Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Ultimo loco quantum ad hanc partem, ostendit Sanctus Thomas omnem substantiam intellectualem incorruptibilem esse1.
-
Et arguit primo sic. Omnis corruptio, tam simpliciter quam secundum quid, fit per separationem formae a materia: quia, forma manente, oportet rem esse, cum per ipsam substantia fiat proprium susceptivum esse. Sed in substantiis intellectualibus non potest fieri separatio formae a materia: cum non sint ex materia et forma compositae. Ergo etc.
-
Sed non videtur quod ista ratio concludat. Posset enim aliquis ad maiorem dicere quod est vera de corruptione rerum compositarum, non autem de corruptione spiritualium substantiarum. Unde Scotus, IV Sent., d. xliii, q. ii2, inquit quod non omnis corruptio est per separationem unius ab alio: esse enim angeli est destruibile per successionem oppositi ad ipsum esse.
Item non videtur sufficiens ratio quod, forma manente, maneat esse, quia per formam substantia fit proprium susceptivum esse. Non enim, si per aliquid fit proprium susceptivum alicuius actus, oportet, manente illo principio, rem habere illum actum. Nam per principia corporis fit proprium susceptivum albedinis: non tamen oportet ut, illis manentibus, corpus sit album; alioquin omne corpus esset album.
- Ad primum horum dicitur quod Sanctus Thomas accipit illam propositionem tanquam universaliter veram, ex iis quae apud nos apparent: videmus enim in iis quae apud nos corrumpuntur substantialiter, corruptionem fieri per separationem formae substantialis a materia; corruptionem autem accidentalem fieri per separationem formae accidentalis a subiecto. Fundamentum autem huius propositionis est quia in omni corruptione, ut patet ex tertia ratione inferius posita, oportet aliquid manere, alioquin non esset mutatio; et oportet aliquid non manere, alioquin non esset corruptio. Id quod manet est materia, quia materia est primum subiectum et generationis et corruptionis: quod non manet est aliquid distinctum a materia, quod est proprium susceptivum esse. Hoc autem non potest esse nisi per separationem formae a materia: quia quandiu forma unitur materiae, tandiu est proprium susceptivum ipsius esse, ut hic dicitur.
Unde sic potest probari propositio. In omni corruptione oportet aliquid remanere, et aliquid desinere esse. Sed hoc non potest esse nisi per separationem formae a materia: quia in eo quod est compositum ex materia et forma, si remaneret forma unita materiae, remaneret compositum, quod est proprium susceptivum esse; in forma autem subsistenti, non maneret aliquid si desineret esse, et per consequens non esset corruptio. Ergo etc.
Unde patet quod instantia Scoti nulla est. Nam esse angeli, ut patuit, non est destruibile per corruptionem, quasi aliquid remaneat de ipso angelo post esse eius, quod sit eius non esse. Non enim subiectum quod manet in corruptione, dicitur manere sub non esse alicuius, nisi quia accipit esse alterius speciei, cui non esse illius coniungitur. Nam quod nullo modo habet esse, non dicitur manere in natura: non enim dicimus quod lapis corruptus remaneat in natura post sui corruptionem. Si autem esse angeli desineret, angelus non reciperet aliud esse, cui suum non esse coniungeretur, ut sic posset dici permanere post suum esse: nec aliquod subiectum, quod fuisset eius materia, remaneret. Ideo esse ipsius non destrueretur per corruptionem, sed per annihilationem suae substantiae. Et sic patet quod propositio haec est verissima: Omnis corruptio fit per separationem formae a materia.
- Ad secundum dicitur quod, sicut forma necessario consequitur ultimam dispositionem materiae, quae dicitur necessitas ad formam, quia materia sic disposita non potest nec sine forma, nec cum alia forma manere; ita esse necessario recipitur in proprio susceptivo ipsius esse; non enim potest esse quod proprium susceptivum esse sit in natura constitutum, et tamen esse non habeat. Ideo oportet quod, manente in re principio per quod ipsa fit proprium susceptivum esse, ipsa res sit.
Ad instantiam dici potest, primo, quod non est eadem ratio de susceptivo formae accidentalis, et de susceptivo actus substantialis. Quia susceptivum accidentalis formae, dato quod formam accidentalem non habeat, adhuc tamen per formam substantialem remanet in actu. Non autem proprium susceptivum actus substantialis actu esse potest sine actu illo substantiali.
Dici potest secundo, et melius, quod, si ponatur aliquod corpus esse proprium susceptivum albedinis sic quod sit ultimo ad albedinem dispositum, albedo necessario in ipso corpore erit, quandiu in subiecto est illud secundum quod fit proprium subiectum albedinis: sicut, quia per formam corpoream unitam materiae fit proprium susceptivum quantitatis, manente tali forma in re corporea, ipsa semper est quanta. Non autem omne corpus sic est proprium susceptivum albedinis. Ideo instantia nulla est.
II. Secundo 3. Substantiae intellectuales sunt formae subsistentes. Ergo impossibile est ut desinant esse. — Antecedens patet ex supra dictis. — Consequentia vero probatur. Esse per se consequitur formam. Ergo substantiae quae sunt ipsae formae, non possunt privari esse. Ergo etc. Probatur antecedens: quia unumquodque secundum formam habet esse; per se autem dicimus quod secundum quod ipsum. Consequentia etiam probatur: quia quod per se alicui competit, de necessitate et semper et inseparabiliter inest, ut patet de rotunditate respectu circuli.
III. Circa istam propositionem, Esse per se consequitur formam, dubitatur 4. Primo, quia superius, cap. LII, in ratione quinta, dixit Sanctus Thomas quod cuilibet substantiae creatae suum esse est ei per aliud. Ergo non consequitur per se formam.
Et saepe numero, de mente Avicennae 5, dicit quod esse est praedicatum accidentale.
IV. Quia solutio horum dubiorum ex intellectu huius propositionis, Esse per se consequitur formam, dependet, sciendum quod, cum per se accipiatur et ut opponitur ei quod est per aliud, et ut opponitur ei quod est per accidens, dicunt quidam 6 quod utroque modo dicta propositio habet veritatem. Primo quidem modo, quia esse convenit formae immediate intermediatione actionis. Hoc est: quod non prius fit forma, et postea per aliam actionem coniungitur ipsi esse; sed ipsum fieri formae ad illam coniunctionem terminatur. Sic enim verum est quod per se convenit alicui, inseparabiliter ei convenire: quia quae eadem generatione generantur, eadem corruptione corrumpuntur. Secundo autem modo esse convenire formae declarant distinguentes per se in per se simpliciter, et in per se physice. Prima perseitas super habitudine terminorum absolute sumptorum fundatur: secunda vero super habitudine terminorum in esse naturali positorum. Item, in prima praedicata nihil non necessarium praesupponunt, quoniam respiciunt subiecta absolute sumpta, et propositio est adeo necessaria quod oppositum contradictionem implicat: in secunda vero praedicata praesupponunt aliquid non necessarium, scilicet subiecta in rerum natura producta esse, et in ea non est necessitas nisi cursus naturalis, et ideo oppositum non implicat contradictionem. Dicunt igitur quod esse per se consequitur formam, non perseitate simpliciter, sed perseitate physica: nam ipsam productam necessario, quantum est ex se, et inseparabiliter concomitatur.
