Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Postquam determinavit Sanctus Thomas de unione animae intellectivae ad materiam absolute, nunc de modo unionis incipit determinare . Circa hoc autem duo facit: primo enim agit de immediatione unionis; secundo, de totalitate eius, capite sequenti.

I. Quantum ad primum, ponuntur tres conclusiones.

Prima est: Anima immediate unitur corpori in essendo. Pro cuius declaratione, considerandum est quod, cum omnes fere philosophi posuerint intellectum aliquo modo corpori humano coniungi, fuerunt quidam, non attendentes ad formae conditionem, qui posuerunt animam intellectivam non uniri immediate corpori, sed inter ipsam et corpus aliquid mediare, quod sit quasi vinculum quoddam et ligamentum ipsam cum corpore uniens: sicut Averroes phantasmata dixit esse vinculum quo intellectus homini unitur; alii dixerunt ipsam mediantibus suis potentiis uniri corpori; quidam vero quod inter animam et corpus mediat spiritus corporalis; alii quoque dixerunt mediare lucem, quam esse corpus existimabant.

Contra hos ergo, ex eo quod ostensum est animam intellectivam esse formam corporis, deducit corollarie Sanctus Thomas quod oportet animam uniri corpori immediate.

Et arguit sic. Forma unitur materiae absque medio. Sed anima intellectiva est forma corporis, ut in praecedenti capitulo est ostensum. Ergo etc. — Probatur maior dupliciter. Scilicet auctoritate Aristotelis, VIII Metaphysicae, inquentis nihil esse quod faciat unum ex materia et forma nisi agens, quod potentiam reducit ad actum. — Secundo, quia nihil est quod faciat unum ex potentia et actu. Sed forma secundum se est actus, non per aliquid aliud. Ergo etc.

Adverte quod fundamentum huius rationis est, quia forma per seipsam facit esse actu, et non per aliquod medium: cum sit per essentiam suam actus. Unde, cum sic dicatur aliquid unum quo modo est ens, oportet ut, sicut compositum est ens immediate per formam, quod etiam immediate per formam sit unum: ut sic oportet formam per se et immediate uniri materiae, sicut per se immediate dat esse.

II. Secunda conclusio est: Anima in movendo unitur corpori mediate: idest, movet corpus cuius dicitur anima, non per essentiam suam immediate, sed per aliquod medium. Probatur. Tum quia movet per potentias: sicut et omnes alias operationes per suas potentias exercet. — Tum quia movet membra mediante spiritu, et unum organum mediante alio.

Advertendum quod anima per apprehensionem et appetitum movet corpus, ut dicitur in Qu. de Anima, a. 9, ad 6. Et sic dicitur movere per potentias, quarum scilicet operationes sunt apprehendere et appetere. Et quia appetitus sensitivus fundatur in corde, secundum Aristotelem, ut dicitur de Spiritualibus, a. 3, ad 4 , ideo cor est primum instrumentum per quod movet ceteras partes corporis: et hoc est quod hic dicitur, quoniam movet unum membrum mediante alio. Quia vero partes grossiores corporis per subtiliores movet, ideo primum instrumentum virtutis motivae est spiritus, ut dicitur ab Aristotele, in Libro de Causa Motus Animalium .

Sed intelligendum, cum dicitur cor primum instrumentum virtutis motivae, et similiter spiritus, quod hoc non est eodem modo: sed cor est primum instrumentum coniunctum virtuti motivae, utpote in quo est appetitus, qui est virtus motiva; spiritus autem est primum instrumentum separatum, inquantum est primum quod movetur ab anima inter ea quae sunt separata.

III. Tertia conclusio est: In via generationis dispositiones corporis quibus fit proprium susceptivum talis formae, sunt mediae inter animam et corpus: et sic anima unitur corpori mediantibus dispositionibus. Probatur. Quia dispositiones ad formam via generationis praecedunt formam in materia, quamvis sint posteriores in essendo.

IV. Circa hanc conclusionem et eius probationem dupliciter dubitatur. Primo, quia Sanctus Thomas, Prima Parte, q. LXXVI, a. 6, tenet impossibile esse quod aliqua dispositio accidentalis cadat media inter corpus et animam, vel inter quamcumque formam substantialem et eius materiam. Similiter, quod impossibile est quasqumque dispositiones accidentales praeexistere in materia ante formam substantialem. Cuius oppositum hic dictum est.

Secundo , quia non videtur posse simul stare quod dispositiones via generationis praecedant formam in materia, et tamen sint posteriores in essendo. Si enim praecedunt formam in materia, ergo prius sunt in materia quam forma. Ergo praecedunt in essendo. - Patent istae consequentiae: quia in utraque oppositum consequentis repugnat antecedenti.

