Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Exclusis et eliminatis erroribus circa intellectum atque animam intellectivam, quibus volebant nonnulli effugere substantiam spiritualem esse corporis formam, accedit tertio loco Sanctus Thomas ad veritatis determinationem , vultque ostendere substantiam spiritualem corporis formam esse posse.

Circa hoc autem duo facit. Primo enim ostendit talem substantiam posse corpori ut formam uniri. Secundo ostendit ipsam, licet uniatur corpori, non tamen a materia totaliter comprehensam esse, aut ei sicut aliae formae materiales immersam, circa medium huius capitis .

I. Primum probat tribus rationibus. Sed antequam probetur conclusio, advertendum quod ita intelligendum est substantiam spiritualem posse uniri corpori ut formam, quo modo superius est ostensum, cap. LXV , viventia componi ex anima et corpore secundum rem. Non enim sic accipitur quasi dicta substantia informare possit compositum ex materia et forma corporea distincta a substantia spirituali, et cum ipsa in eodem composito simul manente. Hoc enim est impossibile, secundum doctrinam Sancti Thomae, tenentis in uno composito substantiali unam dumtaxat formam substantialem esse posse. Sed nomine corporis intelligitur aut materia sub quantitate, quae intelligitur praecedere formam in materia secundum ordinem causae materialis, licet secundum ordinem causae formalis sit e contrario; aut corpus praeexistens animae, quod tamen in adventu animae corrumpitur secundum substantiam, sed virtute remanet in composito ex materia et anima intellectiva.

Hoc declarato, arguitur primo ad conclusionem a sufficienti divisione, sic. Substantia intellectualis non unitur corpori solum ut motor, ut Plato posuit, neque continuatur ei solum per phantasmata, ut Averroes dixit, sed ut forma. Neque tamen intellectus quo anima humana intelligit, est praeparatio in natura humana, ut dixit Alexander; neque complexio, ut Galenus; neque harmonia, aut corpus, aut sensus, aut imaginatio, ut antiqui dixerunt. Ergo anima humana est substantia spiritualis corpori unita ut forma. Ergo etc.

II. Secundo . Substantia spiritualis potest esse principium formale essendi substantialiter materiae, et potest in uno esse cum materia convenire. Ergo potest esse forma corporis.

Patet consequentia. Quia illa duo requiruntur tanquam sufficientia ad hoc quod aliquid sit forma substantialis alicuius: scilicet, ut sit principium essendi substantialiter ei cuius est forma, principium videlicet non effectivum, sed formale, quo aliquid est et denominatur ens; et ut forma et materia conveniant in uno esse, in quo subsistit substantia composita ex materia et forma, quae est una secundum esse, quod non convenit principio effectivo cum eo cui dat esse.

Antecedens vero probatur quoad utramque partem. Quoad primam quidem: quia, si illud non posset substantiae spirituali convenire, hoc pro tanto esset quia est subsistens, ut superius est probatum; rei enim subsistenti videtur repugnare ut sit principium formale essendi materiae, quasi esse suum communicans materiae. Sed hoc non obstat. Quia non inconvenit quod idem sit esse in quo subsistit compositum et ipsa forma: cum compositum non sit nisi per formam, nec seorsum utrumque subsistat, et per consequens esse formam alterius non tollit ab ipsa subsistentiam.

Quoad secundam vero partem probatur: quia, si aliquid prohiberet substantiae spiritualis et materiae esse unum esse, hoc pro tanto esset quia sunt diversorum generum, et illa est nobilior substantia quam materia; diversorum autem generum diversus est modus essendi, et nobilioris substantiae nobilius est esse. Sed hoc non obstat: quia illud esse non est eodem modo substantiae spiritualis, et materiae. Est enim materiae ut recipientis, et subiecti ad aliquid altius elevati: substantiae autem spiritualis ut principii, et secundum propriae naturae congruentiam.

  1. Ad evidentiam probationis primae partis antecedentis, considerandum quod, si esse per se subsistens acciperemus prout idem est quod hoc aliquid proprie sumptum, quod est subsistens completum in natura alicuius speciei, repugnaret utique subsistenti esse formam alicuius materiae: quod enim est in se completum in specie, non potest esse pars alterius speciei, ut dicitur VII Metaphysicae . Sed sic non accipit hoc loco Sanctus Thomas esse per se subsistens, sed prout excludit inhaerentiam accidentis et formae materialis. Sic enim subsistere est habere esse independens a subiecto et materia. Unde anima intellectiva dicitur subsistens, quia habet esse a materia non dependens, eo quod non sit immersa materiae, nec de potentia materiae sit educta. Sic autem subsistenti non repugnat esse principium formale essendi materiae: potest enim aliquid suum esse formaliter communicare materiae, et tamen a materia non dependere secundum esse.