- Sed licet ista interpretatio pulcra sit, et viri omni ex parte doctissimi, non videtur tamen mihi conveniens esse. Primo namque non videtur ad mentem Philosophi interpretari per se ut distinguitur contra per aliud. Quod enim alicui aliquid conveniat immediate per exclusionem mediae actionis, non videtur constituere istud per se: risibilitas enim et rationalitas convenit isto modo immediate Sorti, cum una et eadem actione producatur Sortes et sua risibilitas suaque rationalitas; et tamen ista non conveniunt Sorti hoc modo per se, sed per aliud, scilicet per hominem. — Item, si hoc sufficeret ad talem perseitatem, tunc non tantum formae, sed etiam composito esse conveniret per se hoc modo: cuius oppositum et hic, et Prima Parte, q. L, a. 5, dicitur. Quod autem hoc sequatur, patet. Nam sicut eadem generatio terminatur ad formam et ad esse, ita fieri compositi ad compositum et ad unionem esse cum ipso terminatur.
Secundo, videtur ista interpretatio quantum ad secundum modum perseitatis deficere: si per se simpliciter accipiatur ut de secundo modo posito ab Aristotele, I Poster. 7, dicitur. Non enim videtur aliquid necessario et inseparabiliter convenire alicui posito in natura nisi quia convenit sibi aliquo modorum per se simpliciter: quia videlicet aut ipsum est de ratione subiecti, aut subiectum de ratione ipsius. Ut enim inquit Sanctus Thomas I Poster., lect. 14, si aliquod accidens de necessitate et semper inest subiecto, oportet quod causam habeat in subiecto, qua posita, non possit accidens non inesse: et ex hoc concludit quod oportet ut in eius definitione ponatur subiectum, et consequenter quod sit accidens per se. Si ergo esse convenit per se formae subsistenti positae in natura, necesse est ut sibi per se simpliciter conveniat, utpote in cuius definitione oporteat poni ipsam formam subsistentem.
Praeterea, si diceretur esse per se convenire formae quia formam productam positam in natura concomitatur necessario, eadem ratione diceretur per se omni naturae convenire: et sic sequeretur omnem naturam esse incorruptibilem. Probatur sequela. Quia omnem rem positam in natura necessario concomitatur existere, immo est de ratione sua inquantum ponitur in natura: repugnat enim rem poni in natura extra suam causam et non existere, cum non propter aliud dicatur aliquid poni in natura nisi quia accipit esse extra suam causam. — Nec sufficeret dicere quod non convenit primo cuicumque rei, sicut formae. Tum quia hic sermo est de per se ut opponitur ei quod est per accidens, non autem ut idem est quod primo. Tum quia, dummodo esse rebus conveniat per se, sequitur omnia esse incorruptibilia, licet esse non conveniat eis primo: ita enim a Sorte removetur possibilitas ad oppositum risibilitatis, sicut ab homine, cui risibilitas convenit primo.
V. Hac ergo interpretatione praetermissa, videtur mihi dicendum quod utique esse consequitur formam per se et ut opponitur per aliud, et ut opponitur per accidens, sed quod alio modo accipienda sunt ista quam praedicta acceperit opinio.
Ad cuius evidentiam, considerandum est primo, ex doctrina Sancti Thomae loco praeallegato 8, quod aliquid ab essentia alicuius distinctum sibi convenire per se ut per se distinguitur contra per accidens, est habere aliquam causam in subiecto ad quam de necessitate consequatur. Dicitur enim tunc subiecto convenire per se, quia per propria et intrinseca illius principia sibi convenit; et quia tunc subiectum ponitur in definitione eius quod sibi dicitur per se convenire. Ideo tale per se est simpliciter per se, utpote fundatum super rationibus terminorum absolute sumptorum. — Ex hoc autem sequitur ut tale a subiecto posito in natura, et suae naturali conditioni relicto, removeri et separari non possit; et quod oppositum illi, suae naturae relicto, convenire implicat contradictionem. Et ideo non potest alicui posito in natura convenire per se et necessario nisi quia sibi convenit per se simpliciter.
Considerandum secundo, ex loco praeallegato, et ex supra dictis capitulo xv 9, quod primo, sive secundum quod ipsum, includit per se et super hoc addit adaequationem quandam: quod scilicet subiectum non inveniatur extra praedicatum, neque praedicatum extra subiectum; hoc est, quod nihil habeat rationem talis subiecti, aut, inquam, formaliter aut secundum participationem, cui illud praedicatum non conveniat; et praedicatum nulli conveniat cui non conveniat subiectum, aut formaliter aut participative. Sic enim dicimus risibile primo homini convenire, quia nullus est homo qui non sit risibilis, neque aliquid est risibile quod non sit homo: Sorti autem non convenire primo, quamvis ei conveniat per se, quia alicui convenit qui non est Sortes.
Dico igitur quod esse convenire per se formae intelligitur primo et secundum quod ipsum illi convenire: ut patet hoc loco a Divo Thoma, qui per se exponit pro eo quod est secundum quod ipsum. Et quia primo includit per se ut distinguitur contra per accidens, ideo dicitur esse et per se simpliciter et primo illi convenire: per se quidem, quia ex ipsa essentia formae consequitur; primo vero, quia omni formae convenit esse, et esse nulli convenit nisi quia aut est forma aut participat formam. Patet ista interpretatio ex iis quae et hoc loco, et Prima q. L, a. 5, dicit Sanctus Thomas; et ex exemplo adducto de rotunditate circuli, constat enim quod rotunditas per se primo simpliciter convenit circulo, et non tantum per se physice.
VI. Sed contra hanc interpretationem multae insurgunt difficultates 10. Prima est. Si esse convenit formae subsistenti per se simpliciter, sequitur quod ista sit simpliciter per se, Angelus est. Sed hoc est falsum. Ergo etc. — Probatur falsitas. Si ista esset simpliciter per se, Angelus est, sua opposita implicaret contradictionem. Et sic non posset fieri a Deo quod angelus non esset. Hoc est contra doctrinam omnium theologorum. Ergo etc.
Secunda est. Quod convenit alicui per se primo, nunquam ab eo separatur, saltem naturaliter: neque, inquam, per se neque per accidens. Sed esse separatur a forma in corruptione compositi: nam, corrupto composito, forma amplius non est (loquendo de aliis formis ab anima intellectiva). Ergo etc. — Confirmatur. Quia in Christo, secundum doctrinam Sancti Thomae 11, anima non habet esse proprium, sed tracta est ad esse divini suppositi. Ergo etc.
Tertia est. Esse primo et per se convenit composito: quia composito proprie convenit fieri, ut est de mente Aristotelis, VII Metaph., text. 27 12, et in infinitis prope locis citat Sanctus Thomas. Ergo non consequitur formam primo et per se.
Quarta est. Quod convenit alicui primo et per se, causatur ex principiis substantialibus eius, si sit ab essentia realiter distinctum, ut patet ex dictis 13. Sed, ut inquit Sanctus Thomas Prima, q. III, a. 4, esse non potest esse causatum ex principiis essentialibus rei. Ergo nulli rei creatae potest convenire primo et per se.
VII. Pro solutione harum difficultatum, attendendum est quod aliud est praedicatum aliquod non convenire alicui subiecto; et aliud ipsum a subiecto separari, aut e converso. Ad primum enim sufficit negatio praedicati a subiecto: et ideo etiam de subiecto non existente potest dici quod non est tale, sicut de Sorte non existente potest dici quod non est albus. Ad secundum vero, proprie loquendo, non sufficit negatio unius de alio, sed requiritur quod unum sit alio sibi non inexistente: dicitur enim album separari a Sorte, quando Sortes est et non est albus.
