Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Postquam determinavit Sanctus Thomas de iis quae intellectualibus positive et affirmative conveniunt, consequenter de iis quae ab eorum natura excluduntur determinat . Circa hoc autem duo facit: primo enim removet ab ipsis materialitatem quantum ad substantiam secundum se; secundo, materialitatem quae est per dependentiam a materia, cap. LI. Quia autem, ubi invenitur materia, invenitur etiam quantitas continua, ideo, ut a notioribus nobis procedat, primo ostendit ipsas substantias non esse corpus; secundo, non esse composita ex materia et forma, capite sequenti.

I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Nulla substantia intellectualis est corpus.

Probatur primo. Intellectus non comprehendit rem aliquam intellectam commensuratione quantitatis: cum se toto intelligat, et comprehendat totum et partes. Ergo nulla substantia intelligens est corpus. — Probatur consequentia. Quia nullum corpus continet aliud nisi commensuratione quantitatis.

Sed non videtur haec ratio efficax esse. Per ipsam enim similiter probaretur quod homo non sit corpus: quia suo intellectu non comprehendit aliquid secundum commensurationem quantitatis.

Respondetur quod, ex eo quod intellectus quantitative nihil comprehendit, arguitur quod substantia quae secundum se totam est intelligens, quae proprie intellectualis substantia dicitur, non est corpus: non autem de substantia quae est secundum partem intelligens, quasi ex intellectuali et corporali substantia composita, cuiusmodi est homo. Ideo obiectio non est contra intentum.

II. Secundo. Intellectus recipit formas substantiales omnium corporum, et tamen non corrumpitur, sed perficitur: cum per ipsas intelligat. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia nullum corpus potest alterius corporis formam substantialem recipere nisi suam formam per corruptionem amittat.

Sed posset aliquis dicere ad hanc rationem quod formae corporum non recipiuntur in intellectu secundum quod sunt substantiae, sed secundum quod sunt accidentia. Et sic ratio non sequitur.

Respondetur quod, cum forma substantialis corporis in materia existens sit eiusdem rationis cum seipsa existente in intellectu, licet habeat alium et alium modum essendi, ut in sequentibus ostendetur , et in materia sit substantia, in intellectu autem accidens; ideo potest absolute dici quod forma substantialis corporis recipitur in intellectu, licet in intellectu esse substantiale non habeat. Corpus autem nullo modo recipit formam substantialem alterius corporis: ideo non potest absolute dici quod alterius corporis formam substantialem recipiat. Fundamentum ergo rationis est quod corpus nullo modo recipit formam substantialem alterius corporis: intellectus autem, absolute loquendo, recipit corporum formas, licet secundum esse spirituale et immateriale recipiantur, propter conditionem intellectus suscipientis.

III. Tertio. Quod recipitur in corpore, recipitur in eo secundum quantitatis divisionem. Ergo forma non recipitur in corpore nisi individuata. Ergo, si intellectus sit corpus, formae rerum intelligibiles recipiuntur in ipso individuatae. Ergo intelligit tantum particularia. — Hoc consequens est falsum. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia principium diversitatis individuorum eiusdem speciei est divisio materiae secundum quantitatem. — Ultima quoque probatur. Quia intellectus intelligit res per formas earum quas penes se habet.

  1. Circa ultimam consequentiam hic adductam dubitatur. Quia forma quae est in hoc intellectu, secundum rei veritatem est individua et singularis, numeraliter distincta a forma eiusdem rationis existente in alio intellectu. Et tamen per ipsam intellectus intelligit universale. Ergo illa consequentia falsa est.

  2. Ad huius evidentiam, considerandum est quod, cum natura materialis existens in intellectu et sit natura materialis, eiusdem scilicet rationis existens cum natura quae est extra intellectum; et habeat in intellectu esse immateriale et intelligibile, tanquam accidens et forma ipsius: in duplici rerum ordine collocatur, scilicet in ordine intelligibilium ex parte sui modi essendi, et in ordine materialium ex parte suae rationis. Verbi gratia, natura lapidis in intellectu existens habet quod sit species intelligibilis intellectus et eius accidens intellectuale; et habet quod sit natura lapidis. Si consideretur ut est in ordine intelligibilium, sive ut est forma intelligibilis intellectus unius, sic est individua et singularis: habet enim esse distinctum ab alia specie intelligibili eiusdem rationis existente in intellectu alterius; nam accidentia eiusdem rationis numeraliter et individualiter distinguuntur ex numerali distinctione subiectorum in quibus sunt. Si autem consideretur ut est natura materialis eiusdem rationis cum forma per ipsam repraesentata quae est in materia, sic non est individua aut singularis, sed est universalis et abstracta atque illimitata: non enim est forma huius aut illius lapidis, habens esse materiale determinatum ad hic et nunc ut habet formam huius lapidis; sed est forma lapidis absolute et abstracte; sive, non est hic aut ille lapis, sed est absolute lapis habens esse immateriale; et non distinguitur ab aliis particularibus lapidibus sicut unus particularis lapis ab alio, sed sicut natura universaliter et absolute sumpta a singularibus illius naturae. Unde esse illius, si consideretur ut est esse formae intelligibilis, est esse individuum et singulare; si autem consideretur ut esse naturae lapidis, est universale et illimitatum; sicut, si esset albedo separata ab omni subiecto, non esset haec aut illa albedo, sed esset absolute albedo, licet esset unum ens ab omni alia albedine distinctum.

