Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Quia dictum est in praecedenti conclusione quod est in substantiis intellectualibus compositio ex essentia et esse tanquam ex potentia et actu, posset aliquis existimare quod ista compositio esset eiusdem rationis cum compositione ex materia et forma, eo quod illa etiam sit ex potentia et actu. Ideo, volens hoc dubium removere, Sanctus Thomas ponit inter utramque compositionem multiplicem differentiam 1.
I. Quarum prima est, quia materia non est substantia et essentia rei, sed pars essentiae.
Secunda, quia esse non est actus materiae, ut possit dici quod est, sed substantiae totius. Ipsa enim substantia est id quod est: secundum scilicet quod in concreto significatur.
Tertia, quia esse non est ipsa forma, sed comparatur forma ad ipsum esse sicut lux ad lucere et albedo ad album esse: sicut scilicet causa formalis ad suum effectum formalem. — Comparatur etiam esse ad formam ut actus: quia in compositis ex materia et forma, ideo forma dicitur principium essendi, quia est complementum substantiae, cuius actus est ipsum esse. — Unde nec materia nec forma est id quod est, nec ipsum etiam esse; sed forma est id quo est; et ipsum esse est quo substantia denominatur ens 2; ipsa autem substantia composita est id quod est. In substantiis autem intellectualibus forma est id quod est, et esse est actus eius et quo est.
II. Ex iis sequitur primo, quod in intellectualibus est tantum una compositio actus et potentiae, scilicet ex essentia et esse. In compositis autem ex materia et forma duplex est compositio: prima ipsius substantiae, quae componitur ex materia et forma; secunda ex ipsa substantia iam composita et esse.
Sequitur secundo, quod compositio actus et potentiae est in plus quam compositio formae et materiae. Cuius signum est quod materia et forma dividunt substantiam materialem 3; actus autem et potentia dividunt ens commune.
Ex quo sequitur tertio, quod quae consequuntur potentiam et actum inquantum huiusmodi, sunt communia materialibus et immaterialibus creatis. Quae autem sunt propria materiae et formae inquantum huiusmodi, conveniunt tantum substantiis materialibus.
III. Circa id quod in tertia differentia dicitur 4, quoniam scilicet forma est id quo est, et esse id quo substantia denominatur ens, advertendum quod tam forma quam esse est id quo compositum est, sed diversimode. Forma enim est quo est aliquid tanquam principium formale, cuius effectus formalis est esse: sicut albedo est quo est aliquid album. Ideo dixit Sanctus Thomas quod forma potest dici quo est sicut essendi principium. Esse autem est quo substantia est sicut actus quo denominatur ens. Licet enim forma faciat denominationem suam inquantum forma, ab anima enim dicitur aliquid animatum; non tamen facit denominationem secundum hoc nomen existens sive ens: non enim ab anima res animata denominatur ens sive existens, sed ab ipso esse. Est ergo forma id quo aliquid est tanquam principio formali ipsius esse. Ipsum vero esse est id quo aliquid est tanquam actu a quo aliquid formaliter denominatur ens, sive existens.
IV. Attendendum etiam quod ex praedictis differentiis resultat alia differentia inter compositionem ex essentia et esse, et compositionem ex materia et forma. Quia enim dictum est quod materia non est substantia rei quae est essentia, sed tantum pars substantiae, sequitur quod ex compositione materiae et formae resultet aliquod totum: ex partibus enim essentialibus totum essentiale resultat. Quia vero essentia rei non est pars substantiae, sed totum, ideo ex essentia et esse non resultat aliquod totum, cum ex duobus actibus non resultet aliquod per se unum tertium: licet unus actus alteri per se uniri possit, quando unus ad alterum se habet ut potentia. Quo fit ut compositio ex materia et forma dicatur compositio ex iis: compositio autem ex essentia et esse dicatur compositio cum iis, quia essentia componit cum esse, et esse cum essentia. Et si aliquando dicatur aliquid compositum ex essentia et esse, hoc est improprie dictum: proprie autem dicitur quod in ipso est compositio essentiae cum esse, et e converso esse cum essentia.