Attendendum secundo, quod differentia est inter primum et secundum modum perseitatis, quia in primo modo perseitatis praedicatum ita necessario concomitantur subiectum quod nullo modo, nec per quamcumque potentiam, potest inveniri subiectum sine praedicato: et ideo, sive in re sive in apprehensione intellectus ponatur subiectum, semper sibi inest praedicatum aut in re aut in apprehensione intellectus; ita quod non potest intelligi hoc sine illo esse, et oppositum simpliciter contradictionem implicat, cum idem per subiectum et praedicatum formaliter importetur. In secundo vero modo, quando praedicatum est res ab essentia subiecti realiter distincta, licet praedicatum naturali concomitantia sequatur subiectum, non inconvenit tamen ut per divinam potentiam impediatur ne sequatur id quod secundum naturam in seipsa consideratam natum erat consequi, ut inferius Libro Quarto 14 declarabitur: et ideo per divinam potentiam potest unum ab alio separari in esse reali, scilicet quod unum sit in natura sine alio; et consequenter potest apprehendi etiam per intellectum quod unum sit et tamen sibi tale praedicatum non insit. Dicuntur tamen tales propositiones necessariae simpliciter, et aeternae veritatis: quia praedicatum naturali concomitantia semper sequitur subiectum, utroque secundum propriam naturam considerato et sibi derelicto, non impeditoque per divinam potentiam, quae suae infinitae virtutis, potest prohibere ne sequatur ex uno quod secundum se natum est ad illud consequi.
VIII. Tunc ad primam difficultatem 15 dicitur, primo, quod ista propositio est per se, Angelus est, sicut et ista, Angelus est sempiternus sive perpetuus, et incorruptibilis: licet forte ista sit in primo modo perseitatis, illa vero in secundo.
Ad rationem vero in oppositum dicitur quod sua opposita implicat contradictionem eo modo quo opposita propositionum secundi modi per se contradictionem implicant: quia scilicet implicat ut subiecto, suae naturae derelicto, conveniat oppositum praedicati per se. Nam cum subiecto ita praedicatum conveniat per se quod oritur ex principiis subiecti; et in subiecto nulla est potentia ad oppositum talis praedicati: repugnat ut subiectum suae naturae relinquatur et sibi oppositum talis praedicati conveniat; non autem implicat contradictionem simpliciter et omnino. Cum autem infertur, Ergo non posset fieri a Deo quod angelus non esset, negatur consequentia. Quia si Deus faceret quod angelus non esset, non faceret id quod contradictionem implicat: non enim implicat contradictionem angelum absolute non esse; licet ipsum non esse suae naturae derelictum, propter aliquam potentiam in ipso exsistentem ad non esse, contradictionem implicet.
Attendendum tamen, cum dico angelum, suae naturae derelictum, non posse non esse, quod per hoc non intelligo divini influxus subtractionem, quasi, si divinus influxus removeatur ab angelo, etiam angelus in esse permaneat. Hoc enim est contra omnium theologorum mentem; et maxime Gregorii dicentis 16 quod omnia in nihilum tenderent, nisi ea manus Omnipotentis conservaret: nam, ut dicitur Prima Parte, q. CIV, a. 1, ad 1, esse per se consequitur formam creaturae, supposito tamen influxu divino. Sed intelligo remotionem divinae actionis impedientis naturalem sequelam existentiae ad angeli essentiam, naturalemque cursum prohibentis.
- Ad secundam difficultatem dicitur quod esse in corruptione compositi non separatur a forma, licet et forma et esse desinat: non enim remanet forma, ut possit dici quod forma est et non habet esse. Sicut licet, corrupto Sorte, Sortes non sit realiter risibilis in esse naturae, non dicitur tamen risibilitas esse a Sorte separata, quasi remaneat Sortes et non habeat risibilitatem. Habetur ista responsio a simili in Qq. de Potentia, q. v, a. 3, ad 10, ubi ait Sanctus Thomas quod, si Deus creaturas incorruptibiles in nihilum redigeret, non propter hoc sempiternitatem a natura separaret, quasi remaneret natura non sempiterna: sed tota natura deficeret, influxu causae cessante.
Sed contra istam responsionem arguitur. Sequitur enim ex ipsa quod eodem modo esse conveniat per se composito sicut formae. Nam sicut a forma separari non potest esse ita quod remaneat sine esse, ita non potest separari a composito ita quod compositum remaneat et non habeat esse. Et ita compositum erit incorruptibile, sicut forma subsistens.
Respondetur: et dicitur primo, quod utique esse convenit per se composito, ut per se contra per accidens dividitur, cum sequatur formam eius: non tamen sibi convenit per se primo, quo modo convenit formae.
Dicitur secundo, quod non sequitur omne compositum esse incorruptibile, sicut omnis forma per se subsistens incorruptibilis est. Si enim compositum sit tale ut formam per quam habet esse non possit amittere, erit incorruptibile; si autem possit formam amittere, corruptibile erit. Ut patet in exemplo adducto de rotunditate: a circulo enim nullo modo potest removeri rotunditas ita quod maneat circulus et non sit rotundus; sed bene a circulo aeneo removeri potest, eo quod ab aere figura circuli possit removeri. Esse ergo ab eo cui primo et per se convenit, removeri non potest: sed bene ab eo cui non convenit per se sed per aliud, scilicet per formam, potest removeri, si illud formam amittere possit. Et tunc illud erit corruptibile.
Dicitur tertio quod, licet esse non possit a composito separari ita quod compositum secundum se totum remaneat in natura absque esse, potest tamen separari ab ipso secundum aliquam partem sui essentialem, secundum scilicet materiam, remanente.
Ad confirmationem17 dicitur quod utique per potentiam divinam absolute fieri potest ut forma sit et suum proprium et naturale esse non habeat. Si tamen suo naturali cursui relinquatur, semper et necessario suum esse naturale habet quando producitur in natura. Et ista necessitas, ut superius18 dictum est, ad perseitatem secundi modi sufficit, quando praedicatum aliquid dicit a subiecti essentia realiter distinctum.
- Ad tertiam dicitur quod esse ad formam dupliciter comparari potest: uno modo, sicut effectus formalis ad suam causam; alio modo, sicut actus ad potentiam, tanquam scilicet actus per quem ipsa forma existit in natura. Cum ergo dicimus quod esse primo et per se convenit formae, dupliciter potest intelligi: uno modo, absolute et indistincte, non determinando aliquem modum convenientiae seu comitantiae; alio modo, determinando modum quo convenit alicui sicut actus convenit potentiae, faciendo scilicet ipsam existere tanquam id quod est.
Si primo modo accipiatur, sic esse primo et per se convenit formae. Nam, cum illi conveniat sicut effectus formalis, composito autem sicut actus; prius autem natura et intellectu sit effectus a sua causa profluere quam ipsum aliquod subiectum actuare, licet utrumque simul tempore sit: necesse est dicere quod esse prius natura conveniat formae quam composito. Et sic intendit Sanctus Thomas hoc loco esse convenire formae primo et per se.
Si vero accipiatur secundo modo, sic esse per prius convenit composito quam formae. Ipsum enim compositum proprie est id quod est: forma autem est id quo compositum est existitque, tanquam pars compositi primo existentis. Et ad hunc sensum intendit Philosophus, et Sanctus Thomas, esse primo et per se convenire composito.
