Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Secunda conclusio 1 est: Creatio est propria Dei actio, et solius Dei est creare.
I. Probatur primo. Prima actio est primi agentis propria. Sed creatio est prima actio. Ergo est propria Dei, qui est primum agens. — Patet maior: quia secundum ordinem agentium oportet esse ordinem actionum, eo quod nobilioris agentis nobilior sit actio. — Minor vero probatur. Quia creatio nullam aliam actionem praesupponit: scilicet transeuntem. Omnes autem aliae praesupponunt eam.
Sed occurrit dubium circa illam propositionem, Prima actio est primi agentis propria. Aut enim accipitur prima actio secundum ordinem naturae et perfectionis: aut secundum ordinem generationis. Si secundo modo, tunc probatio nulla est, quae de primitate secundum dignitatem procedit. — Si primo modo, tunc minor est falsa. Quia creatio non est aliis prior dignitate: cum non dicatur prior aliis, ut patet ex probatione, nisi quia aliis praesupponitur; quod non arguit nisi prioritatem generationis; prius autem generatione est imperfectius.
Respondetur quod intelligitur de prioritate naturae et perfectionis. Et dicitur quod bene subsumitur, Quia creatio non solum est prior secundum ordinem generationis, sed etiam secundum perfectionem: cum, ut ostensum est 2, requirat virtutem infinitam in agente; quod aliae actiones particularium agentium non requirunt.
Cum autem instatur, quia prius secundum generationem est imperfectius: — dicitur quod verum est in uno et eodem procedente de potentia ad actum, prius enim tale pervenit ad esse imperfectum quam ad esse perfectum, ad id quod est potentiale quam ad id quod est actuale; sed in diversis non est verum, maxime in actionibus diversorum agentium subordinatorum. Quia oportet ut primi agentis actio, quae est perfectissima, actionem secundarii agentis praecedat, sicut et ipsa secundaria agentia a prima causa virtutem agendi habent.
II. Secundo. Si aliquid aliud a Deo posset creare, hoc esset quia illud esset universalis causa essendi: quia scilicet nihil posset esse quod ab ipso causatum non esset. Sed hoc est falsum: quia solus Deus est universalis causa essendi. Ergo etc. — Patet sequela. Quia per hoc ostensum est quod Deus creat, quia nihil potest praeter ipsum esse non ab ipso causatum.
Attendendum quod per hoc quod nihil potest esse non causatum a Deo, vult habere Sanctus Thomas quod solus Deus causat quicquid est in re: non autem aliquod aliud agens, cum materiam non causet. Et ideo solius Dei est creare: cum creare sit producere quicquid pertinet ad esse rei.
III. Tertio 3. Esse est primum causatum. Ergo propria causa essendi simpliciter est agens primum et universale, quod est Deus. Sed esse simpliciter per creationem causatur: quia non potest aliquid praeexistere quod sit extra ens simpliciter. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia esse est communissimus effectus. — Consequentia etiam probatur. Quia oportet effectus causis esse proportionatos, ut particulares effectus causis particularibus, universales autem universalibus correspondeant.
Quia autem aliquis posset instare contra hanc rationem dicendo quod esse non solum producitur per creationem, sed etiam per actionem aliarum causarum: ideo hanc obiectionem removet, inquiens quod alia agentia non sunt causa essendi simpliciter, sed sunt causa essendi hoc, scilicet hominem vel album.
- Circa antecedens huius rationis, advertendum quod, cum primum multipliciter accipi possit, sicut et multiplex est ordo; hoc loco intelligitur primum primitate communitatis et praesuppositionis. Est enim esse communissimus effectus: eo quod nihil producitur nisi accipiat esse; et omnis alia perfectio adveniens alicui in actu praesupponat rem esse; nihil enim potest esse homo aut album aut musicum in rerum natura nisi sit ens, sicut nihil est homo nisi sit substantia. Quo modo enim dicimus substantiam esse primum in genere substantiae quia de omnibus praedicatur quae in praedicamento substantiae continentur, et quia nullum inferiorum praedicatorum alicui convenit nisi supposito quod sit substantia; ita in genere existentium esse est primum, quia de omnibus quae in genere existentium sunt praedicatur in concreto, et nullum esse particulare rei convenit nisi praesupposito quod sit.
IV. Circa hanc propositionem, Causa essendi simpliciter est agens primum, alia vero agentia non sunt causae essendi simpliciter, sed essendi hoc, considerandum quod ly simpliciter potest determinare ly est, et potest determinare ly essendi. Primo modo, sensus est quod ista propositio, Deus est causa essendi, est vera simpliciter et absolute, non tantum secundum quid: sicut ista, Ignis est calidus. Ista autem, Sortes est causa essendi, non est simpliciter vera, sed tantum cum ista adiunctione, instrumentaliter: sicut ista, Sol est calidus, quae non est vera nisi cum ista additione, virtualiter. Et iste sensus fortassis quidem est verus etiam pro secunda parte, cum causare esse non conveniret creaturae nisi ut est instrumentum divinae virtutis, ut inferius tertio libro multis rationibus ostenditur 4: sed non est hic intentus.
Secundo modo, sensus est quod Deus est per se causa essendi absolute et absque ulla limitatione, in quo ostenditur quod est causa cuiuscumque pertinentis ad esse rei, et cuiuscumque participantis rationem essendi inquantum huiusmodi: sicut, cum dicimus quod obiectum visus est coloratum simpliciter, intelligimus quod coloratum absque ulla limitatione et contractione est visus obiectum, et idcirco potest visus in omne coloratum. Alia vero agentia non sunt causa essendi simpliciter, idest absque limitatione, sed essendi hoc, puta hominem vel album. Et ideo non sunt causa cuiuscumque pertinentis ad rationem essendi, neque cuiuscumque pertinentis ad esse rei.