Circa secundam partem antecedentis et eius probationem, attendendum quod anima intellectiva, cum sit substantia a materia non dependens secundum esse, pertinet aliquo modo ad ordinem substantiarum immaterialium et intellectualium. Omnes autem aliae formae substantiales, cum secundum esse a materia dependeant, educanturque de potentia materiae, ad ordinem rerum sensibilium et materialium omnino pertinent. Inde provenit quod, cum materia aliqua forma materiali informatur, non dicitur trahi ad aliquid superioris ordinis et elevari: cum tam materia quam forma materialis ad eundem rerum ordinem pertineant. Cum autem per animam intellectivam informatur, trahitur ad esse superioris ordinis: quia anima intellectiva, cui suum esse secundum propriae naturae congruentiam convenit, pertinet ad genus immaterialium, quod genus est superius et dignius genere sensibilium. Non est autem inconveniens id quod est inferioris ordinis, trahi aliquo modo et elevari ad quandam participationem superioris ordinis: videmus enim in nobis cogitativam virtutem, quae ad naturam sensitivam pertinet, propter hoc quod in eadem essentia animae cum intellectu radicatur, ad aliquam rationis intellectusque participationem elevari, dum particulares propositiones format, ratiocinaturque circa singularia. Propter haec ergo bene inquit Sanctus Thomas quod esse substantiae spiritualis informantis materiam est materiae tanquam subiecti ad aliquid altius elevati.

III. Circa autem totum antecedens et eius probationes simul dubitatur. Videtur enim ex dictis sequi quod idem sit esse in quo subsistit anima intellectiva, et compositum ex ipsa et materia, qui est homo. Hoc autem non placet Scoto, in Quarto, d. xliii, q. 1, et in Quolibetalibus, q. ix: immo contra hoc multipliciter arguit.

Et primo, sic . Omne ens habet aliquod esse proprium. Homo, ut homo, est aliquod ens: non tantum anima. Ergo habet aliquod esse proprium, et non tantum esse animae.

Secundo . In hoc videtur (Sanctus Thomas) contradicere sibi ipsi. Quia ipse tenet alibi, scilicet IV Sent., d. xliii, q. 1, a. 1, quª 1, ad 4, quod « status animae in corpore est perfectior quam status eius extra corpus, quia est pars compositi, et omnis pars est materialis respectu totius ». Tunc arguitur sic. Quod habet totaliter idem esse proprium, non est imperfectius ex hoc solo quod non communicat alii illud esse: cum perfectio naturaliter praesupponatur ei quod est communicare perfectionem. Sed, per te, anima totaliter habet idem esse separata et coniuncta: immo esse quod est totale esse hominis quando communicatur corpori. Ergo ipsa in nullo est imperfectior pro eo quod non communicat idem esse corpori. Cuius oppositum dixisti.

Tertio . Sequeretur quod anima non esset imperfectior in essendo quam homo. Hoc est falsum. Ergo etc. — Probatur consequentia: quia habentia idem esse sunt aeque perfecta in essendo.

Quarto . Esse compositi corrumpitur: quia non manet esse totius nisi maneat totum habens illud esse; et universaliter nullius esse actuale videtur manere idem, nisi manente illo quod actualiter habet illud esse. Esse autem animae est incorruptibile. Ergo non est idem esse animae et esse hominis.

Propter haec distinguit ipse, ubi supra, in Quolibetalibus, de duplici esse, inquiens quod dupliciter accipi potest. Uno modo, pro eo quo primo formaliter aliquid recedit a non esse: et hoc est illud per quod aliquid est extra intellectum et potentiam suae causae. Alio modo, pro ultimo actu, cui scilicet non advenit aliquis alius actus dans esse simpliciter; et ipsum dicitur simpliciter habere esse cui primo convenit esse sic dictum; primo, inquam, sic quod non sit alicui alteri ratio essendi illo esse. Secundum primum modum, cuiuslibet entis extra intellectum et causam est proprium esse. Quantum vero ad secundum modum, solum compositum perfectum in specie habet esse simpliciter: pars autem eius dicitur esse per accidens tantummodo, vel, magis proprie, participative, per istud esse totius.

Ex his elicit duo. Primum est, quod anima intellectiva est per se ens, primo modo accipiendo esse: non autem secundo modo, nisi improprie et secundum quid. — Secundum est, quod formae et totius non est idem esse primo modo, sed bene secundo modo: licet non eodem modo sit utriusque, sed totius primo, partis autem participative.

IV. Ad huius difficultatis evidentiam, tria sunt facienda: primo, impugnabitur brevibus haec Scoti positio; secundo, declarabitur positio Sancti Thomae ; tertio, respondebitur ad argumenta .

Quantum ad primum, arguitur contra hanc positionem dupliciter. Primo sic. Supponitur primo, quod forma, antequam materiae adveniat, nullum esse habeat actu in natura: quia non est extra potentiam suae causae nisi cum in materia producitur; nisi velimus ponere formas esse ante materias, quod reprobatur a Philosopho, XII Metaphysicae . — Supponitur secundo, quod in eodem instanti reali quo forma advenit materiae, constituitur et resultat compositum ex materia et forma, et illud accipit esse.

Tunc arguitur sic. In eodem instanti forma unitur materiae, et est compositum ex materia et forma. Ergo in eodem instanti forma accipit esse actuale et compositum. Sed, per te, ista esse actualis existentiae sunt distincta. Ergo in eodem instanti ab una forma sunt duo esse. Hoc est falsum. Ergo aliquod praemissorum. Non primum antecedens: ex secundo supposito. Nec prima consequentia: ex primo et secundo supposito. Ergo minor subsumpta: quae erat tua positio. — Probatur falsitas consequentis. Ab una forma est tantum unus effectus formalis: una enim albedo facit unum esse album. Sed esse actualis existentiae est effectus formalis formae. Ergo ab una forma erit tantum unum esse actuale. Non erit ergo aliud esse actuale formae, et aliud esse actuale compositi.

  1. Secundo. Anima intellectiva habet aliud esse actuale ab esse compositi. Ergo tam ipsa quam compositum erit per se ens, accipiendo esse secundo modo. Sed hoc est contra positionem tuam. Ergo antecedens non est verum.