-
Ad quartam dicitur quod non dicit Sanctus Thomas absolute esse non posse ex principiis substantialibus rei causari, sed addit tantum19. Intendit enim quod utique esse causatur ex principiis essentialibus rei, ex essentia scilicet formae: sed quod non tantum ex ipsa causatur; immo, praeter causalitatem formae, requiritur causalitas efficientis. Propter quod dixit, loco superius20 allegato, quod esse per se consequitur formam, supposito tamen influxu Dei. Quod autem haec sit eius intentio, patet ex probatione ibidem adducta, quia scilicet nulla res sufficit ut sit sibi causa essendi, si habeat esse causatum: non enim dicit nullam rem esse sibi causam essendi, sed quod non sufficit, quia videlicet, praeter principia rei quae sunt causa esse, requiritur etiam extrinsecum agens.
-
Ad illud quod superius21 adducebatur, dicitur primo, Divi Thomae mentem esse quod esse convenit formae per aliud effective. Huic autem non repugnat quod conveniat sibi per se formaliter, ut nos intendimus.
Dicitur secundo, quod esse dicitur praedicatum accidentale, quia est ab essentia rei realiter distinctum: non autem quia per accidens conveniat formae.
IX. Tertio22. Si corrumperetur, remaneret post suam corruptionem. Hoc autem est impossibile. Ergo etc. – Probatur consequentia. Quia in omni corruptione, remoto actu, remanet potentia: eo quod non corrumpatur aliquid in omnino non ens. In substantiis autem intellectualibus esse est sicut actus, ipsa autem substantia sicut potentia.
Quarto23. In substantia intellectuali non est potentia ad non esse. Ergo etc. – Patet consequentia. Quia in omni quod corrumpitur, oportet quod sit potentia ad non esse. – Antecedens vero probatur. Proprium susceptivum alicuius actus nullo modo est in potentia ad oppositum: patet de igne respectu caloris. Substantia completa est proprium susceptivum esse. Ergo non est in potentia ad non esse: nisi forte ratione materiae in substantiis compositis. Ergo substantiae intellectuales, quae sunt immateriales et completae, non sunt in potentia ad non esse.
X. Circa istam propositionem, Proprium susceptivum alicuius actus non est in potentia ad oppositum, dubitatur.
Nam oculus est proprium susceptivum visus. Et tamen est susceptivum caecitatis. Ergo etc. – Item, idem est subiectum habitus et privationis. – Item, eadem est potentia contrariorum.
Ergo quod est susceptivum alicuius actus, est etiam susceptivum oppositi.
- Respondetur quod per proprium susceptivum alicuius actus intelligit Sanctus Thomas susceptivum proximum et proportionatum actui: non autem susceptivum remotum et non proportionatum. Et est universaliter verum quod non est in potentia ad oppositum: non enim quod est proportionatum calori, est proportionatum frigori, ut sit ad illud in potentia proxima. Unde etiam materia prima, secundum quod est proportionata formae ignis per accidentia ignis, non est susceptiva formae aquae: licet absolute considerata sit eius susceptiva, tanquam primum et commune subiectum omnium formarum.
Unde ad primum dicitur quod, si nomine oculi intelligimus substantiam oculi cum dispositionibus quibus est proprium subiectum visus, non est in potentia ad caecitatem: nam caecitas non advenit illi nisi quia mutatur a sua naturali dispositione. Si autem nomine oculi intelligamus substantiam absolute quae substat talibus dispositionibus, oculus non est proprium susceptivum visus, sed remotum.
Ad secundum dicitur, de mente Sancti Thomae Verit., XXI, a. 2, ad 1, quod non sic dicitur idem esse subiectum habitus et privationis quasi omne quod habet aliquam formam sit etiam susceptivum privationis, patet enim in rebus esse aliqua accidentia in quibus non potest eorum privatio esse, sicut dat exemplum Sanctus Thomas de calore ignis: sed quia, si in aliquo nata est esse privatio, illud esse oportet susceptivum habitus oppositi.
Ad tertium dicitur quod non oportet eandem esse proximam potentiam contrariorum, sed sufficit ut sit eadem potentia remota: ut est de mente Sancti Thomae, II Caeli, l. 10. – Similiter, quando unum contrariorum inest per naturam, non est eadem potentia susceptiva contrariorum: ut dicitur Verit., ubi supra.
Substantia igitur completa, quia est proprium susceptivum esse, non est secundum se in potentia ad non esse. Sed si aliqua est in potentia ad non esse, hoc convenit sibi per aliud, scilicet ratione materiae, quae nata est aliam formam recipere.
XI. Quinto24. In substantiis intellectualibus ipsa earum substantia completa est id quod tenet locum primae potentiae et primi subiecti. Ergo substantia ipsa est incorruptibilis. Ergo etc. – Probatur prima consequentia. Quia in quibuscumque est compositio potentiae et actus, id quod tenet locum primae potentiae et primi subiecti, est incorruptibile: ut patet de materia prima corruptibilium. – Secunda etiam probatur. Quia nihil est corruptibile nisi quia eius substantia corrumpitur.
Sexto25. Non sunt corruptibiles neque per se, neque per accidens. Ergo etc. – Quod non per se, probatur. Quia nec habent contrarium, nec ex contrariis sunt compositae: cuius signum est quia quae secundum naturam sunt contraria, in intellectu desinunt esse contraria; immo unum per aliud intelligitur. Omne autem quod per se corrumpitur, necesse est aut habere contrarium, aut ex contrariis componi: cum quae mutuo se expellunt, necesse sit esse contraria. — Quod non per accidens, patet. Quia sunt subsistentes. Quae autem corrumpuntur per accidens, sunt accidentia et formae non subsistentes.
XII. Circa signum quo probatur substantias intellectuales non habere contrarium et non esse ex contrariis compositas, quia videlicet quae secundum naturam suam sunt contraria, in intellectu desinunt esse contraria, considerandum quod loquitur Sanctus Thomas de formis contrariis, cuiusmodi est album et nigrum: constat enim quod species horum, secundum quas dicuntur in intellectu esse, simul sunt in intellectu, et per consequens contrarietatem non habent; et etiam de ipsis contrariis est una scientia. Non autem loquitur de ipsis operationibus intellectus. Opiniones enim intellectus de contradictoriis sunt contrariae, et in intellectu simul esse non possunt. Ex quo sequitur ipsas esse contrarias non tantum obiective, ut quidam volunt, — quia sic etiam species albi et nigri obiective sunt contrariae, quas tamen dicit Sanctus Thomas in intellectu non esse contrarias — sed etiam ex parte subiecti: cum ab intellectu, in quo subiective recipiuntur, mutuo se expellant, quod ad rationem contrarietatis sufficere inquit Sanctus Thomas II Caeli, lectione 10.
-
Sed tunc occurrit dubium: quomodo contrarias formas amittere contrarietatem in intellectu, signum esse potest intellectualem naturam neque contrarium habere neque ex contrariis esse compositam? Nam, licet aliqua contraria amittant contrarietatem in intellectu, sunt tamen in ipso contrariae opiniones.
-
Ad huius evidentiam, considerandum est quod esse susceptivum contrariorum secundum rationem contrarietatis non est sufficiens signum habendi contrarium, aut compositionis subiecti ex contrariis, nisi fortassis in natura subsistenti: quia materia generabilium et corruptibilium est receptiva contrariarum formarum, et tamen neque contrarium habet neque est ex contrariis composita, et idcirco est incorruptibilis; licet sit principium corruptionis in aliis. Sed bene non esse subiectum contrariorum est sufficiens signum non habendi contrarium, aut non essendi ex contrariis compositum: quia omne habens contrarium, aut compositum ex contrariis, est de necessitate receptivum contrariorum, cum unum contrarium natum sit in aliud agere. Ideo, volens ostendere Sanctus Thomas substantiam intellectualem neque contrarium habere neque esse ex contrariis compositam, pro convenienti signo adduxit quod non est contrariorum susceptiva ut contraria sunt, cum ea quae secundum naturam suam sunt contraria, contrarietatem in intellectu non habeant.