Huic autem si addatur quod Deus est propria causa essendi, ita quod eius proprius effectus est ens simpliciter; sequitur quod esse, inquantum huiusmodi, est ratio quare aliquid a Deo producatur, et quod esse primo et per se producitur a Deo. Ratio autem quare aliquid producitur ab aliis, non est esse, sed esse hoc, puta hominem aut album, ut hic dicitur. Producit enim Deus unumquodque primo et per se inquantum est ens, quia produxit ipsum postquam omnino nihil erat: alia autem, si quid producunt, producunt inquantum est hoc vel tale ens. Unde, cum ens absolute et absque limitatione primo et per se per creationem producatur, quae est ex nullo praesupposito, optime sequitur quod creatio solius Dei sit actio, non autem alicuius alterius particularis agentis.
Cum ergo inquit Sanctus Thomas quod Deus est propria causa essendi simpliciter, sensus est quod est causa essendi secundum totum ambitum entis per participationem sive causati, non autem alicuius tantum particularis modi essendi; et quod esse est formale et adaequatum obiectum divinae potentiae. Alia autem, licet causent esse, non tamen causant quicquid esse participat, sed causant tantum id quod participat aliquem particularem modum essendi ut sic, puta esse hominem aut equum aut aliquid huiusmodi. Neque etiam esse est formale et adaequatum obiectum alicuius particularis agentis.
V. Ex iis patet Scotum male intellexisse mentem Sancti Thomae, dum arguit, IV Sent., q. 1 5, esse simpliciter non esse proprium effectum Dei, quia etiam agentia particularia causant esse. Existimavit enim quod nulla alia causa, apud Sanctum Thomam, excepto Deo, daret esse: quod nunquam somniavit Sanctus Thomas. Non enim consideravit Scotus quid illi termini propria et simpliciter important. Concedit quidem Sanctus Thomas alias causas dare esse: negat autem illas esse causas proprias essendi simpliciter, sed hoc solius Dei esse voluit.
Sed contra hoc ex verbis ipsius Scoti argui potest. Esse simpliciter, et esse hoc, in eodem sunt realiter idem, sola ratione distincta, sicut commune et limitatum. Ergo quod causat esse hoc in isto, causat etiam esse simpliciter: licet secundum propriam rationem referatur esse huius in causam particularem, secundum autem communem rationem ipsius esse referatur in Deum. Et per consequens sequetur quod alia causa creet: quia creare est producere esse simpliciter.
Respondetur quod instantia haec procedit ac si diceremus quod hac sola ratione Deus est causa propria essendi simpliciter, quia ipsius solius sit in quacumque re producere ens commune ut de ipsa re dicitur, alia autem producant hoc ens. Sed hic non est sensus verborum Sancti Thomae. Intendit enim quod Deus habet pro obiecto adaequato formali suae potentiae rationem ipsius esse illimitate, et quod est causa essendi omnibus quibus quomodocumque convenit esse. Unde est causa essendi simpliciter Sorti: quia est causa omnium quae ad esse Sortis pertinent, et producit ipsum primo et per se inquantum est ens. Et quia omnia quae sunt in Sorte, et ipsa etiam materia, pertinent ad esse, ideo Deus causat omnia quae in Sorte sunt. Non sic autem causat esse particularis causa Sortis. Quia non causat omne quod participat esse in Sorte, sed tantum ipsam formam: materiam autem non causat quantum ad suum esse potentiale; licet det sibi hoc esse actuale, inquantum idem est esse actuale totius et partium. Neque causat Sortem primo et per se inquantum est ens, cum prius praecesserit ens ex quo factus est Sortes: sed inquantum est hoc ens.
Ad argumentum ergo dicitur quod creare non est producere quomodocumque id quod est ens commune materialiter: sed est producere ens primo et per se, et formaliter inquantum est ens. Hoc autem modo non producit ens agens particulare, sed tantum primo modo. Non enim producit ens primo et per se, cum producat ex aliquo ente; neque producit ipsum inquantum est ens; sed producit ens per accidens, inquantum videlicet est materialiter idem quod hoc ens. Unde negatur consequentia.
- Circa autem probationem illius propositionis, Solus Deus est causa essendi simpliciter, quia videlicet effectus universalis requirit causam universalem, dubitat Scotus 6. Quaerit enim utrum universale, tam in subiecto quam in praedicato, accipiatur pro universali secundum perfectionem; an pro universali secundum praedicationem; an in subiecto accipiatur universale secundum praedicationem, in praedicato autem universale secundum perfectionem. Si primum, tunc minor est falsa: quia esse non est perfectius aliis. Quod enim includitur in multis, non est perfectius quocumque illorum in quibus includitur. - Si secundum, non concluditur quod Deus, secundum quod ens, quod est praedicatum universalissimum, sit propria causa essendi. Deus enim non est communis per praedicationem. - Si tertium, sic maior est falsa. Non enim effectus universalissimus secundum praedicationem est a causa universalissima secundum perfectionem: potest enim esse a causa imperfecta, quia salvatur in pluribus imperfectis.
Respondetur quod accipitur universalitas in effectu quidem secundum praedicationem, in causa vero secundum perfectionem. Sed causalitatem universalis accipio, non tantum quantum ad communem rationem universalis, quod de pluribus praedicatur, sed etiam quantum ad totum ambitum illius rationis communis. Sic enim effectus universalissimus secundum praedicationem, secundum totum eius ambitum, idest quantum ad omnia quae participant illa ratione, est a causa universalissima secundum perfectionem: quia quanto virtus causae est altior et perfectior, tanto ad plura se extendit; et sic oportet obiectum formale virtutis universalioris secundum perfectionem esse universalius secundum praedicationem, alioquin non ad plura perfectior virtus se extenderet.
Cum autem instatur, quia effectus communis potest esse a causa imperfecta: dicitur quod potest quidem esse a causa imperfecta materialiter et secundario et per accidens, ut salvatur in aliquo particulari determinato: non autem formaliter et primo et per se et secundum totum eius ambitum, quo modo dicimus universalissimum effectum secundum praedicationem requirere causam universalissimam secundum causalitatem et perfectionem.
Et sic patet omnes Scoti obiectiones procedere ex non intelligentia rationis et fundamenti Sancti Thomae.
