Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Postquam determinavit Sanctus Thomas de rerum productione quantum ad eius substantiam, nunc de ipsa quantum ad eius qualitatem determinat . Circa hoc autem duo principaliter facit: primo enim agit de magnitudine et extensione divinae potentiae divinaeque actionis; secundo, de modo actionis, in capite sequenti.

I. Quantum ad primum, ponitur ista conclusio: Divina virtus non determinatur ad aliquem unum effectum.

Ad cuius evidentiam, considerandum est quod, cum potentia activa in sua ratione dicat ordinem ad effectum, habeatque speciem ex obiecto ut illum ordinem importat; ab eodem autem res habeat speciem et unitatem formalem: necesse est ut uni potentiae unum formale obiectum respondeat; calefactivae enim potentiae correspondet calefactibile, et domificativae domificabile, et sic de aliis. Sed differt potentia activa illimitata, qualis est potentia divina, a potentia limitata, qualis est omnis potentia creaturae: quia quaelibet potentia activa creaturae determinatur ad aliquod unum genus producibilium, contentum sub hoc communi quod dico producibile; potentia autem divina non determinatur ad aliquod unum genus producibilium, sed habet pro formali obiecto hoc quod dico producibile simpliciter et absolute sumptum. Cum ergo dicitur quod divina potentia non determinatur ad aliquem unum effectum, non est sensus quod non habeat unum obiectum formale, cum enim sit una potentia, necesse est ut sibi unum obiectum formale correspondeat: sed est sensus quod non limitatur ad unum genus producibilium, ita quod aliud producere non possit; immo, omne producibile in natura producere potest.

Ad hunc ergo sensum, probatur conclusio primo. Nulla virtus producens immediate diversos effectus non ex materia, est determinata ad unum effectum. Sed virtus divina immediate producit plures effectus non ex materia. Ergo etc. — Ad manifestationem maioris notat Sanctus Thomas convenienter additum esse immediate, et non ex materia: quia, si per diversa media ageret, posset diversitas ex diversitate mediarum causarum provenire; similiter, si ageret ex materia, possent provenire diversi effectus propter diversitatem materiae, sicut calor ignis eadem actione indurat lutum et liquefacit ceram. — Minorem autem probat: quia omnia quae non possunt nisi per creationem produci, ut sunt omnes substantiae separatae et omnis materia corporalis, scilicet prima, diversa existentia producibilia, a Deo producuntur immediate; cum Dei solius sit creare.

Ad evidentiam huius rationis, considerandum quod, licet una virtus creata daretur quae possit immediate plures effectus materialiter producere, non tamen posset in plures effectus formaliter: sed omnes in unum genus producibilium reducerentur, sicut et ipsa virtus naturam haberet limitatam. Substantiae autem separatae et materia corporalis non conveniunt in uno genere determinato producibilium: cum non conveniant nisi in genere substantiae, quod non dicit unum genus producibilium per se, sed omnia per se producibilia comprehendit. Immo potentia quae est horum productiva, non determinatur ad unum genus per se producibilium, sed ad plura genera, immo ad omnia genera producibilium se extendit. Cum enim omnia separata a materia et omnia materialia producat, eo, quod et omnis materia corporalis ab eo producatur, sequitur quod omnia per se producibilia producat. Et quia accidentia substantiam consequuntur, ideo et ipsa accidentia, quae secundario producuntur, producit. Et sic ad omnia producibilia se extendit absolute.

  1. Sed occurrit dubium circa id quod dicitur, quoniam, si virtus per media produceret, posset provenire diversitas ex parte mediarum causarum. Si enim virtus sit ad unum genus producibilium determinata, quantumcumque per diversa media operetur, nunquam poterit nisi in illud genus: sicut domificator, licet diversis utatur instrumentis, non tamen producit nisi domum. Ergo non potest virtus esse ex se ad unum effectum determinata, et tamen diversos effectus non sub illo contentos producere.

