Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Postquam Sanctus Thomas contra positiones Platonis disputavit, incipit contra errorem Averrois disserere 1. Circa quod tria facit: primo, ponit fundamenta positionis; secundo, ipsam positionem declarat 2; tertio, contra ipsam arguit 3.
I. Quantum ad primum, inquit quod fuerunt et alii alia adinventione utentes in sustinendo quod substantia intellectualis non possit corpori uniri ut forma: qui scilicet dicunt quod intellectus possibilis est quaedam substantia separata non coniuncta nobis ut forma. Haec opinio est Averrois, III de Anima, comment. 5, et multis aliis in locis; eamque etiam antiquis ipse philosophis adscribit.
Hanc autem positionem et fictionem suam et ex quibusdam Aristotelis verbis, et ex quibusdam frivolis rationibus nititur confirmare.
Primo. Quia Aristoteles, de hoc intellectu loquens, dicit quod est separatus, et immixtus corpori, et simplex, et impassibilis.
Secundo. Quia, si esset mixtus alicui corpori, et similiter si esset forma alicuius corporis, haberet de se aliquam formam seu naturam de rebus sensilibus: quia, cum ex materia et forma fiat unum, oportet quod forma participet aliquid de natura eius cuius est forma. Hoc autem si esset, non posset alias naturas sensibles intelligere: ut ex demonstratione Aristotelis patet.
Tertio. Quia tunc intellectus receptio, et receptio materiae primae, essent eiusdem generis. Et sic reciperet formas ut individuales. — Patet consequentia. Quia forma corporis non recipit aliquid absque sua materia.
Quarto. Quia sequeretur quod non cognosceret formas receptas: sicut nec materia prima.
Quinto. Quia intellectus possibilis est quodammodo virtutis infinitae: cum per ipsum iudicemus infinita secundum numerum contenta sub universalibus. Impossibile est autem esse in corpore virtutem infinitam.
II. Quantum ad secundum 4, quia hic intellectus nihil ad nos pertineret, nec per ipsum intelligeremus, nisi nobiscum aliquo modo coniungeretur; ostendit Sanctus Thomas modum quo Averroes posuit ipsum intellectum nobis coniungi, ut per ipsum dicamur intelligere. Inquit enim quod, cum species intellecta in actu, ex qua et intellectu possibili fit unum, uniatur nobis per phantasma, eo quod phantasma sit subiectum quoddam illius formae, et ipsum intellectum possibilem oportet nobis, mediante phantasmate, uniri.
Adverte, cum inquit Commentator phantasma esse subiectum formae intellectae, quod non accipit subiectum pro subiecto inhaesionis: cum enim inhaereat ut forma ipsi intellectui possibili, non potest esse subiective per modum inhaerentiae in phantasmate; et etiam quia, quandiu est in phantasmate, est tantum intellecta in potentia, non intellecta in actu. Sed nomine subiecti intelligi fundamentum et originem. Est enim phantasma fundamentum formae intellectae, unde habet ut naturae intellectae proportionetur. Ex hoc enim haec species, puta equi, est naturae equi proportionata, quia repraesentat universaliter naturam equi, quam eius phantasma in nobis existens particulariter repraesentat.
III. Circa istam positionem Averrois, considerandum quod quidam iuniores Averroistae, videntes difficultates maximas quae in hac defensanda positione occurrebant, dixerunt non esse mentem Averrois ut intellectus uniatur nobis tantum per phantasmata ad intelligendum, ut sibi falso imponit Sanctus Thomas: sed quod uniatur nobis secundum esse, licet in omnibus hominibus unus numero sit.
Hoc autem esse de mente eius, ostendunt ex multis: sed maxime ex verbis eius X Ethicorum 5, ubi ait quod existentia cuiuscumque hominis, inquantum homo, est per hanc substantiam quae est intellectus nominatus, cum sit melius et honorabilius quod est in eo.
Item, ex III de Anima, commento 20 6, ubi ait quod intellectus potentialis prima continuatione continuatur nobis per naturam.