Probatur consequentia. Esse quo anima intellectiva existit, est ultimus actus, cui non advenit aliquis alius dans esse simpliciter; et ipsa anima, cui primo convenit illud esse, ita quod non est alicui alteri ratio essendi illo esse, dicitur simpliciter habere esse. Ergo anima est per se ens illo modo. Et similiter, per te, compositum est per se ens. Ergo etc. — Patet consequentia ex tua positione.

Probatur antecedens. Quoad primam partem quidem: quia in homine non est aliqua alia forma adveniens animae intellectivae dans illi esse substantiale et esse simpliciter. Constat enim quod nulla forma partis advenit in homine post ipsam: cum per eam homo sit homo. — Non etiam advenit forma totius, quae est essentia, tanquam dans esse simpliciter: non enim essentia compositi est principium formale essendi simpliciter, et maxime parti, sed est proprium susceptivum esse. — Non etiam advenit aliud esse. Tum quia una actualis existentia non informatur per aliam ita quod sit in actu per aliam actualem existentiam: sicut nec una albedo est alba per aliam albedinem. Tum quia illud aliud esse non posset esse aliud quam esse compositi: hoc autem non facit animam intellectivam esse simpliciter, sed compositum, animam autem per accidens sive participative, ut dicis. — Ergo esse quo anima intellectiva existit, est ultimus actus, cui non advenit aliquis alius actus dans esse simpliciter.

Quoad secundam etiam partem probatur: quia de anima, cui primo convenit suum esse proprium ita quod per illud nihil aliud est, potest vere dici absolute quod est; et quod illud esse secundum quod dicitur esse, habet integre et perfecte, non autem tantummodo participative. Ergo potest illam dici habere esse simpliciter per illud esse. — Patet consequentia. Quia de aliquo verum est dicere quod simpliciter habet esse, etiam secundum te, quando absque aliqua additione de ipso verum est dicere quod est, et non tantum participative habet esse illud quo esse et existere dicitur. — Antecedens vero probatur, quoad primam partem, ex differentia esse substantialis et accidentalis. Per esse enim substantiale res absolute et absque alia additione dicitur esse; per accidentale autem dicitur esse cum aliqua additione, non absolute, per esse enim albedinis non dicitur absolute paries esse, sed esse albus, et sic de aliis esse accidentalibus; per esse autem animae dicimus absolute hominem esse, et sic de aliis. Unde apud omnes philosophos, differt forma substantialis ab accidentali quia substantialis dat esse simpliciter, accidentalis autem esse secundum quid. — Quoad secundam vero partem probatur: quia esse quod convenit animae, distinctum ab esse compositi, per te, est illi proprium. Ergo convenit sibi non participative ab alio cui prius conveniat.

V. Quantum ad secundum , pro declaratione opinionis Sancti Thomae, considerandum quod, cum anima intellectiva omnino ab extrinseco producatur, aliae autem formae per agens naturale educantur de potentia materiae; sit tamen forma materiae sicut et aliae formae materiales: in aliquibus convenit cum aliis formis specificis, et in aliquibus differt.

Convenit enim cum illis in tribus, in tribus vero differt. Primo enim convenit, quia per unionem utriusque formae cum materia constituitur compositum, quod est susceptivum esse actualis existentiae, et habet essentiam completam in specie. — Secundo, quia utraque dat esse et materiae et composito. — Tertio, quia per unum et idem esse existit materia, forma et compositum. Cum enim unius rei sit tantum una forma substantialis, oportet ut ipsius sit etiam tantum unum esse actuale: ab una enim forma, ut iam probavimus, est tantum unum esse.

Differunt vero, primo, quia illae non subsistunt in suo esse, sed habent esse a materia dependens: eo quod de potentia materiae educantur, utpote a materia comprehensae, et ordinem rerum materialium non excedentes. Intellectiva autem est per se in suo esse subsistens: non enim educitur de potentia materiae, et habet esse a materia non dependens; licet in fieri, et a principio, in ipsa accipiat esse. Unde, non fit quidem nisi in materia, sed tamen absque materia, cum ab ipsa separatur, retinet esse. — Secundo, quia esse quod dat forma materialis, cum sit materiale, sicut et forma materialis est, primo et per se convenit composito ex materia et forma, tanquam ei quod perfectionem gradum in natura materiali tenet: secundario autem convenit formae, inquantum videlicet est pars compositi. Esse autem quod dat anima intellectiva, secundum se est immateriale, sicut et ipsa forma est immaterialis: Ideo primo et per se convenit animae, quae immaterialis est: secundario autem convenit composito, tanquam videlicet ei quod aliqualiter ad ordinem immaterialium per animam intellectivam elevatur. — Tertio, quia esse quod dat forma materialis, cum sit primo et per se compositi, corrupto composito non remanet. Esse autem animae intellectivae, quia non est primo et per se compositi, sed ipsius animae, non desinit corrupto composito, sed remanet in ipsa anima retrahente ad se esse quod materiae communicabat.

Ex iis patet quod non oportet ut aliud sit esse animae intellectivae et aliud esse hominis, loquendo de esse actualis existentiae, sicut nec in rebus materialibus aliud est esse formae et aliud esse compositi: sed per idem esse existit anima intellectiva et homo, ipsa quidem primo, homo autem secundario.

