Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit corpus
Fuerunt et alii, inquit Sanctus Thomas, qui, magis errantes, posuerunt animam esse corpus1. Quorum licet fuerint opiniones variae, tamen contra eos communibus rationibus arguitur: deinde eorum motiva solvuntur2.
I. Quantum ad primum, arguitur: et primo3, sic. Viventia componuntur ex anima et corpore. Ergo alterum eorum est forma, et alterum materia: quia viventia, scilicet inferiora et composita, cum sint res naturales, ex materia et forma componuntur. Sed corpus non potest esse forma: cum non sit in altero ut in materia et subiecto. Ergo anima erit forma. Ergo anima non est corpus. - Patet ultima consequentia. Quia corpus non est forma.
II. Circa hanc propositionem, Viventia componuntur ex anima et corpore, dubitatur. Quia secundum doctrinam Sancti Thomae 4, cum in uno composito sit tantum una forma substantialis, sicut viventia habent per animam esse animatum, ita per eandem habent esse corporeum. Sed idem non componitur ex seipso. Ergo viventia non componunt ex anima et corpore: cum corpus includat animam.
- Ad hoc tripliciter potest responderi. Primo, quod non componuntur viventia ex corpore et anima tanquam ex duabus partibus realiter distinctis; sed tantum tanquam ex partibus distinctis secundum rationem, inquantum alia est ratio animae ut est anima, et alia ut est forma corporea.
Sed ex hac responsione sequitur quod compositio rei viventis ex anima et corpore non erit nisi compositio secundum rationem. Cuius oppositum inquit Sanctus Thomas in Tractatu de Ente et Essentia 5, ubi ponit differentiam inter compositionem hominis ex anima et corpore, et compositionem eius ex animali et rationali, quia ex corpore et anima dicitur esse homo sicut ex duabus rebus quaedam res tertia constituta, est autem ex animali et rationali sicut intellectus tertius ex duobus intellectibus.
- Propter quod, secundo potest responderi quod, accipiendo corpus secundum quod dicit compositum ex materia et perfectione corporea praecise, et animam ut dicit perfectionem vitalem praecise, sunt duae partes secundum rem: accidit enim corpori praecise quod eius perfectio sit idem quod anima, cum per se praescindat animam. Et ideo compositio hominis ex anima et corpore est realis, utpote ex duabus partibus secundum rem.
Sed haec responsio non videtur a priori responsione distingui. Quamvis enim perfectio corporeitatis in rebus inanimatis praescindat ab anima secundum rem; in re tamen animata, puta in Sorte, secundum rem non praescindit ab anima: cum eadem numero forma det Sorti et esse corporeum et esse animatum. Et licet ratio corporis, ut sic, animam ut anima est, idest rationem animae, excludat; in Sorte tamen entitas formae corporeae non excludit entitatem animae. Nec accidit entitati formae corporeae Sortis esse idem realiter cum entitate animae, cum unaquaeque res sit per se, non autem per accidens, eadem sibi ipsi: licet bene possit dici quod illi formae corporeae praecise consideratae, ut fundat rationem formae corporeae, accidit quod sit anima, quia ratio animae, ut anima est, extra rationem formae corporeae, ut sic, invenitur. Sed ista praecisio rationum in forma Sortis est tantum secundum considerationem intellectus, inquantum intellectus alium conceptum de ipsa format ut est forma corporea, et alium ut est anima: ex parte tamen rei sunt simpliciter una res. Ex quibus patet quod, considerata in Sorte forma corporeitatis praecise, et similiter considerata anima praecise, non componitur Sortes ex anima et corpore tanquam ex duabus partibus secundum rem, sed tantum tanquam ex duabus partibus secundum rationem: cum illa praecisio formae corporeae ab anima et e contra, non sit in re, sed tantum in consideratione intellectus. Et sic ista responsio a prima non differt. Et per consequens eadem ratione improbatur qua et prima.
