Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Postquam determinavit Sanctus Thomas de principio et termino actionis divinae, nunc de ipsa actione determinat . Circa hoc autem duo facit: primo enim agit de ipsa absolute; secundo, per comparationem ad suppositum agens, capite xx.

Circa primum duo facit: primo, agit de specie actionis; secundo, quaedam a ratione illius actionis excludit, capite xvii.

I. Quantum ad primum, ponit hanc conclusionem: Deus in esse produxit res ex nullo praeexistente sicut ex materia. Et est idem dicere quod, Deus res per creationem produxit: nam creare est ex nullo subiecto aliquid producere.

Probatur primo. Effectui Dei aut aliquid praeexistit: aut non. Si non, habetur propositum. — Si sic, cum non sit procedere in infinitum in causis materialibus , ex II Metaphys., erit devenire ad aliquod primum subiectum quod aliud non praesupponit, et est a Deo productum, ut patet ex praecedenti capitulo. Ergo Deus in productione sui effectus non requirit materiam praeiacentem ex qua operetur.

Adverte quod non est idem producere aliquid in materia, et producere aliquid ex materia. Deus enim aliqua in materia praeexistenti producit: sicut animam intellectivam in materia disposita. Non tamen ex ipsa materia eam producit, quasi ad eius productionem materiam praeexistentem requirat: nam ipsa non educitur de potentia materiae, licet in materia producatur.

II. Secundo. Agens quod requirit ex necessitate materiam praeiacentem ex qua operetur, est agens particulare. Deus autem est causa universalis essendi. Ergo etc. - Probatur antecedens. Quia operari ex praeiacenti materia est agere ad determinatam speciem: cum omnis materia per formam superinductam ad aliquam speciem contrahatur. Agere autem hoc modo est agentis particularis: cum causae sint causatis proportionales. Ergo etc.

  1. Sed circa illam propositionem, Agens ad determinatam speciem est agens particulare, dubitatur. Nam Deus, producendo hominem, agit ad determinatam speciem. Et universaliter verum est quod quicquid agit, ad aliquam determinatam speciem agit: cum nihil sit in rerum natura quod ad aliquam speciem determinatam non sit. Deus autem est agens universale, ut assumitur in ratione. Ergo est falsa illa propositio.

Respondetur quod agere ad determinatam speciem potest dupliciter contingere: scilicet materialiter; et formaliter. Agere formaliter est rationem illius speciei esse rationem formalem secundum quam aliquid ab agente producitur: sicut agere ad speciem hominis formaliter est rationem hominis esse formalem rationem secundum quam aliquid ab agente producitur, ut scilicet hoc producatur ab illo agente inquantum homo est, non inquantum aliquid aliud. - Agere autem materialiter est producere aliquid ad speciem determinatam, non tamen inquantum talis species est, sed inquantum aliquam aliam rationem habet: sicut dicimus solem esse hominis productivum materialiter, non autem formaliter, quia, licet hominem producat, non tamen inquantum homo est producit, ita quod ratio hominis sit ratio formalis secundum quam a sole producitur, sed inquantum corpus aut animatum; nam ratio hominis non est ratio adaequata producibilis a sole.

In proposito ergo accipitur agere ad determinatam speciem formaliter, non autem materialiter. Sic enim est agentis particularis. Oportet enim, si ratio formalis obiecti potentiae agentis est particularis et determinata, ut et ipsum agens, ut sic, sit particulare et limitatum: dicitur enim agens particulare et limitatum quia non potest in omne ens, sed in aliquid determinatum. Sic etiam verum est quod omne agens ex praeiacenti materia agit ad determinatam speciem entis: quia materia semper per receptionem formae ad aliquam speciem determinatur. - Non accipitur autem hoc loco species pro specie specialissima, sed pro omni eo quod determinatum gradum entis importat. Sic enim caelum, quamvis sit agens universale per comparationem ad alia agentia inferiora, absolute tamen est agens particulare, quia non agit nisi quod ad rationem corporis determinatur.

