Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Postquam determinavit Sanctus Thomas de natura substantiae intellectualis, et de unione ac separatione eius a materia, nunc de cognitione ipsius determinat . Circa hoc autem duo facit: primo, determinat de cognitione talis substantiae ex parte cognoscentis; secundo, ex parte obiecti cogniti, capite XCVIII.

¶ Circa primum duo facit: primo, agit de ipsa cognitione quantum ad actum primum; secundo, quantum ad actum secundum, capite sequenti.

Circa primum duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, quaedam corollaria deducit .

I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio : Substantiae separatae non accipiunt intellectivam cognitionem ex sensibilibus, idest a rebus quae sunt extra animam in materia: sicut videlicet intellectus hominis.

Probatur primo . Substantiae separatae non habent corpora sibi naturaliter unita. Ergo non accipiunt intellectivam cognitionem ex sensibilibus. — Probatur consequentia. Quia omnis substantia cognoscitiva ex sensibilibus cognitionem accipiens, habet cognitionem sensitivam, secundum quam nata sunt sensibilia secundum suam naturam apprehendi: et per consequens habet corpus sibi naturaliter unitum.

Pro declaratione huius rationis, advertendum est, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. LV, a. 2, ad 2, quod esse formae in imaginatione, quod est esse sine materia, non autem sine materialibus conditionibus, est medium inter esse formae in materia, quod est et cum materia et cum materialibus conditionibus, et esse formae in intellectu, quod et a materia et a materialibus conditionibus est abstractum. Et quia de extremo ad extremum non pervenitur nisi per medium, ut patet ex V Phys. , ideo non posset substantia separata rem ab esse omnino materiali ad esse omnino immateriale transferre, nisi prius ad esse imaginabile reduceret. Quod cum hoc non possit, quia corpus non habet, ideo non potest a sensibilibus cognitionem accipere. Et hoc est fundamentum rationis hic positae.

II. Sed contra hoc fundamentum arguit Scotus, II Sent., d. III, q. ult. ; et IV, d. XLV, q. II, ad 2 . Primo, quia *non oportet quod est medium virtuti minori, esse medium virtuti maiori. Sed intellectus in substantia separata est perfectior quam in nobis. Ergo non oportet, si imaginabile est in nobis medium, quod etiam similiter sit in angelo.

Secundo. Si esse imaginabile est per se medium, aut est ex parte rei in se, aut ex parte potentiae. Si ex parte obiecti, tunc nec Deus posset intelligere nisi mediante phantasmate vel imaginatione. Si ex parte potentiae, sic non est necesse ut angelo sit medium, quamvis nobis sit medium. — Aut etiam dici poterit quod non est medium nobis, sed extremum: ita quod esse imaginabile et esse sensibile sunt duo extrema (scilicet ex una parte), vel quasi unum extremum, ad esse intelligibile.

III. Pro intelligentia huius rationis Sancti Thomae, considerandum primo, quod duplex est medium: scilicet in essendo; et in causando. Medium in essendo est quod secundum suum esse absolute mediat inter duo, ita quod est secundum se propinquius unicuique illorum quam illa sint inter se: sicut locus medius inter duo loca, et tepidum inter calidum et frigidum. Medium in causando est quod mediat inter causam et effectum, tanquam propinquius et immediatius causans effectum: sicut homo generans est medium in causando inter solem generantem et hominem ab eo genitum.

  1. Considerandum secundo, quod in utroque modo duplex potest esse medium inter aliqua: scilicet medium per se primo; et medium secundario. Medium per se primo est id quod ex sua propria ratione habet ut sit medium inter illa: sicut hoc quod dico minus album, et hoc quod dico minus nigrum, est medium per se primo inter intense album et intense nigrum. Medium vero secundario est quod non ex propria ratione medium est, sed ex ratione eius cui primo et per se convenit esse medium: sicut rubeum est medium secundario inter album et nigrum, et unusquisque medius color secundum se sumptus. — Proportionaliter etiam medium in causando distinguitur in medium per se primo, et medium secundario.

Transitus ergo primo et per se medii, quando ab extremo ad extremum transitur, ita est necessarius quod ab uno extremo ad alterum perveniri non potest, naturae ordine servato, nisi per tale medium fiat transitus. Non enim potest aliquod agens naturale aliquod corpus transmutare de summe albo in summe nigrum nisi illud prius transmutet ad minus album: licet Deus, qui est supra ordinem naturae, illud possit absque medio. Similiter sol hominem generare non potest nisi homine mediante: sed bene Deus hoc potest. — Transitus vero medii secundario, non est ita necessarius, sed potest fieri transitus ab extremo ad extremum absque hoc quod per ipsum fiat transitus: sicut potest transiri ab albo in nigrum absque transitu per rubeum.

  1. Considerandum tertio, quod esse materiale, et esse intelligibile, et esse imaginabile (nomine imaginabilis intelligendo omne esse in sensu), naturae sensibili dupliciter attribui potest: uno modo, tanquam susceptivo ab uno esse ad aliud transeunti; alio modo, tanquam principio activo cognitionis, ut scilicet sit conditio ipsius inquantum ad cognitionem sui agit.

Si consideretur esse imaginabile ut formae sensibili tanquam subiecto attribuitur, sic est medium per se primo in essendo inter esse materiale et intelligibile: ex propria enim ratione de esse sensibili participat hoc quod est esse coniunctum conditionibus individualibus; de esse vero intelligibili participat hoc quod est esse sine materia, quod esse convenire non potest naturae habenti esse in singularibus ut sic; et per consequens magis ad utrumque istorum appropinquat quam ipsa inter se. Inde sequitur quod natura sensibilis non potest, naturali ordine servato, ab esse omnino materiali reduci ad esse omnino immateriale, quod est esse intelligibile, nisi prius reducatur ad esse imaginabile: quamvis Deus, qui supra ordinem naturae est, illam possit ab uno ad aliud esse absque esse imaginabili deducere. Et ideo, cum substantiae separatae virtus sit ad ordinem naturae determinata, non potest praeter naturalem ordinem operari, reducendo naturam sensibilem ab esse omnino materiali ad esse omnino immateriale, quod est esse intelligibile, absque medio esse, quod est esse imaginabile; sed, si deberet ipsam de esse omnino materiali ad esse omnino immateriale in seipsa reducere, oporteret ut prius eam ad aliquod esse in sensu aut in imaginatione deduceret.

