Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Secunda conclusio est 1: Praedictae relationes non sunt existentes exterius quasi res aliquae extra Deum. Circa hanc autem tria facit Sanctus Thomas: primo enim probat conclusionem; secundo, infert duo corollaria, tam ex ipsa quam ex praecedenti conclusione 2; tertio, quoddam dubium removet 3.
I. Probatur ergo primo. Quia aliter oporteret in infinitum advenire Deo relationes reales ad aliquid extrinsecum. — Probatur consequentia. Quia Deus est primum ens et summum bonum respectu omnis entitatis extrinsecae. Si ergo relationes quibus ad res alias ut primum ens et summum bonum refertur, sunt res extra Deum existentes, oportet ut per alias relationes ad illas extrinsecas relationes referatur: et sic in infinitum.
Ad hanc rationem posset aliquis dicere quod, licet Deus aliqua relatione referatur ad res, ad ipsam tamen relationem non refertur alia relatione.
Sed hoc nihil est dictu. Quia, si ponantur relationes reales extra Deum habentes esse, tanquam sint entia a Deo distincta, respectu illarum ita est primum ens et summum bonum sicut respectu aliorum. Ideo oportet ut ad illas aliis relationibus realibus extrinsecis referatur, si ad alia, ut primum ens et summum bonum est, talibus relationibus refertur. Quando enim relatio qua aliquid ad aliud refertur est illi intrinseca, non refertur illud ad relationem alia relatione: sed bene refertur si ponatur extrinseca, modo dicto; eo quod ad Deum similem relatio extrinseca habeat comparationem cum aliis entibus; comparatio enim primi entis et summi boni est eadem ad omnia extrinseca a Deo.
II. Secundo. A relatione non invenitur aliquid denominatione extrinseca denominari, sed intrinseca tantum denominatione: non enim est aliquis pater paternitate in alio existente; et sic de aliis. Ergo etc.
Advertendum quod antecedens huius rationis dupliciter potest intelligi. Primo, de relatione importata per nomen a quo aliquid relative denominatur. Sic enim manifestum est quod, cum dicimus aliquem esse patrem, paternitas importata nomine patris est in ipso qui dicitur pater; et cum aliquis dicitur dominus, non est in ipso relatio importata hoc nomine dominus, non autem est in alio. Et universaliter verum est quod nihil denominatur relative per relationem importatam nomine quo denominatur, in altero existentem. Hunc sensum videtur intendere Sanctus Thomas, si diligenter verba eius considerentur.
Secundo potest intelligi universaliter et absolute quod a nulla relatione, quocumque nomine importata, denominatur aliquid extrinsece. Et tunc intelligitur quod a sola relatione extrinseca non fit denominatio formaliter relative. Sed bene ab ipsa potest aliquid causaliter denominari, co-intellecta relatione opposita in eo quod denominatur, a qua formaliter fit denominatio: ut dictum est in praecedentibus 4 de mente Sancti Thomae. Si enim sola consideretur relatio extrinseca, ab ipsa non dicitur aliquid relative formaliter, licet possit dici aliquid ab ipsa realiter tale terminative: sicut a reali potentia coercitiva existente in aliquo dicitur aliquis realiter dominus fundamentaliter, non autem formaliter relative.
III. Quantum ad secundum 5, ponuntur duo corollaria. Primum est: Huiusmodi relationes attribuuntur Deo secundum rationem. Probatur. Non sunt realiter in Deo. Nec realiter extra Deum. Ergo illi attribuuntur secundum rationem. Hoc autem est cum intellectus, intelligendo aliquid referri ad alterum, co-intelligit relationem illius ad ipsum, quamvis secundum rem quandoque non referatur. De his satis dictum est in praecedentibus 6.
Secundum est: Alio modo dicuntur de Deo praedictae relationes, et alia quae de Deo praedicantur. Patet. Quia alia, ut sapientia, voluntas et huiusmodi, dicunt eius essentiam: haec autem non, cum attribuantur sibi dumtaxat per intellectum; — intellige quantum ad relationes importatas, ut exponit Sanctus Thomas Prima, q. XIII, a. 7, ad 1.