Item, ex VII Metaph., commento 12 7, ubi ait hominem componi ex animalitate et rationalitate.
- Sed quod hoc non sit ad mentem Averrois, ad praesens sufficiat ostendere, primo, ex verbis eius III de Anima, commento 5. Cum enim apud ipsum unus numero sit intellectus omnium hominum, sequitur, si unitur homini secundum esse, quod sit unum esse omnium hominum. Et sic habebit efficaciam ratio quam contra se facit III de Anima, comment. 5 8, scilicet quod tu esses per esse mei, et ego per esse tui. Sed ipsam reputat Averroes inefficacem: unde nec eam dignatur solvere. Ergo oportet dicere, ut hoc evitetur inconveniens, quod intellectus non unitur homini ut forma dans esse.
Secundo, in eodem Tertio, commento 36 9, sic ait: Intellectus materialis non copulatur nobiscum per se et primo, sed non copulatur nobiscum nisi per suam copulationem cum formis imaginabilibus. Ergo, secundum ipsum, non unitur nobis secundum esse: sic enim non copularetur nobiscum solum per copulationem sui cum formis imaginabilibus.
Tertio, I Metaph., commento 33 10, inquit quod impossibile est formas remanere et deficere res quarum sunt formae, quoniam tunc non esset generatio neque corruptio. Sed, deficiente individuo, adhuc remanet intellectus. Ergo, secundum ipsum, intellectus non est forma dans esse individuo.
Posset ex aliis locis hoc ipsum confirmari: sed quoniam est quaestio haec ab aliis discussa, et viri summae auctoritatis, ut Albertus, Sanctus Thomas, Scotus, atque alii plerique Averrois pertinacissimi sectatores, hoc ipsi attribuunt; idcirco non est mihi hoc loco ulterius circa mentem Averrois immorandum.
- Quod autem primo ex X Ethicorum obiiciunt, non cogit. Dici enim potest, primo, quod ibi Commentator loquitur non secundum propriam, sed secundum vulgi opinionem. — Secundo dici potest quod loquitur non de existentia hominis substantiali, secundum quam dicitur homo esse in rerum natura, haec enim, secundum ipsum, homini per cogitativam convenit: sed de existentia in ordine ad operationem quae est intelligere. Inquantum enim homo habet hanc operationem quae est intelligere, unitur sibi intellectus eo modo quo forma habens in aliquo fundamentum dicitur uniri fundamento ipsius formae; aut etiam eo modo quo ars unitur instrumento. Principale autem ex quo homo intelligit, est intellectus: sicut principale ex quo instrumentum artis operatur, est ipsa ars. Et sic dicitur quod existentia hominis inquantum homo est — idest, existentia et esse hominis unde habet ut possit intelligere — convenit sibi per intellectum: quia honorabilius ens est intellectus unitus homini, et sibi tanquam principaliori attribuitur actio intelligendi, homini autem sicut instrumento. — Potest etiam tertio dici quod existentia hominis convenit sibi per intellectum extrinsece tantum: non autem essentialiter et intrinsece, licet aliquam cum homine intellectus habeat unitatem.
Non cogit etiam quod secundo obiicitur. Dicitur enim quod loquitur de continuatione potentiali. Talis enim continuatio est prima, et est naturalis. — Potest etiam dici quod primam continuationem vocat illam quae est ratione primorum principiorum. Cum enim primorum principiorum notitia sit nobis naturaliter inserta, unio intellectus nobiscum ad ea principia intelligenda naturalis erit.
Ad tertiam auctoritatem potest primo dici quod per rationalitatem accipit virtutem cogitandi: cogitativa enim ratio particularis dicitur. — Potest secundo dici quod per rationalitatem intelligit quidem virtutem ad intelligendum, sed per hoc non sequitur intellectum uniri nobis secundum esse. Per cogitativam enim homo est natus intelligere tanquam per instrumentum intellectus possibilis; sive tanquam per id ex quo homo habet ut continuari possit cum intellectu; quo modo dicitur XII Metaph., commento 38 11, quod hominis forma, inquantum est homo, non est nisi per continuationem eius cum intellectu. Unde et per cogitativam homo intrinsece et essentialiter, secundum ipsum, a brutis differt: per intellectum autem extrinsece, inquantum per cogitativam non est natus homo intelligere nisi inquantum nata est ut sibi intellectus possibilis copuletur.