V. Ad evidentiam primi dubii, duo sunt attendenda. Primum est quod, cum inter dispositiones ad formam quae simul cum forma remanent, et ipsam formam, non sit ordo durationis, sed simul in eodem instanti in materia introducantur; non est quaerenda inter illa prioritas et posterioritas temporis, quid videlicet illorum in priori tempore adveniat materiae et quid in posteriori; sed est tantum investiganda inter illa prioritas secundum naturam, et videndum quid illorum prius natura materiae adveniat, tanquam videlicet ab altero in materia praesuppositum.

Secundum est, ex doctrina Sancti Thomae in Prima Parte, quaestione et articulo allegatis, ad 1, et de Spiritualibus, a. 3, ad 20, et in Qu. de Anima, a. 9, quod, cum forma perfectior contineat virtute quicquid est aliarum formarum inferiorum, unaque perficiat materiam secundum diversos gradus perfectionis, praeintelligimus materiam esse prius perfectam secundum inferiorem gradum et secundum accidentia illum gradum consequentia, quam secundum perfectiorem et superiorem gradum. Verbi gratia, quia anima dat esse corporeum et esse animatum, prius intelligimus ipsam dare materiae esse corporeum cum accidentibus corporeitatis, quam dare esse animatum. Quo fit ut dupliciter animam considerare possimus: uno modo, absolute et quantum ad omnem eius effectum, convenientem scilicet sibi et inquantum est anima et inquantum virtute continet gradus inferiorum formarum; alio modo, quantum ad ulteriorem tantum et perfectiorem effectum, quem scilicet facit inquantum est anima. Si consideretur absolute et quantum ad totalem eius effectum, sic nihil praecedit in materia formam substantialem: quia prius oportet intelligere materiam esse actu simpliciter et absolute, quod fit per formam substantialem dantem esse simpliciter, quam esse actu tale, quod fit per formam accidentalem. Si autem consideretur quantum ad ulteriorem et perfectiorem effectum, sic dispositiones accidentales consequentes gradum inferiorem praecedunt ordine generationis in materia formam substantialem: sicut et praeintelligimus formam dare prius gradum imperfectiorem quam perfectiorem, eo quod natura ab imperfecto ad perfectum procedat.

Ad dubium ergo dicitur quod ea quae dicit Sanctus Thomas Prima Parte, non contradicunt iis quae hic dicuntur. Quia ibi loquitur de anima, et universaliter de forma substantiali, quantum ad totalem eius effectum. Cum enim materia secundum se sit in potentia ad esse substantiale corporale, et non oporteat ut ad formam substantialem corpoream aut ad esse substantiale per alia accidentia disponatur, inter materiam et formam, ut dat infimum gradum essendi, non oportet accidentia disponentia mediare. — Hoc autem in loco loquitur Sanctus Thomas de anima et forma substantiali inquantum dat ulteriorem et perfectiorem gradum. Nam si materia secundum se non sit disposita ut sit proprium perfectibile alicuius formae ut est talis forma, sed indiget accidentibus ipsam illi formae appropriantibus, oportet secundum ordinem generationis praeintelligere in materia illa accidentia antequam forma, ut est talis forma, advenire materiae intelligatur: quoniam natura prius materiam disponit quam formam introducat. Et sic, cum materia indigeat dispositionibus accidentalibus ad gradum perfectiorem animae, oportet in materia praeintelligere dispositiones corporis antequam forma secundum illum gradum corpori advenire intelligatur.

VI. Ad evidentiam secundi dubii , oportet intelligere quid per ordinem secundum viam generationis intelligatur, et tunc ad dubium planior et clarior apparebit responsio. Sciendum ergo quod, cum natura propter finem operetur, sicut et intellectus, ut dicitur II Physicorum , in operibus naturae duplex ordo considerari potest: unus secundum naturae intentionem; alius secundum executionem eorum quae intendit. Primus dicitur ordo perfectionis et intentionis naturae: et dicitur etiam ordo secundum rationem causae formalis aut finalis aut efficientis, quia finis, quod est primum intentum a natura, coincidit in idem numero cum forma effectus, cum agente vero in idem specie. Secundus ordo dicitur ordo generationis, secundum quod natura ordine quodam suos effectus producit ac generat: dicitur etiam ordo temporis, quia, cum agens naturale in tempore operetur, prius tempore unum quam alterum producit; et quia ista executio fit secundum quod aliquid educitur de potentia in actum, et materia est prima potentia, ideo iste ordo dicitur ordo secundum rationem causae materialis.

