Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Postquam determinavit Sanctus Thomas de potentia Dei, consequenter de relationibus divinis ad creaturas determinat . Circa hoc autem tria facit: primo enim agit de ipsis quantum ad praedicationem; secundo, quantum ad esse ipsarum, cap. XII; tertio, quantum ad multitudinem, cap. XIV . I. Quantum ad primum, ponitur conclusio: De Deo aliquid relative dicitur respectu suorum effectuum, idest:

Aliquod nomen relationem ad creaturas importans convenienter Deo attribuitur.

Probatur. Tum quia potentia Deo convenit, ut ostensum est. Potentia autem dicit habitudinem principii ad principiatum. — Tum quia creaturae dicuntur ad Deum relative. Non potest autem intelligi aliquid relative dici ad alterum nisi e converso illud relative dicatur ad ipsum. — Tum quia Deus agit sibi simile. Similitudo autem relatio est. — Tum quia habet de aliis scientiam. Scientia autem refertur ad scibile. — Tum quia est movens et agens. Quae dicuntur relative ad motum et factum. — Tum quia est primum et summum bonum. Haec autem habitudinem dicunt.

Advertendum quod, licet quandoque primum negative dicatur, ut in Scriptura dicitur primogenitus ante quem nullus est genitus ; aliquando tamen dicitur etiam relative, ut dicatur primum quod alia omnia praecedit secundum aliquem ordinem. In secundo sensu accipit hoc loco primum Sanctus Thomas, non autem in primo.

II. Occurrit autem dubium circa propositionem hanc assumptam in secunda ratione: Non potest intelligi aliquid relative dici ad alterum nisi e converso illud relative dicatur ad ipsum. Videtur enim velle Sanctus Thomas in omni termino relativi oportere poni relationem; et sic etiam in Deo esse relationem ad creaturam, quia relationem terminat creaturae. Arguitur enim contra hoc multipliciter .

Primo, quia, secundum Aristotelem, V Metaph., cap. de ad aliquid , tertio modo dicuntur relativa quae dicuntur ad aliquid quia alterum refertur ad reliquum sed non e converso. Relationes autem inter Deum et creaturam pertinent ad tertium modum. Ergo, quamvis creatura referatur ad Deum, non oportet Deum ad creaturam referri quia eius terminet relationem.

Secundo. Actus est prior potentia quia definitur potentia per actum, ut dicitur IX Metaphysicae . Sed non definit actus potentiam nisi ut est eius terminus. Ergo, ut est eius terminus, est prior potentia. Sed non est prior ut correlativum, sed tantum ut absolutum. Ergo non est terminus ut correlativum, sed ut absolutum. Ergo ex eo quod aliquid est terminus, non oportet ipsum relative dici.

Tertio. Relativum, ut relativum, primo definitur per terminum. Ergo terminus, ut terminus, prior est definitione ipso relativo. Consequentia patet ex VII Metaph. , ubi substantia ponitur accidente prior definitione quia accidens per substantiam definitur. Ergo non requiritur relatio in termino ut terminus est.

Quarto. Nullo intellectu considerante, scientia refertur ad scibile, et similiter creatura ad Deum. Sed relatio rationis non est, remoto opere intellectus: cum non habeat esse nisi in intellectu. Ergo relatio rationis in scibili et in Deo non fuit ratio terminandi relationem scientiae et creaturae.

Esset etiam dubium quomodo Deus in tertia ratione dicitur similis creaturae. Sed de hoc satis dictum est in Primo, capite xxix.

III. Ad evidentiam dubii huius, considerandum est quod Scotus, in Primo, d. xxx, q. 1, propter adductas rationes, tenet quod propter terminationem relationum creaturarum ex tempore ad Deum, non oportet ponere aliquam relationem in Deo, nec novam nec antiquam. Cuius oppositum et hic et alibi videtur tenere Sanctus Thomas.

  1. Thomistae autem quidam, tenentes oportere Deum relative dici si debeat relationem creaturae terminare, in duas sententias dividuntur. Quidam enim tenent quod terminus relativi nunquam relationem terminaret nisi ei conveniret aliqua relatio rei aut rationis: sed dicunt quod relatio non est sibi formalis ratio terminandi, sed ipsum absolutum, ratione absoluti, terminat.

