Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit corpus
Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem
Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem
Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis
Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma
Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam
Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori
Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte
Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus
Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili
Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis
Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae
Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire
Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae
Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur
Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)
Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales
Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore
Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum
Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei
Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine
Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem
Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine
Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum
Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma
Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae
Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum
Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei
Cum ostensum sit substantias separatas esse in magna multitudine, quia de ratione multitudinis est distinctio, restat ostendendum quomodo inter se tales substantiae distinguantur 1. Circa hoc autem duo facit Sanctus Thomas: primo, ostendit omnes inter se specifice distingui; secundo, ostendit unde genus et species in ipsis sumantur, capite XCV.
Circa primum duo facit: primo, probat intentum; secundo, infert unum corollarium, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, probatur non esse plures substantias separatas unius speciei.
Et primo sic. Substantiae separatae sunt quidditates subsistentes. Ergo non possunt esse plures nisi sint plures species. — Probatur consequentia. Quia quidditates subsistentes sunt species. Quod patet: quia species est quam significat definitio, quae est signum quidditatis rei.
Attendendum hic quod nomine quidditatis subsistentis intelligit Sanctus Thomas quidditatem non receptam in aliqua materia individuali, sed existentem per se absque omni susceptivo. Talis autem quidditas sic abstracta non potest esse nisi una, quantumcumque etiam sit materialis, ut dicitur de Spiritual., a. 8: sicut, si esset albedo ab omni subiecto separata, esset tantum una; et similiter humanitas, si esset praeter omnia supposita existens. Unde et Plato, ponens universalia separata, posuit speciem unam separatam non habere diversitatem individuorum, sed esse tantum unam. Huius autem ratio est, quia forma non habet numeraliter distingui nisi ex susceptivo. Ideo, remoto susceptivo, removetur distinctio numeralis ipsius, et sic remanet tantum una. Et hoc est huiusmodi rationis fundamentum.
II. Secundo 2. Substantiae separatae non habent omnino materiam, neque quae sit pars earum, neque cui uniantur ut formae. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia quaecumque sunt idem specie differentia vero numero, habent materiam: nam differentia quae ex forma procedit, inducit diversitatem speciei; quae autem est ex materia, inducit diversitatem secundum numerum.
Adverte quod ratio haec sumpta est ex Aristotele, XII Metaph., text. 49 3: per hanc enim probat Aristoteles, iuxta Sancti Thomae interpretationem, primum principium immobile esse tantum unum. Nomine autem materiae non accipitur ab Aristotele et Sancto Thoma omne susceptivum indifferenter, ut quidam male interpretantur 4, ut apparet textum Aristotelis et Sancti Thomae diligenter intuenti: sed accipitur materia proprie dicta, quae est pura potentia in genere substantiae. Non enim hic sermo est de differentia materiali accidentium, sed substantiarum, de quibus etiam loco allegato loquitur Aristoteles. In iis enim verum est quod, si sint substantiae per se subsistentes completae in specie, et sint plura individua eiusdem speciei, oportet illa habere materiam partem sui, et sic esse composita ex materia et forma. Si autem sint substantiae non completae in specie, sed quae sunt partes speciei, necesse est ut habeant materiam in qua recipiantur et individuentur, ut ex superius 5 dictis apparet. — Nec obstat quod Sanctus Thomas Prima, q. L, a. 4, dat exemplum de plurificatione albedinis, quam constat plurificari non ex materia proprie dicta, quae est pura potentia, sed ex subiecto quanto. Quia non induxit Sanctus Thomas illud tanquam exemplum, sed tanquam similitudinem. Voluit enim per simile in aliis probare intentum. Nam sicut albedines non multiplicantur nisi ex multiplicatione substantiae corporalis, quae est susceptivum proprium accidentium materialium, ita substantiae quae conveniunt in specie et differunt numero, non distinguuntur nisi per materiam individualem, quae est proprium susceptivum formarum et naturarum substantialium.