Respondetur quod non vult dicere Sanctus Thomas virtutem quae est ex se ad unum effectum determinata, posse, propter diversitatem causarum mediarum, in plures effectus formaliter distinctos in ratione producibilis ut ad ipsam virtutem referuntur: sed quod potest in plures effectus formaliter distinctos ut in ipsas causas medias referuntur; qui tamen, ut in ipsam superiorem virtutem referuntur, materialiter tantum distinguuntur. Obiecta enim inferiorum potentiarum, si ad ipsas inferiores potentias referantur, formaliter distinguuntur; materialiter autem si ad superiorem potentiam referantur; sicut color et sonus, ad visum et auditum comparata, formaliter distinguuntur in ratione obiecti; ut autem ad sensum communem referuntur, conveniunt in una ratione formali obiecti, et materialiter tantum distinguuntur.

Mens ergo Sancti Thomae est quod, si aliqua virtus immediate producat plura producibilia formaliter distincta secundum rationes producibilis, quae in nulla particulari ratione producibilis conveniant, illa non determinatur ad aliquod unum particulare genus producibilium: quia tunc non comparantur obiecta nisi ad ipsam virtutem. Ideo, sicut in nulla particulari ratione producibilis conveniunt, ita ipsa virtus non determinat sibi unum particulare obiectum producibilis. Si autem ageret virtus, mediantibus aliis causis, plura genera producibilium formaliter distincta, in nulla particulari ratione producibilis convenientia ut ad causas medias referuntur; posset nihilominus illa virtus determinata esse ad unum genus producibilium, ad quod illa plura materialiter comparentur. Et sic, licet esset ad unum effectum determinata formaliter, posset tamen dici aliquo modo producere plura formaliter distincta, inquantum sub suo formali obiecto plura producibilia continerentur, quae in comparatione ad causas medias formaliter distinguuntur.

  1. Circa illam propositionem, Idem agens eadem actione causat diversos effectus secundum materiae diversitatem, sciendum est quod actio ignis qua indurat lutum et liquefacit ceram, si ad agens comparetur, est una, quia ab una eius virtute, scilicet a calore procedit. Si autem ad subiecta comparetur, est plures: secundum enim pluralitatem materiae ipsam plurificari oportet, cum idem accidens numero in diversis subiectis esse non possit. Cum ergo dicit Sanctus Thomas quod eadem actione indurat lutum et liquefacit ceram, accipitur identitas actionis ex parte agentis, non autem ex parte recipientium.

II. Secundo. Esse est per se et proprius effectus Dei. Ergo in omnia potest virtus Dei quae rationi entis non repugnant. Hoc autem est solum non ens. Ergo in omnia potest quae rationem non entis non includunt. Rationem autem non entis non includunt quae contradictionem non implicant. — Antecedens ex praecedentibus est manifestum. — Prima autem consequentia probatur. Tum quia omnis virtus perfecta ad omnia illa se extendit ad quae suus proprius et per se effectus se extendere potest. Tum quia, si aliquem tantum effectum producere posset, non esset causa entis inquantum ens, sed tantum huius entis.

Advertendum quod, cum deberet inferre Sanctus Thomas quod virtus Dei potest in omnia ad quae ratio entis se extendit, intulit quod potest in omnia quae rationi entis non repugnant: quia simul ostendere voluit ad quae se virtus divina extendat, et quae ab eius excludantur causalitate. In hoc enim quod dicitur virtutem Dei posse in omnia quae rationi entis non repugnant, datur intelligi quod ad omne ens extenditur, et quod solum entis rationi repugnans a Dei excluditur causalitate. Hoc autem est solum non ens, quod contradictionem implicat.