  2. Alii vero dicunt duo . Primum est quod terminus non terminat ratione absoluti, sed ratione relationis: eo quod terminat ut correlativum.

Secundum est quod in duobus primis modis relativorum terminat ratione relationis in ipso existentis; in relativis autem tertii modi terminat ratione relationis existentis in altero extremo, a qua extrinsece in esse relativo realiter denominatur.

Probant autem suam positionem: tum quia, si terminus relativi esset absolutum, duplum non diceretur ad dimidium, nec servus ad dominum; cuius oppositum dicunt expositores. — Tum quia oporteret in definitione creaturae Deum cadere sub propria ratione absoluta. — Tum quia relativum de necessitate etiam exigit in sua definitione correlativum ut id ad quod dicitur. Et sic nulla esset ratio quare exigeret absolutum. — Tum quia in divinis non possent salvari relationes ad intra nisi ponendo Personas distingui realiter secundum absoluta.

IV. Mihi autem videtur dicendum quod dupliciter terminus relativi considerari potest: uno modo, absolute, pro eo ad quod dicitur relativum; alio modo, pro eo ut a nobis concipitur per modum termini definientis relativum. Si primo modo consideretur, sic in relativis quidem primi et secundi modi oportet esse relationem ex parte termini: quia in termino est eadem ratio et causa relationis quae est in relativo ad ipsum terminato. In relativis vero tertii modi non oportet ex parte termini relationis realis esse relationem: cum non sit in ipso causa aliqua relationis ad relativum quod ad ipsum terminatur. Propter quod dicitur V Metaph. quod in hoc genere unum extremorum dicitur relative, non quia ipsum ad aliud dicatur, sed quia aliud dicitur ad ipsum. Unde in uno ponitur tantum relatio rationis, quamvis in altero sit relatio realis. Constat autem quod relatio rationis non est actualiter in re, nullo intellectu considerante: et tamen, nullo intellectu considerante, illud extremum est id ad quod dicitur aliud relativum reale. Ideo oportet dicere quod in huiusmodi terminus in quo non est realis relatio, terminat ratione absoluti tantum, non autem ratione alicuius relationis existentis in ipso aut secundum rem aut secundum rationem.

Patet autem hoc esse de mente Sancti Thomae, Potentia, q. vii, a. 10, ad 4, ubi tenet quod, cum hoc nomen « dominus » tria importet, scilicet potentiam coercendi subditos, ordinem ad subditos, et terminationem ordinis subditorum ad dominum, huius nominis significatio invenitur in Deo, non quantum ad ordinem ad subditos, sed quantum ad potentiam coercendi et quantum ad terminationem ordinis subditorum ad dominum. Ex quibus apparet ipsum velle quod Deus relationem creaturae ad ipsum terminat absque aliquo ordine ipsius ad creaturam. — Nec valet dicere quod terminat tantum fundamentaliter, non autem formaliter. Quia secundum hanc considerationem, terminare formaliter est esse id ad quod dicitur relativum: constat autem, secundum haec verba Sancti Thomae, quod creatura dicitur ad Deum etiam nullo posito ordine Dei ad creaturam; cum hoc sibi conveniat etiam nullo intellectu considerante.

  1. Si autem terminus secundo modo consideretur, sic oportet in termino relationem poni in omni modo relativorum: in primo quidem et secundo modo realem; in tertio vero modo secundum rationem. Nam non possumus intelligere sive concipere aliquid sub ratione termini relativum definientis nisi ipsum cum quodam ordine ad ipsum relativum apprehendamus. Et hoc est quod intellexit Sanctus Thomas hoc loco dum dixit quod non potest intelligi aliquid relative dici ad alterum nisi e converso illud relative dicatur ad ipsum; et 1 Sent., d. xxx, a. 3, dum dixit quod intellectus noster non potest accipere aliquid relative ad alterum dici nisi ipsum sub opposita habitudine intelligat.