Deus autem agit ad determinatam speciem materialiter, non autem formaliter: quia ratio secundum quam aliquid producitur a Deo, non est ratio corporeitatis aut aliqua particularis alia ratio entis, sed ipsa ratio entis absoluta; producitur enim aliquid a Deo inquantum est ens, non inquantum hoc ens est aut illud; licet et hoc et illud, et universaliter omne ens particulare, producat. Unde, si loquendi modum observare velimus, dicetur quidem Deus agere id quod ad speciem aliquam determinatum est, non autem agere ad determinatam speciem. Primum enim videtur importare rem productam materialiter, secundum autem formaliter: illa enim propositio videtur ex modo loquendi importare ordinem agentis ad suum formale obiectum.

III. Tertio. Quod non producit res in esse nisi ex materia praeiacente, agit solummodo movendo et transmutando. Sed Deus non agit tantummodo movendo et transmutando. Ergo non de necessitate producit ex praeiacente materia. - Probatur maior. Quia facere aliquid ex materia est per motum vel mutationem. - Minor etiam probatur. Esse est universalius quam moveri: sunt enim quaedam entia immobilia, etiam secundum philosophos, ut lapides et huiusmodi, puta metalla. Ergo supra causam quae non agit nisi per motum, est causa quae est primum essendi principium, quae potest scilicet agere absque motu et mutatione. Patet consequentia: quia quanto effectus est universalior, tanto habet propriam causam altiorem; cum, quanto causa est altior, tanto ad plura eius virtus se extendat.

Adverte, quod dicitur lapides non moveri, intelligi debere a seipsis, sicut viventia. Quod enim ab alio moveri possint, et naturali motu et violento, satis est manifestum.

  1. Sed tunc non videtur exemplum ad propositum esse. Quia intentio litterae est quod esse universalius est quam moveri sive a se sive ab alio; et quod sunt aliqua entia quae neque a se neque ab alio moventur; ut sit etiam aliqua causa altior ea quae per motum agit.

Respondetur quod non considerat hoc loco Sanctus Thomas res secundum ipsa rerum genera, sed secundum gradus essendi, prout esse, vivere, sentire, intelligere, et moveri secundum locum, sunt diversi gradus essendi. Sic enim, cum esse sit gradus essendi communior quam sit gradus vivendi, quem gradum hic Sanctus Thomas vocat moveri, eo quod viventia seipsa moveant; oportet et ipsum esse reducere in superiorem causam quam sit ea quae movendo et transmutando agit, ut gradus agentium correspondeant gradibus entium in agendo. Sic enim, sicut sunt duo communes gradus entium, scilicet esse et vivere, quod tamen vivere comprehendit plures gradus; ita erunt duo gradus agentium, ut agentia sunt, scilicet agere cum motu, et agere absque motu; ut agens cum motu correspondeat gradui moventium seipsa, agens autem sine motu correspondeat gradui entium tantum. Sed tamen per hoc non excluditur quod agens cum motu non se extendat ad gradum eorum quae sunt entia tantum, sol enim est causa esse non viventium. Sed verum est quod non potest in illa quae pertinent ad gradum entis nisi inquantum communicant cum gradu viventium quantum ad moveri, licet ab extrinseco moveantur. Sufficit ergo ad propositum quod lapides sint entia immobilia, scilicet non moventia seipsa: quia sic pertinent ad gradum entis simpliciter, qui gradus, ut sic, requirit causam altiorem quam sit ea quae agit movendo, ut patet in ratione.

  1. Adverte, quod addit Sanctus Thomas dictionem exclusivam, inquiens quod Deus non tantummodo movendo et transmutando agit. Quia non negat quin possit aliquid movere et transmutare (ex materia enim corpus Adae et Evae formavit): sed quod de necessitate non agit per transmutationem materiae. Potuit enim corpus Adae et Evae absque transmutatione materiae praeexistentis producere, simul ipsam etiam materiam producendo.

