Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
I. Tertio loco, respondetur rationibus sumptis ex parte factionis rerum 1.
- Ad primum enim dicitur primo, quod ex nihilo nihil fieri habet veritatem in factione particulari, de qua philosophi considerabant: non autem in productione totius entis.
Dicitur secundo, quod nomen factionis proprie isti universali rerum productioni non convenit, cum tale nomen motum vel mutationem importet: licet ad illam originem per quandam similitudinem transferatur, ut dicamus ea facta quorum natura ab aliis originem trahit.
Advertendum autem, ut superius 2 tangebatur, quod factio aliqua potest dici particularis dupliciter. Uno modo, per comparationem ad primum et per se terminum factionis. Et sic dicitur factio particularis cuius primo et per se terminus est ens particulare: universalis autem, cuius primo et per se terminus est aliquod universale. — Alio modo, per comparationem ad partes essentiales termini materialiter producti. Et sic dicitur factio particularis per quam non fiunt omnes partes termini, sed aliquae: universalis autem, per quam omnes rei partes producuntur.
Si primo modo accipiamus particularem factionem, creatio non est factio particularis, sed universalis: quia esse absolute et illimitate sumptum est terminus formalis creationis primo et per se, non autem secundum aliquam particularem rationem sumptum. Si etiam accipiamus secundo modo, sic creatio non est factio particularis, sed universalis: quia per ipsam non producitur tantum forma rei, ut in aliis factionibus, quae materiam praesupponunt, accidit, sed omnes rei creatae partes, tam scilicet materia quam forma, producuntur. Ad hunc sensum inquit Sanctus Thomas creationem non esse particularem, sed universalem factionem.
II. Ad secundum, dicitur primo, quod creatio non est mutatio nisi secundum metaphoram.
Dicitur secundo, quod id quod nullo modo est, non se habet aliquo modo: ut possit concludi quod, quando incipit esse, alio modo se habeat nunc et prius. Ideo ratio non sequitur.
Considerandum, cum dicitur in argumento, Omne quod de novo incipit esse, non eodem modo se habet nunc et prius, et quod omne tale oportet esse aliquo modo mutatum: quod hoc quod dico, non eodem modo se habere nunc et prius, licet quantum ad vocem negationem dicat, tamen quantum ad sensum potest accipi simpliciter negative; et potest accipi etiam affirmative. Si negative accipiatur, ad hoc ut aliquid non eodem modo se habeat nunc et prius, sufficit ut nunc modum aliquem habeat quem prius non habuit. Et sic quod nullo modo fuit ante hoc instans et in hoc instanti est, potest dici non eodem modo se habere nunc et prius: si enim prius nullo modo erat, manifestum est quod non erat modo quo nunc est. Et sic, quod creatur non eodem modo se habet nunc et prius. Sed hoc non est idem quod mutari, accipiendo proprie mutationem. — Si autem accipiatur affirmative, tunc dicitur non eodem modo se habere nunc et prius quod nunc habet unum modum et prius habebat alium modum. Et hoc est proprie mutari: quod enim mutatur, a modo imperfecto ad perfectiorem tendit, aut e converso. Sed hoc non convenit nisi ei quod prius aliquo modo est: quod enim nullo modo est, ut inquit Sanctus Thomas, non est alio modo. Et sic, quod creatur non potest dici quod non eodem modo est nunc et prius, affirmative: non enim prius aliquo modo erat. Propter hoc Sanctus Thomas, respondendo, ut verum sensum in quo procedebat argumentum acciperet, negavit id quod creatur alio et alio modo se habere nunc et prius: affirmative accipiendo quod in argumento negative, quantum ad vocem, fuerat acceptum.
III. Ad tertium, dicitur quod ens creatum, antequam esset, fuit possibile per potentiam agentis, vel propter habitudinem terminorum, non autem per aliquam potentiam passivam in entibus: quia hoc in illis tantum necessarium est quae per motum essendi principium sumunt.
Ad quartum, dicit quod in iis quae non fiunt per motum, non prius est fieri quam esse: sed bene in iis quae fiunt per motum. Et ideo non oportet ut talia habeant aliquod subiectum praeexistens.
Confirmat postremo Sanctus Thomas principale propositum auctoritate Gen. 1, In principio creavit etc.; et Prov. VIII, Antequam quicquam faceret etc.