  2. Rationes etiam secundae opinionis Thomistarum , excepta quarta, hoc secundum dictum probant. Non autem aliquid probant contra primum dictum, ut satis patet. Prima enim procedit de relativis primi et secundi modi: in quibus concedimus relationem in termino contineri. — Ad secundam vero, negatur consequentia. Licet enim Deus sit absolute terminus quantum ad suum absolutum, non tamen definit relativum nisi ut cum habitudine opposita concipitur. — Ad tertiam similiter dicitur quod probat terminum, ut conceptum per modum termini definientis, includere relationem. Quod utique concedimus. — Ad quartam, negatur consequentia. Quia, cum dicimus relativum terminari ad absolutum, intelligimus, nisi ipsa relatio sit suppositum subsistens, sicut est in divinis relationibus personalibus. Tunc enim idem est relatio et habens relationem. Ideo terminus relativi est relativum formaliter.

V. Considerandum ulterius quod secundum dictum praedictae opinionis nullo modo videtur de mente Sancti Thomae esse. Vult enim haec opinio quod Deus, nullo intellectu considerante, relative dicatur ratione relationis existentis in creatura; et quod proprium est relativorum tertii modi ut aliquid dicatur relativum realiter propter relationem in altero extremo realiter existentem; et, cum terminus relativi sit correlativum, vult Deum esse terminum ratione relationis existentis in creatura. Contra hoc enim est expresse Sanctus Thomas inferius, cap. XIII, ubi inquit quod a relatione exterius existente non invenitur aliquod denominari, sed ab inhaerente: et loquitur de relationibus quibus Deus refertur ad creaturas. — Nec valet dicere hanc esse mentem Sancti Thomae, quod a relatione extrinseca non potest aliquid formaliter denominari, ut scilicet per illam dicatur formaliter relativum: sed bene potest ab ea aliquid realiter denominari, ut sit scilicet relativum secundum rem. Oportet enim, secundum determinationem ipsius opinantis, terminum relativi esse relativum, non tantum materialiter, sed etiam formaliter: alioquin non responderet ad propositum. Nullo autem intellectu considerante, Deus, secundum ipsum, terminat relationem creaturae ut relativum est. Ergo, si non est relativum nisi per relationem creaturae, oportet ipsum dicere quod formaliter, non tantum realiter, dicitur relative ex relatione exterius existente. Cuius oppositum dicit Sanctus Thomas, etiam secundum ipsius expositionem.

  1. Videtur autem huius opinionis auctor deceptus esse ex malo intellectu verborum Sancti Thomae Prima Parte, loco praeallegato , ad 4, ubi dicitur quod Deus dicitur relative ad creaturam quia creatura refertur ad ipsum, sicut inquit Philosophus, V Metaph., de scibili respectu scientiae. Ipse enim haec verba intelligit quasi velit dicere Sanctus Thomas quod ipsa relatio creaturae ad Deum, praecise sumpta, est tota ratio quare Deus dicatur Dominus creaturae aut Creator relative realiter, ita quod nihil aliud requiratur ad hoc ut dicatur Dominus ex parte relationis, licet requiratur ex parte Dei potestas coercendi: cum tamen dicat in eodem loco quod a relationibus realiter existentibus in re non est inconveniens Deum denominari, secundum tamen quod co-intelliguntur per intellectum nostrum oppositae relationes in Deo. Ex quibus datur intelligi ipsas quidem relationes creaturarum esse causam denominationis, sed formam denominantem esse relationem rationis relationi creaturae co-intellectam; et, remota operatione intellectus per quam relatio rationis Deo attribuitur, non posse Deum ab ipsa relatione creaturae relative formaliter denominari.

Adducta autem verba Sancti Thomae sic ego intelligo quod Deus dicitur relative ad creaturam quia creatura ad ipsum refertur, idest: habet ex eo quod terminat relationem creaturae ad ipsum, ut concipiatur cum opposita relatione rationis ad ipsam, et sic relative dicatur. Non autem quod a creaturae relatione formaliter denominetur: est enim relatio creaturae causa denominandi, non tamen forma proxime denominans. Unde, nullo intellectu considerante, non refertur Deus actualiter ad creaturam. Est tamen realiter Dominus terminative, licet non relative formaliter: quia terminat relationem realem servitutis creaturae ad ipsum. — Quod autem non possit ex relatione existente in altero correlativo aliquid formaliter dici relativum, patet manifeste ex hoc quod effectus formalis relationis est ad aliud referre: constat autem quod unum relativum non refertur ad alterum per relationem existentem in suo opposito, alioquin idem esset subiectum et terminus relationis eiusdem.