IV. Quarto. Deus est universale essendi principium. Ergo non agit tantum per motum aut mutationem. Ergo non eget praeiacenti materia. - Secunda consequentia patet. - Prima vero probatur. Quia quod agit per motum non est universalis causa essendi: cum per motum et mutationem non fiat ens ex non ente simpliciter, sed ens hoc ex non ente hoc.

  1. Sed circa hanc propositionem ultimam instari potest: quia V Phys., t. 7 , dicitur quod in generatione simpliciter, quae est mutatio in substantiam, fit ens simpliciter ex non ente simpliciter.

Ad evidentiam huius, considerandum est quod ens simpliciter tribus modis accipi potest. Uno modo, ut distinguitur contra ens secundum quid. Et tunc substantia dicitur ens simpliciter: quia sibi convenit esse tanquam ei quod proprie habet esse. - Alio modo, ut distinguitur contra ens contractum et limitatum. Et tunc ens sub absoluta ratione entis dicitur ens simpliciter. - Tertio modo, ut distinguitur contra ens partiale. Et tunc ens ex omnibus suis partibus constans dicitur ens simpliciter.

Omnibus istis modis creatio est ad ens simpliciter, et est ex non ente simpliciter. Nam quod proprie creatur, est id quod in suo esse subsistit, ut dicitur Prima, q. xlv . - Ens quoque sub communi ratione entis est formalis terminus per se creationis: creatur enim unumquodque ex eo quod est ens, sicut unumquodque videtur inquantum est coloratum. Et sic fit ens simpliciter ex non ente simpliciter secundo modo: quia videlicet prius non erat ratio entis in aliquo ex quo fiat quod creatur. - Item ens totaliter, idest quantum ad omnia quae sunt de eius ratione, per creationem producitur. Et sic ens simpliciter tertio modo ex non ente simpliciter: quia fit nulla eius parte praeexistente.

Per generationem autem non fit ens simpliciter tertio modo ex non ente simpliciter: quia non fit materia. -- Non etiam ens simpliciter secundo modo: quia ens absolute non est formalis terminus generationis, sed aliqua determinata species entis. - Sed fit ens simpliciter primo modo: quia fit substantia ex non substantia.

Sanctus Thomas ergo accipit ens simpliciter hoc loco duobus modis ultimis. Philosophus autem primo tantum modo accipit, ubi allegatur. Ideo nulla est contradictio.

V. Quinto. Omne agens quod materiam in agendo requirit, producit solum formam in materia. Deus autem non producit solum formam in materia, sed totam rem subsistentem. Ergo etc. - Consequentia nota, cum maiori. - Minor vero probatur. Deus est ens actu non per formam inhaerentem, sed per totam substantiam suam. Ergo etc. Probatur consequentia: quia unumquodque agit sibi simile, cum agat secundum quod est actu. Unde VII Metaphysicae probatur quod res materiales habentes formas in materiis, generantur a materialibus agentibus, non autem a formis separatis.

  1. Sed videtur ista ratio non concludere. Si enim, quia Deus agit sibi simile, cum ipse sit totus actu, oportet ut producat totam substantiam rei; eadem ratione oportebit ut omnis res producta ab eo sit omnino simplex, sicut ipse est simplicissimus. Et sic de aliis perfectionibus divinis.

Sequetur etiam quod non producet materiam: quia materia non est ens actu, sicut est Deus.

  1. Pro intelligentia huius, considerandum est quod agens dupliciter considerari potest: scilicet materialiter; et formaliter. Materialiter quidem, inquantum in ipso consideratur haec vel illa natura, puta homo, equus, et huiusmodi. Formaliter autem, quando consideratur cum ordine ad actionem a qua denominatur agens. - Similiter effectus materialiter consideratur ut est haec res: formaliter autem, ut est effectus et res producta.

