Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Cum ostensum sit aliquid relative ad creaturas de Deo dici, restat inquirendum quod esse dicant huiusmodi relationes dictae de Deo . Circa quod duas ponit conclusiones Sanctus Thomas: primam in praesenti capitulo; secundam in sequenti.

I. Prima conclusio est: Relationes Dei ad suos effectus realiter in Deo esse non possunt. Probatur primo. Non possunt in eo esse ut accidentia: cum in ipso nullum sit accidens. — Nec ut substantia Dei. Quia substantia Dei hoc ipsum quod est ad aliud diceretur: ut patet ex Praedicamentis Aristotelis. Et sic dependeret ab aliquo extrinseco. Quod enim hoc ipsum quod est ad aliud dicitur, ab ipso dependet: cum nec esse nec intelligi possit sine eo. Et per consequens non esset ens necesse esse.

Sed videtur ista ratio non concludere. Per ipsam enim similiter probaretur nullam relationem personalem in Deo esse idem realiter cum essentia divina. Quia, cum esse relationis sit ad aliud se habere, si relatio erit idem cum essentia, oportebit Deum secundum id quod est ad aliud se habere. Et sic non erit ens per seipsum necesse esse.

Respondetur quod non eodem modo procederet ratio de relationibus personalibus sicut procedit de relationibus ad creaturas. In istis enim relatio terminatur ad aliud omnino extraneum a divina natura. Ideo, si essentia divina esset talis relatio, dependeret ab aliquo extraneo. Et sic non esset Deus necesse esse per seipsum: quod enim est per se necesse esse, non dependet in sua existentia ab aliquo extraneo. Relationes autem personales non terminantur ad aliud extrinsecum a divina essentia, sed ad personam quae est idem cum essentia divina, quae est etiam essentia alterius personae. Non repugnat autem ei quod est per se necesse esse, referri ad aliquid quod est idem sibi secundum substantiam, et sic ad ipsum dependere quod absque illo esse non possit. Neque enim potest esse Deus absque personis, nec una persona absque alia.

II. Secundo. Sicut se habet scibile ad scientiam nostram, ita Deus ad res creatas: quia, sicut scibile est mensura scientiae, ita Deus est omnium entium mensura, ut ostensum est in Primo. Sed scibile non refertur ad scientiam relatione reali in ipso existente, ut patet V Metaphysicae. Ergo nec Deus ad creaturam.

De scibili quomodo referatur, et de aliis in quibus relatio realis est in uno extremo tantum, determinatum est in praecedenti capitulo . Et est ostensum quomodo verba Aristotelis sint intelligenda.

Tertio . Huiusmodi relationes dicuntur non solum respectu eorum quae sunt in actu, sed etiam respectu eorum quae sunt in potentia: cum et eorum quae sunt in potentia scientiam habeat, et respectu eorum sit primum ens et summum bonum. Sed eius quod est actu ad id quod est in potentia non est relatio realis: alioquin infinitae relationes essent actu in eodem; binarius enim est prior infinitis numeris ipso maioribus qui sunt in potentia. Ergo non refertur Deus ad creaturas quae sunt actu aliqua relatione reali. — Probatur consequentia. Quia Deus non aliter refertur ad ea quae sunt actu quam ad ea quae sunt in potentia.

III. Circa istam propositionem, Eius quod est actu ad id quod est in potentia non est relatio realis, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Potentia, q. VII, a. 11, quod relatio realis est ordo rei ad rem extra intellectum ita quod, nullo intellectu considerante, illae res inter se talem ordinem habent. Ad hoc autem quod talem ordinem aliqua inter se habeant, oportet quod utrumque sit ens actu. Sicut enim aliae formae accidentales actu non conveniunt nisi existentibus, ita ordo medius inter aliqua illis realiter non convenit nisi existant. Illud enim quod realiter refertur, ideo realiter refertur quia habet aliquam realem formam in se ad quam talis ordo consequitur; id etiam quod terminat huiusmodi ordinem, habet ut terminet ex aliqua reali forma inexistente; ut patet discurrendo per omnes modos relativorum. Quia ergo ens in potentia non habet actu existentiam, ideo entis in actu ad ens in potentia non est relatio realis.

  1. Si autem obiiciatur quia aliquid est realiter imago non existentis, et memoria, et productivum, et huiusmodi quae relative dicuntur ad non ens, ut arguit Gregorius in I Sent., apud Capreolum, d. xxx : — respondetur, et dicitur primo, quod dicitur aliquid realiter productivum alicuius, aut imago aut memoria, non propter realem relationem in ipsis existentem, sed propter eorum realem entitatem relative conceptam. Nomina enim relationem importantia secundum rationem saepenumero dicuntur de rebus extra animam existentibus, eo quod significant rem absolutam mediante conceptu relativo. Non enim inconvenit aliquod secundum se absolutum concipi ab intellectu in ordine ad aliud et intelligi collative, sicque, mediante tali conceptu, relativo aliquo nomine significari.

