Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Postquam ostendit Sanctus Thomas quod Deus non agit per necessitatem naturae, sed per voluntatem et sapientiam suam, ulterius ostendit quod neque per necessitatem intellectus operetur 1.
I. Et ponit hanc conclusionem: Scientia Dei, vel eius intellectus, nullis effectuum limitibus coarctatur.
Pro cuius declaratione, notandum est quod non loquitur Sanctus Thomas hoc loco de scientia Dei et intellectu ut speculative simpliciter sumuntur: sed ut sumuntur practice, aut simpliciter aut secundum quid. Dicitur autem hoc modo scientia alicuius coarctari ad determinatos effectus, quando cognoscit aliquos effectus producibiles, non autem omnes, et illos ad quos se extendit de necessitate causat suo modo. Ad hunc sensum intelligit Sanctus Thomas quod divina scientia, et divinus intellectus, non coarctatur aut limitatur ad determinatos effectus: quia scilicet non solum aliqua producibilia et aliquos modos producibilium Deus suo intellectu suaque scientia cognoscit, sed etiam omnia producibilia et omnes modos rerum producibilium. Ideo non necessitatur ad hos effectus producendos et non alios quia intellectus suus sit ad istos cognoscendos determinatus, et non ad alios se extendat.
II. Probatur primo. Divina potentia ad aliquos effectus non limitatur. Ergo nec divinus intellectus. — Patet consequentia. Quia Deus, suam essentiam cognoscendo, comprehendit omnia alia quae a Deo procedere possunt, in quo omnia huiusmodi esse per aliqualem similitudinem necesse est, sicut effectus virtute continentur in causa.
Attendendum autem quod antecedens huius rationis intelligendum est de potentia Dei absolute et secundum se considerata. Sic enim potest in omne quod participare potest rationem entis facti: et ideo non limitatur ad aliquem numerum factibilium. Si autem consideretur secundum quod exequitur imperium voluntatis et directionem scientiae, quo modo dicitur potentia Dei ordinaria: sic est ad determinatos effectus limitata; ordinavit enim Deus sua sapientia quos effectus producere velit.
III. Secundo. Divina essentia est infinita. Ergo excedit omnia alia in infinitum. Ergo et intellectus. — Probatur prima consequentia. Quia infinitum, quantalibet additione finitorum facta, adaequari non potest quin in infinitum excedat quantalibet finita, si etiam numero infinita existant. Omnia autem alia praeter Deum sunt finita secundum essentiam: cum sint ad genus et speciem limitata. — Secunda etiam probatur. Quia divinus intellectus divinam essentiam perfecte cognoscit.
Advertendum quod, cum infinitas divinae essentiae sit infinitas secundum perfectionem; omnia autem alia, etiam si numero essent infinita, finitae perfectionis sint, eo quod essentiam ad genus et species habeant limitatam: ideo essentia divina in infinitum excedit omnia creata, et plurium aliorum ratio productiva esse posset. Ex quo sequitur quod intellectus divinus, qui cognoscit perfecte divinam essentiam, et per consequens cognoscit ipsam infinitis modis participari posse a creaturis, omnem finitatem effectuum sua cognitione transcendit. Et sic non limitatur ad determinatos effectus producibiles, ita quod alios ab illis non cognoscat. Et hoc est huius rationis fundamentum.
Adverte quod textus fere omnes habent, si etiam numero finita existant 2. Quod si ita habet, sensus est quod infinitum excedit quantalibet finita, scilicet secundum essentiam, posito quod illa sint etiam secundum numerum finita: quia videlicet, si essent numero infinita habentia se per additionem perfectionis unius ad alterum, bene posset infinitum aliquod aequari a finitis secundum essentiam. Sed puto veriorem textum habere infinita. Nam infinitum secundum essentiam et perfectionem, quo modo divina essentia est infinita, excedit quantalibet finita secundum essentiam, etiam dato quod sint numero infinita, ut exposuimus.
Similiter quod nos in conclusione exposuimus, intellectum cognitione sua transcendere oportere finitatem effectuum, textus fere omnes habent infinitatem 3. Quod si ita habet, intelligendum est de infinitate materiali. Veruntamen puto dicendum esse finitatem: eo quod magis ad propositum sit, cum concludendum sit intellectum divinum non limitari ad finitos effectus.