Si etiam consideretur esse imaginabile ut naturae sensibili tanquam principio motivo ad intellectionem attribuitur, sic est etiam medium essentiale et per se inter esse materiale naturae sensibilis et ipsius esse intelligibile, quod ab ipsa producitur. Nam natura omnino materialis non potest esse immediatum agens ad causandum speciem intelligibilem in intellectu, nisi prius ad aliquod esse immateriale elevetur: quia nihil agit sua virtute aliquid quod altioris ordinis sit. — Si dicatur quod res materialis extra intellectum concurrit ad causandum speciem intelligibilem in intellectu, non quidem principaliter, sed ut instrumentum intellectus agentis: ideo virtute ipsius eam causare potest, quamvis illud propria virtute non possit: — hoc non valet. Quia, ut inquit Sanctus Thomas Prima, q. xlv, a. 5, instrumentum non participat actionem causae superioris nisi inquantum per aliquid sibi proprium operatur ad effectum principalis agentis. Unde, si materiale ex se nullo modo potest in omnino immateriale agere, oportet, si debeat conveniens instrumentum esse ad agendum in illud, quod ad aliquem gradum elevetur quo in illud aliquo modo agere possit. Quod utique fit dum ad esse imaginabile reducitur, quod aliquo modo in homine de ordine intelligibilium est, inquantum a sua generatione est lumine intellectus agentis illustratum .

  1. Ratio ergo Sancti Thomae hic posita, et in Prima Parte declarata , procedit ex naturali ordine diversorum esse naturae sensibilis, secundum quod sibi attribuuntur non tantum ut susceptivo, sed etiam ut principio motivo ad intellectionem sui. Unde et hic ostenditur non posse intellectivam cognitionem substantiarum separatarum ex sensibilibus sumi, ex ipso ordine sensitivae cognitionis ad intellectivam: ex eo videlicet quod sensibilia, inquantum sensibilia, idest secundum quod sunt extra animam in materia, nata sunt apprehendi per sensum, et ideo oportet sensitivam cognitionem praecedere cognitionem intellectivam quae a sensibilibus accipitur; et sic naturam sensibilem prius movere sensum oportet, et per consequens accipere aliquod esse immateriale, quam moveat intellectum; non enim alia ratione apprehenduntur per sensum nisi quia sui similitudinem in sensu causant.

Scotus autem in hoc deceptus est, quod existimavit, cum dixit Sanctus Thomas non posse intellectum angelicum formas materiales reducere ad esse intelligibile nisi prius eas ad esse formarum imaginatarum reduceret, quod de ipsis esse naturae sensibilis loqueretur ut sibi tantum sicut susceptivo attribuuntur: tanquam videlicet intellectus, sive quodcumque aliud agens, se habeat ut agens, et natura mere passive se habeat, tanquam scilicet illud cui diversa esse attribuuntur, et nullo modo active concurrat ad ista sua diversa esse causanda. Quod non est de mente Sancti Thomae. Neque enim apud ipsum, neque apud Aristotelem, solus intellectus, aut quaecumque alia potentia cognitionem a sensibus accipiens, speciem intelligibilem aut sensibilem causat: sed oportet ut etiam obiectum ad eius causationem concurrat. Unde vult quod nulla natura intellectualis potest dare esse omnino immateriale rei sensibili, nisi illi prius dederit esse imaginabile: neque potest uti ipsa re habente esse materiale ad causandum esse intelligibile, nisi res ipsa prius causaverit esse imaginabile in ipsa natura intellectuali.

Sed, et si natura etiam mere passive ad omnia illa esse se haberet, adhuc non posset intellectus creatus ipsam naturam ab esse materiali quod extra intellectum habet, ad esse intelligibile perducere, nisi prius ad esse imaginabile per ipsam naturam intellectivam reduceretur, ut ostendimus.

IV. Ad primum ergo Scoti , inquantum contra hanc declarationem esse possit, dicitur quod medium essentiale, quo modo diximus esse imaginabile inter esse materiale et esse immateriale mediare, sicut est medium virtuti minori, ita est medium virtuti maiori inter virtutes naturales connumeratae, cuiusmodi est virtus intellectiva substantiae separatae; cum sit medium essentiale et per se primo:

licet virtuti supernaturali non oporteat esse medium, ut declaravimus. Ideo ratio Sancti Thomae ita de intellectu ipsius procedit sicut de intellectu humano.

  1. Ad secundum dicitur primo, quod tripliciter potest intelligi esse imaginabile esse per se medium ex parte obiecti in se: aut scilicet ut obiectum consideratur in ratione termini cognitionis; aut ut consideratur in ratione termini actionis praecedentis cognitionem, per quam videlicet species intelligibilis producitur; aut ut obiectum consideratur in ratione motivi ad sui cognitionem.

Primo modo, sensus est quod natura sensibilis non potest terminare intellectionem alicuius cognoscentis secundum esse intelligibile, nisi prius terminet eius cognitionem imaginativam secundum esse imaginabile. — Et tunc dicitur quod non est medium per se ex parte obiecti praecise et absolute: quia, si sic esset, neque Deus, ut arguebatur, neque substantia separata posset ferri in esse intelligibile naturae sensibilis nisi prius ipsam imaginaretur.

Secundo modo, sensus est quod obiectum sensibile non potest accipere in intellectu alicuius esse intelligibile, nisi prius in ipso cognoscente accipiat esse imaginabile: sive, quod idem est, non potest causari species intelligibilis rei sensibilis in intellectu, nisi prius in phantasia aut in imaginatione intelligentis causetur phantasma. — Et tunc dicitur quod esse imaginabile non est medium per se ex parte obiecti secundum se et absolute considerati, cum Deus species intelligibiles rerum sensibilium mentibus angelicis concreaverit, in quibus phantasmata non posuit: sed bene ex parte obiecti ut accipit talia esse per actionem abstrahentis naturam a materia, et accipientis cognitionem a sensibilibus. Non potest enim natura materialis, naturae ordine considerato, virtute accipientis cognitionem e sensibilibus, per abstractionem a singularibus omnino a materia et a materialibus conditionibus depurari, nisi prius depuretur a materia absque depuratione a materialibus conditionibus, quod fit secundum esse imaginabile.