Dicitur secundo, si arguatur sic, Imago convenit alicui realiter. Et est relativum. Ergo est relativum realiter, quod committitur fallacia compositionis et divisionis. Non enim esse relativum determinat hoc quod est convenire realiter, nec e converso, ut liceat ex divisis inferre coniunctum: convenire enim realiter alicui non attribuitur imagini inquantum relativum est, sed inquantum absolutum reale importat, licet sub conceptu relativo illud significet.

IV. Circa illam propositionem, Deus non aliter refertur ad ea quae sunt actu quam ad ea quae sunt in potentia, considerandum quod ratio quare aliquid prius referebatur actu secundum rationem tantum, postea vero etiam realiter refertur, est quia fit aliqua mutatio in re, per quam alius sibi modus relationis convenit: sicut Sortes, inquantum generativus Platonis, referebatur secundum rationem ad Platonem nondum existentem; postquam autem generavit, refertur realiter, quia mutatus est de agente in potentia ad agens in actu. Si autem nulla esset facta mutatio in Sorte, saltem de otio ad opus, non esset facta mutatio rationis modus. Potest enim nova relatio advenire alicui aliquo modo absque eius mutatione, ut dicitur V Physicorum . Idem tamen non potest prius ad idem referri relatione rationis, et postea reali relatione, nisi ex aliquo sibi adveniente quod prius non inerat. Deus autem nullo modo mutatur, etiam de otio ad operationem: quia sua operatio est sua substantia. Ideo non aliter refertur ad res dum sunt actu quam referebatur dum erant in potentia. Unde Sanctus Thomas pro ratione dictae propositionis adducit: quia non mutatur ex hoc quod aliqua producit.

V. Circa illam consequentiam, Si quod est actu refertur realiter ad id quod est in potentia, essent infinitae relationes actu in eodem, ut in binario respectu numerorum, dubitatur. Quia secundum Sanctum Thomam Tertia, q. XXXV, 5, et III Sent., d. VIII, a. 5, unitas et pluralitas relationis non attenditur secundum terminos, sed secundum causam et subiectum. Ergo, quantumcumque numeri sint infiniti quibus binarius est prior, non oportet infinitas in ipso relationes esse, sed unica relatione reali posset ad omnes referri: sicut docens philosophiam unica relatione ad omnes quos philosophiam docet refertur.

Respondetur quod unitas et pluralitas relationis non attenditur quidem secundum unitatem vel pluralitatem materialem terminorum, sed bene attenditur secundum unitatem et pluralitatem formalem, cui unitas aut pluralitas fundamenti correspondet. Unde in locis praeallegatis tenet Sanctus Thomas quod, si idem magister aliquos doceat grammaticam, alios vero philosophiam, una relatione refertur ad omnes suos discipulos grammaticae, alia vero ad discipulos philosophiae: est enim ibi duplex terminus formalis, inquantum illi sunt grammaticae discipuli, isti vero philosophiae. In proposito ergo, quia binarius refertur ad omnes alios numeros tanquam ad terminos formales, non autem tanquam ad materiales; cum unus numerus sit ad binarium duplus, alius vero triplus, alius quadruplus, et sic de aliis in infinitum: et per consequens binarius sit prior illo numero ut subduplus, illo vero ut subtriplus, et sic alia et alia ratione proportionis ad diversos numeros referatur, sintque in ipso diversa fundamenta formaliter: si omnes essent reales relationes, oporteret infinitas reales relationes actu esse in binario.

  1. Si autem iterum instaretur quod hoc non est inconveniens apud ponentes relationem a fundamento realiter non distingui: dicerent enim quod, sicut non est inconveniens unam et eandem albedinem esse similitudinem respectu alterius albi et dissimilitudinem respectu alicuius nigri, ita non est inconveniens in uno binario esse infinitas relationes reales distinctas tantum secundum rationem; sic enim non ponitur infinitum in actu secundum numerum, cum non sint ibi multa realiter distincta, sed una dumtaxat entitas, ex se in infinitos terminos ordinata, et secundum rationem distincta: — responderent fortassis illam opinionem tenentes quod apud Sanctum Thomam et inconveniens est in uno esse infinitas relationes specificas sola ratione distinctas, habentes tamen extra intellectum quicquid ad rationem et essentiam uniuscuiusque relationis pertinet; est enim proprium divinae essentiae infinita hoc modo continere in una simplici essentia.