Utroque modo oportet agens producere sibi simile, sed diversimode. Si enim consideretur agens materialiter, tunc agens producit sibi simile inquantum effectus productus secundum formam suam continetur per aliquam similitudinem in agente. Non oportet autem ut effectus in omnibus assimiletur agenti, sed sufficit ut aliquam sui similitudinem in ipso habeat: sicut, licet Deus sit intellectualis, non tamen lapis ab eo productus est intellectualis, sed similis est Deo inquantum est ens et substantia, et ut forma lapidis continetur quantum ad omnem sui perfectionem virtualiter in Deo. -- Si autem consideretur agens formaliter ut agens est, oportet inter agens et effectum esse similitudinem quantum ad modum actionis qua agens agit, et productionis passivae qua effectus producitur. Ideo, si modus agentis in agendo est ut agat per partem sui tantum, modus effectus producti est ut secundum partem tantum producatur. Si autem modus agentis est ut secundum totam suam substantiam agat, modus effectus erit ut secundum totam suam substantiam producatur. Inter agens ergo et effectum formaliter sumpta oportet suo modo similitudinem esse, sicut et inter ea si materialiter sumantur.

Ad primum itaque, patet quod consequentia nulla est: quia fit transitus ab agente et effectu formaliter sumptis ad ea ut materialiter considerantur. Dicitur tamen quod, etiam si materialiter sumantur, non valet, Agens agit sibi simile, Ergo quod producitur a Deo est omnino simplex, sicut non sequitur, Deus est intellectualis, Ergo lapis ab eo productus est intellectualis: quia agens, producendo aliquem effectum, non oportet ut producat eum similem quantum ad omnia quae sunt in ipso, sed quantum ad formam secundum quam est productivum illius effectus ut sic; Deus autem unius effectus est productivus ut continet in se eius perfectionem, est autem et alterius productivus ut illius continet perfectionem. Valet autem, Est ens actu secundum totam substantiam, Ergo producit totam substantiam: quia esse actu est agenti ratio agendi, non autem esse summe simplex ut sic.

Ad secundum etiam negatur consequentia. Licet enim materia non sit similis Deo in hoc quod est esse in se ens actu, assimilatur tamen sibi in hoc quod aliquo modo rationem entis participat.

VI. Sexto. Deus non agit actione quam sit necesse recipi in aliquo patiente: cum sua actio sit sua substantia. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia materia requiritur ab aliquo agente ut recipiat actionem eius: cum actio sit actus agentis in patiente receptus. Est enim actus agentis et formae, idest actus ab agente et forma agentis productus, aut aliqua inchoatio formae in ipso, idest inchoatio formae agentis in patiente, dum ipsa forma, quae in patiente producitur, adhuc est in fieri, nondum habens esse completum. Per utrumque enim modum dicendi significatur quod actio in patiente recipitur.

Adverte hic quod ponit Sanctus Thomas actionem transeuntem non esse in agente, sed in patiente . Et quod non loquatur de actione consecutive, scilicet pro effectu per actionem producto, manifestum est ex eo quod negat actionem divinam requirere materiam quia est Dei substantia. Constat enim, si acciperet actionem pro effectu actionis et non essentialiter pro ipsa actione, quod actio Dei non esset eius essentia.

  1. Sed occurrit dubium circa antecedentes huius rationis. Primo. Actio transiens, materialiter sumpta, nihil aliud est quam ipsa forma producta ut est in fieri, sive ut est motus. Sed non est inconveniens productam formam a Deo indigere materia in qua recipiatur: ista enim non est essentia divina. Ergo etc.

Secundo. Superius, capite primo, ubi distinxit Sanctus Thomas duo genera actionum, dixit utramque actionem, immanentem scilicet et transeuntem, Deo convenire. Sed de ratione actionis transeuntis est ut in patiente recipiatur: ibi enim dicitur quod est perfectio passi. Ergo aliqua actio Dei transiens recipitur in patiente. Et sic indiget materia.