Tertio modo, sensus est quod obiectum habens esse in materia, non potest movere intellectum ad sui cognitionem causando in ipso speciem intelligibilem sui, nisi concurrente phantasmate ab ipso causato in imaginatione. — Et tunc esse imaginabile est medium per se ex parte obiecti absolute accepti.

Istis duobus modis ultimis dicendum est quod esse imaginabile est medium per se aliquo modo, ut patuit, ex parte obiecti: non autem primo modo, de quo argumentum procedebat.

  1. Dicitur secundo, quod est etiam medium per se ex parte potentiae creatae deducentis naturam ab esse materiali ad esse intelligibile: cum, ut patuit in responsione ad primum, nullum cognoscens creatum possit perducere per abstractionem naturam ab esse materiali et singulari ad esse intelligibile, nisi prius perducat ad esse imaginabile.

  2. Dicitur tertio, quod esse imaginabile et esse sensibile in materia non possunt habere rationem unius extremi, aut duorum extremorum ex eadem parte: cum esse imaginabile sit posterius esse materiali extrinseco; et sit aliquo modo ipsius effectus; participetque aliquid de conditione esse materialis et aliquid de conditione esse intelligibilis, ut superius patuit, et sic sit propinquius cuilibet extremo quam unum extremum alteri. Licet enim utrumque sit esse sensibile aliquo modo secundum quandam communem rationem, tamen esse imaginabile non est illud esse sensibile quod est naturae in materia extra animam existentis, sed superioris est gradus: quia illud est omnino materiale, istud vero est aliquo modo immateriale.

V. Secundo . Virtus intellectiva substantiae separatae est altior quam virtus intellectiva animae humanae. Ergo habet altius obiectum quam res sensibilis extra intellectum existens, et quam phantasma. Ergo habet pro obiecto id quod est intelligibile actu. Ergo non accipit cognitionem a sensibilibus. — Probatur prima consequentia. Quia altioris virtutis oportet esse altius obiectum. Obiectum autem intellectus humani est phantasma: quod est superius in ordine obiectorum quam res sensibilis existens extra animam. — Secunda etiam consequentia patet. Quia nihil est altius phantasmate in genere obiectorum cognoscibilium nisi quod est actu intelligibile.

  1. Circa istam propositionem, Phantasma est superius in ordine obiectorum quam res sensibilis existens extra animam, advertendum quod non inquit Sanctus Thomas phantasma esse absolute superius rebus sensibilibus, hoc enim esset falsum, cum phantasma sit accidens corporeum, natura autem sensibilis sit corporea substantia: sed addidit, in ordine obiectorum, scilicet cognoscibilium. Quia quanto obiectum cognoscibile magis recedit a materia, tanto est altius obiectum, ut sic: cum unumquodque sit per aliqualem abstractionem a materia cognoscibile. Phantasma autem magis recedit a materia quam natura sensibilis existens extra animam. Phantasma enim est sine materia ut phantasma est, hoc est, inquantum est similitudo rei extra animam existentis: quia non habet esse in materia naturali illius formae, licet sit coniunctum conditionibus materialibus, quae sunt determinatio ad hic et nunc, et similia. Res autem sensibilis extra animam habet esse in materia, et materialibus conditionibus est unita, ut saepenumero diximus.

  2. Circa fundamentum et efficaciam rationis, considerandum est quod, si intellectus habet moveri ab aliquo obiecto et ab ipso cognitionem accipere, oportet ut illud sit obiectum intellectui connaturale et proportionatum: quia obiectum aliud non habet movere ex se intellectum, licet fortassis cum obiecto proportionato movere possit. Videmus enim quod, licet intellectus noster aliquo modo substantias separatas cognoscat, non tamen ab illis cognitionem et species intelligibiles accipit, quia non sunt obiecta intellectui nostro proportionata: sed a quidditatibus sensibilibus, quae sunt obiecta sibi proportionata, accipit cognitionem et species intelligibiles. Si ergo intellectus substantiae separatae a sensibilibus cognitionem acciperet, oporteret ut illa essent obiecta sibi proportionata. Hoc autem falsum est: quia, cum altioris gradus sit intellectus in ipsis quam noster intellectus, illaque aut phantasmata sint obiecta proportionata intellectui nostro, oportet ut intellectus separati sit aliquid altius tanquam obiectum proportionatum. Ideo non est dicendum quod a sensibilibus cognitionem accipiant, sed quod intelligibilia in actu primo cognoscant. Et in hoc consistit efficacia rationis.

  3. Ex iis patet defectus rationis Scoti, loco allegato , qua vult probare intelligibile in actu non esse obiectum intellectus separati, quia obiectum adaequatum illius intellectus non est una natura immaterialis, sed aliquod commune secundum praedicationem quod et materialibus et immaterialibus est commune.

Dicitur enim quod non loquitur Sanctus Thomas de obiecto adaequato, sed de obiecto connaturali et proportionato, a quo natus esset moveri intellectus separatus si ab obiecto haberet moveri. Sicut enim quidditas rei materialis est obiectum connaturale et motivum intellectus nostri, ita quidditas rei abstractae a materia habentis esse distinctum ab ipsa, est connaturale obiectum intellectus separati, a quo haberet moveri, ut patet Prima, q. XII, a 4. Et quia talis quidditas secundum se est actu intelligibilis et secundum suum esse naturale, ideo bene inquit Sanctus Thomas quod intelligibile in actu est talis intellectus obiectum, scilicet connaturale et proportionatum.

VI. Tertio. Quae sunt secundum seipsa actu intelligibilia, sunt superiora in ordine intelligibilium iis quae non sunt intelligibilia nisi quia nos facimus ea intelligibilia, cuiusmodi sunt omnia sensibilia. Ergo, cum haec sint quae intellectus noster intelligit, tanquam scilicet obiecta proportionata a quibus cognitionem accipit, per se actu intelligibilia intelliget intellectus substantiae separatae, qui est superior intellectu nostro, tanquam scilicet obiecta sibi proportionata. — Patet consequentia. Quia secundum ordinem intellectuum est ordo intelligibilium.