  2. Ex istis patet solutio cuiusdam dubii in doctrina Sancti Thomae: quomodo scilicet filius unica relatione referatur ad patrem et matrem, qui ad ipsum duabus relationibus realibus specifice distinctis, paternitate scilicet et maternitate, referuntur: cum, apud Sanctum Thomam, Prima, q. xxxii, a. 2, duabus relationibus specifice distinctis non possit unica relatio respondere. — Dicitur enim, iuxta praedicta, quod in filio est unica relatio materialiter, sicut fundamentum filiationis in ipso est materialiter unum: sunt autem duae relationes formaliter, sicut et fundamenta formaliter sunt plura. Quemadmodum enim pater et mater alia et alia ratione sunt principium generationis filii, ita alia ratione filius accipit a patre naturam et alia ratione a matre. Et ideo, licet uno nomine, scilicet filiationis, significetur relatio filii ad patrem et relatio eius ad matrem, sunt tamen plures filiationes in ratione relationis: quamvis in ratione rei sint unum. Unde quod inquit Sanctus Thomas, quoniam duabus relationibus specifice distinctis non potest unica relatio ex opposito respondere, intelligitur de unitate formali relationis, sive de unitate eius in ratione relationis: non autem de unitate materiali, sive de unitate in ratione rei. Patet autem hoc esse de mente Sancti Thomae, ex iis quae dicit in loco allegato de Tertia Parte, in responsione ad ultimum argumentum.

VI. Quarto . Si essent realiter in Deo, oporteret Deum mutari, aut per se aut per accidens. Sed huius oppositum ostensum est in Primo. Ergo etc. — Probatur sequela. Quia aliquae relationes de novo illi adveniunt. Cuicumque autem aliquid de novo advenit, necesse est illud mutari vel per se vel per accidens.

Sed non videtur probatio huius consequentiae efficax esse. Si enim universaliter accipiatur maior, ut ly aliquid se extendit ad absolutum et relativum, falsa est. Nam, ut dicitur V Phys. , relatio alicui advenit de novo non per subiecti, sed per alterius mutationem: sicut, me non mutato, incipio alicui similis esse propter eius mutationem, qua accipit eandem quam ego habeo qualitatem. — Si vero accipiatur in absolutis, est quidem vera, sed tunc committitur fallacia figurae dictionis, arguendo sic, Cuicumque aliquid de novo accidit illud mutatur, Sed Deo aliqua relatio de novo advenit, Ergo mutatur: sub absoluto enim subsumitur relativum.

Respondetur quod maior propositio est universaliter vera. Et intelligitur quod cuicumque aliquid realiter, sive secundum entitatem advenit, mutatur. Cum enim mutari nihil aliud sit quam aliter se habere nunc quam prius; et id cui aliquid reale advenit de novo, aliter se habeat quam prius: necesse est cui aliquid reale advenit de novo, mutetur.

Cum instatur quia, per Philosophum, relatio advenit alicui absque sui mutatione, et loquitur de relatione reali: — dicitur quod loquitur de relatione reali quantum ad suae rationis complementum, non autem quantum ad suam entitatem. Contingit enim aliquando quod relatio est in aliquo secundum entitatem suam, non tamen habet complete rationem relationis, quia terminus non co-existit: facto autem termino, incipit habere complete rationem relationis, et hoc est absque mutatione eius cui sic advenit. Relatio autem quae de novo advenit Deo, si esset realis, adveniret ei secundum suam entitatem: quia in re aeterna non est aliquid reale ab aeterno per quod ad rem temporalem ordinetur et ab ipsa dependeat ex se. — Ita, puto, responderent tenentes relationem a fundamento non distingui.

Secundum autem ponentes eam distingui a fundamento, diceretur quod relatio non advenit totaliter et ratione fundamenti de novo absque subiecti mutatione: sed, praeexistente fundamento, bene potest completive advenire absque subiecti mutatione, per quandam scilicet naturalem resultantiam. Si autem relationes quae de novo adveniunt Deo essent reales, oporteret illas advenire de novo, non solum completive, sed etiam totaliter et quantum ad fundamentum: quia ubi fundamentum realis relationis est absque relatione, quandam videtur habere imperfectionem, eo quod natum sit aliquid reale ab ipso emanare intrinsece, quod propter defectum termini formalis non emanat; in re autem aeterna non potest esse aliquid huiusmodi imperfectionem includens. Ideo per adventum novae relationis oporteret aliquam in Deo fieri mutationem.

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work