Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Quarta conclusio est : Rerum distinctio non causatur ex ordine secundorum agentium. Et ponitur haec conclusio contra Avicennam, IX Metaph. , volentem quod Deus fecit unam tantum substantiam; quae quia simplicitatem primae causae adaequare non potuit, sed aliquam in se multiplicitatem habet, ideo ab ea aliqua pluralitas prodire potest; et sic semper effectibus a causae simplicitate deficientibus, dum multiplicantur effectus, diversitas etiam causarum constituitur. Unde sequebatur quod rerum distinctio proveniret ex ordine agentium, quorum unum magis a simplicitate primae causae distabat quam aliud, et secundum eorum multiplicitatem multa proveniebant.

I. Hanc itaque positionem reprobans Sanctus Thomas arguit primo sic. Sequeretur, illa positione facta, quod ordo universi et distinctio rerum esset a casu. Hoc autem est falsum. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia distinctio huiusmodi non proveniret ab una causa, sed ex concursu omnium causarum. Ea autem quae ex concursu diversarum causarum proveniunt et non ex aliqua una causa determinata, a casu dicimus evenire. — Fundamentum huius rationis vide in prima ratione praecedentis capituli .

Secundo. Optimum in omnibus entibus creatis est ordo universi: sicut et in rebus humanis bonum gentis est divinius quam bonum unius. Ergo reducitur in id quod est optimum in causis. Ergo non causatur ex causis secundis: scilicet primo. — Probatur prima consequentia. Quia effectus oportet esse proportionales causis.

Tertio. Ordo universi est optimum in rebus. Ergo non causatur ex hoc quod secundae causae deficiunt a simplicitate primae causae. — Patet consequentia. Quia optimum non debet, sicut in causam, in rerum defectum reduci.

II. Quarto. Ordo et distinctio universi est ultimus finis in rebus causatis: cum sit quasi ultima forma, — intellige de fine intrinseco: non autem extrinseco, quia ille est bonitas divina. Ergo non est propter actiones secundarum causarum, sed magis actiones huiusmodi sunt propter ordinem et distinctionem constituendam in rebus. — Patet consequentia. Quia in omnibus causis agentibus ordinatis, ubi agitur propter finem, fines secundarum causarum sunt propter finem causae primae. Finis autem causae primae est ultimus finis in rebus causatis.

  1. Sed videtur ista ratio propositum non concludere. Dicentes enim rerum distinctionem provenire ab ordine causarum agentium, non dicunt quod distinctio sit propter actiones secundarum causarum tanquam propter finem: sed quod est ab actionibus ipsarum tanquam a causa efficiente suo modo. Ratio autem concludit quod non est distinctio propter actiones tanquam propter finem, sed magis e converso. Quod ad propositum non esse aperte constat.

Respondetur quod ista ratio procedit non secundum ordinem essendi in re, sed secundum ordinem essendi in intentione agentis. Stat enim quod aliquid sit prius altero secundum esse reale, et tamen sit posterius in intentione agentis: sicut, cum sanitas causatur ex medicina, medicina praecedit sanitatem in re, in intentione autem posterius est, quia non desideratur medicina nisi propter desiderium sanitatis. Licet ergo dicerent isti per actiones secundarum causarum ordinem et distinctionem rerum causari, oportebat tamen eos dicere ipsa agentia primo proprias actiones intendere, et distinctionem provenire ex consequenti, ut in prima ratione arguebatur. Et sic sequebatur rerum distinctionem provenire quia ipsae actiones causarum a suis agentibus intenduntur primo et per se, ex quibus rerum distinctio sequebatur aut praeter intentionem omnino, aut praeter primam intentionem. Sicut si diceremus aliquem primo et per se velle medicinam, et, si sanitas medicinam consequeretur, diceremus ipsam sanitatem aut non esse intentam, aut secundario intentam esse propter eius concomitantiam ad medicinam: et sic ideo sanitas eveniret quia medicina sumpta esset, non autem esset sumpta medicina ut sanitas eveniret.

Dicitur ergo ad dubium quod isti sic opinantes dicebant explicite quidem ordinem et distinctionem in rebus per actiones secundorum agentium effective produci: sed implicite etiam dicebant ipsas actiones esse primo intentas, et distinctionem rerum esse propter actiones tanquam propter finem. Et contra hoc procedit ratio Sancti Thomae.

III. Quinto, arguitur contra fundamentum et rationem praedictae positionis: cum scilicet inquiunt ideo non posse a prima causa plura et diversa causari immediate, quia est simplicissima.

Distinctionem et ordinem universi oportet esse in intellectu causae primae. Ergo oportet ibi esse formas distinctorum. Ergo a prima causa poterunt immediate plura causari. — Probatur antecedens. Quia distinctio partium universi et ordo earum est proprius effectus causae primae, quasi ultima forma et optimum in universo. In agentibus autem per intellectum forma effectus praeexistit in intellectu agentis. - Patet autem prima consequentia. - Secunda vero probatur ex hoc supposito, quod ex formis quae sunt in intellectu, proveniunt res extra animam, in iis quae per intellectum aguntur.

Advertendum quod ista ratio non supponit quod habet probare cum assumit rerum distinctionem esse proprium effectum Dei: quia non assumit illud tanquam concessum, sed tanquam probatum in praecedenti ratione.

Attendendum etiam quod haec ratio supponit ex formis quae sunt in intellectu provenire res ad extra immediate: quia hoc videtur esse de ratione agentis per intellectum. Sicut enim agens per naturam potest immediate producere sibi simile quantum ad formam naturalem, ita agens per intellectum sibi simile quantum ad formam praeconceptam.

IV. Sexto. Deus est agens per intellectum, et non potest in sua actione deficere. Ergo producit suum effectum per hoc quod ipsum effectum intelligit et intendit. Ergo multa statim potest creare absque medio. — Probatur prima consequentia. Quia actio agentis per intellectum terminatur ad formam quam intelligit, non ad aliam nisi per accidens et a casu: quod non potest accidere ubi actio deficere non potest. — Secunda etiam patet. Quia qua ratione unum effectum intelligit, potest et multos alios effectus intelligere.

Septimo. Quod unum solum ex uno fiat, non oportet nisi quando agens ad unum effectum determinatur. Sed virtus divina non determinatur ad unum, ut ex superioribus patet: et hoc quia est maxime simplex; quanto autem virtus est magis unita (scilicet perfectionaliter), tanto est magis infinita idest magis illimitata et indeterminata, et ad plura se potest extendere. Ergo ex Deo, quia est unus et omnino simplex, non est necesse ut unum tantum proveniat. Immo, quia est omnino simplex, ab eo potest multitudo provenire.

Octavo. Multa entia sunt quae procedere non possunt in esse nisi per creationem: ut sunt intelligentiae, corpora caelestia, et materia prima. Sed solus Deus potest creare. Ergo etc. — Patet maior. Quia illa sunt ingenerabilia: cum non sint composita ex materia et forma contrarietati subiecta.

V. Confirmatur Gen. 1, In principio etc.; et Iob xxxvii, Tu forsitan etc.

Excluditur autem ex iis error Avicennae dicentis Deum, intelligentem se, produxisse unam intelligentiam primam; in qua cum sit potentia et actus, intelligendo Deum producit intelligentiam secundam; illa, intelligendo se secundum quidem quod est in actu, producit animam caeli; secundum vero quod est in potentia, producit substantiam orbis primi; et sic deinceps procedendo.

Excluditur etiam error antiquorum haereticorum, dicentium Deum non creasse mundum, sed angelos. Cuius erroris dicitur primo fuisse Simon Magus inventor.

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work