-
Potest tertio responderi, supposito quod loquatur Sanctus Thomas non tantum secundum vulgi opinionem accipientis corpus pro parte omnino ab anima distincta, sed etiam secundum veritatem, quod nomine corporis accipit Sanctus Thomas materiam sub quantitate corporea existentem. Haec enim distinguitur realiter ab anima; et secundum genus causae materialis ipsam praecedit. Licet enim quantitas non insit materiae nudae sed materiae informatae forma corporea, quae in viventibus non distinguitur realiter ab anima; ipsa tamen materia cum quantitate corporea, sic praecise accepta, realiter ab anima distinguitur. Et sic ex corpore et anima tanquam ex duabus partibus secundum rem, viventia omnia componuntur.
-
Posset etiam quarto responderi, quantum mihi pro nunc occurrit, quod eo modo componuntur viventia ex corpore et anima, quo corpora mixta dicuntur, secundum aliquorum opinionem, ex elementis esse composita 6. Elementa enim dicuntur componere mixtum, non quia in mixto maneant distincta secundum rem, sed quia ex ipsis prius realiter distinctis, postmodum vero corruptis et manentibus in mixto solum quantum ad unam qualitatem in qua omnia virtualiter continentur, mixtum componitur. Sic proportionaliter dicere possumus quod, cum anima adveniat materiae prius informatae forma corporea, animatum componitur ex corpore et anima prius realiter distinctis, sed corpore praeexistente postmodum corrupto per adventum animae, remanente tamen in suo simili et virtualiter in esse quod dat anima, inquantum anima superveniens dat esse corporeum simile illi esse quod dabat forma praecedens, et virtualiter continet formam corpoream. Unde, sicut dicuntur mixta componi ex elementis tanquam ex materia substantialiter transeunte sed remanente virtualiter in una qualitate, sic viventia dicuntur componi ex anima et corpore: ex anima quidem tanquam ex parte substantialiter permanente, ex corpore vero tanquam ex parte substantialiter transeunte sed manente in suo simili, aut manente virtualiter in uno esse quod materiae dat anima. Et idcirco, sicut dicimus mixta esse realiter composita ex elementis, non obstante quod in mixtione sint corrupta et maneant tantum virtualiter in mixto, sic dicere possumus viventia esse realiter composita ex corpore et anima, licet corpus cui anima supervenit, sit corruptum, et maneat in vivente solum virtualiter aut etiam in suo simili.
III. Secundo. Anima non est seorsum a corpore, dum vivit. Ergo non est corpus. — Probatur consequentia. Quia duo corpora non possunt simul esse.
Tertio. Si esset corpus, haberet aliquid aliud continens. Et tunc illud magis esset anima: cum videamus, recedente anima, corpus dissolvi. Tunc, si illud continens iterum erit corpus sive divisibile, aut oportet devenire ad aliquod indivisibile et incorporeum, quod erit anima: aut erit processus in infinitum. Secundum est impossibile. Ergo dandum est primum. — Probatur prima consequentia. Quia omne corpus est divisibile. Omne autem divisibile indiget aliquo continente et uniente partes eius.
IV. Quarto. Anima est movens non motum. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia nullum corpus movet non motum, ut superius est ostensum. — Antecedens vero probatur. Quia est pars movens animalis: pars enim moventis seipsum quae est movens, est movens non motum.
- In hac ratione tria occurrunt dubia. Primum est circa antecedens. Cum enim in movente seipsum sit tantum una forma substantialis, oportet ut corpus, quae est pars mota animalis, animam includat. Et per consequens, moto corpore, anima movetur. Ergo anima non est movens non motum.
Secundum dubium, ex eadem radice proveniens, est circa illam propositionem, Anima est pars movens animalis. Cum enim idem non sit movens et motum, si anima est movens, sequitur ut non pertineat ad partem motam tanquam eius forma. Ergo aut sola materia prima erit pars mota in animali, et non corpus: aut corpus non erit corpus per animam, sed per aliam formam. Quorum utrumque in doctrina Sancti Thomae falsum est 7.