Quod sit de mente Sancti Thomae quod diximus, ostenditur ex iis quae superius adducta sunt ex Quaestionibus de Potentia, ubi inquit hoc nomen Dominus de Deo dici quantum ad potentiam coercendi subditos et quantum ad terminationem ordinis subditorum ad dominum, non autem quantum ad ordinem ad subditos. Ecce, quia ponit Deum dici realiter Dominum nullo intellectu considerante, ratione potentiae et ratione terminationis ordinis creaturae ad ipsum, non autem ratione alicuius relationis realis ipsum formaliter denominantis. Unde cum, nullo intellectu considerante, nulla sit in Deo relatio ad creaturas, neque, inquam, secundum rem neque secundum rationem, sequitur quod tunc nullo modo dicitur formaliter Dominus relative, neque realiter neque secundum rationem: sed dicitur relative tantum fundamentaliter et terminative, quia scilicet terminat relationem creaturae ad ipsum, et ex hoc habet ut possit intelligi cum opposita relatione ad creaturam.

Cum ergo dicitur a Sancto Thoma Deum dici relative ad creaturam quia creatura refertur ad ipsum, sensus est, quia terminat relationem creaturae, et ex hoc cum quadam relatione rationis concipitur, et relative dicitur formaliter: non autem quia per ipsam relationem creaturae formaliter referatur. Cum enim in Deo non sit realis ordo ad creaturam, causa quare habeat concipi cum relatione rationis ad ipsam et a tali relatione rationis formaliter denominari, est quia creatura habet ordinem ad ipsum secundum naturam.

Si autem instetur quia Sanctus Thomas, Tertia, q. xxxv, a. 5, inquit quod Deus dicitur realiter Dominus ex reali subiectione creaturae ad ipsum; et Christus dicitur realiter filius Virginis ex relatione reali maternitatis ad Christum: — respondetur quod mens Sancti Thomae est quod ex relatione reali creaturae ad Deum et ad Christum dicuntur realiter tales tanquam ex causa quare Deus dicatur realiter Dominus terminative et fundamentaliter, et similiter Christus filius Virginis, ut exposuimus: non autem quod, remota relatione rationis, a relatione reali alterius dicatur relative formaliter realiter. Unde paulo superius ante haec verba, inquit de Christo quod dicitur relative filius relatione quae co-intelligitur relationi maternitatis ad Christum, sicut et Deus dicitur Dominus relatione quae co-intelligitur reali relationi qua creatura subiicitur Deo.

Dicendum igitur est, secundum mentem Sancti Thomae, quod ab ipsa relatione creaturae ad Deum praecise sumpta dicitur Deus realiter Dominus terminative tanquam ex causa, non autem relative formaliter: sicut et a potentia coercitiva dicitur fundamentaliter Dominus, ab ipsa autem relatione co-intellecta, quae est rationis, dicitur Dominus formaliter relative. Et sic de aliis similibus.

Sic etiam intelligendum est quod habetur a Sancto Thoma I Sent., d. xl, q. 1, a. 1, ad 2, ubi dicitur quod in relativis denominatur quandoque aliquid eo quod solum in altero est, sicut in illis in quorum uno est relatio secundum rem et in alio secundum rationem tantum, et datur exemplum de scibili. Intelligitur enim quod denominatur tale causaliter ex relatione existente in altero, inquantum, ut dictum est, ex eo quod aliquid terminat relationem alterius ad ipsum, habet ut cum opposita relatione concipiatur: non autem quod a relatione existente in altero denominetur aliquid formaliter relative.