VI. Sed circa dicta occurrunt duo dubia. Primum, circa id quod dictum est, animam intellectivam non educi de potentia materiae, atque idcirco habere esse subsistens. Si enim hoc est, sequitur quod anima intellectiva non sit in potentia materiae: repugnat enim ipsam esse in potentia materiae; et quod, cum in materia actu introducitur, de potentia materiae non educatur. Hoc autem est falsum: quia tunc generatio hominis non esset naturalis; per ipsam enim non introduceretur forma naturalis in materia, sed forma supernaturalis.

Secundum est, quia dictum est esse hominis primo et per se convenire animae, secundario vero homini. Hoc enim non videtur verum. Nam unumquodque, sicut se habet ad esse, ita ad operari, et e converso, ut habetur Prima, q. LXXV, a. 2. Sed homini convenit primo et per se operari, non autem animae, saltem quantum ad operationes sensitivae et vegetativae partis: cum illae sint operationes coniuncti. Ergo homini convenit primo et per se esse, non autem animae.

  1. Ad primum horum dicitur, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. xc, a. 2, ad 2, et de Spiritualibus Creaturis, a. 2, ad 8, item inferius in hoc Secundo, cap. LXXXVI, quod formam educi de potentia materiae nihil aliud est quam materiam educi de potentia in actum illius formae, quia videlicet forma prius erat in materia potentialiter et indistincte, postmodum vero per transmutationem materiae fit actu in ipsa materia. Unde ad hoc ut forma educatur de potentia materiae, oportet ut prius contineatur in ea ut in causa materiali; et per consequens ut dependeat ab ipsa secundum genus causae materialis; quod est dictu ut secundum esse suum a materia sustentetur sic ut sine materia esse non possit. Cum ergo anima intellectiva a materia secundum esse suum non dependeat, constat quod de potentia materiae non educatur: et per consequens quod non contineatur in potentia materiae; potentia dico naturali, non autem obedientiali.

Unde negatur falsitas consequentis. Et cum probatur quia generatio hominis non esset naturalis, negatur consequentia. Non solum enim dicitur generatio naturalis per quam materia educitur de potentia in actum formae praeexistentis in ipsa potentia naturali, sed etiam quia per ipsam ab agente naturali unitur materiae forma quae non erat in materia in potentia naturali, sed tantum ab extrinseco producitur. Nam dispositiones materiales facientes ad unionem animae cum materia, quae sunt ultima necessitas ad formam, naturales sunt, et ab homine producuntur virtute suae naturae. Ideo generatio, per quam introducuntur tales dispositiones in materia, quibus mediantibus fit unio animae cum materia, est naturalis et non supernaturalis. — Cum autem probatur consequentia quia non introduceretur forma naturalis, negatur consequentia. Licet enim anima non sit naturalis ex eo quod sit in potentia naturali materiae, est tamen naturalis quia ad unionem cum materia naturaliter inclinatur.

  1. Ad secundum dicitur primo, quod utique oportet ut homo per se subsistat, sicut et anima: cum primo et per se quasdam operationes operetur, sicut et anima per se intelligit et vult. Non tamen oportet ut esse illo modo primo et per se conveniat homini quo modo convenit animae.

Propter quod dicitur secundo, quod esse dupliciter potest intelligi primo et per se alicui convenire. Uno modo, secundum quod ly primo excludit absolute susceptivum esse cui per prius esse formaliter conveniat. Et sic primo et per se convenire alicui est illud habere esse, et non per aliquid cui per prius illud esse conveniat. — Alio modo, ut excludat non quodcumque existens per prius illo esse, sed tantum existens tanquam hoc aliquid et suppositum. Et sic convenire esse alicui primo et per se est habere esse, et non per aliud cui per prius conveniat tanquam supposito per se existenti.

Primo modo, esse animae intellectivae convenit primo et per se, quia nulli existenti absolute per prius convenit: prius enim intelligimus ipsam animam per creationem fieri et habere esse, deinde illud esse communicari materiae et composito per ipsam animam. Unde inquit Sanctus Thomas I Sent., d. VIII, q. v, a. 2, ad 2, quod habet in se esse perfectum, et quod hoc ipsum esse quod est animae per se, fit esse coniuncti; et ad 8 , inquit quod animae intellectivae proprie debetur fieri, et corpus trahitur ad esse eius. Item, de Spiritualibus Creaturis, art. 2, ad 3, ait quod anima habet esse subsistens supra materiam elevatum, et quod ad huius esse communionem recipit corpus, ut sit unum esse animae et corporis, quod est esse hominis. In hoc autem, ut dictum est superius , differt a materiali forma: quia esse non prius convenit formae materiali quam composito; sed compositum sicut est illud quod proprie fit, forma autem non fit proprie, sed est id quo aliquid fit, ita compositum est id quod primo et proprie est, forma vero est id quo est, non autem id quod est, nisi improprie.

Secundo vero modo, esse primo et per se convenit composito, scilicet homini: quia, licet per prius conveniat animae, non tamen convenit illi tanquam supposito, sed tanquam formae quae est pars hominis, licet non habeat esse dependens a materia.

Ad dubium ergo dicitur quod argumentum verum concludit, accipiendo primo et per se secundo modo. Sicut enim operationes vegetativae et sensitivae partis sunt primo et per se compositi tanquam suppositi agentis, ita esse convenit illi primo et per se tanquam supposito. Hoc autem non repugnat ei quod superius diximus, esse, inquam, primo et per se convenire animae: quia illud intelligebamus de primo et per se primo modo; sic enim esse primo et per se convenire potest formae non immersae materiae, cuiusmodi est anima intellectiva.