Sed advertendum quod loquitur Sanctus Thomas, ut prius 26 dicebatur, de contrarietate ipsarum rerum existentium extra intellectum. Quia ex ista contrarietate sumitur signum corruptionis rerum et incorruptionis: nam quod non suscipit res contrarias per modum contrarietatis, non habet contrarium neque est ex contrariis compositum, et est incorruptibile, cum sit inalterabile; quod autem res contrarias per modum contrariorum suscipit, aut est corruptibile, ut compositum; aut principium est corruptionis in composito, ut materia generabilium et corruptibilium. — Non autem loquitur de contrarietate affirmationis et negationis, quae contraria sunt, ut dicitur in II Perihermenias 27: ex ista enim contrarietate non sumitur iudicium corruptionis aut incorruptionis rei. Unde, ut dicitur Iª IIae, q. lxiv, a. 3, ad 3, licet res contrariae, idest quae extra intellectum contrariae sunt, non habeant contrarietatem in anima, in intellectu tamen est contrarietas affirmationis et negationis. Quamvis enim esse et non esse sint contradictoria prout in rebus considerantur, tamen ut ad actum animae referuntur, secundum quod anima opinatur aliquid esse, et opinatur idem non esse, puta cum opinatur bonum esse bonum, et bonum non esse bonum, sunt contraria. Propter hoc, convenienter adduxit Sanctus Thomas pro signo quod substantia intellectualis non sit ex contrariis composita, quia ea quae secundum naturam suam, idest secundum esse quod habent extra intellectum, sunt contraria, dum in intellectu recipiuntur, contrarietatem amittunt, licet in intellectu contrariae opiniones recipiantur: quia videlicet ex istis sumitur iudicium corruptibilitatis et incorruptibilitatis; non autem ex contrarietate affirmationis et negationis, secundum quam non est nata fieri transmutatio in ipsa substantia naturae intellectualis.
XIII. Septimo 28. Substantia intellectualis non est corpus. Ergo non movetur. Ergo non corrumpitur per se. — Nec etiam corrumpitur per accidens. Quia non est forma aut virtus a corpore dependens. Ergo etc.
Probatur prima consequentia. Quia omne quod movetur, est corpus. — Secunda quoque probatur. Quia corruptio est mutatio quae est terminus motus: et idcirco oportet ut omne quod corrumpitur moveatur.
Octavo. Non patitur passione quae ducat ad corruptionem. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia corrumpitur aliquid per hoc quod aliquid patitur. — Antecedens vero probatur. Quia omne quod recipitur in substantia intelligente, recipitur in ea intelligibiliter. Quod autem sic in ea recipitur, est perficiens eam, non corrumpens: cum intelligibile sit perfectio intelligentis. Ergo etc.
Nono 29. Non corrumpitur propria corruptione, quae est propter excellentiam sui obiecti: quia qui intelligit magis intelligibilia, magis etiam intelligit minus intelligibilia. Nec propter corruptionem subiecti: cum a subiecto non dependeat. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia sicut sensibile est obiectum sensus, ita intelligibile est obiectum intellectus. Sensus autem non corrumpitur nisi aut propter excellentiam sui obiecti, aut propter corruptionem subiecti.
XIV. Circa ea quae hic de sensu dicuntur, occurrit dubium. Quia videtur velle Sanctus Thomas sensum corrumpi per se ab excellentia sui obiecti, per accidens autem ex corruptione organi: quasi sensus dupliciter corrumpatur, scilicet aliquando per se absque organi corruptione, aliquando autem propter organi corruptionem. Hoc autem non videtur esse verum. Non enim alia ratione videtur excellens sensibile sensum corrumpere nisi quia organi proportionem solvit. Et sic non corrumpitur sensus, etiam ab excellenti sensibili, nisi propter corruptionem organi.
- Ad hoc dupliciter potest responderi. Primo, quod per subiectum non intelligit Sanctus Thomas organum sensus, sed ipsum animal. Et sic non distinguitur corruptio sensus propter excellentiam sensibilis a corruptione ipsius propter corruptionem organi: sed a corruptione ipsius propter corruptionem animalis. Illa enim quae est propter excellentiam sensibilis, dicitur propria corruptio sensus, quia convenit sensui inquantum sensus est, utpote a proprio obiecto proveniens: alia vero non est sibi propria, sed convenit sibi tantum inquantum est accidens animalis.
Secundo responderi potest quod per subiectum sensus intelligit Sanctus Thomas eius organum: vultque quod ad eius corruptionem dupliciter corrumpi potest, sicut dupliciter ipsum organum corrumpi contingit. Nam, cum organum dupliciter ad sensum comparari possit, scilicet tanquam eius instrumentum coniunctum per quod suam operationem exercet, et tanquam subiectum ipsum in esse sustentans; inquantum est instrumentum, ab excellentia sensibilis illius sensus corrumpi habet tanquam a proprio corruptivo, eo quod talis excellentia sensibilis organi proportionem solvat, per quam est ad operationem sensus idoneum, a valde enim fulgidis oculi proportio solvitur quae ad actum visionis eliciendum requiritur; inquantum vero est subiectum sensus, quod est ex contrariis compositum, a qualitatibus activis, calido scilicet, frigido et similibus, habet corrumpi sicut et alia quae ex contrariis sunt composita. Similiter ergo sensus dupliciter potest ad corruptionem organi per accidens corrumpi: scilicet ad corruptionem eius ut organum est; et ad eius corruptionem ut est subiectum. Prima corruptio est propria sensui, quia convenit ei inquantum sensus est et tali corpore ut instrumento coniuncto ad sentiendum utitur: fitque ab excellentia proprii sensibilis tanquam a proprio corruptivo organi sui ut organum est. Secunda vero non est sibi propria, sed est sibi et aliis formis accidentalibus communis: commune est enim omni accidenti ut ad sui subiecti corruptionem corrumpatur. Haec autem corruptio organi, ut dictum est, a communibus corruptivis fit, scilicet a qualitatibus activis ut naturaliter agunt.
Ex iis patet non esse mentem Sancti Thomae hoc loco quod sensus per se, absque organi corruptione, ab excellentia proprii sensibilis corrumpatur: sed quod ad organi corruptionem corrumpitur, quandoque quidem propria corruptione, quando scilicet organum, inquantum huiusmodi, ab excellentia proprii sensibilis corrumpitur; quandoque vero corruptione omnibus accidentibus communi, quando scilicet organum, inquantum subiectum, corrumpitur corruptione non ab excellentia proprii sensibilis, sed ab aliis agentibus proveniente; secundum quam ipse sensus per accidens corrumpi dicitur, non autem propria corruptione.
- Sed circa istam responsionem dubium occurrit. Sensibile enim excellens, si propria corruptione corrumpit sensum per se, hoc non potest nisi per receptionem suae speciei sensibilis in sensu et in organo. Sed species sensibilis existens in sensu non potest sensum aut organum sensus corrumpere: cum talis species habeat in sensu esse intentionale; intentio autem naturalem transmutationem non causet, ut dicitur Prima, q. LXVII, a. 3, et II Sent., d. XIII, a. 3. Ergo etc.
