Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
I. Ex praemissa conclusione infertur corollarie alia conclusio 1, scilicet: In substantiis intellectualibus est compositio actus et potentiae.
Probatur primo. In substantia intellectuali creata invenitur essentia et esse, quod est essentiae existentis complementum. Ergo in ipsa est compositio potentiae et actus. — Probatur consequentia. Quia in quocumque inveniuntur duo quorum unum est complementum alterius, proportio unius ad alterum est sicut proportio potentiae ad actum.
Secundo. Esse inest substantiis creatis sicut actus. Ergo ipsa substantia est potentia respectu esse. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia omnes substantiae creatae habent esse a primo agente. Quod autem inest alicui ab agente, oportet esse actum eius: cum agentis sit facere aliquid actu. — Prima quoque consequentia probatur. Quia id cui actus inest, potentia est.
Circa assumptum ad probationem antecedentis, dubitatur. Quia composito ex materia et forma inest materia prima a Deo. Et tamen materia non est actus compositi. Ergo falsum est quod inest alicui ab agente, oportere esse actum eius.
Respondetur quod non inquit Sanctus Thomas omne quod est in aliquo ab agente, oportere esse actum eius, sed omne quod inest. Inesse autem est posterius advenientis, aut secundum durationem aut secundum ordinem generationis: non autem praecedentis et praesuppositi. Ideo sensus propositionis est: Omne quod convenit alicui ab agente per modum sibi advenientis, oportere esse actum eius. Materia autem non advenit composito: immo illi praesupponitur. Propterea non est obiectio contra mentem litterae.
Tertio. Omnia creata participant esse: cum solus Deus sit essentialiter ens. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia participatum comparatur ad participans ut actus ad potentiam: cum per ipsum participans sit actu tale.
Advertendum, cum dicitur quod solus Deus est essentialiter ens, quod accipitur ens participialiter, ut significat esse: non autem nominaliter, ut essentiam significat 2.
Quarto. Omnis substantia creata assimilatur Deo secundum esse, ut superius est ostensum. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia assimilatio alicuius ad causam agentem fit per actum: cum agat sibi simile inquantum est in actu.