  1. Ad huius evidentiam, intelligendum est quod de actione transeunte dupliciter possumus loqui: aut, inquam, secundum rem et secundum eius propriam rationem; aut secundum modum significandi et secundum quandam similitudinem. Si secundum propriam eius rationem consideretur, sic actio essentialiter est motus, et connotat respectum in agente: motus enim ut ab hoc est actio, ut dicitur III Physicorum . -- Si autem consideretur secundum quandam similitudinem et modum significandi tantum, sic non est essentialiter motus, sed dicit aliquid in agente remanens, quod significatur ut in aliud transiens, inquantum per ipsum aliquid ab agente distinctum producitur in esse. Sic enim, si velle nostrum esset secundum se rerum productivum, ut ipsum velle esset ipsum producere, producere res esset secundum rei veritatem actio immanens, quia esset idem omnino quod velle, tamen significaretur per modum in alterum transeuntis.

Actio ergo divina qua res in esse producuntur, cum non sit aliud quam ipsum velle divinum et ipsa Dei substantia, quae a genere motus est omnino separata, non est actio transiens secundum rei veritatem, sed actio immanens quae est velle et intelligere: secundum enim quod Deus intelligit et vult, ita res in esse procedunt, absque alia media actione et motu. Sed verum est quod habet aliquam similitudinem cum actione transeunte, inquantum per ipsam aliquis effectus in creaturis relinquitur. Et ideo a nobis significatur per modum actionis transeuntis in aliud, cum dicimus, Deus producit aut creat res. Unde potest dici actio transiens productive, quia habet terminum extrinsecum productum: non autem subiective, quod est proprie esse actionem transeuntem, quia non recipitur in aliquo extrinseco subiecto, sed remanet in agente. Est itaque mens Sancti Thomae hoc loco quod Deus non agit actione quae vere et secundum propriam rationem sit transiens. Ideo non agit actione quam necesse sit recipi in patiente.

  1. Ad primum in oppositum dicitur quod antecedens verum est de actione quae vere est transiens. Actio autem divina, ut diximus, non est vere transiens, sed tantum secundum similitudinem et modum significandi.

Si autem instetur iterum quod, licet actio divina qua Deus res simplici operatione in esse producit, non sit vere transiens; tamen actio qua aliquod corpus localiter movet aut alterat, est vere transiens, quia in aliis moventibus et alterantibus nihil aliud est actio eorum transiens quam ipse motus ut est a movente: et sic vere attribuetur Deo actio transiens. — Item, cum actio transiens ex sua ratione dicat aliquid egrediens ab agente et receptum in passum, quare non conceditur Deum habere actionem a se transeuntem, sicut et habere aliud a se productum? —

Ad primum respondetur quod in agentibus et moventibus creatis, quia non sunt purus actus, necesse est quod sua actio a virtute distinguatur tanquam actualitas ab eo cuius est actualitas. Ideo nil mirum si motus est talium agentium actio. In Deo autem non est possibile ponere quod actio sua a sua virtute distinguatur: alioquin per aliquid a se distinctum constitueretur in actu, et sic in ipso aliquid potentialitatis esset. Et ideo motus corporis ab eo moti non potest esse eius actio, sed est effectus et terminus suae actionis, quae est suum velle.

Ad aliud dicitur quod actio nominat complementum potentiae et est agentis perfectio, saltem per modum finis quo, ut superius dictum est. Effectus autem non est potentiae complementum neque agentis perfectio, sed magis per agens suum esse et suam perfectionem acquirit: licet possit dici finis agentis ex parte actionis transeuntis se tenens. Nihil autem extrinsecum a Deo potest esse complementum potentiae divinae aut Dei perfectio: sed bene a Deo potest habere complementum sui esse et suae perfectionis.