IV. Quantum ad tertiam partem 12, arguit Sanctus Thomas contra hanc Averrois fictionem. Et primo, absolute ipsam impugnando 13; secundo, ostendendo ipsam dictis Aristotelis repugnare, cap. LXI.
Quantum ad primum, arguit ex duplici via. Prima sumitur ex ipsa hominis operatione quae est intelligere. Secunda ex natura atque specie hominis: et incipit in septima ratione huius capitis 14.
In prima via supponitur tanquam manifestum quod homo intelligat: hoc enim unusquisque in seipso experitur. Ostendit autem quod propter continuationem intellectus cum phantasmate, non potest dici homo intelligere, si ponatur intellectus substantia ab homine secundum esse separata.
Et arguitur primo sic. Id quod habet intellectum est intelligens: et id intelligitur cuius species intelligibilis intellectui unitur. Ergo ex hoc quod species unita intellectui est aliquo modo in nobis, scilicet per phantasma, in quo habet veritatis fundamentum, non sequitur quod homo intelligat, sed quod intelligatur.
Adverte fundamentum huius primae rationis esse, ut patet in Qu. de Anima, art. 2, quod non est aliquid cognoscitivum ex hoc quod adest ei species cognoscibilis, sed ex hoc quod adest ei potentia cognoscitiva. Ex hoc autem quod species intelligibilis aliquo modo unitur homini ratione phantasmatis, non adest homini virtus cognoscitiva, sed tantum ipsa species intelligibilis: cum intellectus remaneat secundum esse ab homine separatus. Idcirco ex tali unione intellectus nobiscum ratione phantasmatis, non sequitur quod homo sit intelligens, sed magis quod intelligatur: cum species sui phantasmatis sit unita intellectui.
V. Secundo: et est declaratio quaedam et explicatio praecedentis rationis. Similis continuatio est intellectus possibilis per formam intelligibilem ad phantasma quod in nobis est, et potentiae visivae ad colorem qui est in lapide. Sed haec continuatio non facit lapidem videre, sed videri. Ergo et dicta continuatio intellectus nobiscum non facit nos intelligere sed solum intelligi. Ergo non est sufficiens praedictus continuationis modus. — Consequentiae notae, cum minori. — Maior autem probatur ex comparatione qua utitur et ipse Averroes et Aristoteles: scilicet quod sic se habet species intelligibilis ad phantasmata, sicut species visibilis in actu ad coloratum extra animam.
- Ad hanc rationem dupliciter, secundum Averroistas, responderi potest. Primo, quod ratio supponit falsum, scilicet quod ideo intellectus dicitur nobis copulari quia ipse intelligat phantasma quod in nobis est. Hoc enim non est ad mentem Averrois: sed ideo secundum ipsum dicitur intellectus nobiscum copulari, quoniam idem cognoscitur ab intellectu et a nostra cogitativa, sed ab intellectu quidem universaliter, a cogitativa autem particulariter; se habent enim sicut ars et securis, quae in una operatione circa idem continuantur, ars quidem principaliter, securis vero instrumentaliter. Unde comparatio adducta, licet sit quantum ad aliquid conveniens, et ratione illius sit ab Aristotele assumpta, non tamen quantum ad omnia conveniens est. Et ideo dicitur quod maior adductae rationis est falsa: non enim continuatur visus cum colorato ratione operationis circa idem obiectum, sicut intellectus possibilis cum phantasmate.
Secundo responderi potest quod, secundum Averroem, non habet homo ex illa sola unione cum phantasmate ut intelligat, sed ex assistentia intellectus ad corpus humanum tanquam ad proprium mobile essentialiter sibi correspondens, sicut se habet intelligentia ad orbem. Unde verum est dicere, ex tali unione, quod Sortes intelligit: sicut quod caelum movet se.