Attendendum etiam, cum dicitur diversitatem quae ex forma procedit, inducere diversitatem speciei, quod intelligitur de differentia proveniente ex forma secundum propriam rationem formae. Illa enim differentia quae ex diversis formis secundum propriam rationem distinctis, sive ex formis diversarum rationum, procedit, est specifica: non autem si procedat ex formis materialiter tantum distinctis, in una communi ratione convenientibus, sicut duae animae intellectivae sunt distinctae.
III. Ad hanc autem rationem, ex Scoto, Secundo, d. III, q. VII 6, duo dici possent. Primo, quod Aristoteles idcirco posuit, et VII Metaph., text. 41 7, quod omne non habens materiam componentem est idem suo quod quid est primo, et XII Metaph. 8, quod talis natura de se est haec, quia omne tale posuit formaliter necessarium. Cum enim quicquid potest esse in natura formaliter necessaria, sit in ea, apud ipsum; et, si possent esse plura individua in ipsa, possent esse infinita: sequeretur tales substantias infinitas esse in actu. Sed fundamentum suae positionis est falsum, et id quod sequitur ex ipso. Et sic negatur apud Scotum, in hac parte, Aristoteles.
Dici secundo posset, ad illam propositionem, Differentia quae ex forma procedit, inducit diversitatem speciei, quod utique est vera si intelligatur quod differentia talis sit in forma tanquam in prima ratione differendi. Sed tunc falsum est differentiam substantiarum separatarum procedere ex forma. — Si autem intelligatur quod differentia quaecumque formarum inducat differentiam speciei, illa propositio est falsa.
-
Primum eorum quae dicit Scotus, non est ad mentem Aristotelis. Quia non idcirco in VII Metaph. posuit in non habentibus materiam unumquodque idem esse suo quod quid est, quia omne tale posuerit formaliter necessarium: sed propter separationem a materia. Unde et in XII Metaph. assignat pro ratione quare primum principium immobile non multiplicatur secundum numerum, quia non habet materiam: ut ibi ex Averrois interpretatione apparet. Unde, si volebat Scotus Aristotelem in hac parte negare, videns suam opinionem non posse cum Aristotelis mente teneri, non erat afferenda pro causa negationis falsitas principii quod ipse pro principio ad illam conclusionem non posuit. — Praeterea, admisso etiam quod Aristoteles illud pro principio conclusionis assumeret, adhuc responsio non evacuat eius rationem. Quia ostensum est in praecedentibus 9 verum esse id quod Scotus negat, scilicet quod omnis substantia a materia separata est formaliter necessaria, et quod ab intrinseco non potest deficere.
-
Secundum etiam non tollit verum intellectum propositionis Sancti Thomae. Intelligitur enim in primo sensu, in quo ipse Scotus eam concedit. — Cum autem subiungitur falsum esse quod differentia substantiarum separatarum ex forma ad illum sensum procedat: dicitur quod illud falsum non est, immo est verissimum. Prima enim ratio distinctionis in ipsis non potest esse materia aut quantitas: cum sint a quantitate abstractae et a materia. Nec aliqua proprietas absoluta: quia tales proprietates supponunt suum subiectum individuatum et distinctum, immo et per subiectum individuantur et distinguuntur. Nec per solas haecceitates, ut ipse Scotus ponit: quia inter illas haecceitates nulla est oppositio aut ratio incompossibilitatis, nihil autem est ratio distinctionis aliquorum nisi ratione alicuius oppositionis; tum quia individua eiusdem speciei conveniunt in hoc quod est habere haecceitatem, illud autem in quo conveniunt duo supposita, non potest esse ratio distinctionis inter illa. Relinquitur ergo quod ratio distinctionis in illis sit forma.