  1. Ad secundum principale dicitur quod Sanctus Thomas superius accepit actionem transeuntem similitudinarie et secundum modum significandi, non autem proprie. Velle enim divinum, ut ad ipsum sequitur extrinsecus effectus, habet similitudinem cum actione transeunte: et distinguitur ab immanente, ut sic, secundum rationem, inquantum per immanentem, ut immanens est, nullus producitur effectus extrinsecus.

VII. Septimo. Nulla materia est proportionata divinae actioni. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia omne agens quod in agendo requirit materiam praeiacentem, habet materiam suae actioni proportionatam, ut quicquid est in virtute agentis, totum sit in potentia materiae: alias frustra esset illa virtus, eo quod agens non posset producere quicquid esset in sua virtute. — Antecedens vero probatur. Quia virtus divina est simplex et infinita. Materia autem non potest recipere quamcumque quantitatem, ut dicitur III Physic., non est enim susceptiva maioris quantitatis quam sit quantitas caeli: cum tamen Deus possit in infinitum maiorem semper quantitatem producere, ut fortassis inferius ostendetur.

  1. Sed non videtur haec ratio concludere. Diceret enim aliquis non oportere agens quod requirit materiam, habere materiam sibi proportionatam: nec tamen propter hoc esset virtus agentis frustra. Ut enim inquit Sanctus Thomas I Sent., d. XLIII , a. 1, ad 3, et Potentia, q. I, 2, ad 1, licet virtuti divinae nulla correspondeat potentia passiva adaequans eam, non tamen dicitur virtus divina frustra esse.

Ad huius intelligentiam, considerandum quod aliter est de potentia agentium requirentium materiam praeexistentem; et aliter de potentia quae materiam non praesupponit. Agentia enim quae materiam praesupponunt et non possunt nisi ex materia praeiacente operari, habent virtutem suam in ordine ad materiam perficiendam. Ideo perfectio materiae est finis, saltem proximus, talis agentis. Et quia frustra est quod ordinatur ad finem et ipsum non consequitur , ideo, si non sit materia totius virtutis agentis susceptiva, illa virtus frustra erit et vana, eo quod non possit agens totum quod est in sua virtute activa in actum producere. Sed agens quod potest absque praesupposita materia operari, non ordinatur ex se ad materiam perficiendam ut ad finem. Ideo, quamvis non inveniatur materia totius virtutis eius susceptiva, non tamen propter hoc virtus illa frustra erit. Si ergo agenti ex materia supposita non corresponderet materia proportionata, virtus illius agentis frustra esset. Non autem frustra est virtus Dei, quamvis sibi potentia passiva adaequata non respondeat: quia virtus divina non agit ex praeiacenti materia de necessitate, sed potest ex nulla subiecta materia praeexistente unamquamque rem producere.

Advertendum etiam quod Sanctus Thomas, ex eo quod materia non est in potentia ad quantitatem quamcumque, arguit quod materia non habet proportionem adaequationis ad Deum. Quia ex hoc quod materia non est naturaliter susceptiva cuiuscumque quantitatis, cum tamen quantitas sit accidens consequens materiam, multo magis haberi potest quod non est in potentia ad alias formas per potentiam divinam producibiles quae in materia recipi non possunt, ut sunt intelligentiae.

VIII. Octavo: et est confirmatio praecedentis rationis. Diversarum rerum diversae sunt materiae. Ergo nulla materia est quae proportionaliter divinae virtuti respondeat. — Patet consequentia. Quia Deus est universalis causa totius esse. Ergo, si non est una materia susceptiva omnis esse, nulla materia est divinae virtuti adaequata. — Antecedens vero probatur. Quia constat non esse eandem materiam corporalium et spiritualium, corporum caelestium et corruptibilium: cum recipere, quod est proprium materiae, non sit eiusdem rationis in omnibus.

