vero quod non est terminus motus, habeat quod est absque extrinseca et antecedenti successione.

II. Secundo. Inter esse et non esse, quae sunt quasi extrema creationis, non potest esse aliquod medium. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia in omni motu successivo est aliquod medium inter eius extrema: ut patet ex definitione medii, V Physicorum. Advertendum quod inquit Sanctus Thomas esse et non esse quasi extrema esse creationis, non autem absolute esse extrema: quia, proprie loquendo, creatio non habet duos terminos inter quos sit. Sunt enim proprie termini in actione quae est cum motu: quia ibi est subiectum aliquod transiens a termino a quo ad terminum ad quem. In creatione autem, quia non est motus, non est aliquid subiectum transiens ab uno termino ad alium: sed est ibi tantum, ut dicitur Potentia, q. III, 1, ad 11, effluxus ab agente in factum. Sed tamen quia, secundum modum intelligendi, apprehendimus creaturam, tanquam prius non existentem, postea habere esse; ideo esse et non esse aliquo modo possunt dici termini, prout non existentia rei productae et existentia eius, nullo existente subiecto quod a non esse transeat ad esse, termini productionis dicuntur modo dicto.

  1. Sed occurrit dubium circa rationem. Si ideo in creatione non est successio quia inter esse et non esse medium non cadit, eadem ratione in generatione rei, accipiendo generationem ut etiam includit motum ad introductionem formae substantialis in materia, non erit successio: quia etiam illa est inter non esse et esse. Respondetur: et dicitur primo, quod non est eadem ratio de creatione et generatione. In creatione enim nullum est subiectum quod disponi oporteat ad susceptionem formae substantialis, sicut est in generatione, sed statim post non esse res creata totum suum esse simul accipit: sicut etiam, disposita iam per motum materia ad formam, statim per generationem, quae est terminus motus, res accipit esse. — Item, creatio est inter non esse simpliciter, quod est nullo modo esse, et esse simpliciter, quod est secundum omnes partes suas essentiales simul esse. Generatio autem est inter non esse hoc, et esse hoc, puta inter non esse hominem et esse hominem: cui non esse coniungitur esse alterius formae et accidentium eius, quae oportet per motum abiici, ut introducantur accidentia convenientia formae introducendae. Quia ergo inter accidentia formae abiiciendae sub tali gradu, et accidentia formae inducendae, cadit medium, ad quod prius pervenitur quam ad extremum, ideo inter non esse et esse quae sunt extrema generationis, aliquo modo potest dici quod cadat medium: licet non sit proprie dictum. Cum enim ex aere generatur ignis, et sic ex non esse ignis fit transitus ad esse ignis, oportet prius accidentia aeris ad esse remissum pervenire, et accidentia ignis in esse remisso introduci, quam materia accidentia aeris omnino amittat et formam ignis cum accidentibus intensis suscipiat. Ideo inter non esse ignis coniunctum formae et accidentibus aeris, et esse ipsius ignis, cadit medium. Inter non esse autem et esse quae sunt aliquo modo extrema creationis, non cadit medium: quia in ea consideratur non esse simpliciter, quod scilicet nulli esse aut formae coniungitur; inter tale autem non esse et esse nullum cadit medium. Dicitur secundo quod, accipiendo generationem ut includit motum, non est inter esse et non esse praecise, sed etiam inter esse et esse, puta inter esse aeris et esse ignis.

III. Tertio. In creatione non potest fieri praecedere factum esse. Ergo in ea non est successio. — Patet consequentia. Quia in omni factione in qua est successio, fieri est ante factum esse, ut habetur VI Physicorum. — Antecedens vero probatur. Quia tale fieri creaturae non esset in ipsa creatura quae diceretur fieri, cum non sit ante factum esse; nec in ipso factore, quia moveri non est actus moventis, scilicet ut subiecti, sed moti; nec in aliqua materia facti praeexistente, quia hoc est contra rationem creationis. Ergo etc.

IV. Quarto. Esse substantiale creaturae non est divisibile secundum intensionem et remissionem: cum substantia non suscipiat magis et minus. Nec in creatione praecedunt dispositiones ad esse creaturae: cum materia non praeexistat creationi. Ergo ibi non est successio. — Probatur consequentia. Quia, cum omnis factio successiva sit in tempore, simul dividitur tempus, motus et id super quod transit motus: nam in medietate temporis regulariter motum pertransit medietatem magnitudinis. Divisio autem in formis, divisioni temporis correspondens, attenditur secundum intensionem et remissionem aut ipsius formae quae est terminus motus, aut dispositionum ad talem formam. Ergo, ubi esse non capit intensionem et remissionem, nec sunt dispositiones ad ipsum talem divisionem capientes, ibi non est successio in acquisitione talis esse. Adverte quod ideo dixit Sanctus Thomas regulariter motum in medietate temporis medium magnitudinis pertransire, quia, si aliquid irregulariter moveretur, ut scilicet una pars motus esset intensior altera, hoc non eveniret. De veritate autem huius propositionis visum est in Primo.

V. Quinto. In creatione nihil praeexigitur ex parte materiae. Nec aliquid deest agenti ad agendum, quod postea per motum ei adveniat. Ergo creatio est in instanti. — Probatur consequentia. Quia successio in rerum factione ex defectu materiae provenit, quae a principio non est sufficienter ad receptionem formae disposita. Unde, cum est disposita, formam recipit in instanti: sicut diaphanum, quia semper est in ultima dispositione ad lucem, statim ad praesentiam lucidi illuminatur. Quod si requiritur motus, hoc non est ex parte illuminabilis, sed ex parte illuminantis, ut fiat praesens. Ubi ergo nihil requiritur ex parte materiae; nec ex parte agentis aliquid per motum acquisibile requiritur; ibi oportet factionem instantaneam esse. — Ex iis deducitur quod simul dum aliquid creatur, creatum est: sicut simul aliquid illuminatur et est illuminatum.

Sciendum autem quod, licet simul sit creari et creatum esse, et illuminari ac illuminatum esse, tamen ratione distinguuntur. Quia creari dicit ipsum esse creaturae cum actuali novitate essendi et habitudine actualis dependentiae ad Deum: creatum autem esse dicit ipsum totale esse rei positum in actu a Deo, non autem dicit habitudinem actualis dependentiae cum tali novitate essendi.

Ultimo confirmatur auctoritate Gen. 1. Ubi enim dicitur, In principio — scilicet temporis, secundum Basilium — creavit Deus caelum et terram, datur intelligi creationem instantaneam esse: cum principium temporis sit instans.

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work