Tertium est circa illam propositionem, Nullum corpus movet nisi motum. Secundum enim doctrinam Sancti Thomae Prima Parte, q. LXVI, a. 3, ad 2, caelum empyreum habet influentiam super corpora quae moventur. Et tamen ipsum est immobile. Ergo aliquod corpus movet non motum.
- Ad primum horum dicitur quod, licet anima sit forma partis motae animalis, non tamen movetur per se ad motum illius partis, sed tantum per accidens, ad motum scilicet corporis. Intendit autem Sanctus Thomas hic, et est de mente Aristotelis, VIII Phys. 8, animam esse partem moventem, sed non motam per se secundum quod movet.
Ad secundum dicitur, ex doctrina Sancti Thomae in Qu. de Anima, a. 9, ad 6, quod anima animalis et unitur materiae secundum esse, et operatur ac movet per potentias suas. Ideo alio modo est movens, et alio modo est pars formalis rei motae. Est enim movens per potentiam cognoscitivam et appetitivam: est autem pars formalis per suam substantiam solam, dans esse materiae. Quo fit ut compositum ex organo et potentia, maxime appetitiva, ut est cor, moveat alias partes corporis sicut id quod movet, anima vero sicut primum principium quo movet: est autem mota, sive pars rei motae, inquantum est secundum esse unita materiae. Modo, non est inconveniens idem et esse primum movens secundum substantiam, proxime autem movens per potentiam; et esse partem rei motae ut est materiae secundum esse unitum.
Ad tertium dicitur, ex doctrina Sancti Thomae Potentia, q. v, a. 8, ut dictum est superius cap. XX huius secundi libri9, quod duplicem actionem habet corpus: unam secundum corporis proprietatem; aliam secundum quod attingit ad ordinem substantiarum separatarum aliquo modo, tanquam aliquid participans de modo ipsarum. Prima actio est ad transmutationem materiae de forma ad formam: secunda est ad quandam diffusionem suae similitudinis, quemadmodum color suam similitudinem agit in medio et in sensu. Hac actione caelum empyreum agit in inferiora corpora, non autem prima. Unde in Prima Parte, ubi supra, dicitur quod non agit aliquid transiens et adveniens per motum, hoc est, per transmutationem materiae de forma ad formam, sed aliquid fixum et stabile, puta virtutem continendi et causandi. — Propositio autem Sancti Thomae intelligitur de prima motione, non autem de secunda. Unde nulla est contradictio.
V. Quinto. Intelligere est actus animae, non autem corporis. Ergo anima, saltem intellectiva, non est corpus.
VI. Quantum ad secundum, solvuntur rationes contra conclusionem10. Arguebant enim quidam animam esse corpus: tum quia filius assimilatur patri etiam in accidentibus animae, cum tamen generetur per decisionem corporalem.
Tum quia anima compatitur corpori.
Tum quia a corpore separatur. Separatio enim corporum se tangentium est.
- Ad omnia autem ista respondetur negando consequentiam. Et dicitur ad primum, quod talis assimilatio est quia complexio corporis est aliquo modo causa passionum animae per modum disponentis. Et ideo, ubi sunt similes complexiones, propter scilicet efficaciam virtutis generantis, sunt saepenumero similes animae passiones.
Ad secundum dicitur quod anima per accidens compatitur corpori, quia est forma eius: toto enim patiente, oportet et animam, quae est eius pars formalis, pati.
Ad tertium dicitur primo, quod anima non separatur a corpore sicut tangens a tacto, sed sicut forma a materia. — Dicitur secundo, quod etiam est aliquis tactus incorporei ad corpus, scilicet secundum virtutem, ut ex superius dictis patet.
- Ex iis patet illos errasse qui, imaginationem transcendere non valentes, dixerunt quod non est corpus non esse. In quorum persona, tanquam insipientium, dicitur Sap. II: Fumus et flatus est in naribus nostris etc.