  1. Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur, considerandum est quod includere rationem non entis dupliciter potest intelligi. Uno modo, materialiter et denominative: quia videlicet de ipso vere dicitur quod non est ens in actu, sicut de Sorte non existente in natura vere dicitur quod est non ens in actu. — Alio modo, formaliter et secundum propriam rationem: quia videlicet non ens in actu in eius ratione includitur, aut eius rationem necessario et inseparabiliter concomitatur. Et sic dicitur non ens quod omnino est extra totum ambitum entis, secundum quod ens dividitur per actum et potentiam: quod scilicet nihil est; neque, inquam, existens in actu, neque in potentia. — Includere rationem non entis primo modo, invenitur etiam in iis quae contradictionem non implicant: nam, Sorte non existente in rerum natura, verum est dicere quod Sortem esse est non ens; et Sorte non existente albo, est verum dicere quod Sortem esse album est non ens; quia videlicet Sortes existens non est, et Sortes albus non est in natura. Includere autem rationem non entis secundo modo convenit tantum iis quae contradictionem implicant, sicut hoc quod dico hominem esse asinum: nam neque hoc actu est in natura, quia non invenitur homo qui sit asinus; neque potest esse in natura.

Cum ergo inquit Sanctus Thomas quod Deus potest facere quicquid rationem non entis non includit, intelligitur de non inclusione secundo modo inclusionis opposita. Talia autem sunt quae contradictionem non includunt. Nam quamvis aliquando huiusmodi non sint in actu, propter quod dicuntur materialiter et denominative includere rationem non entis, non tamen includunt illam non entis rationem formaliter in sua ratione: cum sint entia in potentia, quibus videlicet convenire potest esse in actu.

III. Tertio. Deus est actus perfectus, in se omnium perfectiones habens. Igitur sua virtus se extendit ad omnia quaecumque non repugnant rationi eius quod est esse in actu. Hoc autem est solum quod contradictionem implicat. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia modus virtutis in agendo est secundum modum actus agentis.

Advertendum quod, cum esse sit actualitas omnis formae et perfectionis, ac etiam cuiuscumque participantis rationem entis, nihil repugnat esse actualis existentiae nisi quod in sua ratione includit negationem omnis perfectionis et omnis entis. Tale autem est solum id quod contradictionem implicat. Huiusmodi enim nihil omnino est, et sic nullo modo continetur sub ente: quare necesse est ut sub non ente formaliter contineatur. Ideo, cum esse sit actualitas entis, non autem non entis, necesse est ut quod contradictionem implicat, impossibile sit esse, et sic ad esse repugnantiam habeat. Ideo bene dicit Sanctus Thomas quod solum implicans contradictionem habet repugnantiam ad id quod est esse in actu.

IV. Quarto. Quicquid est in potentia entis creati, totum Deus per suam potentiam activam facere potest. Sed in potentia entis creati est omne quod non repugnat enti creato: sicut in potentia naturae humanae sunt omnia quae humanam naturam non tollunt. Ergo omne ens creatum Deus agere potest.

Probatur maior. Omni potentiae passivae respondet potentia activa. Ergo potentiae universali respondet potentia activa agentis universalis et primi. — Probatur antecedens. Tum quia alias otiosa esset talis potentia: cum ordinetur ad actum; ens autem in potentia non possit consequi actum nisi per virtutem existentis in actu. Tum quia videmus omnia quae sunt in potentia materiae generabilium et corruptibilium reduci posse in actum (scilicet immediate aut mediate) per virtutem corporis caelestis, quod est primum principium activum materiale, idest, primum agens inter agentia corporalia.

