Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Postquam determinavit Sanctus Thomas de substantia intellectuali quantum ad eius naturam, incipit de ipsa quantum ad unionem eius ad corpus determinare. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit aliquam intellectualem substantiam uniri corpori; secundo, ostendit praeter hanc esse alias corporibus non unitas, cap. XCI.

Quantum ad primum, duo facit: primo, ostendit animam rationalem uniri corpori; secundo, inquirit quali corpori uniatur, cap. XC.

Circa primum tria facit: primo, agit de ipsa unione animae intellectivae ad corpus secundum se; secundo, de duratione ipsius ante et post unionem, cap. LXXIX; tertio, de eius productione dictam unionem causante, cap. LXXXVI.

Circa primum duo facit: primo, determinat de ipsa substantia animae intellectivae unitae; secundo, de potentiis eius, quae sunt intellectus possibilis et intellectus agens, cap. LXXIII.

Quantum ad primum, duo facit: primo, ostendit quid in hac difficultate sit manifestum; secundo, quid sit dubium, circa medium praesentis capituli.

I. Quantum ad primum, ponuntur tres conclusiones. Quarum prima est: Substantia intellectualis non potest uniri corpori per modum mixtionis.

Probatur primo. Substantia intellectualis non communicat in materia cum corporalibus: cum sit immaterialis. Ergo non ad invicem alterantur. Ergo non miscentur. — Probatur prima consequentia. Quia non contingit esse invicem alterata nisi quae communicant in materia, quae possunt esse activa et passiva ad invicem. — Secunda quoque probatur. Quia quae miscentur oportet ad invicem esse alterata.

Secundo. Quae miscentur, mixtione iam facta, non manent actu sed virtute tantum. Ergo etc. — Probatur antecedens. Tum quia, si manerent, non esset mixtio, sed confusio tantum. Tum etiam signo: quia corpus mixtum ex elementis nullum illorum est. — Consequentia quoque probatur. Quia substantiae intellectuales sunt incorruptibiles.

II. Ad evidentiam huius propositionis, Quae miscentur, mixtione iam facta, non manent actu sed virtute tantum, ut de elementis in mixto patet, sciendum quod ista propositio sumitur ex Philosopho in libro de Generatione, ubi tenet in vera mixtione oportere unumquodque miscibilium corrumpi, et ex ipsis sic corruptis aliquod tertium generari. Propter quod inquit in Secundo quod, si gutta vini mille amphoris aquae apponatur, non fit vera mixtio, sed corruptio: quia videlicet gutta vini speciem amittit et in aquam transmutatur; in mixtione autem non oportet unum miscibilium in aliud converti, sed oportet utrumque corrumpi et in quoddam medium commune converti.

  1. Quomodo autem dicantur miscibilia in mixto virtute manere, dupliciter a Thomistis exponitur. Quidam enim sic intelligunt quod ex qualitatibus elementorum remissis resultat qualitas media realiter composita ex partibus diversarum rationum, utpote habens aliquid formaliter de calore et aliquid de frigiditate, et sic de aliis: ita quod quandoque una eius pars intenditur et alia remittitur, et secundum hoc mixtum magis appropinquat ad hoc elementum vel illud.

Habet autem haec opinio fundamentum ex verbis Sancti Thomae. Primo, quia Prima Parte, q. LXXVI, a. 4, ad 4, inquit quod in mixto manent qualitates propriae elementorum, sed remissae, in quibus est virtus formarum elementarium. — Secundo, quia De Malo, q. v, a. 5, ad 6, dicit quod contrariae qualitates in corpore mixto regulantur et conservantur ne se invicem corrumpant, per formam substantialem. — Tertio, quia in tractatu qui intitulatur, Quomodo elementa maneant in mixto , inquit quod, remissis excellentiis qualitatum elementorum, ex eis constituitur qualitas media, quae est propria qualitas corporis mixti, differens in diversis secundum diversam mixtionis proportionem. — Quarto, quia IV Sent., d. xliv, q. 1, a. 1, q^a. 1, ad 4, inquit quod forma mixtionis est qualitas resultans ex qualitatibus simplicibus ad medium venientibus. — Potest etiam hoc haberi ex ipso in fine primi libri de Generatione , ubi, exponens illa verba, Mixtio est miscibilium alteratorum unio, inquit quod haec alteratio solum est intelligenda in virtutibus sive qualitatibus eorum. Sed si alteratio sumatur improprie, mixtio est miscibilium alteratorum, idest corruptorum, secundum formas unio. Hoc enim sic intelligi potest quod ipsae substantiae quae miscentur, non proprie uniuntur, quasi remanentes in sua substantia alteratae, immo corrumpuntur et desinunt esse: sed qualitates eorum sunt illae quae uniuntur et remanent alteratae, idest remissae ab earum excellentiis. — Et sic constat qualitatem mixtionis esse quid compositum ex qualitatibus mixtorum remissis et ad medium redactis.

Potest etiam haberi hoc ex Aristotele, III Topic., cap. V , ubi dicit albius esse quod est nigro impermixtius: ubi videtur velle quod in medio extrema actu contineantur.

  1. Alii vero dicunt ex qualitatibus elementorum corruptis generari mediam qualitatem, actu quidem simplicem, utpote in qua non sit actu diversitas caliditatis et frigiditatis aut aliarum qualitatum, sed virtualiter multiplicem, inquantum in ipsa virtualiter qualitates elementorum continentur.