VI. Quarto 7. Quicquid est causatum secundum aliquam naturam, non potest esse prima causa illius naturae, sed secunda et instrumentalis. Sed omnis alia causa praeter Deum habet esse causatum. Ergo nulla alia causa est causa essendi nisi ut instrumentalis et agens in virtute alterius. Sed instrumentum non adhibetur alicui nisi per viam motus: cum ratio instrumenti sit ut sit movens motum. Creatio autem non est motus. Ergo etc.
Probatur maior. Primo, quoad primam partem. Quia alias aliquid esset sui ipsius causa: sicut Sortes, cum sit id quod est per humanitatem, si esset prima causa humanitatis, esset sui ipsius causa. - Quoad secundam vero partem, probatur a signo. Tum quia necesse est ut generans univocum sit quasi agens instrumentale respectu eius quod est primaria causa totius speciei. Tum etiam quia omnes causas agentes inferiores oportet reduci in causas superiores sicut instrumentales in primarias. Quia videlicet et agens univocum, et causa inferior, est aliquid causatum secundum naturam suam.
- Advertendum primo, quod prima causa alicuius naturae sic ad illam naturam comparatur quod illa a nullo causari potest quin ab ipsa prima causa causetur: nulla enim causa secunda agit nisi mota a prima, quia prima prius et immediatius agit in effectum quam secunda, ut dicitur in libro de Causis 8. Ideo, si aliquid habet naturam ab aliquo causatam, oportet ut eam a prima causa principalius habeat. Et sic tale habens naturam ab aliquo causatam, si sit prima causa illius naturae, oportet ut sit causa suae naturae. Et quia a natura sua est id quod est, ideo sequitur ut sit causa sui ipsius: sicut dabat exemplum Sanctus Thomas de Sorte, cuius humanitas est ab aliquo causata, puta a Platone. Si enim Sortes sit prima causa humanitatis, Plato non poterit causare humanitatem Sortis nisi simul concurrat causalitas Sortis, quia secunda causa non agit sine prima. Et sic etiam Sortes erit causa propriae humanitatis et sui ipsius: quia a sua humanitate habet ut sit hic homo. Hoc est fundamentum huius rationis.
Advertendum ulterius, cum dicitur causatum secundum aliquam naturam, si sit causa illius naturae, esse causam secundam et instrumentalem, quod causam instrumentalem vocat hoc loco Sanctus Thomas causam quae agit ut ab alia priori causa movetur, licet eundem effectum causae primae producat. Sic enim omnis causa secunda est causa instrumentalis; et omne agens univocum est causa instrumentalis, idest secunda, agens ut movetur a primaria causa totius speciei. Agens enim univocum, cum habeat esse causatum secundum naturam speciei, non potest esse causa prima illius speciei: quia, ut arguebatur, esset causa sui ipsius. Sed, cum causat sibi simile in specie, est causa illius naturae secundaria tantum in comparatione ad causam totius speciei: licet in comparatione ad alia quibus utitur ut instrumentis, dicatur causa prima.
VII. Circa hanc propositionem, Instrumentum non adhibetur ad aliquid causandum nisi per viam motus, quia est movens motum, dubitatur. Quia ly per viam motus, ex parte instrumenti, aut passive aut active sumitur. Primo modo, est sensus quod instrumentum non applicatur ad aliquid causandum nisi ex hoc quod ipsum instrumentum movetur a principali causa. Et hunc sensum innuit probatio cum dicitur, quia est movens motum. Sed tunc neque videtur propositio vera, neque propositum videtur concludere. Non est quidem vera. Quia, cum intelligentia agit in virtute primae causae, non movetur, proprie accipiendo motum, cum motus proprie solum corporalibus conveniat: sed tantum improprie, prout omnis receptio aut applicatio ab alio ad agendum dicitur motus. Loquimur autem hic de motu proprie dicto, quem dicimus a ratione creationis removeri. — Non concludit autem propositum, admisso etiam quod vera sit. Quia non sequitur: Instrumentum non agit nisi ipsum moveatur, Creatio non est motus, Ergo instrumentum non potest creare. Minor enim non subsumitur recte sub maiore. Deberet enim subsumi: Sed creans non est motum, Ergo creans non est instrumentum. Quod sane non est ad propositum.
Secundo modo, est sensus quod instrumentum non agit nisi per motum, idest, non producit effectum nisi aliquid movendo. Et si sic sumatur, non videtur probatio eius ad propositum esse. Non enim ex hoc quod ipsum instrumentum est movens motum, probatur quod agat movendo: sicut, licet superior angelus illuminando inferiorem sit instrumentum Dei ipsum illuminantis, et sic sit movens aliquo modo motum, non tamen illuminat inferiorem movendo.
- Ad huius evidentiam, considerandum est quod, licet diversa genera instrumentorum sint, in hoc tamen omnia agentia instrumentalia, ut instrumenta sunt, conveniunt, quod non movent nisi mota ab iis quorum sunt instrumenta: non enim essent instrumenta si per seipsa tantum operarentur, cum ipso instrumento utatur agens principale ad suum effectum inducendum, ut patet in omnibus artificialibus instrumentis. Sed verum est quod non omnia instrumenta eodem modo moventur ad agendum. Quaedam enim per motum localem applicantur ad operationem: ut patet cum artifex utitur serra ad faciendum scamnum. Quaedam per alterationem: sicut cum ignis aerem calefacit ut per illum forma ignis introducatur in materia. Quaedam per motum spiritualem a prima causa: sicut cum intelligentia a Deo mota operatur; tunc enim movetur instrumentum improprie, prout omnis receptio ab altero dicitur motus.