Respondetur negando minorem. — Ad auctoritatem Sancti Thomae dicitur quod, licet forma habens esse intentionale, inquantum huiusmodi, non sit corruptiva aut activa alicuius effectus naturalis secundum se, potest tamen obiectum sensus, talem formam imprimendo, naturalem transmutationem causare: sicut, licet virtus principalis agentis, existens intentionaliter in instrumento, non possit ex se, inquantum habet tale esse diminutum, effectum principalis agentis causare; ipsum tamen principale agens potest per ipsam, sic existentem in instrumento, operari. Intendit ergo Sanctus Thomas quod intentio secundum se non potest naturalem transmutationem causare. Non autem negat quin obiectum, per ipsam intentionem organo sensus impressam, organi proportionem solvere possit.
XV. Decimo 30. Intelligibile, inquantum intelligibile, est necessarium et incorruptibile. Quod patet ex hoc quod necessaria sunt secundum se perfecte intellectu cognoscibilia: contingentia autem non nisi inquantum sunt incorruptibilia, scilicet inquantum sunt universalia. Ergo oportet intellectum esse incorruptibilem. — Probatur consequentia. Quia quod convenit intelligibili inquantum est intelligibile, oportet convenire intellectui inquantum huiusmodi: quia perfectionem et perfectibile oportet esse unius generis.
Circa illam propositionem, Necessaria sunt perfecte intellectu cognoscibilia, advertendum quod loquitur Sanctus Thomas de ipsis necessariis secundum se consideratis, et de perfectione cognitionis se tenente ex parte intelligentis. Necessarium enim, quantum est ex se, natum est intelligi certa cognitione et evidenti, quae est perfecta cognitio ex parte cognoscentis.
-
Circa consequentiae probationem, dubitatur. Quoniam si ideo intellectus est incorruptibilis quia sua perfectio est incorruptibilis, eo quod oporteat perfectibile et perfectivum esse unius generis, sequetur corpus hominis esse incorruptibile. Eius enim perfectio, scilicet anima intellectiva, est incorruptibilis.
-
Ad huius evidentiam, considerandum est quod perfectio propria alicuius comparatur ad suum perfectibile sicut proprius actus ad propriam potentiam. Proprius autem actus et propria potentia in eodem rerum ordine reponuntur: cum oporteat materiam esse proportionatam formae. Unde nulla potentia respicit tanquam propriam formam aliquid superioris aut inferioris ordinis: alioquin non esset proportio inter materiam et formam. Sicut materia generabilium non respicit tanquam proprium actum formam corporis caelestis, cum illa sit superioris ordinis, utpote quae est completiva totius capacitatis suae materiae, quod complementum materiae generabilium per unam formam convenire non potest: neque etiam materia caeli est receptiva alicuius formae generabilium et corruptibilium, quia forma rei generabilis et corruptibilis relinquit materiam in qua recipitur in potentia ad aliam formam, quod est a materia caeli longe alienum.
Cum ergo inquit Sanctus Thomas oportere perfectibile et suam perfectionem esse eiusdem generis, per esse eiusdem generis intendit esse eiusdem ordinis. Sic enim, cum intelligibile inquantum intelligibile sit proprius actus intelligentis inquantum intelligens est, oportet intellectum et intelligibile, inquantum huiusmodi, esse unius ordinis rerum. Et ideo, cum intelligibile ut sic sit de ordine incorruptibilium, cum sit abstractum a materia individuali, quae est principium corruptionis, necesse est intelligentem ut sic esse incorruptibilem.
- Istis suppositis, dicitur ad obiectionem, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. LXXVI 31, et in Qu. de Anima, a. 8, quod anima intellectiva est eiusdem generis sive eiusdem ordinis cum corpore humano quantum ad ea secundum quae tale corpus assumitur ut perfectibile ab anima. Non autem oportet ut sit eiusdem ordinis quantum ad illud quod consequitur ex necessitate materiae et non secundum intentionem primam eligentis materiam propter formam. Corpus autem humanum accipitur ut materia animae intellectivae inquantum est conveniens instrumentum ad operationes sensitivas, quibus mediantibus accipiat species intelligibiles a rebus: non enim, ut dicitur Prima Parte, ubi supra, a. 5, ad 2, animae intellectivae debetur corpus propter ipsam intellectualem operationem secundum se, sed propter sensitivam virtutem. Ut sic autem, sunt eiusdem ordinis anima et corpus: quia anima intellectiva requirit organum aequaliter proportionatum, ut est principium sentiendi; et corpus est sic proportionatum ut sit conveniens ad sentiendum. Unde utrumque ponitur in ordine sensibilium: unum quidem sicut actus, alterum vero sicut potentia. Corruptibilitas autem sequitur ex necessitate materiae, eo quod corpus sic aequaliter proportionatum, et ex contrariis mixtum, necessario corrumpatur: et accidit ipsi inquantum assumitur ut materia talis formae. Sicut accidit ferro, ut sumitur tanquam materia serrae, quod rubiginem contrahat: eligeret enim artifex magis materiam ad quam non consequitur talis defectus, si posset inveniri. Ideo non oportet animam intellectivam et corpus humanum esse eiusdem ordinis quantum ad corruptibilitatem aut incorruptibilitatem: sed bene intelligibile et intellectum, quia corruptibilitas non potest sequi ex aliqua necessitate materiae in intellectu, cum sit immaterialis et immixtus.
Unde ad rationem, negatur consequentia. Quia corruptibilitas sequitur corpus hominis ex necessitate materiae. Propositio autem Sancti Thomae sic intelligitur quod perfectionem et perfectibile oportet esse eiusdem ordinis et modi essendi, nisi per accidens aliter eveniat ex necessitate materiae, et praeter agentis primam intentionem.
XVI. Undecimo. Intellectus non perficitur per motum, sed per hoc quod est extra motum existens. Quod patet, quia perficitur per scientiam et prudentiam, sedatis animae passionibus, ut dicitur VII Physicorum. Ergo modus substantiae intelligentis est quod esse suum sit supra motum et tempus. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia unumquodque perficitur secundum modum suae substantiae. — Secunda etiam probatur. Quia esse cuiuslibet rei corruptibilis subiacet motui et tempori.
-
Sed videtur ista ratio non concludere. Quia licet per cessationem alicuius motus extrinseci anima per scientiam et prudentiam perficiatur, cum hoc tamen stare potest quod per motum ipsius intellectus perficiatur anima per prudentiam et scientiam: sicut, quia per flatum venti impeditur aliquando ne lignum comburatur, ideo non comburitur nisi cessante vento et motu aeris, et tamen cessante motu aeris comburitur lignum per motum ipsius ligni. Similiter, licet ad acquirendam scientiam et prudentiam oporteat sedari animae passiones et perturbationes corporis, quia illae iudicium intellectus impediunt cum fuerint inordinatae; non tamen per hoc necessario habetur quod, cessantibus illis motibus, scientia et prudentia adveniant animae absque motu ipsius intellectus.
-
Ad huius evidentiam, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae VII Phys., in expositione textus 20 32, quod, cum intellectus sit in ultima dispositione ad recipiendum speciem intelligibilem, si secundum se consideretur, statim, deductis impedimentis, ad praesentiam obiectorum per experimentum acceptorum informatur specie intelligibili, sicut speculum forma speculari ad praesentiam corporis. Quia vero per inordinatas animi passiones et corporis perturbationes anima ab acquisitione impeditur scientiae, ideo, remotis aut sedatis huiusmodi passionibus, statim causantur species in intellectu eorum quorum experimentalis iam est habita cognitio. Et idcirco subita ista acquisitio scientiae per cessationem motus extrinseci signum est quod scientia non acquiritur per motum ipsius intellectus: neque per se requiritur alteratio praecedens, licet requiratur remotio prohibentis. Et sic patet quod intellectus, per se loquendo, perficitur non per motum, sed per hoc quod est aliquid extra motum et tempus existens.