- Sed contra primam harum responsionum arguitur primo, quia non videtur assignari continuatio intellectus nobiscum per phantasma ad mentem Commentatoris, scilicet quia cogitativa et intellectus conveniant in una operatione. Assignans enim Averroes, III de Anima 15, modum continuationis, inquit quod ideo continuatur nobis intellectus, quia species intelligibilis quae est in intellectu, habet duplex subiectum, scilicet intellectum ipsum, et phantasma in nobis existens. Ex quibus patet quod non ponit continuationem intellectus nobiscum quia idem cognoscatur ab intellectu per speciem intelligibilem et a cogitativa per formam imaginatam: sed quia per speciem intelligibilem fit aliqua colligatio intellectus nobiscum, eo quod illa in nobis habeat subiectum, scilicet phantasma, sicut habet pro subiecto intellectum, licet alio et alio modo; intellectus enim est eius subiectum per modum inhaesionis, phantasma autem eo quod eius veritatem fundet. Secundum ergo hanc continuationem procedit ratio: non secundum illam quod intellectus cognoscat phantasma in nobis existens. Et maior assumpta est vera: sicut enim species intelligibilis habet duplex subiectum, ita et species visibilis, scilicet potentiam visivam, et colorem a quo causatur; et ideo utrobique similis est continuatio. Ex quo patet responsionem neque ad mentem rationis datam esse, neque ad mentem Commentatoris.
Secundo. Esto quod continuationem illam intendat Averroes quam responsio ponit, sequitur quod homo nihil universaliter ex illa unione cognoscat (cuius oppositum unusquisque experitur): et per consequens homo non intelliget, cum intelligere universalium sit. — Probatur consequentia. Continuatur nobiscum intellectus quia idem comprehensum est ab intellectu et cogitativa, ab intellectu universaliter, a cogitativa particulariter. Sed intellectus nihil est hominis: immo est secundum esse ab ipso separatus. Ergo per hoc quod intellectus id quod cogitativa cognoscit particulariter, ipse universaliter intelligat, non sequitur quod homo universaliter intelligat, sed tantum particulariter comprehendat per suam virtutem cogitativam: sicut per hoc quod Deus universaliter cognoscat quod nos particulariter apprehendimus, non sequitur nos universaliter intelligere.
Tertio. Unio duorum cognoscentium in aliquo extrinseco obiecto, non facit ut eadem numero cognitio unius sit alterius cognitio: idem enim a diversis potest simul diversis cognitionibus apprehendi. Ergo quod idem ab intellectu et cogitativa hominis comprehendatur, non facit ut homo cogitans eadem intellectione intelligat qua ipse intellectus. Ergo, cum non possit dici alia operatione intelligere, cum intelligere sit solius intellectus operatio; sequitur quod per talem continuationem nullo modo potest dici homo intelligens.
Quarto. Intelligere non est per organum corporeum. Ergo non conveniunt intellectus et cogitativa in comprehensione eiusdem, ita quod intellectus sit principale agens sicut ars, et cogitativa, quae est in organo corporeo, sicut instrumentum.
- Contra secundam responsionem arguit Sanctus Thomas Prima, q. LXXVI, et in Tractatu de Unitate Intellectus 16, nonnullis rationibus quae ab aliis Thomistis sunt explanatae. Ideo non oportet nos in ea improbanda ulterius immorari.
VI. Tertio arguitur ad conclusionem. Homo est intelligens per intellectum sicut per virtutem cognoscitivam. Ergo non per formam intelligibilem coniungitur intellectui, sed e converso per intellectum coniungitur intelligibili. Ergo male dicitur quod homo coniungitur intellectui ratione speciei intelligibilis fundatae in phantasmate. — Probatur consequentia. Quia cognoscens per virtutem cognoscitivam coniungitur obiecto, et non e converso per obiectum coniungitur virtuti cognoscitivae: sicut omne operans per virtutem operativam coniungitur operato.