In proposito ergo accipitur motus largo modo, ut scilicet extenditur ad motum et proprie dictum et improprie. Et intelligitur de motu instrumenti tam passive quam active. Et est sensus quod instrumentum non adhibetur ad agendum nisi moveatur a principali agente, prout omnis receptio dicitur motus, et nisi moveat aliquo modo. Sic autem intellecta propositione, optime probatur propositum. Si enim de ratione instrumenti est ut sit movens aliquo modo ab alio motum; et non agit nisi motum: oportet ut et ipsum non agat nisi movendo aliquid, aut vero motu aut improprio. Et sic, quomodocumque ipsum moveatur, oportet ut sua actione aliquod praeexistens subiectum moveat: actio enim sequitur modum agentis. Si enim ageret nihil movendo, sed totam rei substantiam producendo, tunc actio instrumenti, ut instrumentum, non esset ipsi instrumento proportionata: cum ipsum instrumentum ageret motum ab alio, et effectus produceretur non per motum alicuius ab instrumento. Creatio autem nullo modo est motus, neque proprie accipiendo motum, neque improprie prout omnis actio circa subiectum praeexistens dicitur motus: quia creatio nullum praesupponit subiectum ipsius actionis receptivum. Ideo sequitur quod causa instrumentalis non ageret creando.
VIII. Quinto 9: et est confirmatio prioris rationis; probatur enim quod nihil potest creare sicut instrumentum. Instrumentum non adhibetur nisi ut influentia primi agentis perveniat ad causatum per instrumentum. Ergo oportet ut in eo quod per instrumentum causatur, sit aliquid recipiens influentiam primi. Sed hoc est contra rationem creationis: nihil enim praesupponit. Ergo etc.
Ex hac igitur et praecedentibus rationibus simul sumptis habetur quod nihil aliud praeter Deum potest creare, neque sicut principale agens neque sicut instrumentum.
IX. Sexto 10. Si aliquid instrumentaliter agit ad creationem, sequitur quod aliquid sit effectum per operationem instrumentalis creantis quod sit prius via generationis quam esse, quod est effectus principalis creantis. Sed hoc est impossibile: cum, quanto aliquid est communius, tanto sit prius via generationis, ut patet ex Aristotele, in libro de Generatione Animalium. Ergo etc.
Antecedens probatur. Omne agens instrumentale exequitur actionem principalis agentis per aliquam actionem sibi propriam et connaturalem: ut patet in calore naturali animalis et in serra. Ergo, si aliquid est instrumentum creationis, oportet quod hoc operetur per aliquam actionem debitam et propriam suae naturae. Sed effectus correspondens actioni propriae instrumenti est prior via generationis quam effectus respondens principali agenti: cuius signum est quod finis intentus, qui est ultimum in executione, respondet primo agenti, ut patet in rebus artificialibus. Ergo etc.
- Circa hanc propositionem, in hac ratione intellectam, quod esse, tanquam quid universalissimum, est prius via generationis quam effectus cuiuscumque alterius causae, advertendum quod de esse actualis existentiae dupliciter loqui possumus. Uno modo, absolute, non determinando ad hoc aut illud esse. Alio modo, de esse uniuscuiusque effectus particulariter sumpto, ut ad ipsum effectum comparatur veluti eius actualitas et complementum suae perfectionis. Primo modo, esse est prius generatione omni alio effectu: quia omni effectui secundae causae oportet ut aliquod ens praesupponatur, cum esse absolute sit proprius Dei effectus; sicut enim est ordo in causis, ita et in effectibus. Et sic dicitur praecedere alia via generationis, quia omnis alius effectus, et omne esse a particulari causa productum, praesupponit aliquod esse productum a prima causa. Quod enim praesupponitur in ordine producibilium aliis, tanquam id sine quo alia esse non possunt et ipsum potest esse sine quolibet illorum divisim sumpto, dicitur prius via generationis, licet etiam simul tempore cum illis producatur: sicut prius generatione est animal quam hoc animal, licet simul tempore animal et hoc animal generetur. — Secundo autem modo, esse est posterius aliis, tanquam actualitas omnium et ultimum complementum, quo habito quiescit agentis actio et passio patientis, ut dicitur tertio libro, cap. LXVI: actus enim praesupponit potentiam ordine generationis.
Accipit ergo hoc loco Sanctus Thomas esse primo modo, non autem secundo modo.
X. Sed contra fundamentum huius rationis, scilicet quod agens instrumentale exequitur actionem principalis agentis per aliquam actionem propriam et connaturalem sibi, et quod habet proprium effectum correspondentem propriae actioni, dubium occurrit ex Scoto, ubi supra11. Negat enim, primo, propositionem. Et probat ipsam esse falsam. Tum quia omnis actio instrumenti convenit sibi in virtute principalis agentis. Nam in quacumque actione quam haberet id quod ponis instrumentum non in virtute principalis agentis, in illa non esset instrumentum, sed principale agens. Ergo instrumentum, ut sic, non habet propriam actionem.
Tum quia tunc instrumentum omne dispositive ageret ad effectum principalis agentis. Hoc autem est falsum: quia, etiam secundum Sanctum Thomam, possibile est instrumentum attingere effectum principalis agentis: sicut monetarius inducit formam in monetam et sigillator in ceram. Ergo non oportet omne instrumentum dispositive operari. Unde concluditur quod propositio illa non habet veritatem nisi quando instrumentum non potest virtute principalis agentis attingere ad effectum principalem. Sed tunc oporteret probare quod creatura non potest attingere effectum creantis.
Dicit secundo, ad exemplum de securi et similibus, quod per illa non probatur universaliter sic esse de omni instrumento. Licet enim ita sit in securi, quia est instrumentum in incisione lignorum, quae praecedit inductionem formae, non tamen sic est in omnibus aliis instrumentis.
Potest et augeri dubium. Quia quando agens principale movet instrumentum ad id tantum in quod potest instrumentum virtute suae naturae, tunc non est aliqua actio propria instrumenti habens effectum distinctum ab agentis principalis effectu: sicut cum aliquis utitur serra tantum ad incidendum. Ergo non omne instrumentum habet propriam actionem et effectum proprium.
XI. Ad evidentiam huius dubii, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. 1, q. 1, a. 412, quod omne instrumentum, proprie loquendo, inquantum instrumentum, sive attingat ad effectum causae principalis sive non attingat, semper pertingit ad aliquid ultra id quod sibi competit secundum propriam naturam; et, ut dicitur Prima, q. XLV13, semper agit secundum illud quod est sibi proprium; alioquin frustra adhiberetur ad agendum, nec oporteret esse determinata instrumenta diversarum actionum. Et sic oportet ut instrumento, inquantum est instrumentum, competat duplex actio: una conveniens sibi secundum propriam virtutem, propter quam assumitur magis quam aliud instrumentum; alia conveniens sibi prout movetur a principali agente. Et quia duplici actioni eiusdem causae duplex effectus correspondet, necesse est ut instrumentum et proprium effectum producat, et eum quem virtute principalis agentis attingit: ita tamen quod proprius effectus ad alium se habeat aliquo modo ut dispositio praecedens.