Secundum istum duplicem naturae ordinem, diversimode aliquid dicitur prius et posterius. Quia enim secundum unamquamque causam illud est prius quod est illi causae propinquius, ideo in via intentionis naturae, qui est ordo secundum rationem causae finalis, formalis et agentis, illud est prius quod est formae et fini propinquius, agentique similius. Unde secundum hunc ordinem, ipsum agens est prius effectu; ipse finis est prior iis quae sunt ad finem; ipsa forma et actus est prior quam potentia; et quanto aliquid magis accedit ad similitudinem agentis, aut etiam magis appropinquat fini et formae quae est terminus generationis, tanto est prius. Et quia tanto aliquid est perfectius quanto magis ad finem et ad similitudinem agentis appropinquat, ideo secundum hunc ordinem perfectum est prius imperfecto. — In via autem generationis, qui est ordo secundum rationem causae materialis, potentia est prior actu, et imperfectum est prius perfecto: quia quanto aliquid est imperfectius, tanto magis materiae conditionibus appropinquat.

Advertendum autem quod apud Sanctum Thomam quandoque ordo generationis distinguitur contra ordinem naturae, ut habetur in Qq. de Malo, q. iv, a. 3: aliquando vero sub ordine naturae continetur, ut in Prima Parte, q. lxxxv, a. 3, ad 1. Ordo enim naturae dupliciter accipi potest. Uno modo, ut distinguitur contra ordinem secundum apprehensionem intellectus tantum: et sic continet sub se ordinem generationis, cum sit ordo extra intellectum. Alio modo, ut accipitur secundum rationem causae formalis: et sic dividitur contra ordinem generationis. Cum enim forma sit magis natura quam materia, convenientius dicitur actus prior natura quam potentia, ut dicitur Quolibet V, q. x, a. 1 : et sic ordo qui est secundum formam, retinuit sibi nomen ordinis naturae; ordo autem qui est secundum materiam, sortitus est nomen ordinis generationis et temporis.

  1. Ad dubium ergo dicitur quod per ordinem in essendo intelligit Sanctus Thomas ordinem naturae secundum genus causae efficientis et formalis absolute: quia esse convenit rei productae et propter formam et propter efficiens. Et sic accidentia quae sunt dispositiones materiae ad formam substantialem ut dat perfectiorem actum, cum sequantur esse formae in materia absolute, tanquam accidentia consequentia compositum ex materia et forma dante esse secundum inferiorem gradum, sunt posteriora in essendo ipsa forma substantiali. Sic enim comparantur ad formam sicut effectus ad causam: effectus autem, ut sic, est posterior sua causa in essendo secundum ordinem naturae et causalitatis; omnis enim effectus praesupponit suam causam esse, etiam si sit cum ipsa simul tempore. — Secundum autem ordinem in via generationis, qui est ordo secundum rationem causae materialis, eadem accidentia praecedunt ipsam formam in materia ut dat ulteriorem et perfectiorem gradum. Cum enim sint dispositiones materiae ut receptiva est formae secundum illum gradum ulteriorem, pertinent ad genus causae materialis: et sic praecedunt formam, sicut potentia praecedit actum et imperfectum praecedit perfectum. Unde, licet simul cum forma in materia introducantur, praeintelliguntur tamen, ut sic, prius materiae inesse quam forma uniatur materiae secundum illum gradum ad quem suscipiendum intelliguntur disponere.

Sic ergo patet quod nulla est contradictio in verbis Sancti Thomae, cum inquit illas dispositiones praecedere formam in via generationis, et tamen esse posteriores in essendo.

  1. Cum probatur esse contradictionem, quia, si dispositiones via generationis praecedunt formam in materia, sequitur quod sint prius in materia, et sic, quod sint priores in essendo: — respondetur, ex iis quae iam diximus, quod istas dispositiones dupliciter possumus comparare ad ipsam formam. Uno modo, utraque absolute accipiendo. Et sic sunt posteriores in essendo: quia, ut dictum est in responsione ad primum dubium, nulla forma accidentalis advenit materiae nisi existenti in actu per esse substantiale; et sic oportet formam substantialem, absolute loquendo, prius esse in materia quam formam accidentalem. Et hoc modo intendit hic Sanctus Thomas dispositiones esse posteriores forma substantiali in essendo. — Alio modo possumus comparare dispositiones ad ipsam formam ut dat ulteriorem et perfectiorem gradum, ad quem disponere intelliguntur. Et sic sunt priores ipsa forma in essendo: prius enim intelligimus materiam habere dispositiones ad formam, quam formam dare esse illud materiae ad quod per tales dispositiones materia proportionatur.