VI. Ad rationes Scoti , inquantum aliquo modo contra determinata esse possunt, respondendo dicitur ad primum: primo, quod mens Aristotelis V Metaph. est quod aliquid dicitur relative et ad aliud, non propter aliquam relationem realem existentem in ipso, sed propter realem relationem existentem in altero, tanquam ex causa quare in ipso sit relatio rationis, a qua formaliter dicitur relative, et quare dicatur terminative realiter relativum et fundamentaliter.

Dicitur secundo, quod terminus relativi, ut per modum definientis concepti, dicitur etiam formaliter relativum, non quia dicat relationem realem, sed quia habet relationem rationis, et nomen significans ipsum relative includit ordinem in suo conceptu ad correlativum, sive sit ordo realis sive ordo rationis. Et sic in relativis etiam tertii modi in utroque extremorum includitur relatio, ut superius est expositum. Scientia enim refertur ad scibile, et creatura ad Creatorem: constat autem conceptus importatos his nominibus scibile et Creator esse conceptus relativos; est enim scibile aliqua scientia scibile, et creatura alicuius creatoris creatura, secundum quod ista nomina relative dicuntur.

Dicitur tertio quod, licet, nullo intellectu considerante, in re quae scibilis dicitur non sit relatio realis, est tamen in ipsa relatio rationis secundum proximum fundamentum, inquantum actualiter terminat relationem scientiae ad ipsum. Et sic de aliis. Unde quod dicit prima opinio , nihil posse esse terminum relativi nisi habeat in se relationem ad ipsum, intelligitur: aut formaliter, aut proxime fundamentaliter. Quod enim actualiter terminat ordinem alicuius relativi ad ipsum, habet in se unde concipi possit in ordine ad ipsum relativum, et sic potest dici illius correlativum: sicut, licet privatio non sit formaliter in subiecto realis forma, sed sit tantum in intellectu, dicitur tamen subiectum realiter privatum, quia caret reali forma quam natum est habere.

Unde ad argumentum dicitur quod procedit ex falso intellectu verborum Aristotelis, ac scilicet si diceret in relativis tertii modi in altero relativorum nullam esse relationem, neque rei neque rationis, neque actualem neque proxime fundamentalem: cum tamen intelligat in altero non esse relationem realem. Unde, accepta Aristotelis mente, negatur consequentia.

  1. Ad secundum, negatur minor. Actus enim, ut prior potentia, non definit potentiam ut terminus, quantum pertinet ad mentem Aristotelis in illo loco: sed definit secundum quod utrumque illorum secundum suam essentialem rationem absolutam consideratur, secundum quam ratio actus est prior ratione potentiae, et ponitur in eius definitione sicut substantia in definitione accidentis. Non enim inconvenit res quae relative denominantur habere inter se ordinem prioris et posterioris, et unum poni in definitione alterius sed non e converso, quamvis, ut relativa sunt, simul sint natura et intellectu, ut dicitur Prima Parte, ubi supra .

  2. Ad tertium, negatur prima consequentia. Quia, licet in absolutis definiens sit prius definito, sicut substantia accidente, in relativis tamen non est sic: cum relativa sint simul natura et cognitione, si sint recte assignata, et ideo mutuo se definiant.

  3. Ad quartum dicitur quod, nullo intellectu considerante, in scibili et in Deo est relatio rationis fundamentaliter proxime, non autem actualiter et complete. Hoc autem sufficit ad hoc ut aliquid dicatur ad alterum relative per modum termini absolute. Ex hoc enim quod Deus habet potentiam coercitivam subditorum, et actualiter terminat relationem subditorum ad ipsum, natus est intelligi, si concipiatur ut taliter terminans, cum habitudine dominii ad subditos. Unde argumentum est pro prima parte determinationis factae .

Dicitur secundo quod, etiam nullo intellectu considerante actualiter, in ratione per hunc terminum scibile importata includitur relatio ad scientiam. Non enim oportet, ad hoc ut conceptus aliquis per nomen importetur, quod semper actu cogitetur: sufficit enim quod nomen sit impositum ad significandum rem mediante tali conceptu. Ad hoc autem ut terminus formaliter dicat relationem, sufficit ut conceptus per nomen termini definientis importatus, quo mediante nomen est rei impositum, relationem importet.

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work