IV. Tertio 10. Substantiae separatae natura, cum sit incorruptibilis, potest conservari in uno individuo. Ergo non oportet esse plura individua unius speciei in illis. — Probatur consequentia. Quia ad hoc sunt plura individua in una specie in rebus corruptilibus, ut natura quae in uno individuo perpetuo conservari non potest, conservetur in pluribus. Quod patet hoc signo, quod in corporibus incorruptibilibus non est nisi unum individuum in sua specie.
- Ad hanc rationem, quae sumpta est ex II de Anima, text. 34 et 35, respondet Scotus, ubi supra, ad ultimum 11, quod, licet in corruptilibus ista sit una causa multiplicationis individuorum in una specie, non tamen est praecisa causa, sed haec: quia, videlicet 12, omnis natura quae non est de se actus purus, potest secundum illam realitatem secundum quam est natura, esse potentialis ad realitatem illam qua est haec natura. Et sicut de se non includit aliquam entitatem quasi singularem, ita non repugnant sibi quotcumque tales entitates. Et ita potest in quotcumque talibus inveniri.
Sed ista responsio Scoti non vadit ad mentem Sancti Thomae. Non enim per hanc rationem concluditur quod non sit possibile esse plura individua in tali specie, ut existimat Scotus: sed quod non oportet esse plura, ut patet in littera. Procedit enim haec ratio ex iis quae apud nos apparent. Nam cum videamus species dumtaxat corporum corruptibilium habere plura individua, non autem species incorruptibilium, signum est multiplicationem in illis fieri propter eorum dumtaxat corruptibilitatem secundum individua. Et ideo, cum individuum speciei immaterialis sit incorruptibile, non est opus in illis tali individuorum multiplicatione. — Ratio autem quam adducit Scotus, non potest esse causa multiplicationis in actu individuorum in rebus corruptilibus. Quia, cum illa causa sit, secundum ipsum, omnibus quidditatibus, tam materialibus quam immaterialibus, communis; qua ratione individua in una specie rerum corruptilium multiplicantur, eadem ratione individua in rebus incorruptilibus multa essent: posita enim causa, necesse est effectum poni. Quod cum verum non sit, ut patet de sole et luna, patet quod illa non est praecisa causa multiplicationis in rebus corruptilibus, sed magis ea quam, de mente Aristotelis, tangit Sanctus Thomas.
V. Quarto. Perfectio universi maxime consistit in substantiis separatis. Ergo magis competit quod sint plures secundum speciem quam secundum numerum in eadem specie. — Probatur consequentia. Quia multiplicatio specierum plus nobilitatis et perfectionis addit universo quam multiplicatio individuorum in una specie: cum quod est speciei in unoquoque, dignius sit eo quod est individuationis principium.
Advertendum quod ista ratio non concluderet de rebus materialibus, licet de rebus immaterialibus concludat. Quia res materiales corruptibiles non possunt in uno individuo perpetuari, sicut res immateriales. Et ideo, quamvis universum perfectius esset pro tunc si omnes res materiales essent specie distinctae, ita videlicet quod tot essent specifice distincta quot sunt distincta secundum numerum; non esset tamen simpliciter perfectius: quia continue deficerent aliquae species, et tandem nullae essent in ipso species rerum corruptibilium. Sed in rebus immaterialibus permanet unaquaeque species in perpetuum: cum sint incorruptibiles. Idcirco, si multitudo ipsarum non est numeralis tantum, sed specifica, universum simpliciter est perfectius, utpote cuius principalior pars sit in multas species et multos gradus multiplicata, quae multiplicatio est nobilior multiplicatione numerali in eadem specie.
VI. Quinto. In corporibus caelestibus, propter eorum perfectionem, non invenitur nisi unum individuum unius speciei. Tum quia unumquodque eorum constat ex tota materia suae speciei. Tum quia in uno individuo est perfecte virtus speciei ad id ad quod sua species ordinatur. Ergo hoc multo magis est in substantiis intellectualibus, quae sunt perfectiores. — Ista ratio sumpta est ex I Caeli, text. 92.