Ad dubium ergo dicitur, primo, quod non stant simul per cessationem motus extrinseci animam perfici per scientiam statim, ut intendit Sanctus Thomas, et ipsam per motum acquirere scientiam: quia quod statim remoto impedimento perficitur, non actuatur per motum.
Ad exemplum quod adducitur, dicitur quod non est ad propositum. Quia lignum non statim ad cessationem commotionis aeris incenditur: eo quod non sit in ultima dispositione ad formam ignis, sicut intellectus est secundum se in ultima dispositione ad formas intelligibiles et ad scientiam.
XVII. Duodecimo 33. Substantiae intellectuales naturali desiderio appetunt esse perpetuum. Ergo etc.
Patet consequentia. Quia naturale desiderium non potest esse frustra: cum natura nihil frustra operetur.
Probatur antecedens. Cognoscunt et apprehendunt esse perpetuum. Ergo et illud naturaliter appetunt. — Probatur consequentia ex comparatione ad ea quae cognitione carent. Illa enim quorum principiis inest virtus ad conservandum esse perpetuum secundum numerum, appetitu consequente illa principia appetunt esse perpetuum secundum numerum. Quorum autem principia habent virtutem ad conservandum esse perpetuum secundum speciem, illa appetunt esse perpetuum secundum speciem. Ergo et illa quae non cognoscunt esse nisi ut nunc, appetunt esse tantum ut nunc, appetitu sequente cognitionem, non autem esse perpetuum: quae autem cognoscunt esse perpetuum, etiam perpetuum esse appetunt. Patet consequentia: quia et per appetitum sequentem principia naturalia, et per appetitum sequentem cognitionem, inest rebus naturale desiderium essendi. Cuius signum est quod et cognitione carentia, et quae cognitionem habent, resistunt corrumpentibus, unumquodque suo modo.
XVIII. Antecedens huius rationis, eiusque probationem, dupliciter interpretari possumus: et utroque modo ad mentem Sancti Thomae.
Ad evidentiam primae interpretationis, sciendum primo, quod substantias intellectuales apprehendere esse perpetuum, in proposito est ipsas apprehendere esse absolute. Apprehendere autem esse absolute est apprehendere esse absque aliqua limitatione. Et cum dupliciter limitari possit esse; scilicet sicut actus limitatur per potentiam in qua recipitur, quo modo dicimus esse humanum aut esse angelicum; et sicut mensuratum tempore dicitur limitari ad aliquod tempus determinatum, quo modo dicimus esse unius diei, aut unius mensis, aut unius anni, et similia: — apprehendere, hoc loco, esse absolute et absque limitatione, est apprehendere esse sine determinatione ad aliquam naturam, et sine determinatione ad aliquod tempus, sed solum inquantum est existere in rerum natura. Esse autem sic absolute consideratum est esse sempiternum et perpetuum negative: quia videlicet nullis terminis durationis clauditur. Non autem est positive perpetuum: quia, sicut abstrahit ab hoc aut illo tempore, ita abstrahit a temporis perpetuitate. Consecutive tamen oportet ipsum esse perpetuum etiam positive: quia, si existeret in natura ut absolute apprehenditur et appetitur, cum abstrahat ab omni temporis limitatione, oporteret ut omni tempore necessario duraret; sicut, quia abstrahit ab omni natura limitante, oporteret ut omnem cuiuscumque naturae perfectionem essendi contineret. Unde sese in Deo concomitantur esse abstractum omnem essendi perfectionem continens, et esse aeternum ab omni temporis differentia abstractum.
Advertendum secundo, quod res apprehensa non movet appetitum nisi apprehendatur sub ratione boni et convenientis. Ideo appetitus rationalis creaturae ad esse absolute non consequitur ad apprehensionem esse perpetui nisi inquantum esse absolute apprehenditur sub ratione boni et convenientis.
Fundamentum ergo huius rationis est quod, quia natura intellectualis, ut sic, apprehendit tanquam bonum et appetibile esse absolute absque determinatione ad aliquod certum tempus, ideo appetit esse absolute non cum aliqua determinatione ad aliquod tempus. Sic autem appetere esse est appetere primo ipsum ut sibi convenit perpetuitas: negative quidem primo; sed secundario et consecutive etiam affirmative.
- Secundo eam probationem interpretari possumus ut per esse perpetuum intelligamus esse cum ipsa perpetuitate consideratum, ut scilicet contra esse temporale distinguitur. Et tunc sensus rationis est quod, cum natura intellectualis apprehendat per modum boni et appetibilis ipsum esse cum perpetuitate, — non est enim dubium quin perpetuitatem essendi cognoscat et eam bonam esse iudicet, cum nobilissimum ens, qui est Deus, cognoscat esse aeternum — ideo appetit ipsum esse simul perpetuitatem in essendo appetendo, sicut et ea quorum principiis inest virtus ad conservandum esse perpetuum, appetunt esse cum perpetuitate. Apprehensio enim boni in habentibus intellectum se habet ad appetitum intellectualem sicut principium et forma non habentis cognitionem se habet ad appetitum naturalem.
XIX. Sed contra utramque expositionem dubitatur. Contra primam quidem, quia, si ad appetere esse absolute, quod est esse universale et sempiternum negative, consequitur appetere esse perpetuum positive, ut prima expositio dicit, sequitur quod cognitio qua cognoscitur et apprehenditur esse absolute, sit etiam apprehensio perpetuitatis essendi, ita quod perpetuitas sit pars obiecti cogniti: appetitus enim non fertur nisi in cognitum. Hoc autem est falsum: quia sicut, cum apprehenditur universale absolute, non oportet ut eius universalitas apprehendatur, licet sit conditio concomitans ipsum universale ut absolute cognoscitur; ita non oportet quod ad apprehensionem esse absolute apprehendatur ipsa perpetuitas, etiam negative sumpta, licet concomitetur obiectum sic cognitum. Ergo multo minus apprehenditur perpetuitas essendi positive.
- Contra secundam vero expositionem arguitur: quia appetitus consequens apprehensionem perpetuitatis, non videtur naturalis, sed magis imperfecta quaedam voluntas, secundum quam voluntas vellet omnes perfectiones si possibile esset.
Confirmatur. Quia secundum hoc sequeretur quod unusquisque homo naturaliter appeteret esse perpetuum: cum unusquisque apprehendat esse perpetuum. Quod tamen est falsum: quia tunc quilibet homo esset perpetuus, iuxta rationem hic positam.
- Contra ipsum quoque antecedens 34 instari potest ex Scoto, ubi supra 35, ad primum. Aut enim arguitur de desiderio naturali proprie dicto. Et tunc, ad probandum desiderium naturale ad aliquid, oportet probare possibilitatem in illa natura ad illud. Et sic, in proposito, ad probandum naturam intellectualem naturaliter appetere perpetuum esse, oporteret prius ostendere in ipsa esse possibilitatem ad esse perpetuum. Et e contrario arguere esset petitio principii.
Aut arguitur de desiderio naturali minus proprie dicto, qui est actus elicitus. Et tunc non potest probari quod aliquod desiderium sit naturale, nisi prius probetur quod ad illud sit desiderium naturale primo modo: et per consequens, nisi prius probetur possibilitas in natura ad illud. Et ideo, ut prius arguebatur, probare possibilitatem naturalem in natura ad illud ex naturali desiderio est petere principium.