Utrum autem istae actiones sint realiter distinctae: — puto dicendum quod sic, secundum doctrinam Sancti Thomae. Nam illae actiones realiter distinguuntur quarum sunt distincta principia et distincti termini: actiones enim ex terminis et principiis formalibus distinguuntur. Actio autem propria instrumenti, et actio quae convenit sibi ut est instrumentum principalis agentis, est huiusmodi. Nam, ut adductum est ex IV Sent. et Prima Parte, instrumentum proprie sumptum, ut sic, semper pertingit ad aliquid ultra id quod sibi competit secundum virtutem propriae naturae: et sic oportet ibi esse effectum ultra virtutem propriam instrumenti, et effectum proprium instrumenti ad effectum principalis agentis disponentem. Similiter alia est virtus propria instrumenti, et alia virtus per quam agit ut instrumentum: cum prima sit forma permanens; secunda autem sit virtus habens esse diminutum, per modum intentionis, ut dicitur IV Sent., ubi supra14. Dico tamen quod, licet istae actiones realiter distinguantur, non oportet tamen ut omnis effectus instrumenti proprius praecedat tempore effectum principalem, sed sufficit ut praecedat ordine naturae, sicut dispositio praecedit formam: simul enim est dispositio ultima ad formam, et introductio formae.
XII. Ad primum ergo Scoti15 dicitur quod, cum de ratione instrumenti proprie dicti sint duo, scilicet moveri a principali agente ad propriam actionem propter effectum principalis agentis inducendum, et operari aliquid ex virtute principalis agentis sibi communicata, possunt ista duo separari secundum intellectum. Et sic potest instrumentum tripliciter accipi: uno modo, proprie et complete, inquantum utrumque illorum habet; alio modo, inquantum habet primam dumtaxat conditionem; tertio, inquantum secundam tantum conditionem habet. Si instrumentum accipiatur tertio modo, conceditur quod infertur, scilicet quod omnis actio instrumenti, ut instrumentum est, convenit sibi in virtute primae et principalis causae. Sed hoc non est contra intentionem Sancti Thomae. Mens enim eius est quod instrumentum proprie sumptum, secundum quod ipso utitur principale agens, duplicem habet actionem: unam, quae sibi convenit secundum propriam virtutem, quam agens principale ordinat ad propriam actionem ut per ipsam fiat dispositio ad effectum quem principaliter intendit; aliam, quae convenit sibi ut agit per virtutem sibi superadditam. Haec autem non repugnant: quod instrumentum necessario habeat duplicem actionem, unam propriam, aliam a principali agente; et quod unam tantum habeat inquantum agit per virtutem principalis agentis. — Si vero secundo aut primo modo accipiatur, negatur assumptum. Aliquid enim habet etiam secundum propriam actionem rationem instrumenti, quando ab alio applicatur ad ipsam actionem propter altiorem effectum inducendum. Dicitur autem tunc tantum principale agens, quando ex se ad proprium effectum operatur.
Ad secundum16, negatur falsitas consequentis. Sive enim instrumentum attingat principalem effectum sive non, semper aliquid agit quod est dispositio ad principalem effectum. Monetarius enim et sigillator inducunt imaginem ex aliqua dispositione quam moneta et sigillum propria virtute inducunt: puta ex divisione materiae, et huiusmodi.
Cum ulterius17 inquit quod ex illis exemplis non concluditur ita universaliter esse: dicitur quod utique exemplum non demonstrat universaliter; sed tamen inducuntur exempla ad manifestationem eius quod universaliter verum esse ratio demonstrat. Sicut enim per securim producitur aliqua dispositio ad formam scamni, ita per omne aliud instrumentum inducitur aliqua dispositio ad effectum principalis agentis: alioquin non oporteret, ut dicebatur, ad determinatos effectus determinata instrumenta inducere.
Ad ultimum18 dicitur primo, quod duplex est instrumentum: quoddam quod nullo modo in propriam actionem potest nisi ab alio per motum ad illam applicetur, sicut serra, quae non potest per se scindere, sed tantum secundum quod ab alio movetur; quoddam quod per se potest in propriam operationem et non indiget alio particulari motore ad agendum, sicut ignis, quo quis potest ut instrumento uti ad aliquem particularem effectum. Primum genus instrumentorum proprie et secundum propriam naturam est instrumentum: quia ad hoc est institutum ut deserviat arti tanquam principali agenti. Secundum autem genus non est secundum propriam naturam instrumentum, sed tunc tantum induit rationem instrumenti quando ipso aliquod agens utitur ad aliquid ultra eius effectum proprium inducendum: sicut cum quis utitur igne ad causandum argentum per artem alchimiae.
Dicitur secundo quod, si aliquid movetur ab alio ad propriam dumtaxat actionem, non est tunc proprie instrumentum: nisi nomine instrumenti intelligamus omne quod agit motum ab alio, quemadmodum dicimus omnia agentia creata esse instrumenta primi agentis. Sed verum est quod magis solemus vocare instrumenta ea quae sunt primi generis, etiam si ad propriam solum operationem moveantur: quia nullo modo possunt agere nisi ab alio moveantur, et sua actio est instituta ad aliquid altius inducendum, et sua actio aliquem determinatum motum a movente accipit. Ea autem quae non indigent absolute movente particulari ad propriam actionem eliciendam, non ita solemus vocare instrumenta dum ad propriam operationem applicantur: quia tale applicans magis se habet ut removens prohibens, puta quia removet distantiam agentis a passo, quam ut principale agens; cum propria virtute operentur, et absolute nullo particulari movente indigeant ad actionem; sicut lapis non indiget absolute aliquo movente ad hoc ut descendat, licet aliquando concurrat aliquod removens impedimentum.