VII. Quarto. Substantia separata est intellectus, idest substantia intellectualis, per se existens, non in corpore aliquo. Ergo eius operatio intellectualis erit intelligibilium quae non sunt fundata in aliquo corpore. Ergo non accipit cognitionem a sensibilibus. — Probatur prima consequentia.

Quia modus operationis propriae alicuius rei proportionaliter respondet modo substantiae et naturae ipsius. — Secunda quoque probatur. Quia omnia intelligibilia a sensibus accepta, sunt in aliquibus corporibus aliqualiter fundata: puta in phantasmatibus, quae sunt in organis corporeis.

  1. Ad evidentiam huius rationis, considerandum primo, quod per intelligibilia accepta a sensilibus accipit Sanctus Thomas species intelligibiles causatas in intellectu via sensuum: tales enim species, ut sunt quidditates tales materiales, non sunt secundum se actu intelligibiles quantum ad esse suum materiale, sed sunt factae actu intelligibiles ab intellectu eas a materia abstrahente. Talia autem intelligibilia dicuntur in phantasmate fundari, quia in ipso latent et sunt potentialiter tanquam in causa a qua speciem habent: intellectus enim agens causat species quantum ad esse immateriale ipsarum; sed quantum ad determinationem specificam, inquantum scilicet ista est species lapidis aut equi, ab ipso phantasmate causantur per modum efficientis instrumentalis; ideo enim ista est species lapidis, illa vero equi, quia ista causata est a phantasmate lapidis, ista vero a phantasmate equi. Species vero quae sunt in intellectu substantiae separatae, etiam rerum materialium, nullum habent fundamentum in corpore tanquam in causa productiva.

Considerandum secundo, circa probationem primae consequentiae, quod idcirco addidit Sanctus Thomas ly proportionaliter, quia non oportet absolute modum naturae et operationis eundem esse: cum operatio sit alterius rationis a substantia et natura operantis. Non enim oportet, si natura est forma dans esse materiae, quod et operatio sit similiter forma dans esse materiae: ut patet de operatione intellectiva animae nostrae. Oportet autem ut modus operationis correspondeat modo naturae proportionaliter. Nam cum operatio, ut sic, habeat ordinem ad obiectum ut ipsam terminat et ut est eius principium per sui similitudinem, ab ipsoque speciem accipiat, modus conveniens operationi propriae alicuius est modus sui obiecti inquantum est eius obiectum. Et ideo modum operationis propriae correspondere modo naturae operantis proportionaliter, est operationem terminari ad rem habentem similem modum essendi cum modo naturae operantis, tanquam ad proprium et proportionatum obiectum. Ex hoc optime sequitur, ut arguit Sanctus Thomas, cum substantia separata sit intellectus non in corpore aliquo, quod et eius propria operatio terminabitur ad intelligibile non existens in aliquo corpore, tanquam ad proprium et connaturale obiectum, sed ad obiectum a corpore separatum.

VIII. Quinto. Substantiae separatae sunt actu in esse intelligibili. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia sicut esse in potentia tantum ad omnes formas sensibiles convenit materiae primae, quae est infimum quid in ordine rerum sensibilium; iis autem quae sunt supra materiam, convenit habere in actu suam formam, per quam constituuntur in esse sensibili: ita esse in potentia ad omnia intelligibilia convenit infimo in ordine intelligibilium, qui est intellectus humanus; substantiis autem separatis, quae sunt supra intellectum possibilem humanum, convenit esse in actu in esse intelligibili. — Consequentia etiam probatur. Quia intellectus accipiens cognitionem a sensilibus non est in actu in esse intelligibili, sed in potentia.

Advertendum quod, cum potentia secundum se aequaliter se habeat ad omnia sua obiecta sibi connaturalia et proportionata cognoscenda, debet se eodem modo secundum naturam habere ad species ipsorum obiectorum, quantum est ad habere aut non habere illa a natura: non est enim maior ratio quod sibi unius species insit a natura quam alterius. Ideo si a natura habet quod una careat, oportet ut omnibus careat: unde videmus humanum intellectum nullius quidditatis materialis speciem habere a natura, sed ad omnes in potentia esse. Si autem una sibi inest a natura, oportet et omnes alias inesse. Propter hoc, bene deducit Sanctus Thomas, ex eo quod intellectus substantiae separatae est altior intellectu humano, quod oportet absolute illum esse in actu in genere intelligibilium, idest, habere in se species intelligibiles a natura, quibus intellectus fit in actu in esse intelligibili; et per consequens ad nullam esse in potentia; quia videlicet, si unam habet, oportet ut habeat omnes, et nullo modo est in potentia ad intelligibile naturale.

IX. Sexto. Perfectio substantiae separatae consistit in intelligendo. Ergo eius intelligere non dependet a rebus sensibilibus, sic quod ab eis cognitionem accipiat. — Probatur consequentia. Quia perfectio naturae superioris non dependet a natura inferiori.

  1. Circa probationem consequentiae occurrit dubium. Eodem enim modo probaretur quod intellectus humanus non accipiat cognitionem a sensilibus: quia etiam natura humana intellectiva est nobilior natura sensibili non intellectiva.

Respondetur quod assumptum illud intelligitur de perfectione naturae non quomodocumque, sed ad superiorem ordinem rerum pertinentis. Sic enim, ut in superioribus est ostensum, natura inferioris ordinis non potest, etiam instrumentaliter, concurrere ad perfectionem naturae superioris ordinis. Et ideo, cum res sensibilis sit inferioris ordinis quam substantia separata, non potest ad eius perfectionem propriam operari. — Non est autem eadem ratio de anima intellectiva. Quia illa non est superioris ordinis quam sensibilia omnino, sed ad ordinem sensibilium pertinet, utpote in materia existens: licet in illo ordine supremum gradum teneat. Et ulterius, non movetur a sensilibus nisi ut sunt lumine intellectus agentis facta intelligibilia in actu, ratione phantasmatis, iuxta modos in praecedentibus explicatos . Hoc autem modo sunt eiusdem ordinis cum intellectu: licet sint inferioris gradus in illo ordine.