VII. Quarto. Homo intelligit. Et non nisi per intellectum. Ergo oportet ipsum uniri nobis formaliter, et non solum per suum obiectum. — Probatur consequentia. Quia id quo aliquid operatur, oportet esse formam eius. Quod probatur. Tum quia nihil agit nisi secundum quod est actu: actu autem non est aliquid nisi per formam. Tum quia Aristoteles per illud probat, II de Anima, text. 24, animam esse formam.
- Circa hanc propositionem, Id quo aliquid operatur est forma eius, dans scilicet esse illi, attendendum quod habet veritatem de eo quo primo aliquid operatur, si ab operante sit distinctum: ut patet ex Philosopho, loco praeallegato. Dicitur autem quo primo aliquid operatur id cui convenit ut sit quo aliquid operatur et non convenit sibi per aliquid aliud ut sit tale: immo, si alicui hoc convenit, ut scilicet sit quo aliquid operatur, convenit ei per ipsum. Ad hunc sensum propositio est verissima: quia primum principium quo aliquid operatur, necesse est ut actuet operantem; cum nihil agat nisi secundum quod est in actu. — Habet etiam universaliter veritatem de eo quo aliquid operatur tanquam potentia operativa.
Et per hoc excluditur obiectio quae posset fieri de divina essentia unita intellectui beatorum: per ipsam enim intellectus beati videt divinam essentiam, et sic per ipsam beatus operatur, et tamen non informat intellectum secundum esse. Constat enim quod non est id quo primo, neque quo tanquam virtute intellectiva beatus videt divinam essentiam: sed ipsa animae substantia est quo primo beatus videt divinam essentiam, intellectus autem est virtus ipsa intellectiva. Supponit enim divina essentia, ut supplet vicem speciei intelligibilis, et animam; et intellectum, per quem anima est capax divinae visionis; et lumen gloriae elevans intellectum; divina autem essentia supplet vicem speciei intelligibilis, ex qua ipsa visio speciem sumit, ut sit talis rei intellectio. Nam, cum species intelligibilis det esse quoddam immateriale et accidentale intellectui, et sit ei principium intelligendi tanquam perficiens ipsum ad intelligendum: divina essentia supplet vicem speciei, non quantum ad primum, sed quantum ad secundum; ut ostendetur inferius in tertio Libro 17.
-
Circa illam propositionem, Homo intelligit, et non nisi per intellectum, attende quod per dictionem illam exclusivam non excluditur species intelligibilis: sed excluditur alia virtus, sive aliud quo primo homo intelligat. Nullo enim alio, tanquam prima virtute intelligendi, homo intelligit quam intellectu: non faciendo distinctionem, pro nunc, inter intellectum et animam intellectivam.
-
Ad hanc rationem ab Averroistis respondetur, negando eius fundamentum, scilicet, Id quo aliquid operatur est forma eius, si intelligatur de forma dante esse. Non enim oportet quo aliquod operatur dare esse operanti, sed sufficit ut sit operans intrinsecum. Et cum probatur quia oportet ut agens sit in actu per id quo operatur, non est autem in actu per illud nisi uniatur sibi secundum esse: respondetur quod compositum esse in actu per aliquid potest esse aut quia esse unius partis recipiatur in alia, sicut esse formae recipitur in materia; aut quia id quod alteri unitur, sit ens actu in se. Modo, non oportet ut id quod operatur per aliquid sit in actu per ipsum primo modo: sed sufficit ut sit per ipsum in actu altero illorum modorum.
Contra hanc responsionem arguitur, ut arguebamus in Quaestionibus nostris de Anima 18: primo, quia apud philosophos nunquam reperitur ideo unum dici per aliquid fieri actu, quia illud, existens per se actu, unitur sibi ad operandum. Cum enim esse actu opponatur ei quod est esse in potentia, sicut non dicitur aliquid esse in potentia ad formam quia ipsa forma nata est sibi uniri alio modo quam per esse, sed quia natum est per ipsam formam habere esse — per hoc enim cognoscitur differentia materiae a forma, et naturam eius esse puram potentiam, quia videlicet nata est a formis actuari secundum esse; — ita et aliquid esse actu per formam, erit non tantum uniri sibi formam per se actu existentem, sed per ipsam habere esse.