-
Sed ad ipsam dicit Scotus, loco praeallegato 13, quod utique sic existimavit Aristoteles de corporibus caelestibus, quia voluit quod tale corpus singulare fuerit ex tota materia suae speciei tam potentiali quam actuali. Sed tamen theologi non concordant cum ipso, neque in principio neque in conclusione.
-
Ad hoc dicendum primo, quod non procedit haec ratio ad probandum non posse esse plures substantias intellectuales in eadem specie, tanquam scilicet implicet contradictionem: quia hoc non est de mente Sancti Thomae, ut haberi potest ex Tractatu contra Averroistas 14, ubi, solvendo rationem qua arguebatur Deum non posse multiplicare intellectus, tanquam illud contradictionem implicet, dicit quod, quamvis intellectus non haberet naturalem causam multiplicationis, posset tamen sortiri multiplicationem ex supernaturali causa, nec esset implicatio contradictionis. Puto enim secundum mentem eius tenendum esse per divinam potentiam absolute posse esse plures angelos eiusdem speciei, etiam stante hoc ordine universi. Et fortassis de facto sunt in una specie plures: licet nobis causa distinctionis eorum non sit manifesta. Quod autem aliquando, ut hic in aliquibus rationibus, et in Prima Parte, q. L, a. 4, dicatur quod hoc est impossibile: interpretari possumus quod est impossibile, non simpliciter, sed quantum ad modos multiplicationis nobis notos, et quantum ad modum multiplicationis numeralis nobis ab Aristotele et VII et XII Metaphysicae traditum.
Dicitur secundo, quod procedit haec ratio ad probandum de facto non esse in substantiis abstractis plura individua unius speciei, ex comparatione ad corpora caelestia. Quia sicut in illis, propter eorum perfectionem, non invenitur nisi unum individuum in una specie, ut patet in sole et luna, quicquid sit de possibili; ita, cum substantiae separatae sint perfectiores corporibus caelestibus, probabile est quod non sit nisi una unius speciei.
- Responderi secundo potest, tenendo quod haec ratio etiam de impossibilitate procedat, quod non concludit hoc esse simpliciter impossibile: sed quod est impossibile secundum opinionem Aristotelis, qui posuit non posse corpora caelestia, propter eorum perfectionem, secundum numerum in eadem specie multiplicari. Si enim hoc, secundum eius opinionem, in corporibus caelestibus propter eorum perfectionem invenitur; multo magis in substantiis separatis, quae perfectiores sunt, invenietur. Et sic nulla ad hanc rationem est responsio ex verbis Scoti sumpta.
VII. Ipse autem Scotus, in loco praeallegato 15, oppositum huius conclusionis, de possibili loquendo, tenuit, et suam opinionem multis rationibus confirmat. Sed quia eas plenissime Capreolus, in II Sent., d. III, q. 1 16, evacuat, et eas et earum solutiones summatim tantum tangemus.
Arguit ergo primo, quia omnis quidditas, quantum est de se, communicabilis est: cum nec ex perfectione sibi repugnet, nec ex imperfectione.
Secundo, quia quaelibet quidditas potest intelligi sub ratione universalis absque contradictione. Quod non esset si de se esset haec.
Tertio, quia potest Deus hunc angelum annihilare, et iterum istam speciem de novo producere in alio individuo, non autem in eodem: secundum illos qui dicunt quoniam homo non posset idem numero resurgere nisi eadem numero anima intellectiva remaneret.
Quarto, quia animae intellectivae, quae sunt formae purae, distinguuntur numero in eadem specie.
Quinto, quia secundum Augustinum in Enchiridion, cap. XVII 17, inconveniens est quod aliqua species naturae intellectualis sit tota damnata.
Sexto, quia unus angelus esset formaliter infinitus: quia esset infinite communicabilis, si communicari posset.