VII. Quantum ad tertium , respondendum est obiectionibus Scoti . Ad primam enim, negatur antecedens. Iam enim diximus , de mente Sancti Thomae, et expresse hoc loco habetur, quod idem est esse actualis existentiae formae, materiae et compositi.

  1. Pro solutione vero secundi, notandae sunt duae distinctiones. Prima est, quod dupliciter possumus loqui de esse: scilicet secundum quod nominat essentiam rei, quo modo dicitur definitionem significare quod quid est esse rei; et secundum quod nominat actualem existentiam. — Secunda est, quod anima intellectiva, cum sit forma corporis, et virtutem habeat intelligendi, dupliciter potest considerari: scilicet inquantum forma corporis, et inquantum est intellectus sive intellectiva. Inquantum forma corporis, concurrit cum corpore tanquam pars ad constitutionem naturae specificae: inquantum intellectiva, supergreditur capacitatem materiae. Unde perfectio ipsius simpliciter est secundum quod ad naturam specificam pertinet, cum essentialiter sit pars speciei: perfectio autem secundum quid est secundum virtutem intelligendi, quia perfectio essentialis absolute est prior secundum naturam perfectione accidentali.

Ad argumentum ergo dicitur primo, quod determinatio haec non contradicit doctrinae Sancti Thomae, immo est illi maxime conformis. Non enim contradicunt statum animae esse perfectiorem in corpore quam extra corpus, et esse unum et idem esse animae et hominis.

Dicitur secundo, loquendo de esse actualis existentiae, quod maior est falsa. Multas enim imperfectiones potest aliquid habere ex hoc quod non communicat esse suum alteri. Prima est imperfectio secundum naturam speciei. Si enim istud secundum naturam suam sit pars speciei, si separetur a toto, caret integritate suae naturae specificae. Nulla enim pars separata a toto habet perfectionem naturae : nam, cum totum comparetur ad omnes suas partes ut forma ad materiam, si pars a toto separetur, non erit sub sua naturali et specifica forma, et per consequens non erit secundum perfectionem specificam perfecta. Et sic intelligit Sanctus Thomas animam esse imperfectiorem separatam a corpore quam in corpore: ut patet IV Sent., ubi supra , et d. XLIX, q. I, a. 4 ; et Prima Parte, q. LXXXIX, a. 2, ad 1; et Spiritual. Creaturis, a. 2, ad 5; et de Anima, a. 17, ad 1. — Secunda imperfectio est secundum similitudinem ad Deum. Ut enim habetur Potentia, q. v, 10, ad 5, et Quarto, d. XLIII, q. 1, a. 1, quª 1, ad 4, unumquodque tanto est Deo similius simpliciter, quanto habet magis quod suae naturae conditio exigit: sicut cor motum similius est Deo immobili quam quiescens. Unde quod secundum suam naturam est pars speciei, et est ordinatum ad formalem communicationem sui esse, cuiusmodi est anima intellectiva, si non communicet suum esse et non sit actu pars, non perfecte Deo assimilatur. — Tertia imperfectio est secundum causalitatem. Ut enim dicitur de Spiritualibus Creaturis, ubi supra, non est aliquid perfectum in sua natura nisi actu explicari possit quod in eo virtute continetur. Unde anima separata est imperfecta secundum naturam: quia non possunt ab ea effluere potentiae organicae, quae natae sunt ab ipsa effluere inquantum potest materiam informare. — Patet ergo quod multis ex causis illa maior est falsa. Ad probationem dicitur quod utique perfectio praesupponitur ei quod est communicare: non tamen omnis perfectio rei, neque omnis modus perfectionis, praesupponitur illi communicationi. Et sic praesupponitur illi communicationi perfectio animae quae est secundum propriam entitatem, non autem aliae perfectiones natae illi convenire.

Dicitur tertio, ad minorem, quod illam intelligit Sanctus Thomas de esse actualis existentiae, non autem de esse essentiali, quod est esse specificum. Non enim eandem essentiam specificam completam habet anima separata et coniuncta: cum, separata anima a corpore, non maneat essentia totius, quae animam coniunctam quodammodo informabat.

Dicitur quarto, ad maiorem declarationem, ex doctrina Sancti Thomae in locis praeallegatis, quod licet anima coniuncta corpori sit perfectior inquantum forma et quantum ad naturam specificam, inquantum tamen intellectus, et quantum ad actum intelligendi, est perfectior separata: quia intelligere convenit ipsi ut est supra materiam elevata; unde et non fit mediante aliquo organo corporeo. — Hoc autem intelligendum est de separatione a corpore corruptibili, ut dicitur Quarto, d. XLIX, ubi supra: tale enim, quia non perfecte perficitur per animam, habet aliquid actioni animae resistens et illam impediens. Sed si a corpore removeatur id per quod actioni animae resistit, ut evenit in corpore glorioso, tunc anima, quantum ad virtutem intelligendi, est perfectior in corpore quam separata: quia tunc etiam est in sua natura perfectior; quanto autem aliquid est perfectius in sua natura, tanto potest perfectius operari, — si videlicet omnia deducantur impedimenta. Quod dico quia stat quod aliquid sit perfectius absolute secundum naturam, et tamen non possit perfectius operari, propter impedimenta illi esse perfecto coniuncta. Unde anima in corpore corruptibili, licet secundum naturam sit perfectior, tamen non perfectius operatur opera intellectus, quia corpus corruptibile habet aliquid actionem animae impediens.