IV. Tertio. Divinus intellectus infinitorum est cognitor. Ergo eius causalitas ad finitos effectus non coarctatur. — Patet consequentia. Quia Deus per sui intellectus scientiam res producit in esse.
Attendendum quod hoc loco loquitur Sanctus Thomas de scientia ut habet rationem causae directivae operationis. Est autem directiva ut se extendit ad producibilia secundum modum quo producibilia sunt. Ideo idem est dicere, Intellectus divinus cognoscit tantum finita producibilia, et, Divinus intellectus causare potest suo modo tantum finitos effectus: unum enim concomitatur alterum. Similiter sese consequuntur, intellectum divinum cognoscere infinitos effectus producibiles, et, posse causare infinitos effectus. Propter hoc, volens ostendere Sanctus Thomas quod non limitatur ad determinatos effectus, concludit quod eius causalitas ad finitos effectus non coarctatur.
Quarto. Si esset limitata causalitas divini intellectus ad determinatos effectus quasi de necessitate agens, hoc esset respectu eorum quae producuntur in esse. Hoc autem esse non potest: cum Deus intelligat etiam quae nec sunt nec erunt nec fuerunt; et (supple) causalitas intellectus tantum se extendat quantum se extendit cognitio eius de producilibus ut producibilia sunt. Ergo etc.
Quinto. Genus subiectum divinae artis et scientiae est ens, scilicet factum. Igitur divinus intellectus se extendit ad omnia, secundum suam causalitatem, quibus ratio entis non repugnat. Ergo ad omnia factibilia se extendit. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia Deus per suum intellectum est universale principium entis. Universale autem obiectum (supple) debet universali principio correspondere. — Prima etiam consequentia probatur. Quia quaelibet ars se extendit ad omnia quae contineri possunt sub suo genere subiecto. — Secunda etiam patet. Quia omnia factibilia, quantum est de se, nata sunt sub ente contineri.
Confirmatur conclusio per Psalmum, Magnus Dominus etc.
Excluditur quoque ex iis error dicentium quoniam ex hoc quod Deus intelligit seipsum, fluit ab ipso talis rerum dispositio de necessitate.
Notat postremo quod, licet divinus intellectus ad determinatos effectus non limitetur (quantum scilicet est ex ipso intellectu), ipse tamen Deus statuit sibi determinatos effectus quos per suam sapientiam ordinate producat: iuxta illud Sap. xi, Omnia in numero etc.
V. Occurrit autem hoc loco dubium: Quomodo, si divinus intellectus non est secundum se limitatus ad determinatos effectus, potest Deus sibi certum numerum producibilium statuere? Actus enim intellectus quo iudicat aliquid esse producendum, praecedit actum voluntatis quo Deus vult hoc producere: quia voluntas non fertur nisi in cognitum. Ergo non potest voluntas divina aliquos determinatos effectus velle nisi illos prius, ordine rationis, intellectus apprehendat ut producendos. Ergo falsum est quod Deus statuat sibi determinatos effectus, si intellectus secundum se est illimitatus: aut oportet quaerere aliquid aliud quod intellectum ad determinatos effectus limitet. Non apparet autem quid illud sit.
Respondetur quod, non obstante indeterminatione et illimitatione intellectus, adhuc Deus statuit sibi determinatos effectus quos producat, et hoc per libertatem suae voluntatis. Licet enim actus intellectus de re et modo producibili praecedat actum voluntatis ut sic, secundum nostrum modum intelligendi, ipsa tamen ordinatio ad producendum est per actum voluntatis. Hoc autem facile est videre in rerum artificialium productione. Primo enim domificator excogitat domum et modum ipsius ut est producibilis, iudicatque bonum esse ut producatur; deinde per voluntatem eligit domum producere; tertio, cognoscit intellectus ipsam debere produci, et dirigit per artem ipsam productionem. Simili modo imaginari possumus in Deo quod primo divinus intellectus omnia producibilia et omnes modos producibilium cognoscit, et iudicat bonum esse aliquos producere. Deinde voluntas eligit quosdam illorum producibilium producere et non alios. Tertio loco intellectus cognoscit ita hos effectus debere produci quod non alios. Et sic patet quod non oportet ponere aliquid aliud praeter divinam voluntatem quod scientiam divinam practicam ad determinatos effectus limitet: et quod falsum est actum intellectus quo iudicat aliquid debere produci, sive quod producatur, praecedere actum voluntatis. Immo sequitur voluntatis actionem et determinationem.