Advertendum quod nomine materiae non accipitur hic materia prima, quae est pars essentialis rerum materialium, sed accipitur omne receptivum. Quia enim proprium materiae primae est esse receptivum formae substantialis, ideo omne alterius formae receptivum, ut sic, habet rationem materiae, largo modo accipiendo materiam. Et quia susceptiva sunt diversarum rationum, sicut et recipere diversificatur secundum rationem, eo quod aliud sit recipere formae immaterialis et aliud formae substantialis, et corpora caelestia recipiunt innovationem situs non autem innovationem essendi; ideo dicuntur diversarum rerum diversae esse materiae.

Notandum etiam, cum inquit materiam caeli non recipere innovationem essendi, sed tantum innovationem situs, quod loquitur de materia iam existente. Sic enim, licet secundum fidem materia caeli susceperit esse de novo quia simul producta est cum forma caeli, postquam tamen producta est in esse, non est alterius esse receptiva, ut possit dici quod accipit innovationem essendi substantialiter. Sed bene accipit innovationem situs secundum ipsas caeli partes.

IX. Nono arguitur, admisso etiam quod esset aliqua materia divinae actioni proportionata. Si invenitur aliqua materia divinae actioni proportionata, illius Deus est causa. Ergo etc. — Patet consequentia: quia, producendo illam, non indiget materia. — Antecedens vero probatur. Quia quorumcumque est aliqua proportio et aliquis ordo, vel unum eorum est ab alio, vel ambo ab aliquo tertio: oportet enim ordinem constitui in uno per correspondentiam ad aliud; alias ordo et proportio illa esset a casu, quod primis principiis convenire non potest. Deus autem neque est a materia neque ab alia causa: cum sit primum ens. Ergo etc.

Advertendum quod, cum illa dicantur a casu evenire quae praeter intentionem alicuius agentis eveniunt, si proportio inter aliqua debet a casu non esse, oportet ut ab aliqua causa intendatur. Hoc autem non potest esse nisi aut unum causet alterum intendens producere sibi proportionatum; aut utrumque ab aliqua causa intendente duo sibi proportionata causare, producatur. Et hoc insinuavit Sanctus Thomas cum dixit quod oportet ordinem in uno constitui per correspondentiam ad aliud: idest, oportet ut ordo per se statuatur ab aliquo intendente proportionem et ordinem unius ad alterum.

X. Decimo. Materia est ens in potentia. Et Deus est actus primus et purus . Ergo est simpliciter prior materia. Ergo Deus est causa materiae. Ergo suae actioni non de necessitate praesupponitur materia. — Probatur prima consequentia. Quia actus non solum est prior potentia natura, sed etiam tempore, simpliciter loquendo: cum materia non reducatur in actum nisi per ens actu. — Secunda etiam probatur. Quia quod est in entibus primum, est causa eorum quae sunt: alioquin inter se non essent ab ipso ordinata, ut ostensum est in Primo .

Undecimo. Deus est causa omnium quae sunt. Materia prima aliquo modo est: quia est ens in potentia. Ergo est causa materiae primae. Ergo divina actio materiam praeexistentem non de necessitate requirit.

XI. Notandum quod Sanctus Thomas, volens probare quod Deus res ex nulla praeexistente materia produxit, concludit in omnibus fere rationibus quod sua actio de necessitate materiam praeiacentem non requirit: quia tota ratio difficultatis apud antiquos philosophos erat quia existimabant nihil fieri nisi ex praeiacenti materia posse. Ideo, si ostenditur non esse opus materia praeiacente actioni divinae, satis constat, cum omnia a Deo producta esse sit probatum , illa ex nulla materia producta esse.

Confirmatur denique conclusio auctoritate Gen. 1, In principio creavit Deus etc.

Postremo, ex hoc excludi ostenditur antiquorum philosophorum opinio, qui, sola particularia agentia considerantes, quorum actionibus videbant semper aliquid praeiacere, existimaverunt materiae nullam omnino causam esse, et per consequens ex nihilo nihil fieri. Quod in universali causa essendi non est necesse.

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work