Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit corpus
Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem
Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem
Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis
Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma
Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam
Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori
Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte
Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus
Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili
Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis
Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae
Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire
Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae
Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur
Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)
Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales
Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore
Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum
Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei
Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine
Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem
Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine
Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum
Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma
Cum sit ostensum aliquam substantiam spiritualem uniri corpori, ostendit ultimo loco Sanctus Thomas quali corpori uniatur 1.
I. Et ponit hanc conclusionem: Nulli alii corpori elementari nisi humano substantia intellectualis unitur ut forma. Quare autem de corpore tantum elementari loquatur, manifestat dicens quod hoc ideo est, quia de corporibus caelestibus, quod anima intellectuali sint animata, ostensum est superius quid senserit Aristoteles; et quod Augustinus hoc sub dubio relinquit.
Arguitur autem sic. Non unitur corpori mixto. Nec simplici 2. Ergo etc.
Quod non mixto, probatur. Quia corpus mixtum habens nobilissimam formam, qualis est substantia intellectualis, oportet esse temperatissimum: cum videamus corpora mixta tanto nobiliores formas habere quanto magis ad temperamentum mixtionis perveniunt; propter quod videmus mollitiem carnis et bonitatem tactus, quae aequalitatem complexionis demonstrant, esse signa boni intellectus. Sed complexio maxime aequalis est complexio corporis humani. Ergo, si substantia intelligibilis unitur corpori mixto, illud erit eiusdem naturae cum corpore humano. Similiter et forma erit eiusdem naturae cum anima humana. Ergo inter illud animal et hominem non erit differentia secundum speciem.
Adverte quod Sanctus Thomas vult habere ex identitate naturae corporum perfectorum a substantia intellectuali, ipsas substantias intellectuales esse eiusdem naturae, scilicet esse animas intellectivas: quia, cum forma materiae proportionetur, ubi materiae fuerint eiusdem naturae, oportet et ipsas formas intellectuales eiusdem naturae esse, utpote easdem operationes in consimili corpore exercentes. Et sic sequitur quod utrumque compositum sit eiusdem speciei. Et per consequens ipsa substantia intellectualis nulli alteri corpori mixto unitur quam humano.
II. Quod etiam non uniatur corpori simplici, arguitur primo sic. Si aliqua pars unius corporis simplicis, puta aeris, sit animata anima intellectuali, totus aer et quaelibet eius pars erit animatus: quia huiusmodi corpus est simile in toto et in partibus, cum sit eiusdem speciei, ut patet ex identitate motus; similibus enim mobilibus (scilicet naturaliter) similes formae debentur. Sed hoc est manifeste falsum: cum nulla operatio vitae in ipso appareat. Similiter nec in aliis elementis. Ergo etc.
Circa hoc quod dicitur, eiusdem naturae et speciei esse totum aerem et quamlibet eius partem, advertendum quod partes esse eiusdem speciei cum toto, dupliciter potest intelligi. Uno modo, quia sunt quaedam completa in specie, quibus convenit perfecta ratio totius, et per solam divisionem possunt fieri individua eiusdem speciei cum ipso toto. Et sic dicuntur partes elementi esse eiusdem speciei cum toto elemento: sicut enim totus aer est aer, ita quaelibet pars aeris est aer, et per solam divisionem pars aeris potest esse per se individuum aeris. Et hoc commune est omni toti homogeneo. — Alio modo, quia ad eandem speciem pertinent per reductionem ad quam pertinet totum, licet ipsa non habeant completam rationem illius speciei. Et sic partes totius heterogenei sunt eiusdem speciei cum toto, veluti principia aut materialia aut formalia speciei: licet enim neque caro neque os hominis sint homo, pertinent tamen ad speciem humanam ut principia materialia. Unde quod aliquando inquit Sanctus Thomas, quoniam differt totum homogeneum a toto heterogeneo quia partes homogenei habent speciem et formam totius, non autem partes heterogenei; intelligitur de habere eandem formam et speciem primo modo; non autem secundo modo.
III. Secundo. Illa substantia non haberet solum intellectum. Quia frustra uniretur corpori: eo quod nullam operationem haberet per corpus; nec, inquam, intelligere aut velle, quia per organum corporis non exercentur; nec movere, quia elementa non movent seipsa, sed eorum motus sunt a generantibus, et per consequens non sunt animata. — Non etiam haberet alias animae partes. Quia, cum illae sint aliquorum organorum partes, oporteret in elemento esse diversitatem organorum: quod repugnat simplicitati ipsius. — Ergo etc.
- Tertio. Elementa sunt corpora ignobiliora secundum suam speciem corporibus mixtis: quia sunt propinquiora materiae primae, et per consequens magis in potentia et minus in actu completo. Et anima intellectiva est nobilissima forma. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia nobilioris corporis est nobilior forma.
Adverte quod, dum dixit Sanctus Thomas elementa esse ignobiliora corporibus mixtis, addidit secundum speciem: quia non sunt omnibus modis ignobiliora. Ut enim dicitur IV Sent., d. xlvii, q. ii, a. 1, quª 1, ad 3, quantum ad perfectionem speciei, mixtum est nobilius elemento: quantum vero ad perpetuitatem durationis, e contrario corpus simplex est nobilius mixto.
- Quarto. Oporteret quod corpora, quanto essent viciniora elementis, tanto essent propinquiora ad vitam. Sed contrarium apparet: quia plantae minus habent de vita quam animalia, et tamen sunt propinquiores terrae; et mineralia, quae adhuc terrae sunt propinquiora, minus habent de vita. Ergo etc.
Attende quod fundamentum huius rationis est quod quanto aliquid appropinquat perfectissimo, tanto est perfectius. Et ideo, cum elementum, si ponatur animatum anima intellectiva, perfectissime inter animata inferiora habeat vitam, optime sequitur quod, quanto aliquod corpus magis appropinquaverit elemento, tanto perfectius vitam habeat.