  1. Ad tertium dicitur quod anima est imperfectior quam homo in essendo quantum ad esse quidditativum et essentiale, ut dictum est : non autem quantum ad esse existentiae, quod diximus esse unum animae et hominis; nisi forte quantum ad modum habendi, inquantum scilicet homo habet illud per modum suppositi, anima autem per modum formae non dependentis a materia. Unde, loquendo de esse existentiae, negatur falsitas consequentis. — Si autem consequens intelligatur de esse quidditativo, negatur consequentia. Et ad probationem, negatur assumptum: non enim habentia idem esse existentiae sunt aequalia in essendo quidditative.

  2. Ad quartam dicitur quod esse existentiae compositi dupliciter potest considerari: scilicet absolute; et ut est compositi. Si primo modo accipiatur, negatur antecedens pro prima parte. Esse enim compositi non corrumpitur, licet essentia eius corrumpatur, sed manet in anima separata. — Si secundo modo accipiatur, negatur consequentia. Potest enim esse animae, quod etiam erat esse coniuncti, desinere actuare coniunctum, et tamen manere in anima separata unum et idem.

VIII. Tertia ratio Sancti Thomae est ista. Semper invenitur infimum supremi ordinis contingere supremum inferioris generis: ut est de mente Dionysii, VII cap. de Div. Nom.; et patet etiam exemplariter in ostreis, quae cum sint infima in genere animalium, parum excedunt vitam plantarum. Sed anima est infima in genere substantiarum intellectualium: ut ex modo intelligendi percipi potest. Ergo est accipere aliquid in genere corporum, corpus scilicet humanum, aequaliter complexionatum, simile caelo inquantum a contrariis elongatur, quod attingit ad animam intellectivam.

Confirmatur ex eo quod dicitur in Libro de Causis: Anima est quidam horizon et confinium corporeorum et incorporeorum, inquantum scilicet est forma incorporea, sed tamen est corporis forma.

Advertendum quod ista ratio non de necessitate convincit, quia posset aliquis dicere quoniam, licet infimum superioris contingat supremum inferioris, non tamen oportet ut sit eius forma: sed est quaedam persuasio. Unde, ad hoc insinuandum, proposuit quod in hoc mirabilis rerum connexio considerari potest. Hic enim modus loquendi dat intelligere quod, supposito animam intellectivam esse formam corporis, potest illius quaedam congruitas et convenientia assignari. Ostenditur autem hoc clarissime ex Quaest. de Spiritualibus Creaturis, art. 6, ubi, respondens Sanctus Thomas ad primum argumentum, quo arguebatur, per propositionem Dionysii, oportere corpus caeleste esse animatum quia est supremum corpus, anima autem intellectiva est infimum in natura spirituali, inquit quod corpus caeleste attingit substantias spirituales inquantum inferior ordo substantiarum spiritualium corporibus caelestibus unitur per modum motoris.

  1. Sed quia posset aliquis haesitare circa hanc conclusionem, quia non videtur quomodo ex substantia spirituali et materia possit fieri unum: respondet quod ex eis non minus fit unum quam ex forma ignis et eius materia. Immo, forte magis: quia illa forma magis vincit materiam. Loquitur autem dubitative, quia non refert ad eius propositum quid horum dicatur: an scilicet magis fiat unum ex illis, an non fiat magis unum. — Quomodo autem possit magis fieri unum ex anima et materia, ostensum est superius in Primo, cap. XVIII, in quinta ratione .

  2. Circa hanc tertiam rationem dubitatur. Quia si idcirco conveniens est animam intellectivam uniri corpori ut formam, quia infimum superioris attingit supremum inferioris, videtur quod debuerit anima uniri corpori caelesti, illud enim est supremum inter corpora: non autem corpori composito ex elementis, quale est corpus humanum.

Respondetur quod infimum supremi debet uniri supremo inferioris, aut supremo scilicet simpliciter, aut supremo inter ea inferioris ordinis quae nata sunt deservire superiori. Modo, ut habetur in Quaest. de Anima, art. 8, corpus caeleste non est aptum deservire animae intellectivae, sed corpus mixtum: quia, cum anima intellectiva, eo quod sit infima in genere intellectualium, non uniatur corpori nisi ut ex sensibus notitiam veritatis acquirat, oportuit ut corpori uniretur quod esset conveniens organum tactus, in quo omnes alii sensus fundantur; tale autem oportet esse corpus mixtum, ut patet ex Libro de Anima .

IX. Quantum ad secundum , ostendit Sanctus Thomas quomodo anima intellectiva, licet uniatur materiae, non tamen est illi totaliter immersa, aut ab ea comprehensa. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, quandam obiectionem excludit .

Primum probat tali ratione. Anima intellectiva habet operationem in qua non communicat materia. Ergo non est totaliter comprehensa a materia. — Antecedens patet. Quia intelligere non fit per organum corporale. — Consequentia vero probatur. Quia forma cuius operatio excedit conditionem materiae, et ipsa secundum dignitatem sui esse excedit materiam: eo quod unumquodque operetur secundum quod est. Hoc autem manifestatur discurrendo per gradus formarum, scilicet elementi, mixti, plantarum, bruti, et hominis, in quibus ostenditur, quanto forma est nobilior, tanto illam posse in altiores operationes supra conditiones materiae.