X. Quantum ad secundum principale, deducit Sanctus Thomas tria corollaria ex praemissis .

Primum est: In substantiis separatis non est intellectus agens et possibilis, nisi forte aequivoce. Probatur dupliciter. Tum, videlicet, quia non inveniuntur in anima nisi propter hoc quod accipit cognitionem a sensilibus. Substantiae autem separatae a sensilibus cognitionem non accipiunt. — Tum quia, de istis loquens, Aristoteles, III de Anima, inquit eos in anima oportere poni.

Attendendum quod, proprie loquendo, intellectus possibilis dicitur qui secundum se indifferens est ad formas intelligibiles et ad privationem illarum, qui scilicet est ad illas secundum se in potentia contradictionis. Improprie autem potest dici intellectus possibilis intellectus qui informatur speciebus intelligibilibus et ad eas comparatur sicut potentia ad actum. — Primo modo, negat Sanctus Thomas intellectum possibilem in substantiis separatis: non autem secundo modo.

Similiter proprie intellectus agens dicitur intellectus faciens intelligibilia in actu ea quae sunt secundum se intelligibilia in potentia, eorum species in intellectum possibilem imprimendo. Improprie autem potest dici intellectus agens lumen intellectuale quo intellectus intelligibilia intelligit. — Et hunc etiam, proprie sumptum, negat Sanctus Thomas ab angelis: non autem improprie sumptum ab eis negat.

Propter hoc, cum dixisset istas differentias intellectus non inveniri in substantiis separatis, addidit, nisi forte aequivoce. Ex quo patet argumenta Scoti in II Sent., d. III, q. ult. , non esse contra mentem Sancti Thomae. Ipse enim probat in substantiis separatis esse intellectum possibilem improprie dictum. Quod non negat Sanctus Thomas.

XI. Secundum corollarium est: Localis distantia cognitionem substantiae separatae impedire non potest. — Patet: quia localis distantia non comparatur ad intellectum nisi per accidens, inquantum a sensu accipit; cum intelligibilia in actu, secundum quod movent intellectum, non sint in loco. Substantia autem separata a sensilibus cognitionem intellectivam non accipit.

Advertendum quod dupliciter possumus intelligere hoc corollarium. Primo, supponendo localem aliquam distantiam inter substantiam separatam et obiectum cognoscibile. Et tunc, cum substantia separata non sit in loco nisi definitive, inquantum in loco aliquo operatur, non poterit una substantia separata localiter ab altera distare nisi ratione distantiae locorum in quibus operantur. Et tunc sensus corollarii est quod, quantumcumque modo dicto sit distantia inter substantiam separatam et eius proprium obiectum, illa tamen nihil impedit cognitionem. Cuius ratio est, quia distantia inter cognoscentem et cognitum nihil operatur aut impedit cognitionem, nisi inquantum cognoscibile habet movere sensum, eo quod sensibilia secundum determinatam distantiam sensum moveant, cum determinent sibi locum. Intelligibilia autem in actu, quia non determinant sibi locum, immo non sunt in loco nisi ratione operationis extrinsecae in aliud, non requirunt aliquam determinatam distantiam secundum quam moveant intellectum, sed a quacumque distantia movere possunt.

Secundo possumus intelligere corollarium, negando omnem distantiam localem inter substantiam separatam intelligentem et substantiam intelligibilem: ut sit sensus quod distantia localis non habet impedire cognitionem substantiae separatae respectu sui connaturalis obiecti, quia nulla est inter illa distantia localis; cum neque talis substantia intelligens sit in loco, neque substantia quae est eius connaturale obiectum, scilicet alia substantia separata.

Licet autem uterque sensus veritatem habere possit, primus tamen videtur magis esse ad mentem Sancti Thomae. Unde non negat simpliciter intelligibilia in actu non esse in loco: sed ait quod non sunt in loco secundum quod movent intellectum. Quasi dicat: Possunt quidem esse in loco, et per consequens distare localiter: sed tamen esse in loco non est conditio ipsarum ut habent movere intellectum, sicut in sensibilibus accidit, quae movent sensum ut ad locum determinata sunt et ad tempus.

Sciendum etiam, cum dicitur intelligibilia in actu movere intellectum, quod hoc potest intelligi aut motione formali; aut motione effectiva. Si motione formali, sic est simpliciter verum quod intelligibilia in actu movent intellectum substantiae separatae, et omnem intellectum a quo intelliguntur per speciem. Sunt enim formae intellectus moventes formaliter intellectum ad intellectionem. — Si autem motione effectiva, sic propositio Sancti Thomae intelligenda est sub conditione: scilicet quod, etiam si intelligibilia in actu moverent intellectum substantiae separatae causando suas species in illum, non tamen essent in loco secundum quod moverent intellectum; et sic nulla distantia localis impedire posset quin substantia separata ab intelligibili in actu moveretur.

XII. Tertium corollarium est: Intellectuali operationi earum non admiscetur tempus. — Patet: quia intelligibilia actu, sicut sunt absque loco, ita etiam sunt absque tempore; nam non mensurantur tempore nisi quae aliquo modo sunt in loco, cum tempus sequatur motum localem. Operationi vero intellectus nostri, ex eo quod a phantasmatibus cognitionem accipimus, quae determinatum tempus respiciunt, admiscetur tempus. Inde fit ut in compositione et divisione semper intellectus noster adiungat tempus, praesens, praeteritum aut futurum; non autem intelligendo quod quid est. Intelligit enim quod quid est abstrahendo intelligibilia a sensibilibus conditionibus: componit autem et dividit applicando intelligibilia prius abstracta ad res.

XIII. Circa principalem conclusionem dubitatur ex Scoto, in II Sent., loco allegato . Arguit enim sic. Primo. Substantia separata potest cognoscere singulare ut hoc. Et non potest illud cognoscere ex ratione universalis: quia haec natura, ut haec, non continetur determinate sub universalitate. Ergo cognoscitur per propriam speciem. Sed non est probabile quod sint in ipsa concreatae omnes species singularium possibilium sibi cognoscere: cum illa sint infinita. Ergo aliquam speciem a singulari accipere potest.