Ultimo, in Quolibetis, quaest. II 18, arguit, quia ista opinio per plures articulos Parisienses est damnata 19. In quibus dicitur errorem esse quod Deus non possit facere plures intelligentias unius speciei, quia non habent materiam. — Item, quod Deus non possit multiplicare individua in una specie sine materia. — Item, quod formae non recipiunt divisionem nisi secundum materiam.
VIII. Pro solutione harum rationum, reducenda sunt ad memoriam ea quae in praecedentibus 20 de differentia naturae et suppositi dicta sunt. Ostensum est enim quod, cum in rebus immaterialibus natura de se et non per aliquid additum sit haec et individua, in illis natura et suppositum non differunt per intrinseca, quasi scilicet sint aliqua principia individuantia naturam quae sint de ratione suppositi, non autem de ratione naturae: sed per extrinseca tantum distinguuntur, inquantum illi naturae coniungitur esse et alia accidentia, quae non sunt de ratione naturae neque de ratione suppositi, sed tamen illa excludit natura et quidditas, suppositum autem non excludit. Gabrielitas enim dicit ea tantum quibus Gabriel est Gabriel: sed hic Gabriel dicit habens gabrielitatem; huic autem non repugnat habere aliquid aliud quam gabrielitatem. Ex hoc sequitur quod natura immaterialis secundum se non est communicabilis neque universalis multis suppositis, quia secundum se est haec: sicut neque Sortes est communis multis per modum universalis. Unde, sicut forma quae est in subiecto, individuatur per hoc quod est in isto subiecto, ita substantia intellectualis individuatur per hoc quod non est nata in aliquo esse, ut dicitur Spritual., a. 8, ad 4. Et ita non est in ipsis ex parte rei distinctio universalis et singularis, sed idem est omnino natura et haec natura.
Sed licet ita sit in re, quia tamen intellectus noster non potest quidditates immateriales secundum quod in seipsis sunt apprehendere, ideo apprehendit eas per modum rerum materialium, apprehendendo per modum abstracti et concreti, et per modum universalis et particularis. Apprehendit enim ipsam naturam tanquam essentiam quandam absolute, quantum ad principia videlicet essentialia, quo modo apprehendit naturas materiales per abstractionem a principiis individuantibus. Et quia natura materialis sic abstracta est universalis, ideo et naturae immateriali taliter abstractae non repugnat, ex modo considerationis, intentionem universalitatis attribui. Apprehendit etiam naturam cum hoc esse et cum iis accidentibus advenientibus naturae: quae quidem non individuant naturam, cum ipsa secundum se sit haec, immo magis ex ipsa individuantur; quia tamen natura in rebus materialibus ex particularibus quibusdam accidentibus et materia individuatur et fit haec, quo fit ut natura universalis et particularis distinguantur sicut ea quorum unum addit secundum suam rationem ad alterum; ideo, dum intellectus noster apprehendit naturam immaterialem accidentibus particularibus coniunctam, apprehendit ipsam per modum particularis, sicque distinguit in illa natura universale et particulare, ac si illa accidentia naturam individuarent. In hoc autem falsitas non accidit in intellectu: quia iste modus intelligendi se tenet tantum ex parte intellectus, non autem ex parte rei. Non enim oportet ut idem sit modus intelligendi ex parte intellectus, et modus essendi ex parte rei: cum materialia immaterialiter intellectus apprehendat, et composita divisim intelligat.
IX. Istis suppositis, ad primam rationem in oppositum 21, negatur assumptum de communicatione qua universale particularibus communicatur, de qua communicatione est hic sermo. Et dicitur quod provenit ex perfectione naturae immaterialis quod non sit hoc modo communicabilis, ut patet de Spiritual., a. 8: quia videlicet natura immaterialis est superioris ordinis quam omnia corporalia.