Ad maiorem evidentiam conclusionis huius, considerandum est quod pro eodem accipit Sanctus Thomas formam non esse immersam materiae, formam non esse totaliter comprehensam a materia, et materiam non adaequare esse formae. Dicitur enim illa forma esse materiae immersa, ut habetur in Qu. de Spiritualibus Creaturis, art. 2, cuius esse est obligatum materiae et ab ea dependens, quia videlicet non potest esse nisi in materia. Dicitur etiam esse totaliter comprehensa a materia, quia nullo modo materiam egredi potest, ut scilicet sit absque materia. Et similiter dicitur materia adaequare esse formae, quando accipit totam perfectionem esse formae, ita quod extra materiam illa forma esse non possit: nam, si potest forma habere esse extra materiam, iam materia illud esse non adaequat. Patet autem per omnia huiusmodi idem importari. Unde, cum anima intellectiva, quae esse suum communicat materiae elevando ipsam ad superiorem ordinem, aliquo modo possit habere esse extra materiam, quod ex eius operatione aperte constat; oportet dicere ipsam non esse materiae immersam, aut illi adaequatam secundum esse, aut totaliter ab illa comprehensam.

Circa illam graduationem formarum hic positam, attendendum quod sic graduantur, ut summatim dicatur, quod formae elementorum non possunt nisi in operationes qualitatum materialium activarum et passivarum: sicut sunt calefacere, infrigidare, descensus, ascensus, et huiusmodi. — Formae mixti possunt interdum in aliquos effectus qui possunt compleri per qualitates praedictas, sed illos operantur per altiorem virtutem habitam a caelestibus corporibus, consequentem speciem eorum: sicut magnes aut etiam adamas trahit ferrum, et sapphirus curat apostema. — Formae plantarum possunt etiam in effectus in quos non possunt praedictae qualitates, sed tamen ad illos utuntur ipsis qualitatibus ut instrumentis: ut patet in nutriendo et augendo usque ad determinatum terminum. Et ulterius assimilantur motoribus corporum caelestium in movendo, dum sunt principium motus iis quae seipsa movent. — Animae brutorum ulterius possunt in operationem sensus, excedentem praedictas qualitates, ad quam nec etiam instrumentaliter operantur: licet necessariae sint ad debitam organi dispositionem. — Anima autem intellectiva potest in operationem intellectivam, ad quam, ex parte intelligentis, nullo modo concurrunt materiales qualitates, neque scilicet ut instrumenta neque ut dispositiones organi: cum non fiat per organum corporale.

X. Sed circa praedicta occurrunt duo dubia. Primum est ad hominem, circa formam mixti. Hic enim inquit Sanctus Thomas formam mixti, scilicet inanimati, non se extendere posse ad aliqua operata quae non possint compleri per qualitates materiales, licet interdum operentur illos effectus altiori virtute. In Prima Parte autem, q. LXXVI, a. 1, et in Qu. de Spiritualibus Creaturis, art. 2, tenet quod forma mixti habet aliquam operationem excedentem qualitates activas et passivas.

  1. Secundum dubium est circa operationem animae intellectivae. Videtur enim velle Sanctus Thomas quod intelligere conveniat sibi secundum quod excedit conditionem materiae, cum in illa operatione materia corporis non communicet. Contra hoc enim arguit Scotus, in Quolib., qu. IX , dupliciter. Primo. Homo non est homo per animam nisi ut informat materiam. Ergo nec operatur operatione propria hominis secundum animam, nisi ut anima informat materiam. Ergo, vel non intelligit secundum animam ut secundum formam quae sit principium huius operationis: vel intelligit secundum eam ut informat materiam. — Probatur antecedens. Quia compositum non est illud quod est nisi ex partibus unitis, ut patet ex VII Metaphysicae .

Secundo. Anima secundum supremum gradum suae perfectionis essentialis informat materiam. Sed intelligere non potest competere sibi secundum aliquem gradum superiorem quam sit supremus. Non ergo competit sibi ut excedit materiam: intelligendo per « excedere » non informare.

XI. Ad primum dubium responderi potest quod de illo effectu formae mixti dupliciter loqui possumus: uno modo, quantum ad speciem effectus; alio modo, quantum ad modum producendi. Primo modo hic loquitur Sanctus Thomas: secundo autem modo in aliis locis. Licet enim in effectum quemlibet formae mixti inanimati possit virtute qualitatum materialium perveniri, non tamen eo modo: quia forma mixti aliquem effectum producit nobiliori virtute quam sit virtus illarum qualitatum, scilicet virtute consequente speciem ex corporis caelestis influentia; et per consequens etiam altiori et nobiliori modo illum producit.

  1. Ad secundum dubium dicitur quod Sanctus Thomas animam intellectivam excedere materiam non intelligit non informare materiam, ut ex superius dictis in hoc capite apparet: sed ipsam non esse materiae immersam, et obligatam materiae, ac totaliter ab ipsa comprehensam, utpote ita dependentem ab ipsa quod non possit habere esse extra materiam. Unde actionem intelligendi convenire animae secundum quod excedit conditionem materiae, non est illam operationem convenire animae ut non informat materiam: sed ut habet esse sic supra materiam elevatum ut ab ipsa non dependeat ac non comprehendatur. Et huius signum est, quia illa operatio absque organo corporali fit.

Ea propter, argumenta Scoti non sunt contra mentem Sancti Thomae, sed ex malo intellectu verborum eius procedunt. Veruntamen ad illa particulariter respondetur.