Secundo. Ex notitia quidditatum et universalium non potest cognosci complexio contingens. Sed existentiae rerum vel non-existentiae sunt contingentes. Ergo ad hoc ut huiusmodi cognoscat, non sufficit ipsam habere notitiam universalium. Ergo istam notitiam accipit a rebus. — Confirmatur. Quia rationes terminorum quorum habet species concreatas, aut repraesentant determinate me sedere cras, aut indeterminate. Si determinate, ergo impossibile est per ipsos terminos ipsam habere notitiam quod hoc sit contingens. Si indeterminate, ergo per hos terminos nunquam habebit quod determinate sedeam. Ergo oportet quod accipiat aliunde notitiam huius.

Tertio. Habet notitiam intuitivam singularis. Ergo a singulari cognitionem accipit. Probatur consequentia . Quia ad cognitionem intuitivam necessario concurrit ipsa res ut praesens. Confirmatur. Quia impossibile est cognitionem intuitivam esse per aliquam rationem eodem modo repraesentantem re manente, et non manente.

XIV. Circa primum etiam corollarium dubitatur ex Scoto, ubi supra , de intellectu agente. Quia potentia activa quae est perfectionis in natura inferiori, non debet negari a natura superiori. Sed intellectus agens est potentia activa quae est perfectionis in anima intellectiva. Ergo etc.

Confirmatur ex eodem fundamento . Quia perfectionis est in intellectu nostro quod habeat aliquid quo active possit acquirere species omnium quidditatum. Ergo non est negandum a perfectiori intellectu.

  1. Circa secundum corollarium dubitatur etiam ex Scoto, IV Sent., d. XLV, q. II . Quia Augustinus, in libro de Cura pro Mortuis agenda , et Gregorius, in Homilia , dicunt quod animae separatae nesciunt ea quae hic fiunt. — Item Aristoteles, VIII Physicorum , ponit substantiam moventem orbem esse praesentem illi parti unde motus incipit, scilicet ubi est velocissimus. Septimo quoque Physicorum , vult agens et patiens esse simul. Ergo distantia localis impedit cognitionem.

  2. Circa ultimum corollarium , ubi dicitur quod intellectus noster non adiungit tempus intelligendo quod quid est, sed componendo et dividendo semper adiungit tempus, praesens, praeteritum aut futurum, dubitatur. Quia, ut ipsemet in hoc corollario dicit, ideo operationi intellectus nostrae adiacet tempus, quia a phantasmatibus cognitionem accipimus, quae determinatum respiciunt tempus. Sed ita cognitio quod quid est a phantasmatibus accipitur sicut compositio et divisio. Ergo, qua ratione uni operationi admiscetur tempus, eadem ratione et alteri.

XV. Ad evidentiam eorum quae contra principalem conclusionem obiiciuntur , duo sunt intelligenda . Primum est ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. LVII, a. 3 , et Verit., q. VIII, a. 9 et 12 , quod species intelligibilis ad hoc requiritur ex parte cognoscentis, ut per modum similitudinis rem cognitam cognoscenti repraesentet. Actualis autem similitudo repraesentare non potest rem singularem in actu nisi illa res sit: sicut similitudo huius albi in oculo, posito quod conservaretur recedente hoc albo, ipsum non repraesentaret nisi cum esset in actu. Species enim singularis, ut est rei singularis, repraesentat ipsam sub actuali existentia: quia conditiones rei materialis singularis sunt determinatio ad hic et nunc. Ideo, quando ipsa res non est, talis species non est actu similitudo repraesentativa ipsius. Et quia relatio potest consurgere ex mutatione alterius extremorum tantum, ideo potest contingere ut id quod non erat actualiter similitudo alicuius, incipiat esse illius similitudo per illius mutationem tantum, ipsa similitudine immobili permanente. Inde fit quod, cum species quae sunt in intellectu substantiae separatae, sint repraesentativae non solum quidditatis universalis, sed omnium individuorum quidditatis, ut inferius ostendetur; si aliqua singularia nondum sint, non est actu species quidditatis similitudo illorum actualis, sed potentialis; cum autem habent esse in natura, est eorum similitudo in actu. Et ideo, cum non repraesentet species aliquid intellectui per modum obiecti intelligibilis nisi cum est actu illius similitudo, sequitur quod species quae prius non repraesentabat intellectui singularia nondum existentia, ea postmodum, cum sunt in actu producta, sibi repraesentat. Hoc autem est non propter aliquam realem mutationem speciei, sed propter mutationem obiecti, quod prius non habebat naturam universalem in actu, cuius ipsa species est repraesentativa, et postmodum illam habet. Nam Sortes non existens non habet naturam humanam: existens autem habet illam. Et ideo nunc assimilatur speciei intelligibili per naturam quam habet in actu: et prius non assimilabatur, quia non habebat naturam per quam illi assimilaretur. Unde Sanctus Thomas, Prima, q. LVII, a. 3, ad 3, ait quod quae futura sunt, nondum habent naturam per quam speciei angelicae assimilentur. Et Malo, q. XVI, a. 7 , ait quod singularia, antequam sint actu, non participant naturam speciei. Et Prima, q. LVII, a. 3, ad 3 , ait quod futura nondum habent naturam per quam speciebus angelicis assimilentur.

  1. Sed occurrit circa hoc dictum dubium. Nam Sanctus Thomas, I Metaph., lect. 1, tenet quod ista propositio, « Socrates est homo », est per se: quia, si Socrates definiretur, poneretur « homo » in eius definitione. Constat autem ex I Poster. , quod omne per se est necessarium, et per consequens sempiternum. Ergo hoc praedicatum homo semper convenit Sorti. Ergo falsum est quod Socrates non existens nondum habeat hominis quidditatem.

Respondetur quod hominem convenire Socrati dupliciter potest intelligi: uno modo, secundum logicam considerationem; alio modo, secundum esse reale extra intellectum. Primo modo, homo convenit Socrati per se, et ista propositio, Socrates est homo, est per se et sempiternae veritatis: quia praedicatum est de ratione subiecti. Et hoc modo intelligit Sanctus Thomas in I Metaphysicae illam propositionem esse per se. — Secundo modo, homo non convenit Sorti per se et semper, sed tantum quando est in actu. Et sic intelligitur quod alibi ait Sanctus Thomas, singularia, antequam sint actu, non participare naturam speciei .