IV. Quantum ad tertium 7, removetur dubium. Posset enim aliquis instare: Istae relationes non sunt aliquid in Deo. Et tamen intellectus eas sibi attribuit. Ergo est falsus.
Respondetur quod propter hoc intellectus non est falsus: quia intellectus, ex hoc quod intelligit relationes divinorum effectuum terminari in ipsum Deum, aliqua praedicat de ipso relative, sicut et facit de scibili.
Sensus huius responsionis est quod intellectus non attribuit istos respectus Deo quasi iudicet aut dicat ipsos extra intellectum esse (sic enim absque dubio falsus esset, eo quod intelligeret rem esse aliter quam sit): sed quia, ex eo quod apprehendit Deum terminare relationem rerum ad ipsum, format de ipso conceptum aliquem in ordine ad creaturas, et illum attribuit Deo. Hoc autem absque falsitate accidere potest. Nam ea quae absoluta sunt, potest intellectus ad alia comparare et sic relative concipere: sicut, dum comparat naturam animalis ad animalium species, attribuit illi intentionem generis; et similiter de aliis. Sic enim apprehendit naturam absolutam, sed cum quodam ordine ad aliud: quod est rem absolutam concipere relative.
8 V. Tertio loco agitur de multitudine relationum. Et ponitur haec conclusio: Divinae simplicitati non derogat si multae relationes de ipso dicuntur, quamvis essentiam eius non significent, quia sequuntur intelligendi modum.
Adverte additum esse, quamvis essentiam eius non significent, propter attributa divina, quorum multiplicitatem dictum est in Primo 9 divinae simplicitati non derogare, eo quod nullam compositionem in Deo ponant, cum omnia divinam essentiam significent. Ex hoc enim quod istae relationes non sunt ipsa essentia divina, posset aliquis existimare quod eorum multitudo divinae simplicitati derogaret. Ideo, hoc removens, Sanctus Thomas addidit quod, licet essentiam divinam nomina relativa non significent, adhuc eorum multitudo dicta de Deo divinae simplicitati non derogat: quia istae relationes nihil ponunt in Deo, ut habeant in ipso compositionem facere, sed modum intelligendi consequuntur.
Ex quo arguit ad conclusionem. Nihil prohibet intellectum nostrum intelligere multa multipliciter referri ad id quod est in se simplex. Ergo pluralitas relationum consequentium modum intelligendi, cuiusmodi sunt dictae relationes, simplicitati non derogat. — Probatur consequentia. Quia, sic intelligendo, intellectus noster, etiam sub multiplici relatione ipsum simplex considerat. Dum enim apprehendit aliquod simplex multorum relationem terminare, ipsum simplex cum relationibus oppositis apprehendit: dictum est enim supra 10 quod terminum relationis oportet oppositam in se relationem habere, aut realiter aut secundum rationem.
Ad manifestationem autem antecedentis, notatur quod, quanto aliquid est magis simplex, tanto est maioris virtutis et principium plurium, ac per hoc multiplicius relatum intelligitur. Hoc autem verum est aut simpliciter; aut in suo genere. Punctus enim est maioris virtutis inter ea tantum quae ad quantitatem pertinent, et principium plurium, eo modo quo in quantitate potest esse virtus, largo modo accipiendo virtutem, secundum quod mathematici imaginantur punctum suo fluxu causare lineam, et sic successive de aliis quantitatibus. Non autem est maioris virtutis quam sit homo, licet sit homine simplicior. Ideo sic intelligenda est propositio Sancti Thomae quod, quanto aliquid est simplicius in aliquo genere, tanto est virtuosius inter omnia illius ordinis: eo quod omnia virtualiter in principiis contineantur. Sicque, cum Deus sit inter entia simplicissimus, est inter omnia maximae virtutis et infinitorum principium.
Ex his concludit quod non modo non derogat divinae simplicitati quod multa de ipso relative dicantur: immo summae eius simplicitati attestatur.