Hanc autem esse mentem Sancti Thomae probant ex verbis ipsius in III Sent., d. xiv, a. 2, q^a. III, ad 1, ubi ait quod in minus albo nihil est nigredinis, sed albedo minus intensa: ex quo videtur velle quod in medio non sint extrema in actu.

  1. Utraque harum opinionum sustentari posset etiam in doctrina Sancti Thomae. Tenendo enim primam opinionem (quam etiam tenet Capreolus, II Sent., d. xv, in resp. ad ult. contra 2 conclus. ), ad id quod obiicitur in contrarium ex verbis Sancti Thomae, dupliciter responderi potest. Primo, quod non est eadem ratio de qualitatibus elementorum et de colore: quia illae sunt qualitates primae; color autem est qualitas secunda, ex diversa mixtione qualitatum primarum diversimode resultans. — Secundo, quod intelligit Sanctus Thomas de minus albo quod cum magis albo est eiusdem speciei: non autem de minus albo, quod est alterius speciei ab albo, ut est rubeum aut viride, quod est proprie medium inter album et nigrum, quemadmodum qualitas complexionis, sive mixtionis, est media inter qualitates elementorum; in tali enim minus albo est etiam aliquid nigredinis.

Tenendo autem secundam opinionem, dici potest ad auctoritates superius adductas quod sufficit ad mentem Sancti Thomae qualitates elementorum in qualitate complexionali virtualiter contineri.

Ad Aristotelem vero dici potest quod per nigrum non intelligit qualitatem, sed albedinis privationem. Sensus enim verborum eius est quod albius dicitur quod minus de privatione albedinis habet: hoc est, quod perfectiorem habet albedinem.

III. Secunda conclusio est : Substantia intellectualis non potest uniri corpori per modum contactus proprie dicti. Patet: quia talis contactus non est nisi corporum.

Corollarium: Non potest ex intellectuali substantia et corpore fieri unum continuatione, aut compositione, aut colligatione: quia videlicet haec sine contactu fieri non possunt.

IV. Tertia conclusio: Possibile est substantiam intellectualem uniri corpori secundum contactum virtutis. Quia talis tactus in agendo consistit. Substantiae autem intellectuales agunt in corpora et movent ea: cum sint immateriales et magis in actu existentes.

Ad huius autem manifestationem, ponitur in littera triplex differentia inter tactum secundum virtutem et tactum corporeum. Contactu enim virtutis indivisibile potest tangere divisibile; fit talis contactus non solum secundum ultima, sed etiam secundum totum; est quoque ad intima, facitque substantiam tangentem esse intra id quod tangitur; quorum nullum in tactu corporeo invenitur.

Advertendum circa secundam et tertiam differentiam, quod potentia passiva secundum quam aliquid corporeum dicitur pati a substantia spirituali aut moveri, est potentia substantiae compositae, non autem extremitatis quantitativae. Quoniam superficies secundum se non habet potentiam ad patiendum, licet substantia sit in potentia ad colores mediante superficie: sicut enim accidens per se non habet esse, ita sibi non convenit proprie pati. Et quia potentia rei compositae est sibi intrinseca, ideo, cum substantia ibi sit ubi operatur, oportet ut substantia spiritualis quae corpus tangit, sit illi intrinseca et per ipsam incedat, sua scilicet virtute tangendo: cum non sit aliquid ipsius corporis quod ipsam intellectualem substantiam impediat quin intrinsecus possit operari, sicut moles corporis impedit ne aliud corpus ipsum quantum ad intrinseca tangat. — Quomodo autem substantia intellectualis sit in loco per contactum virtutis, dicetur in Tertio Libro .

V. Quantum ad secundum , ostendit Sanctus Thomas quid in ipsa difficultate dubium sit.

Et primo, ostendit rationem dubitandi. Cum enim ex solo contactu virtutis non fiat unum simpliciter, cum esse unum in agendo et patiendo non sit esse unum simpliciter; non sufficit ad hoc ut dicatur substantia intellectualis uniri simpliciter corpori, quod sibi uniatur secundum virtutem; sed oportet quod ex ipsa et corpore fiat unum aut sicut indivisibile, aut sicut continuum, aut sicut ratione unum. Certum est autem quod ex substantia intellectuali et corpore non potest fieri unum sicut indivisibile, cum sint duo: nec continuitate, cum scilicet non habeat quantitatem. Relinquitur ergo hoc solum inquirendum: Utrum ex ipsis possit fieri unum simpliciter sicut quod est ratione et essentia unum? Et quia ex duobus permanentibus non fit ratione unum nisi sicut ex materia et forma, dubitatio est: Utrum substantia intellectualis alicuius corporis forma substantialis esse possit.

Secundo, ingreditur difficultatis motae inquisitionem. Circa quod quatuor principaliter facit: primo enim ponit rationes ad partem falsam; secundo, opiniones aliorum narrat, in cap. seq.; tertio, determinat veritatem, cap. LXVIII; quarto, rationes in oppositum adductas solvit, cap. LXIX.

VI. Ponit ergo primo quinque rationes ostendentes quod non potest substantia intellectualis corpori uniri ut forma substantialis.

Quarum prima est: quia ex duabus substantiis actu existentibus non potest fieri aliquid unum.

Secunda: quia substantia intellectualis et corpus sunt diversa genera; forma autem et materia in eodem genere continentur.

Tertia: quia sequetur quod substantia intellectualis non sit immaterialis: quia suum esse erit in materia.

Quarta: quia intellectus ostenditur a philosophis esse separatus a corpore.

Quinta: quia sequetur quod operatio substantiae intellectualis sit communis corpori, sicut et esse eius.

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work