Natura ergo existens in intellectu, secundum suam rationem considerata qua est talis forma, non est individua et singularis, quia non magis est huius quam illius singularis forma, sed est absolute et illimitata talis forma: secundum autem quod est accidens intellectus, tanquam eius forma intelligibilis, est individua et singularis. Quia vero talis species repraesentat formam quae est ad extra inquantum est eiusdem rationis cum ipsa, secundum quem modum diximus ipsam esse universalem, non autem repraesentat materiam individualem; ideo per ipsam intellectus universale cognoscit primo et per se, tanquam per ipsam primo repraesentatum, non autem singulare nisi secundario et indirecte. At quia est principium eliciendi intellectionem inquantum forma intellectus, secundum quem modum diximus ipsam esse singularem et individuam, ideo intellectio per ipsam elicita est individua et singularis, ab alia intellectione eiusdem speciei numeraliter distincta.

Ad argumentum ergo dicitur quod forma existens in intellectu nostro non est individuata et singularis ut est in ordine materialium secundum suam rationem, sed est universalis. Ideo non oportet ut per ipsam singularia tantum illius rationis cognoscat. Sed si intellectus esset corpus, forma in ipso recepta esset individua et singularis sicut forma huius lapidis: quia corpus individualiter tantum recipit et materialiter. Ideo cognosceret intellectus per eam tantum particularia. Et sic consequentia tenet, posito quod intellectus sit corpus: non valet autem si ponamus ipsum esse incorporeum.

IV. Quarto. Intellectus non intelligeret nisi corpora: quia nihil agit ultra suam speciem (scilicet virtute propria: sed bene ut instrumentum alterius). Hoc autem est falsum: quia intelligimus multa quae non sunt corpora. Ergo etc.

Quinto. Substantia intelligens non est corpus infinitum. Quia illud non datur. — Nec finitum. Quia virtus intellectus est quodammodo infinita in intelligendo: intelligit enim species numerorum, figurarum et proportionum in infinitum; et universale, quod est virtute infinitum secundum suum ambitum, cum contineat individua quae sunt potentia infinita. In corpore autem finito non potest esse virtus infinita. — Ergo etc.

  1. Sed videtur ista ratio non concludere. Licet enim virtus simpliciter infinita non possit esse in corpore finito, nihil tamen prohibet virtutem secundum quid infinitam in corpore finito esse: nam ignis habet virtutem comburendi in infinitum, si sibi in infinitum apponatur combustibile; et caelum habet virtutem generandi in infinitum corpora. Ergo, non obstante virtute intellectus quodammodo sive secundum quid infinita, posset intellectus esse corpus finitum.

Respondetur quod quantitas virtutis quae consideratur ex obiecto, attenditur secundum magnitudinem obiecti: ut maior sit virtus quae in maius obiectum potest; et virtus sit infinita quae potest in infinitum obiectum; simpliciter quidem infinita quae potest in infinitum simpliciter; secundum quid autem infinita quae potest in infinitum secundum quid. Et ideo intellectum intelligere numeros in infinitum, arguit virtutem infinitam secundum quid, inquantum intellectus non adeo magnum numerum apprehendit quin maiorem possit apprehendere; et similiter intelligere universale, quia universale simul continet infinita; hoc est enim obiectum intellectus esse magnitudinis et perfectionis aliquo modo infinitae.

Dico igitur quod virtus ignis non est infinita secundum quid secundum quantitatem perfectionalem, nec virtus solis: quia, licet possint in infinita secundum numerum, non tamen possunt in infinita secundum speciem; infinitas autem obiectorum secundum numerum non ostendit magnitudinem infinitam virtutis, quia minima virtus, si perpetuo duret, in infinitos effectus secundum numerum potest. Intellectus autem potest in infinita secundum speciem: quia augmentum numerorum in infinitum est secundum species. Et similiter universale est quodammodo secundum speciem infinitum: inquantum secundum se non est ad hoc aut illud singulare limitatum, sed dicit aliquid illimitatum in sua specie, in quod potest intellectus secundum se, non autem solum ut in singularibus invenitur. Et ideo ex hoc quod intellectus in haec obiecta infinita potest, optime ostenditur quod est infinitae quodammodo virtutis et perfectionis intrinsece, non autem solum extrinsece.

V. Sexto. Duo intellectus se invicem continent et comprehendunt: dum unus alium intelligit. Non autem duo corpora: cum corpus continens excedat contentum. Ergo etc.

Septimo. Intellectus supra seipsum in agendo reflectitur. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia nullius corporis actio reflectitur super agentem: cum ostensum sit in Physicis quod nullum corpus a seipso movetur nisi secundum partem.

Octavo. Intellectus intelligit se intelligere. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia actus corporis non terminatur ad actionem, nec motus ad motum.

Confirmatur. Quia Sacra Scriptura substantias intellectuales spiritus nominat, quo modo consuevit Deum incorporeum nominare, iuxta illud Ioan. IV, Deus spiritus est: dicitur enim Sap. VII: Est autem in illa etc.

Excluditur autem per hoc error antiquorum, qui nullam substantiam nisi corpoream esse ponebant. Et Christianorum quorundam dicentium animam esse corpus effigiatum.

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work