Ad primum quidem dicitur quod utique homo non operatur operatione sibi propria, neque per animam, nisi illa informet materiam: sed tamen intelligere non convenit ei ut informat, si ly ut dicat rationem intelligendi, sed ut sic informat materiam quod ab ipsa secundum esse non dependet, quod est ipsam excedere materiam. Ut enim inquit Sanctus Thomas in Qu. de Anima, art. 14, ad 10, licet anima per essentiam suam sit forma, tamen aliquid potest ei competere inquantum est talis forma, scilicet forma subsistens, quod non competit ei inquantum est forma: sicut intelligere non convenit homini inquantum animal, licet homo sit animal secundum essentiam suam.

Ad secundum dicitur quod anima secundum supremum sui gradum essentialem utique informat materiam: sed non immergitur materiae, immo remanet per se subsistens et non dependens a materia secundum esse; quod est animam materiam excedere. Et hoc est sibi ratio quare possit intelligere. Quae ratio quia in formis materialibus non invenitur, sed sunt immersae materiae et non per se subsistunt, ideo intelligere non possunt.

XII. Quantum ad secundum punctum huius partis , quia posset aliquis existimare, quia anima intellectiva non dependet a materia sed est per se subsistens, quod ideo unio ipsius cum materia non sit naturalis: respondet Sanctus Thomas quod, hoc non obstante, illa unio est naturalis. Quod probat hac ratione. Forma indigens ad suam operationem potentiis per corporalia organa operantibus, naturaliter unitur corpori. Anima intellectiva est huiusmodi: indiget enim imaginatione et sensu, scilicet exteriori. Ergo naturaliter unitur corpori ad complendam speciem humanam.

Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod naturae uniuscuiusque congruit ut habeat id quod necessarium est ad suam operationem propriam: cum unaquaeque res sit propter suam operationem, et ad ipsam naturaliter inclinetur. Ad propriam autem operationem animae intellectivae, eo quod sit infima in genere intellectualium, sicut materia prima in genere rerum sensibilium, et idcirco in sui natura non habeat species intelligibiles, exigitur ut fiat in actu per species intelligibiles acquirendo eas per sensitivas potentias a sensibilibus, ut dicitur in Qu. de Anima, art. 7. Hoc autem fieri non potest nisi corpori complexionato uniatur: cum operatio sensus non fiat nisi per organum corporale. Ideo naturaliter convenit animae ut corpori uniatur. Et hoc est huius rationis fundamentum.

XIII. Sed occurrit dubium. Quia quod naturaliter alicui convenit, separari ab eo non potest: convenit enim omne tale rei secundum se. Ergo, si uniri corpori est animae naturale, nunquam poterit esse anima non unita corpori. Et per consequens, corrupto corpore, oportebit et ipsam corrumpi.

  1. Responderi potest primo, quod maior est vera per se loquendo: sed bene per accidens separari potest, quando quod naturaliter alicui convenit, sibi convenit in ordine ad aliquod extrinsecum; sicut esse sursum levi naturaliter convenit, tamen impediri potest ne sit sursum.

Respondetur secundo, quod dupliciter aliquid potest dici naturale alicui: uno modo, per modum actus primi, ut risibilitas homini; alio modo, per modum actus secundi, aut termini actus secundi, eius cuius dicitur naturale, sicut ridere est homini naturale. Quod est naturale primo modo, separari non potest: quia tale aut est essentiale; aut consequitur principia essentialia speciei, vel principia individui. Quod autem est naturale secundo modo, in aliquibus potest separari secundum actum, non autem secundum naturalem aptitudinem: quia, quamvis natura ad illud inclinationem habeat, non tamen oportet ut semper sit in re, aut propter impedimenta supervenientia, aut aliis ex causis. — In proposito ergo, uniri materiae est naturale animae intellectivae secundo modo, non autem primo modo. Nam ipsam uniri materiae est ipsam trahere materiam ad participationem sui esse: ita quod prius intelligimus animam subsistere in suo esse, deinde illud communicare materiae. Unde Sanctus Thomas Prima Parte, q. LXXVI, a. 1, ad 6, inquit quod corpori uniri convenit animae secundum se sicut secundum se convenit corpori levi esse sursum: constat autem quod esse sursum convenit levi per modum actus secundi, aut termini actus secundi; est enim effectus levitatis, quae movet ad locum sursum. Ideo potest anima non uniri corpori: licet, a corpore separata, retineat aptitudinem et naturalem inclinationem ad corporis unionem; sicut leve potest non esse sursum, semper tamen habet aptitudinem et inclinationem ad locum sursum. — Ex iis patet ad argumentum. Maior enim est falsa de naturali secundo modo, in quo sensu tantum minor habet veritatem. — Ad probationem vero eius dicitur eodem modo: quod illud assumptum habet veritatem de eo quod convenit alicui secundum se per modum actus primi; non autem de eo quod convenit alicui per modum actus secundi. Et ratio huius est quia tale non dicitur per se principaliter, sed reductive tantum, inquantum est actus eius quod convenit rei per se.

Potest tertio responderi, de mente Sancti Thomae in Tractatu de Ente et Essentia, cap. ult., quod aliquid potest dici naturale alicui dupliciter: uno modo, quia a natura eius secundum actum perfectum causatur, sicut calor est naturalis igni; alio modo, quia causatur a principiis naturae secundum aptitudinem tantum, sed complementum accipit ab extrinseco, sicut diaphaneitas est naturalis aeri, completur autem per corpus lucidum extrinsecum. Quod est naturale primo modo, est a re simpliciter inseparabile:

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work