Ubi advertendum quod aliter se habet species intelligibilis angeli ad quidditatem, et aliter ad individuum quidditatis. Quia quidditatem secundum se, primo, et per se repraesentat: et quia quidditas, secundum se considerata, habet tantum esse quidditativum, et abstrahit ab omni esse existentiae, ideo ad hoc ut speciei intelligibili assimiletur, non requiritur ut aliquod esse existentiae realiter habeat. Singulare autem non repraesentat primo, sed tantum inquantum participat quidditatem. Et quia accidentia individuantia quidditatem et individuum constituentia, cum sint extranea a quidditate, non concomitantur quidditatem in esse quidditativo, sed tantum in esse reali; ideo ad hoc ut singulare quidditatem taliter participet ut possit actu assimilari speciei intelligibili, requiritur ut sit in actuali existentia, ipsam quidditatem in esse reali participans.

  1. Sciendum secundo , quod illam distinctionem de notitia intuitiva et abstractiva, non ponit Sanctus Thomas sub illis verbis: neque etiam ad illum sensum ad quem multi eam ponunt, scilicet ut notitia intuitiva sit quae habetur de re absque specie cognoscibili, abstractiva vero sit quae fit per speciem; apud Sanctum Thomam enim nulla est notitia quae sine specie fiat, aut aliquo vicem speciei gerente. Sed si notitiam intuitivam vocemus eam quae est de re existente ut existens est, sive de particulari ut est particularis; abstractivam vero quae est de quidditate rei absolute: tunc eam inveniemus in doctrina Sancti Thomae, sed sub aliis verbis. Distinguit enim Sanctus Thomas notitiam, Prima, q. LXXXVII, a. 1, et Verit., q. X, a. 8, in cognitionem quantum ad an est, et cognitionem quantum ad quid est. Prima vero parte, q. XIV , et de Verit., q. II , distinguit eam in notitiam visionis et notitiam simplicis apprehensionis. Quae distinctiones aequivalent distinctioni illi de intuitiva et abstractiva notitia, modo exposito.

XVI. Istis suppositis, ad primum Scoti dicitur primo, quod singulare cognosci per rationem et speciem universalis, dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod intelligatur per speciem repraesentativam universalis praecise et adaequate. Et sic conceditur quod non cognoscitur per rationem universalis: quia non includitur in ratione universalis quantum ad suam singularitatem. — Alio modo, quod cognoscatur absolute per speciem universalis repraesentativam. Et sic negatur quod per speciem universalis non cognoscatur. Non enim repugnat unam et eandem speciem esse naturae universalis et singularitatis eius repraesentativam, licet principia individuantia non contineantur determinate sub quidditate, tanquam videlicet de eius ratione existentia.

Dicitur secundo, ad consequens, pro maiori intelligentia, quod singulare cognosci per propriam speciem, dupliciter potest intelligi. Uno modo, ut illa species sit illi adaequata, ita quod per illam nihil aliud cognoscatur nisi ipsum. Et tunc falsum est quod cognoscatur per propriam speciem. — Alio modo, ita quod cognoscatur per speciem quae ipsum distincte et determinate repraesentet. Et sic per speciem propriam repraesentatur. Sed tunc non oportet esse tot species quot individua: sed una species, quae est repraesentativa quidditatis, est excellenter repraesentativa omnium conditionum naturalium cuiuscumque individui illius quidditatis.

  1. Ad secundum dicitur quod, licet per notitiam quidditatum et universalium, ut sic, non possit cognosci complexio contingens; per speciem tamen quidditatis quae non solum quidditatem, sed etiam omnes eius naturales conditiones repraesentat, cuiusmodi sunt species intellectus separati, potest talis complexio contingens cognosci. Unde non oportet talem cognitionem ex rebus ipsis causari in intellectu substantiae separatae.

Ad confirmationem dicitur quod species terminorum repraesentant determinate me sedere, si sedeo: quia species naturae humanae in intellectu separato existens repraesentat ipsam quidditatem, et omnia eius singularia existentia, omnesque singularium illorum conditiones actu illis inhaerentes. Et per talem etiam speciem habetur cognitio quod hoc, scilicet me sedere, est contingens: quia per eandem speciem cognoscit substantia separata quae sint substantialia in re, et quae accidentalia sint; et secundum quod singularia variantur, ita per eandem speciem eorum variationem cognoscit.

  1. Ad tertium, negatur consequentia. — Ad probationem dicitur quod, licet ad notitiam intuitivam concurrat necessario res ut praesens, non tamen concurrit necessario in ratione motivi intellectus, sed in ratione terminantis actum cognitionis.

Ad confirmationem dicitur quod rationem et speciem eodem modo repraesentare re manente, et non manente, dupliciter potest intelligi: uno modo, ut uniformitas repraesentationis se teneat ex parte formae repraesentantis; alio modo, ut se teneat ex parte rei repraesentatae. Si primo modo intelligatur, assumptum est falsum: per formam enim nullo modo in se variatam, et re manente ac re non manente repraesentantem, potest haberi cognitio intuitiva de re quandiu manet. — Si vero intelligatur secundo modo, negatur minor subintellecta. Non enim species angelo concreata eodem modo repraesentat rem dum est, et dum non est: sicut nec res repraesentata eodem modo se habet dum manet, et dum non manet, loquendo de re singulari. Sed bene verum est quod ipsam quidditatem absolute, quantum ad ea quae essentialiter quidditatis sunt, semper eodem modo repraesentat, sive res sit sive non sit: quia illa non variantur; et quidditas absolute considerata abstrahit ab existentia et ab aliis particularibus conditionibus.