XIII. Septimo 19. Nihil habens esse causatum secundum aliquam naturam, potest esse causa habentis illam naturam per creationem. Sed omne ens creatum habet esse causatum in ipsa natura essendi. Ergo nullum ens creatum potest esse causa essendi alterius entis per creationem.
Probatur maior. Quia nullum tale potest esse causa illius naturae simpliciter, sed tantum in hoc. Quod autem est causa alicuius in hoc, est attribuens naturam communem alicui per quod specificatur vel individuatur. Et sic non potest esse causa habentis talem naturam per creationem: cum creatio nihil praesupponat cui tribuatur aliquid per actionem. - Probatur assumptum. Tum exemplo. Tum quia idem esset causa sui ipsius.
Advertendum quod haec ratio differt formaliter a quarta 20, licet in utraque inferatur quod idem esset causa sui ipsius. In illa enim arguebatur ex natura primae causae. In hac autem arguitur ex causatione passiva naturae agentis.
- Circa illam propositionem, Habens esse causatum secundum aliquam naturam non potest esse simpliciter illius naturae causa, sed tantum in hoc, considerandum est primo, quod dupliciter potest intelligi aliquid esse causam simpliciter alicuius naturae. Uno modo, quia causalitas eius fertur ad ipsam naturam absolute et absque limitatione consideratam, non autem tantummodo ut est ad hoc aut illud determinata. Licet enim omne quod causatur sit singulare secundum esse quod habet extra intellectum, tamen potest ipsa natura formaliter alicuius causae causalitatem terminare, non ut est haec et singularis, sed secundum quod est talis natura absolute secundum suam rationem et illimitate: sicut sol est causa naturae formicae absolute et secundum suam rationem illimitatam consideratae, si consideretur formalis ratio causalitatis in tali natura; licet a sole non producatur formica quae non sit singularis et haec. Per oppositum autem, haec singularis formica non est causa formaliter formicae absolute, sed formicae huius aut illius. Similiter sol est causa humanitatis simpliciter, formaliter loquendo, quia est causa eius absolute et illimitate ut humanitas est: Sortes autem est causa, non humanitatis ut humanitas est, sed huius humanitatis ut est haec humanitas, in hac scilicet materia recepta. - Alio modo, quia est causa quod illa natura absolute sit, cum prius omnino non esset: non autem cum alia additione, scilicet quod sit talis aut talis, vel quod sit in hoc aut illo. - Utroque modo simul propositio Sancti Thomae est intelligenda. Quod enim habet esse causatum in aliqua natura, neque illam naturam formaliter producit ut talem naturam absolute, sed ut hanc particularem; neque facit ipsam absolute esse, cum praeexistat in potentia in materia et actu in ipso agente causato, quod enim prius est causatum, non incipit de novo simpliciter esse; sed bene facit ipsam esse in hoc. Et sic praesupponitur illi actioni aliquid in quo talis natura accipiat esse.
Considerandum secundo, quod omne quod est causa formaliter alicuius naturae absolute et illimitate secundum eius propriam rationem sumptae, et facit ipsam esse absolute, est causa eius in quocumque reperiatur. Sicut etiam in potentiis passivis videmus quod potentia habens pro formali obiecto, sive primo sive secundario, aliquam naturam, potest in omne in quo talis natura reperitur: sicut visus potest in omne coloratum et in omne album, eo quod coloratum absolute, non autem contracte, respiciat formaliter ut obiectum; et similiter album ut album respiciat, non autem ut hoc album. Commune enim est omni potentiae quod potest in omne quod formali suo obiecto participat, sive illud sit primarium sive secundarium obiectum. Similiter quod facit naturam absolute esse, causat esse illius in quocumque reperiatur. Si enim in aliquo inveniretur cuius hoc non esset causa, iam non faceret naturam esse absolute, sed tantum esse in hoc. Et ideo bene dictam propositionem probat Sanctus Thomas per hoc quod alioquin idem esset causa sui ipsius. Manifestum est enim ex dictis quod, si aliquid est causa alicuius naturae simpliciter, quod est causa illius naturae in quocumque reperiatur secundum esse causatum. Ideo, si aliquid habet esse causatum illius naturae cuius est causa simpliciter, necesse est ut sui ipsius causa sit.
XIV. Sed occurrit dubium contra primum sensum. Cum enim dicitur quod habens esse causatum secundum aliquam naturam est causa illius naturae non simpliciter, sed tantum in hoc, aut intelligitur quod est causa naturae ut in hoc materialiter tantum, aut etiam formaliter. Si materialiter tantum, tunc non differt ab eo quod est causa naturae simpliciter: quia etiam illud non producit naturam nisi limitatam et singularem; cum universale, ut sic, non habeat esse in rerum natura. - Si formaliter, ergo non poterit producere nisi unum singulare illius naturae. Et sic Sortes non poterit producere et generare nisi unum hominem. Quod constat esse falsum: cum multos possit filios generare. Probatur consequentia. Quia determinans sibi aliquam rationem formalem obiecti contractam sub aliquo communi, non potest ultra illam rationem contractam in aliquid aliud sub illo communi contentum: sicut, si visus determinaret sibi pro obiecto formali hoc album, puta Sortem, non posset videre aliud album quam Sortem.
Respondetur quod formaliter intelligenda est propositio Sancti Thomae. Ad improbationem dicitur primo, quod utique unum singulare illius naturae, productione qua hoc singulare producit, non potest producere nisi hoc signatum. Sortes enim, generando Socratem, non producit per se nisi humanitatem Socratis, non autem humanitatem simpliciter: cum non possit in omne quod humanitate participat.
Dicitur secundo, quod est commune omni generationi a Sorte procedenti quod per ipsam producitur formaliter et per se quaedam humanitas, idest humanitas singularis vage et indistincte loquendo, non autem simpliciter humanitas. Unde consequentia adducta falsa est si accipiatur consequens absolute, scilicet quod unum singulare, absolute loquendo, non poterit producere nisi unum singulare. Sed bene sequitur quod hac generatione particulari, ut terminatur ad productum, non producit per se nisi hoc singulare signatum. - Ad probationem dicitur quod singulare non determinat absolute sibi rationem huius singularis signati, sed rationem singularis vage et indistincte: quia videlicet non producit formaliter et per se naturam nisi in aliquo. Sed bene, ut hac signata generatione generans, inquantum ad generatum terminatur, determinat sibi rationem huius singularis signati: et, ut sic, non potest producere nisi hoc signatum.