Secundo, quia ratio Aristotelis ad probandum animam esse formam dantem esse corpori, erit vana. Et universaliter de nulla forma ex operationibus probari poterit quod det esse operanti. Poterit enim dici quoniam id quo primo movemur, sentimus, etc., non est forma dans esse operanti, sed quod ipsa, in se actu existens, unitur corpori ut motor: et sic non oportet animam corpus informare.
Confirmatur. Quia tunc, secundum hanc responsionem, cum plures trahunt navim, poterit dici quod unus est actu per alium, et quod operatur inquantum est in actu per illum. Quod ab omni philosophia est alienum.
VIII. Quinto. Species intelligibilis secundum quod est in phantasmatibus, non est intelligibilis actu: sicut nec species coloris est sensata in actu secundum quod est in lapide. Et per consequens non est unum cum intellectu possibili: quia intelligibile in actu est unum cum intellectu in actu, non autem intelligibile in potentia cum intellectu in potentia. Ergo non continuatur nobiscum secundum quod est in intellectu possibili. Ergo non potest esse medium quo continuetur nobiscum intellectus possibilis. — Probatur prima consequentia. Quia secundum positionem praedictam sic solum continuatur nobiscum species intelligibilis, secundum quod est in phantasmatibus. — Secunda quoque consequentia probatur. Quia sic talis species, secundum quod continuatur cum intellectu possibili, non continuatur nobiscum, nec e converso.
Subiungit autem Sanctus Thomas auctorem huius positionis per aequivocationem deceptum esse. Quia, cum dupliciter dicatur actu intelligibile, aut scilicet quia potest movere intellectum possibilem, aut quia est intellectum in actu tanquam factum unum cum intellectu possibili in actu; sicut dicitur visibile actu aut quia potest movere visum, sicut colores praesente lumine, aut quia est actu sensatum secundum quod est unum cum visu in actu, sicut species visibilis: non distinxit haec positio unum modum ab alio, sed existimavit in ipso phantasmate esse formam actu intellectam, quia lumine intellectus agentis possunt phantasmata movere intellectum. Et ideo, cum intellectum in actu sit unitum intellectui, existimavit per talem formam fieri copulationem inter intellectum et hominem, tanquam per medium quoddam et vinculum uniens.
- Attendendum hoc loco quod dicitur forma intellecta in actu, aut sensata in actu, quando unitur actu intellectui aut sensui et illi suum obiectum repraesentat, aut actu perfecto aut habitualiter. Hoc autem est quando est actualiter forma intellectus aut sensus: nam dum est ab intellectu aut sensu separata, non est unum cum intellectu aut sensu, nec illi suum obiectum repraesentat. Et ideo videtur hic Sanctus Thomas nullam ponere differentiam inter formam secundum quod est intellecta aut sensata in actu, et ipsam ut est unum cum intellectu aut sensu.
Ex quo patet quod aliud est dicere, si proprie loquamur, formam esse actu intelligibilem aut sensibilem, et ipsam esse actu intellectam aut sensatam. Dicitur enim esse actu intelligibilis aut sensibilis, quando habet esse secundum quod potest intellectum aut sensum movere, causando in ipso formam intellectam aut sensatam in actu. Et sic colores extra existentes, praesente lumine, dicuntur actu visibiles: quia secundum esse quod habent extra, assistente lumine, possunt movere sensum. Res autem materiales, secundum esse naturale, non sunt actu intelligibiles, quia secundum illud non possunt movere intellectum. Sed secundum quod per phantasma sunt in phantasia, praesente lumine intellectus agentis, sunt actu intelligibiles: quia per lumen intellectus agentis possunt movere intellectum possibilem. — Dicitur autem intellecta actu aut sensata, quia est actualiter unita intellectui aut sensui, et illi actualiter obiicitur, aut perfecte aut habitualiter: ut accidit in intellectu.