Ratio huius diversitatis est quia, comparando ista accidentia ad formam absolute, comparantur ad ipsam ut effectus ad causam: sunt enim in veritate eius effectus resultantes ex unione formae ad materiam. Comparando autem ipsa ad formam ut dat ulteriorem gradum perfectionis, considerantur non ut effectus formae, cum non consequantur ad formam ut dat illum ulteriorem perfectionis gradum, sed ut introductae in materia ab agente prius per haec accidentia materiam disponente quam formam secundum illum ulteriorem gradum introducat. Dictum est enim quod, via generationis, imperfectum est prius perfecto et potentia est prior actu: et sic agens educens aliquid de potentia in actum, prius in materia introducit formam imperfectam quam formam perfectam. Unde inquit Sanctus Thomas in Qu. de Anima, art. 9, quod istae dispositiones praeintelliguntur formae ut inductae ab agente in materiam. Sunt ergo illae dispositiones posteriores in essendo, simpliciter loquendo: sed sunt priores in essendo via generationis, consideratae ut dispositiones ad ulteriorem gradum.

VII. Sed circa hanc responsionem dubium occurrit. Quia, ut habet Sanctus Thomas VII Metaph., lect. 13, omne quod est prius generatione, est prius tempore, et non est e converso. Sed quod est prius tempore altero, est prius illo in essendo simpliciter. Ergo, si dispositiones ad formam via generationis praecedunt formam in materia, sequitur quod sint priores simpliciter in essendo ipsa forma. Et sic responsio nulla est.

  1. Ad huius dubii dissolutionem duabus opus est distinctionibus. Una est quod, cum duplex sit tempus, scilicet reale et imaginarium, dupliciter potest aliquid dici altero prius tempore: aut videlicet quia est in priori tempore reali; aut quia intelligitur esse in priori tempore imaginario. — Secunda est, quod dupliciter aliquid potest dici prius altero generatione. Uno modo, quia ad alterius generationem ordinatur, et sua generatio antecedit alterius generationem: sicut in generatione hominis prius generatur vivens quam animal, et animal quam homo; ideo dicitur in illo ordine quod vivens est prius generatione quam animal, et animal quam homo. Alio modo, ex hoc solum quia ordinatur ad alterius generationem: sicut partes ex hoc solo dicuntur priores toto generatione, quia ordinantur ad generationem totius.

Dicitur ergo quod omne prius generatione primo modo, est etiam prius tempore primo modo. Prius autem generatione secundo modo, sufficit quod sit prius tempore secundo modo: inquantum, si intellectus consideret illa sic ordinata a natura successive produci, considerat id quod ordinatur ad alterius generationem in priori tempore generari et produci. Et ita esset in veritate quod, si natura illa seorsum produceret, illud prius produceret quam illud ad cuius generationem ordinatur. Dum ergo inquit Sanctus Thomas, in locis allegatis, omne prius generatione esse etiam prius tempore, accipit prius generatione et prius tempore universaliter et indistincte, quia omne prius generatione altero illorum modorum, est altero illorum modorum prius tempore: non autem accipit prius tempore tantum primo modo. Quod patet quia dat exemplum de partibus ex quibus aliquid constituitur respectu totius, inquiens illas esse priores tempore et generatione: constat autem quod ipsa forma non producitur in esse ante compositum, cum non nisi in composito fiat, ut possit dici esse in priori tempore reali; sed dicitur prior tempore quia, si imaginemur seorsum produci formam et seorsum compositum, imaginabimur prius produci formam quam compositum, quia compositum praesupponit partes ex quibus componitur. — Dispositiones ergo de quibus loquimur, quae formam scilicet concomitantur in materia, non sunt realiter priores tempore, sed tantum imaginariae.

Advertendum autem quod, licet simpliciter forma non praecedat dispositiones illas tempore, cum in eodem instanti in materia introducantur, dicitur tamen forma esse prior in essendo ipsis dispositionibus, si absolute considerentur omnia, non autem e contrario: quia non dicimus hic unum esse prius altero in essendo quasi unum prius duratione habeat esse quam aliud; sed quia unum ab altero realiter secundum suum esse dependet, et alterum est illi realiter causa essendi. Modo, forma talibus accidentibus est realiter causa essendi: accidentia autem non sunt realiter causa essendi ipsi formae, cum sequantur esse formae in materia absolute, sed tantum secundum nostrum modum considerandi, inquantum diversas perfectiones quas anima dat materiae, quae sunt realiter unum, secundum nostram considerationem dividimus, et inter primam et secundam perfectionem intelligimus accidentia mediare. Unde realiter talia accidentia sunt posteriora ipsa forma in essendo: praecedunt autem illam in essendo secundum aliquem modum nostrae considerationis.

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work