- Potest autem argui ex dictis Scoti, ubi supra 21, contra dictam propositionem. Si unus angelus, habens esse causatum a Deo in sua natura, produceret alium angelum sibi similem, non produceret naturam illius angeli in aliquo praesupposito: cum nec in ipso angelo producente esse et natura sit in aliquo recepta. Ergo non oportet ut habens esse causatum secundum aliquam naturam, si causat ipsam naturam, quod causet ipsam in hoc: sed potest ipsam causare singularem non in aliquo. Et sic patet quod, quamvis non causaret ipsam naturam angeli simpliciter et absolute, ipsa praeexisteret in angelo producente, non producta ab ipso angelo, sed a Deo: ipsam tamen naturam singularem huius angeli per creationem produceret, producendo non ex aliquo subiecto.
Respondetur quod utique illa conditionalis est vera: sed et haec etiam est vera, Si angelus produceret alium angelum sibi similem, produceret naturam in aliquo praesupposito. Utrumque enim consequens sequitur ex illo antecedente. Inquantum enim angeli natura non est in aliquo recepta, sequitur quod non produceretur in aliquo praesupposito. Inquantum vero esse angeli est esse causatum, sequitur quod produceretur in aliquo praesupposito. Et ideo antecedens est impossibile: quia propositio ad quam sequuntur propositiones contradictoriae, est impossibilis.
- Advertendum autem quod non inquit Sanctus Thomas absolute habens aliquam naturam, sed, habens esse causatum secundum naturam, non esse causam illius naturae simpliciter. Quia si aliquid haberet naturam non secundum esse causatum, sicut Deus habet sapientiam et essendi naturam, posset nihilominus esse causa illius naturae simpliciter secundum quod est causata, et non esset sui ipsius causa: eo quod natura non habeat in ipso esse causatum. Habens autem esse causatum in natura non potest esse simpliciter illius naturae causa ut est causata: quia sic causans causaret seipsum, eo quod habeat et ipsum naturam causatam.
XV. Octavo. Omne agens finitum praesupponit ad suam actionem hoc unde causatum suum individualiter subsistit. Ergo nullum tale creat: sed tantum agens infinitum, cuius esse comprehendit omnis entis similitudinem. — Consequentia clara est. — Antecedens vero probatur. Cuiuscumque actus determinatur ad genus et ad speciem et accidens, eius virtutem oportet esse determinatam ad effectus similes agenti inquantum huiusmodi, idest, quantum ad formam secundum quam agit. Sed nihil habens esse determinatum potest esse simile effectui eiusdem generis vel speciei secundum quod est hoc aliquid, sed tantum secundum rationem generis vel speciei. Ergo non potest esse per suam actionem causa alterius quantum ad hoc quod subsistit ab aliis distinctum, sed tantum quantum ad hoc quod habet genus aut speciem. Ergo praesupponit ad suam actionem hoc unde causatum individualiter subsistit. Maior probatur: tum quia modus actionis est secundum modum formae secundum quam agens est in actu; tum quia omne agens agit sibi simile. Minor etiam probatur: quia unumquodque secundum quod est hoc aliquid, est ab alio distinctum.
-
Sed ad hanc rationem posset aliquis dicere quod antecedens est falsum: et ad probationem, negare ultimam consequentiam. Quamvis enim agens non assimiletur effectui quantum ad id per quod est hoc aliquid, quia per illud individuum non convenit cum aliis, immo ab omnibus aliis distinguitur; non tamen agens praesupponit aliquid suae actioni per quod suus effectus individuetur. Tum quia, secundum Scotum 22, individuatur unumquodque per suam haecceitatem: quae non praesupponitur rei, sed est modus intrinsecus concomitans rem. — Tum quia res immaterialis seipsa est individua, secundum doctrinam Sancti Thomae 23. Et sic suae productioni non oportet aliquid praesupponere per quod individuetur.
-
Ad huius evidentiam, considerandum est quod, sicut in individuis eiusdem generis et speciei inter quae est causalitas secundum naturam, quia in ratione generis et speciei non distinguuntur sed sunt similia, unum potest esse causa alterius secundum naturam generis et speciei, eo quod oportet agens et effectum similia esse; ita cum, inquantum sunt individua subsistentia, non sint unum et similia sed sint distincta, id per quod unum ab alio distinguitur individualiter et in se subsistit, ab altero causatum esse non potest. Alioquin per idem conveniret formaliter cum altero et ab ipso formaliter distingueretur. Oportet enim effectum cum causa convenire quantum ad id secundum quod causatur. Ideo, si etiam secundum illud distingueretur ab ipso, per idem conveniret cum ipso et ab ipso distingueretur.
Propterea prima responsio, secundum mentem Scoti, non tollit rationis efficaciam. Si enim haecceitas consequitur rem, causat omnem eius modum intrinsecum. Sed per rem ab aliquo causatam, ut sic, non potest effectus ab illo distingui. Ergo per ipsam haecceitatem non potest effectus distingui a causa: sed magis cum causa convenit, propter similitudinem quam oportet esse inter causam et effectum. Ergo, si debet effectus conveniens cum causa in ratione generis vel speciei a causa individualiter distingui, oportet esse aliquid non causatum a tali causa praesuppositum actioni, in quo natura generis et speciei individuetur, et effectus individualiter subsistat, ab omnibusque distinguatur.