- Quinto. In elementis sunt excellentiae calidi et frigidi, humidi et sicci. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia omnium viventium corruptibilium vita per excellentiam contrarietatis corrumpitur. Et per consequens impossibile est in eis esse vitam.
IV. Sexto. Si aliquae partes elementi habeant sibi unitas substantias cognoscentes, maxime assignabitur eis tactus, qui est discretivus calidi et frigidi et aliarum contrarietatum corrumpentium, et qui inest omnibus animalibus ad praeservationem a corrumpentibus: quia partes elementi sunt corruptibiles, utpote contrarietatem habentes, licet secundum ipsum totum elementum sit incorruptibile. Sed hic sensus non potest inesse corpori simplici: quia organum tactus oportet non habere actu contrarietates, sed potentia; quod solum convenit mixtis temperatis. Ergo etc.
Circa hanc propositionem, Elementa etsi secundum totum sint incorruptibilia, tamen singulae partes sunt corruptibiles, utpote contrarietatem habentes, notandum quod hoc non dicit Sanctus Thomas quasi partes elementi contrarietatem habeant, non autem totum elementum; hoc enim est falsum, cum qualitates elementorum secundum quas attenditur contrarietas, prius sint totius quam partium, utpote formam elementi consequentes: sed quia, cum elementum contrarietatem habeat, propter quod est a suo contrario corruptibile; cum non sit corruptibile secundum totum, eo quod, ut dicitur II Sent., d. xix, a. 2, ad 2, et de Malo, q. v, a. 5, ad 6, elementa per virtutem corporis caelestis gubernentur, a quo actiones eorum regulantur, est secundum partes corruptibile.
Potest etiam dici quod partes elementi habent contrarietatem, non autem totum elementum, quantum ad exercitium contrarietatis. Licet enim unum elementum sit, absolute loquendo, contrarium alteri ratione primarum qualitatum; unum tamen non exercet contrarietatem contra alterum secundum totum agendo, scilicet ad eius destructionem; sed tantum secundum partes aliquas, secundum quas elementa invicem transmutantur.
V. Septimo. In elementis non apparet aliquis motus localis qui sit ab anima, sed solum motus naturalis. Ergo etc.— Probatur consequentia. Quia omne corpus vivens aliquo modo secundum animam localiter movetur: ut patet in corporibus caelestibus, si sunt animata; et in animalibus tam perfectis quam imperfectis; et plantis, quae moventur motu augmenti et decrementi, qui sunt aliquo modo secundum locum.
Sciendum quod motus augmenti et decrementi, secundum se et primo, non sunt motus locales. Quia motus localis est ad aliquid extrinsecum a mobili, scilicet ad locum, qui est in locante, non in locato: aut, si est ad ubi intrinsecum, qui sit respectus quidam consequens continentiam locati a loco, illud tamen ubi non est quantitas. Motus autem augmenti est ad quantitatem intrinsecam ei quod augetur aut diminuitur. — Consecutive tamen et secundario sunt motus locales: inquantum quod per augmentum accipit maiorem quantitatem, occupat maiorem locum quam prius occuparet; et minorem quantitatem per decrementum accipiens, occupat minorem locum quam prius. Propter hoc, non dixit absolute Sanctus Thomas omne vivens moveri localiter ab anima; nec motus augmenti et decrementi esse secundum locum: sed utrique propositioni addidit aliquo modo.
VI. Posset autem ad omnes ante positas rationes dici quod utique substantia intellectualis non unitur elemento aut parti eius tanquam forma, ut argumenta probant: sed tamen unitur ei ut motor. Ideo contra hoc arguit Sanctus Thomas.
Primo, de aere. Aeris pars non est per seipsam terminabilis. Ergo non potest aliqua eius pars determinata proprium motum habere, propter quem substantia intellectualis sibi uniatur.
Advertendum est quod aeris pars dicitur non esse per seipsam terminabilis, quia, cum sit corpus humidum, fluit quousque ad aliquid extrinsecum terminetur: et si a toto separetur, non est secundum se figurabilis, ut aliquam ex seipsa figuram retineat, sed accipit diversas figuras secundum quod ad diversa corpora terminatur. Ex quo sequitur quod a circumstante aere distingui non potest, si sibi relinquatur, nullumque interponatur corpus. Et quia omne quod motu proprio movetur, habet proprios terminos, et propriam figuram ab omni alio distinctam, ideo pars aeris non potest habere proprium aliquem et singularem motum sibi naturaliter convenientem, eo modo quo dicimus caelum naturaliter ex inclinatione suae formae moveri ab intelligentia sibi appropriata: licet possit ab intelligentia pars aeris moveri tanquam ab agente omnino extrinseco et separato, ipsam a reliquo aere separante et dividente.
Secundo. Sequeretur quod substantia intellectualis non excederet in movendo aliquam determinatam partem alicuius elementi: quia oportet virtutem substantiae moventis limitari ad corpus mobile cui naturaliter unitur tanquam proprio mobili. Sed ridiculum est hoc. Et etiam quod non excedat in movendo aliquod corpus mixtum: scilicet, non existens ipsius forma. Ergo etc.
Tertio. Quia, cum motus elementares possint ex aliis principiis causari, superfluum esset propter huiusmodi motus naturaliter substantias intellectuales elementis uniri.
VII. Ex iis excluditur error Apuleii et Platonicorum quorundam dicentium daemonia esse animalia corpore aerea, etc. — Item error gentilium ponentium elementa esse animata. — Item etiam error dicentium angelos et daemones habere corpora sibi naturaliter unita, de natura superiorum et inferiorum elementorum