- Sed ad hanc rationem Sancti Thomae posset dici quod procedit ex malo intellectu positionis Commentatoris. Non enim ideo ponit Commentator fieri continuationem intellectus nobiscum per speciem intelligibilem, quasi eadem numero species quae actuat intellectum, actuet etiam phantasma, ut videtur ratio supponere: sed quia species existens in intellectu habet fundamentum in phantasmate et illud aliquo modo repraesentat. Et sic intellectus continuatur phantasmati sicut speculum continuatur homini cuius species resultat in speculo.
Contra hanc responsionem arguitur, ex doctrina Sancti Thomae in Tractatu de Unitate Intellectus 19, quia non poterit salvari aliquo pacto ex hoc unionis modo id quod intendit Commentator. Vult enim ostendere quod, non obstante separatione intellectus secundum esse, potest homini attribui quod intelligat, propter continuationem intellectus cum phantasmate. Hoc autem nullam habet apparentiam, posito illo modo unionis. Non enim propter eam continuationem quam habet speculum cum homine, sequitur ut homo habeat speculi actionem, quae est repraesentare. Ergo, ad hoc ut aliquid apparentiae habeat sua positio, oportet ut intelligamus eam unionem intellectus cum phantasmate per speciem sic quod species sit actu in intellectu et sit etiam in phantasmate: quamvis sic etiam ipsa positio veritatem non contineat, ut est ostensum.
IX. Sexto. In homine est altior operatio vitae quam in animali, quae est intelligere. Ergo homo habet altiorem speciem vitae quam sit vita animalis. Ergo habet altiorem animam qua vivit quam sit anima sensibilis. Ergo intellectus est anima hominis. Et per consequens eius forma. — Antecedens patet ex confesso ab omnibus. — Consequentia vero prima probatur. Quia ubi invenitur altior operatio viventis, ibi invenitur altior species vitae correspondens illi actioni: ut patet comparando animalia ad plantas. — Secunda quoque probatur. Quia vita est per animam. — Ultima autem patet. Quia nulla anima est altior sensibili quam intellectus, idest, quam anima intellectiva.
Adverte quod contra hanc rationem instari non potest dicendo quod intelligere, apud Sanctum Thomam, non est ab anima active, sed tantum passive, ab obiecto autem active: ut falso adscribere videtur sibi Scotus, IV Sent., d. XLIII, q. II 20. Non enim, apud Sanctum Thomam, intellectus mere passive concurrit ad intellectionem, sed etiam aliquo modo active, inquantum ipsam elicit intellectionem: licet hoc non possit nisi recipiendo speciem ab obiecto, quod est quoddam pati. Sed de hoc satis in superioribus 21 est dictum.
X. Quantum ad secundam viam 22, arguitur primo ex hac septima ratione, sic. Sequitur enim quod homo non differt a brutis per hoc quod est intellectum habens. Hoc est manifeste falsum. Ergo etc.
Probatur consequentia. Quia si sit intellectus separatus secundum esse ab homine, unitus autem tantum modo praedicto, homo non sortietur speciem per unionem ad intellectum, sed tantum per formam sensibilem. Quia talis unio consequitur hominis operationem: cum consequatur phantasiam, quae est motus factus a sensu secundum actum. Quod autem consequitur ad operationem alicuius rei, non largitur ei speciem: nam operatio est actus secundus; forma autem per quam aliquid speciem habet, est actus primus.
Octavo, eadem via arguitur. Si homo sortitur speciem per hoc quod est rationalis et intellectum habens, quicunque est in specie humana, est rationalis et intellectum habens. Puer, etiam antequam egrediatur ex utero, erit rationalis et intellectum habens: cum sit in specie humana. Et tamen in ipso nondum sunt phantasmata. Ergo non erit homo rationalis et intellectum habens propter dictam continuationem.
Adverte, circa hanc rationem, quod antecedens conditionalis accipit Sanctus Thomas tanquam confessum. Quoniam, si hoc non esset, tunc homo non differret specie a brutis per hoc quod est ipsum esse rationalem et habere intellectum. Ad quod, tanquam ad inconveniens, in praecedenti ratione deduxerat.