Secunda quoque instantia, ex doctrina Sancti Thomae, non impedit. Verum est enim quod nihil determinatum ad genus et speciem potest producere effectum nisi aliquo praesupposito per quod natura generis et speciei individuetur: alioquin non esset unde effectus a causa distingui posset sub eodem genere aut sub eadem specie, ut deductum est contra Scotum. Sed ubi natura ex se est individua et haec, non possunt esse plura individua quorum unum alterum producat: natura enim individua pluribus non communicatur. Ideo illa instantia non est contra propositum. Quod si poneretur unum individuum immateriale producere aliud individuum speciei, oporteret dicere quod ipsa natura non esset ex se individua, sed esset aliquid per quod individuaretur. Quod sane necesse esset praesupponi actioni alterius individui productivae. Ex quibus sequitur quod dicta positio Sancti Thomae magis confirmat propositum quam destruat. Si enim talis natura est ex se individua, et propter hoc non possunt esse in ipsa plura individua, signum est quod, ubi unum individuum aliud individuum eiusdem speciei producit, oportet ibi naturam non esse ex se individuam, sed esse aliquid aliud in quo individuetur, praesuppositum actioni producentis sibi simile secundum speciem.
XVI. Nono. Cum aliquid fit ex omnino non ente, fit per se. Ergo oportet ut producatur ab eo quod est causa essendi per se. Ergo solus Deus facit ens ex non ente omnino. Ergo ipsius solius est creare.
Ad evidentiam antecedentis notat Sanctus Thomas quod, cum omne quod fit ad hoc fiat ut sit, si aliquid fiat quod prius fuerit, illud dicitur non per se sed per accidens fieri; si vero prius non fuit, dicitur fieri per se; ut, si ex albo fiat nigrum, fit nigrum quidem per se, coloratum vero per accidens, quia prius erat. Similiter, si fiat aliquod ens, puta homo, fit quidem homo per se, quia ex non homine; ens autem fit per accidens, quia non fit ex non ente simpliciter, sed ex non ente hoc, scilicet ex non homine. Et sic patet quod tunc tantum fit ens per se quando fit ex omnino non ente.
Prima vero consequentia probatur. Quia oportet effectus in causas proportionaliter reduci. — Secunda etiam probatur. Quia solus Deus est causa entis inquantum ens: alia vero sunt causa entis per accidens.
-
Sed videtur ista ratio, si aliquid concludat, probare hoc solum, quod solus Deus universitatem entium creat, eo quod ipse solus faciat ens cum prius nullum omnino ens creatum fuerit: non autem probat quod hanc rem particularem, puta muscam, solus Deus possit creare. Diceretur enim quod aliqua creatura, producendo Sortem, producit ipsum quantum ad omnia quae sunt ipsius: et sic producit hoc ens ex non ente omnino, licet aliquod aliud ens praeexistat. Non enim, ad hoc ut aliquid particulare creetur, oportet ut fiat ens ita quod nullum ens omnino praefuerit: sed sufficit quod non praefuerit aliquid eius quod fit. Unde negari poterit omnia alia a Deo esse causas essendi per accidens tantum. Immo aliqua causa est causa essendi per se, quia facit ens quod omnino non praeexistit, licet aliquod aliud ens praeexistat: sicut, cum ex hoc nigro fit hoc album, dicitur fieri hoc album per se, quia hoc album quod fit non erat, licet aliquod aliud album esset. Et similiter Deum dicimus hanc animam intellectivam creare quia omnino ante non erat, licet aliqua alia anima intellectiva praeexistat. Vel ergo ratio non concludit propositum. Vel assumit quod est probandum, scilicet quod nihil aliud a Deo producat aliquod ens ex omnino non ente: quod est falsum.
-
Pro evidentia huius rationis, considerandum est quod, sicut in generatione, quia est mutatio, ponitur aliquod subiectum cui coniungitur negatio rei producendae, ut possit dici res fieri et ex tali subiecto tanquam ex materia, et ex negatione tanquam ex termino a quo; dicimus enim Sortem ex sanguine menstruo tanquam ex materia generari, et ex non Sorte tanquam ex termino a quo: ita, opposito modo, in creatione, quia non est mutatio, oportet omne removeri subiectum ex quo dicatur tanquam ex materia fieri quod creatur. Unde de ratione creationis, sive universalis sive particularis, est ut id quod creatur omnino prius non sit, et per consequens quod fiat ex omnino non ente. Et sic necesse est ut in omni creatione fiat ens per se: quia fit ens, et prius omnino non erat; quia scilicet nihil ipsius omnino erat ex quo ipsum ens sit factum, licet fortassis aliquod aliud ens praecesserit. Nullum autem agens particulare facit ens per se, quia nullum tale facit ens tanquam omnino prius non existens: non enim facit ens nisi praesupposito aliquo ente ex quo aliud ens faciat. Sicut enim, cum ex albo fit nigrum, quia coloratum praeexistit in albo, non fit coloratum per se, sed tantum per accidens inquantum coniungitur nigro, quod fit per se et prima intentione; ita, cum aliquod ens fit ex alio ente praesupposito, quia ratio entis praeexistit in illo ex quo res dicitur fieri, non fit ens per se, sed tantum per accidens, inquantum ratio entis coniungitur particulari enti quod per se fit. Oportet enim, ut dicebatur, quod per se fit non esse prius omnino, neque tanquam subiectum, neque tanquam coniunctum subiecto, ex quo ipsum dicitur fieri.
Dicitur ergo quod ratio Sancti Thomae concludit, non solum de creatione universali, sed etiam de particulari. Et cum instatur, quia ratio assumit quod est probandum: negatur. Non enim vult probare Sanctus Thomas quod nihil aliud a Deo producit ens ex omnino non ente: sed ex hoc in superioribus 24 probato vult ostendere quod nullius creaturae actio est creatio. Cum enim creatio sit productio per se entis; et nulla creatura producat ens per se, cum producat quicquid producit ex aliquo ente, ut superius est ostensum: sequitur quod nulla actio creaturae est creatio. Et sic solius Dei est creare, cuius est producere per se ens, utpote cuius est agere ex nullo omnino praesupposito ente tanquam ex materia.
Confirmatur conclusio auctoritate Gen. I, ubi dicitur omnia a Deo creata esse. — Confirmatur etiam auctoritate Damasceni, in II Sententiarum 25.
Postremo per hoc ostenditur excludi error Avicennae, IX Metaph., ponentis a prima substantia separata esse creatam secundam.