XVII. Ad rationes contra primum corollarium simul dicitur quod illa propositio, Quicquid perfectionis est in natura inferiori, multo magis est in natura superiori, habet veritatem tantum de iis quae sunt eiusdem generis, non autem de iis quae sunt diversorum generum; et de perfectione quam nulla imperfectio concomitatur. Quia aliquid potest esse perfectionis in natura inferiori quod tamen esset imperfectionis in natura superiori, propter imperfectionem aliquam concomitantem illam perfectionem: sicut generare sibi simile est perfectionis in natura corruptibili, non autem in natura incorruptibili; quia hanc perfectionem concomitatur haec imperfectio, quod natura non potest in uno individuo perpetuari, et in uno individuo non habet omnem perfectionem quae nata est sibi absolute convenire; haec autem imperfectio, quae huic perfectioni praesupponitur, repugnat naturae incorruptibili, et maxime naturae immateriali; ideo in illa natura non invenitur ista perfectio naturae corruptibilis. Similiter itaque in proposito, habere virtutem activam faciendi intelligibilia in potentia esse actu intelligibilia per quandam abstractionem, praesupponit habere intellectum potentialem, non perfectum per formas intelligibiles. Et quia ista imperfectio repugnat naturae substantiae separatae, cum sibi naturaliter conveniat opposita perfectio, est enim earum intellectus naturaliter perfectus omnibus speciebus rerum creatarum; ideo neque sibi talis perfectio quae est intellectus agens, nata est convenire.

Quod si instetur, quia tunc natura superior erit minus perfecta quam natura inferior, quia caret aliqua perfectione quae invenitur in natura inferiori: — negatur consequentia. Quia licet natura superior non habeat illam perfectionem inferioris naturae formaliter, habet tamen aliquid excellentius ipsa, in quo continetur unite, et per quandam excellentiam, perfectio inferioris naturae: sicut in sole continetur calor et forma ignis excellenter.

XVIII. Ad ea quae contra secundum corollarium obiiciuntur, respondetur: et primo, ad auctoritates Augustini et Gregorii dicitur quod, licet ponant animas separatas non cognoscere ea quae hic aguntur, hoc tamen non dicunt esse propter distantiam localem, sed propter aliam causam, quam tangit Sanctus Thomas Prima, q. lxxxix, a. 8: quia scilicet animae mortuorum, secundum ordinationem divinam, et secundum modum essendi quem habent, segregatae sunt a conversatione viventium, et coniunctae conversationi substantiarum separatarum.

Ad auctoritatem vero Aristotelis dicitur quod nos non ponimus obiecta intelligibilia movere effective intellectum substantiae separatae. Et ideo non oportet ut habeant ad illas localem propinquitatem, sicut vult Philosophus substantiam moventem esse simul cum moto.

Dato etiam quod obiecta quae sunt intelligibilia, actu moverent talem intellectum effective, adhuc non oporteret ut simul essent cum illo localiter: sed requireretur propinquitas ordinis cuiusdam, scilicet ut intellectus esset mobilis et actuabilis per tale obiectum, et obiectum esset sufficiens motivum ipsius. Quoniam et talis intellectus ut actuabilis per obiectum, et ipsum obiectum ut motivum illius intellectus, non exigunt ut sint in loco; sicut virtutem motivam corporis oportet esse illi propinquam secundum locum, immo in eodem loco esse, inquantum corpus motum est in loco.

XIX. Ad id quod contra tertium corollarium obiectum est, dicitur quod non procedit contra mentem Sancti Thomae, si bene intelligantur quae in corollario dicuntur. Aliud est enim operationi intellectus nostri adiacere tempus; et aliud intellectum in sua operatione adiungere tempus. Adiacere enim tempus operationi est ipsum aliquo modo operationem mensurare: nam tempus alicui adiacere est illi adesse tanquam mensuram mensurato. Intellectum autem adiungere suae operationi tempus est ipsum simul cum re intellecta co-intelligere tempus tanquam mensuram rei intellectae, et conceptionem quam format, simul cum re significata, aliquam temporis differentiam con-significare.

Dicitur ergo quod omni operationi, tam primae videlicet, qua cognoscitur quod quid est, quam secundae, quae est compositio et divisio, adiacet tempus: non quidem ratione sui, cum sit immaterialis et extra motum; sed ratione phantasmatis existentis in tempore et motu, eo quod sit forma existens in organo corporeo. Mensuratur enim intellectio nostra instanti temporis quoad sui productionem; et tempore per accidens quoad sui continuationem, ratione phantasmatis et sensus ac imaginationis, a quibus dependet, quae in tempore et motu sunt; ut diximus, et est de mente Sancti Thomae Verit., q. viii, a. 14, ad 12; I Sent., d. xxxviii, a. 3 ; IV Sent., d. xlix, q. iii, a. 1 ; I IIae, q. cxiii, a. 7, ad 5. Et sic verum est universaliter quod inquit Sanctus Thomas hoc loco, scilicet quod operationi nostrae intellectuali adiacet tempus, ex eo quod a phantasmatibus cognitionem accipimus, quae determinatum tempus respiciunt.

Sed licet hoc sit commune omni animae operationi, differt tamen compositio et divisio a simplici apprehensione quod quid est. Quia cum intellectus apprehendit quod quid est, abstrahendo intelligibilia a sensibilium conditionibus, de quarum numero est tempus determinatum, cum ipso quod quid est non apprehendit tempus, quasi quidditatem ad aliquod tempus determinatum apprehendat. Sed cum componit aut dividit, non solum ipsa operatio aliquo modo sub tempore cadit, sed etiam unionem sive compositionem praedicati cum subiecto ex parte rei apprehendit sub determinato tempore, et illud tempus per propositionem con-significat, dicendo hoc esse, aut fuisse, aut futurum esse. Huius autem rationem assignat Sanctus Thomas, quia componit aut dividit applicando intelligibilia prius abstracta ad res: scilicet extra animam existentes, et per consequens sensibilium conditiones habentes, quae sunt determinatio ad certum locum et certum tempus.

Quod autem iste sit sensus verborum Sancti Thomae cum inquit intellectum nostrum semper in compositione et divisione adiungere tempus, scilicet quod cum re intellecta co-intelligit tempus, apparet ex eius verbis ultimis, in quibus, quasi exponens quod dixerat, ait quod intellectus componit aut dividit applicando intelligibilia prius abstracta ad res, et in hac apprehensione necesse est co-intelligi tempus.

Patet ergo quod argumentum procedit ac si idem esset apud Sanctum Thomam operationi intellectus adiacere tempus, et intellectum in sua operatione tempus adiungere. Hoc autem ostendimus falsum esse. Ideo non procedit ratio contra intentum.

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work