Ad secundam dicitur quod assumptum est verum ex parte nostri modi intelligendi: non autem ex parte rei, si intelligeretur secundum quod in se est. Ideo secundum nostrum modum intelligendi, non repugnat tali naturae quod sit in multis individuis: repugnat tamen ex parte rei. Unde non est verum quod repugnet naturae quae de se est haec, ut per modum universalis intelligatur, quantum est ex modo intelligendi nostro: licet repugnet illi ut sit realiter in multis.
Ad tertium dicitur quod, si Deus annihilaret angelum et eandem speciem de novo produceret, etiam eundem angelum numero re-crearet. Non enim negamus idem numero posse per divinam potentiam reparari. — Quod autem dicitur quod homo non posset resurgere nisi eadem anima numero remaneret, verum est, non quia non possit Deus animam annihilatam eandem numero reparare: sed quia, si annihilaretur et postmodum de novo produceretur, non esset proprie hominis resurrectio, sed re-creatio nova.
Ad quartum dicitur quod non est eadem ratio de anima et de substantiis separatis. Quia anima secundum naturam est forma corporis. Ideo secundum commensurationem ad diversa corpora multiplicantur animae, ut ostensum est diffuse in praecedentibus 22. Substantia autem separata non est forma corporis.
Ad quintum dicitur quod non est inconveniens, apud Sanctum Thomam et Augustinum, quod tota una species intellectualis sit damnata: immo multae tales species sunt damnatae. Sed bene inconveniens esset totam naturam angelicam esse damnatam. Loquitur autem Augustinus, ut habetur de Spiritual., a. 8, ad 1, de natura angelica, comparative ad naturam humanam, tanquam de una natura, propter unum et eundem omnium earum ordinem ad beatitudinem. Tota enim natura angelica nata est uno modo ad beatitudinem pervenire vel ab ea deficere, statim scilicet post primam electionem completam: humana autem natura per decursum temporis.
Ad sextum dicitur primo, quod non est inconveniens naturam unam angelicam esse infinitam secundum quid, scilicet in sua specie. — Dicitur secundo, quod una species angelica non continet perfectionem infinitorum individuorum, si ponatur non multiplicata: quia non solum non est nata esse in infinitis individuis, sed nec in duobus.
X. Ad ultimum dicitur primo, quod illos articulos revocavit Stephanus Parisiensis Episcopus, anno Domini 1325, inquantum tangunt doctrinam Sancti Thomae.
Dicitur secundo, quod doctrina Sancti Thomae approbata est per Dominum Urbanum Papam V, et Ioannem XXII. Immo et ab Urbano, in extravaganti quae incipit, Laudabilis Deus in Sanctis suis 23, mirifice est commendata tanquam veridica et catholica. Immo et mandavit ut eam conaretur totis viribus Tolosana universitas ampliare. Ideo de illis articulis non est nobis curandum.
Dicitur tertio quod illi articuli sunt directe contra doctrinam Commentatoris, tenentis non posse intellectus humanos multiplicari secundum numerum, propter eius immaterialitatem 24. Unde sensus primi articuli est quod est error dicere quod, quia intelligentiae non habent materiam, tanquam scilicet partem suae substantiae, Deus non posset plures eiusdem speciei facere. Similiter secundus et tertius est intelligendus de materia quae est pars rei multiplicabilis. Vel etiam omnes intelligendi sunt de materia a qua forma secundum esse dependet. — Nullo autem istorum modorum assignamus nos pro causa immultiplicationis substantiarum separatarum immaterialitatem, scilicet non esse ipsas compositas ex materia et forma, aut non dependere a materia secundum esse: sed esse eas omnino a materia separatas, quia videlicet neque sunt compositae ex materia et forma, neque dependent a materia secundum esse, neque sunt formae aliquo modo dantes esse materiae.
Dicitur ultimo, quod isti articuli ponuntur contra ponentes quod absolute divinae omnipotentiae repugnat producere plura individua in natura immateriali. Nos autem hoc non dicimus, ut patuit 25. Unde dicti articuli non sunt contra mentem Sancti Thomae.