XX. Ad primam harum obiectionem dicitur quod appetitus se habet ad conditionem obiecti appetibilis sibi propositi eo modo quo ad ipsam se habet apprehensio. Si enim apprehendatur tanquam bonum, aut tanquam ratio bonitatis, tunc appetitus fertur in ipsam per se, ut in rem appetitam aut rationem rei appetitae. Si autem non apprehendatur, sed concomitetur obiectum apprehensum ut sic, appetitur etiam concomitanter, et tanquam conditio rei appetitae, et per aliud. Sicut, si intellectus apprehendat bonum universale tanquam bonum et appetibile, apprehendendo ipsum ut omnem perfectionem includit, ita quod includere omnem perfectionem sit pars obiecti cogniti, appetitus hanc cognitionem sequens fertur per se in bonum universale et in ipsam continentiam omnis perfectionis tanquam in rem appetitam: si autem apprehendat communem rationem boni per abstractionem ab omni principio limitante ad particularem aliquam boni rationem, nihil aliud de ipso bono communi apprehendendo, tunc continentia omnis bonitatis et perfectionis non est pars obiecti cogniti, sed conditio concomitans obiectum cognitum; et appetitus illam apprehensionem sequens fertur in continentiam omnis perfectionis, non per se, sed per aliud et concomitanter, inquantum illa est conditio concomitans obiectum appetitum.
Sic ergo in proposito, quia apprehensionem esse absolute absque limitatione ad aliquod tempus concomitantur perpetuitas essendi negative tanquam conditio obiecti cogniti ut sic, ideo et appetitus ipsius esse absolute fertur concomitanter tantum in ipsam perpetuitatem essendi negative sumptam. Et quia in esse sic perpetuo negative includitur perpetuitas affirmative sumpta implicite, quia, si poneretur in rerum natura esse absolute ut intelligitur, illud perpetuo duraret, ex quo nullum sibi certum tempus determinaret; ideo in apprehensione esse perpetui negative apprehenditur implicite esse perpetuum affirmative; et appetitus esse absolute appetit implicite esse perpetuum affirmative. Et sic patet quod eo modo quo appetitur esse perpetuum, etiam ab intellectu apprehenditur: et e converso, sicut apprehenditur, ita appetitur.
- Ad evidentiam secundi dubii, consideranda est similitudo quam ponit Sanctus Thomas inter principia naturalia rei, et cognitionem boni: quia scilicet, sicut ad principia naturalia consequitur appetitus essendi naturalis, ita et ad apprehensionem ipsius esse. Cuius signum ponit quia et ea quae cognitionem carent, et ea quae cognitionem habent, resistunt corrumpentibus: illa quidem secundum virtutem suorum principiorum naturalium; ista autem secundum modum suae cognitionis. Ex hac enim similitudine et comparatione apparet quod, sicut secundum conditionem principiorum naturalium appetitus illa principia consequens naturaliter appetit esse, — quia quorum principia habent virtutem ad esse perpetuum, illa naturaliter appetunt esse perpetuum; illa vero quorum principia non habent virtutem ad conservandum esse perpetuum sed usque ad terminatum tempus, non appetunt naturaliter esse nisi tanto tempore — ita secundum modum apprehensionis ipsius esse oportet esse modum appetendi esse naturaliter; ut illa scilicet quae apprehendunt esse ut nunc, desiderent naturaliter esse ut nunc; quae autem apprehendunt esse perpetuum, desiderent naturaliter esse perpetuum.
Cum ergo obiicitur, quia ista est tantum quaedam imperfecta voluntas: hoc negatur. Nec est simile de esse et de aliis perfectionibus aliarum rerum. Quia esse naturaliter appetitur ab unoquoque suo modo: non autem aliarum rerum perfectiones naturaliter appetuntur ab unoquoque. Ideo et naturaliter appetitur ipsum esse, secundum modum quo apprehenditur.
Ad confirmationem dicitur quod consequentia non tenet. Quia apprehensio qua homo apprehendit esse perpetuum, non est operatio totius compositi, quasi a composito immediate elicita, sed est operatio solius animae: secundum quam etiam dicitur homo intelligere, sicut et ab operatione partis totum denominatur 36. Ideo non oportet ut ipsum compositum naturaliter appetat esse perpetuum: sed ut sola anima hominis perpetuitatem naturaliter appetat, cuius solius est perpetuitatem apprehendere. Unde inferius 37 Sanctus Thomas, eodem argumento probans animae humanae perpetuitatem, concludit: Consequitur ergo homo perpetuitatem secundum animam, qua esse simpliciter et secundum omne tempus apprehendit.
- Ad tertiam obiectionem, quae sumitur ex Scoto, dicitur quod accipitur hoc loco appetitus naturalis ut dicit actum elicitum necessario cognitionem et apprehensionem boni consequentem. Cum vero arguitur quod esset petitio principii: negatur. Quia quod tale desiderium naturale substantiis intellectualibus insit, probatur ex eo quod apprehendunt esse perpetuum. Ex hoc autem naturali appetitu a posteriori concluditur ipsas esse perpetuas et incorruptibiles.
XXI. Tertiodecimo38. Non potuerunt incipere nisi per potentiam primi agentis. Ergo non possunt desinere esse nisi per potentiam primi agentis. — Probatur antecedens. Quia non sunt ex materia quae potuerit praefuisse. — Consequentia etiam probatur. Quia quae incipiunt et desinunt esse, per eandem potentiam habent utrumque.
Posset autem aliquis, hac ratione motus, arguere: Possunt tales substantiae desinere esse per potentiam primi agentis. Ergo sunt corruptibiles. Cuius oppositum hic intenditur.
Respondet Sanctus Thomas negando consequentiam. Tum quia res dicuntur necessariae et contingentes, non per potentiam extrinsecam, sed per intrinsecam. — Tum quia, cum sit eis proprium quod sint perpetuae, non hoc subtrahit ab eis Deus: licet absolute eas annihilare posset. Cum enim Deus sit naturae institutor, non subtrahit a rebus quod est proprium naturis earum.
- Sed occurrit dubium hoc loco. Videtur enim quod hic dicitur adversari iis quae superius in secunda ratione dicta sunt. Ibi enim ostensum est quod substantiae quae sunt ipsae formae, nunquam possunt privari esse, et quod impossibile est ut esse desinant, eo quod esse per se consequatur formam. Hic autem dicitur quod possunt desinere esse per potentiam primi agentis.
Ad hoc dupliciter responderi potest. Primo, quod superius intellexit eas non posse desinere esse per potentiam aliquam intrinsecam, quo modo dicerentur corruptibiles. Huic autem non repugnat quod desinere possint per potentiam extrinsecam primi moventis, ut hic dicitur.
Secundo potest responderi quod superius intellexit eas non posse privari esse, ipsis aut aliquo ipsarum in natura manentibus, quod est per corruptionem desinere esse: non potest enim aliquid ipsarum remanere sub non esse ipsarum, cum sint omnino secundum substantiam simplices. Hic autem vult quod possint desinere esse per annihilationem, in qua nihil rei annihilatae remanet in natura. Constat autem haec nullam inter se contradictionem habere.
Confirmatur conclusio auctoritate Psalmi, Laudate Dominum de caelis, etc.: ubi, enumeratis angelis et caelestibus corporibus, subiungitur, Statuit ea in aeternum etc. — Et Dionysius etiam, III cap. de Div. Nom.39, ait quod propter divinae bonitatis radios etc.