  1. Circa illam propositionem, In potentia entis creati est omne quod non repugnat enti creato, advertendum quod potentia entis creati non est accipienda ad modum potentiae formarum naturalium, quasi sit aliqua entitas in qua potentialiter sit omne ens creatum, et de qua dicatur in actum educi: constat enim quod intellectualia et materia prima non educuntur de potentia materiae, cum producta sint ex nihilo. Sed potentia entis creati dicitur hoc loco potentia logica, quae dicit possibilitatem praedicati cum subiecto. Sic enim dicitur materia in potentia ens creatum, quia ista propositio est possibilis, Materia est ens creatum: sicut, cum dicitur, Sortes potest esse homo, sensus est: Ista propositio est possibilis, Sortes est homo. Et universaliter potest esse homo, sive est in potentia humanae naturae, omne de quo potest formari proposito possibilis dicendo, Hoc est homo. Et similiter potest esse ens creatum, sive est in potentia entis creati, omne de quo potest formari propositio possibilis dicendo, Hoc est ens creatum. Hoc autem est omne quod enti creato non repugnat: scilicet quod in sua ratione nihil includit rationi entis creati repugnans. Duo autem sunt quae rationi entis creati repugnant: scilicet, quod omnino est extra rationem entis, sicut quod est formaliter non ens, ut quod contradictionem implicat; et quod est extra rationem creati, licet non sit extra rationem entis, sicut Deus. Ideo solum ista sub divina potentia non cadunt.

Ex quibus patet quod, cum superius dictum est virtutem divinam se extendere ad omnia illa quae rationi entis non repugnant, illud intelligendum est de illis quae non repugnant rationi entis creati. De hoc enim est sermo cum quaeritur ad quod ens se extendat divina potentia.

  1. Sed tunc occurrit dubium. Quia processus Sancti Thomae de potentia passiva non erit ad propositum, si potentia entis creati non dicit potentiam passivam, sed potentiam logicam.

Dicitur quod, licet potentia entis creati non sit potentia passiva existens in natura, habet tamen quandam similitudinem cum potentia passiva: inquantum, sicut existens in potentia passiva potest ab aliquo in actum produci, et sic esse in tali potentia est posse de tali potentia produci; ita quod est in potentia entis creati, potest creari. Ideo vult Sanctus Thomas proportionaliter arguere quod, sicut omni potentiae passivae in natura oportet correspondere potentiam activam, et primum agens corporale potest educere in actum quicquid est in tali potentia passiva; ita omni potentiae logicae ad esse creatum oportet correspondere aliquod principium creativum. Si enim hoc potest habere esse creatum, necesse est ut sit aliquid potens ipsum creare: potentiae enim ad esse productum correspondet potentia productiva, sicut et potentiae passivae potentia activa correspondet. Et sic necesse est ut in primo et universali agente sit virtus productiva omnis entis creati, sive omnis entis producibilis: sicut in primo agente corporeo est potentia omnis alterius rei corporeae productiva.

V. Quinto. Nullus effectus potest subtrahi divinae virtuti propter dissimilitudinem effectus cum ipso Deo: eo quod unumquodque, inquantum habet esse, sit ei simile. Nec propter excellentiam effectus: cum sit Deus supra omnia in bonitate et perfectione. Nec propter defectum materiae, quia scilicet effectus determinet sibi materiam in quam Deus agere non possit: cum ipse sit causa materiae; ac etiam non requirat materiam tanquam subiectum ex quo rem producat, cum nullo praesupposito rem producat in esse. Ergo nullus effectus divinae virtuti subtrahitur, sed simpliciter omnia potest. Quod est eum esse omnipotentem. — Probatur consequentia. Quia quod effectus aliquis non subsit potentiae alicuius agentis, est ex aliqua dictarum causarum.

Confirmatur conclusio Gen. XVII, Ego Deus omnipotens etc.; Iob XLII, Scio quia omnia potes etc.; et Lucae I, Non erit impossibile etc.

Excluditur quoque error philosophorum dicentium unum tantum effectum a Deo immediate produci. Et dicentium eum non posse aliquid facere nisi ut rerum naturalium cursus se habet. De quibus Iob XXII, Quasi nihil etc.

VI. Circa praedicta dubitatur: quia Sanctus Thomas I Sent., d. XLII, q. II, a. 2, videtur velle quod etiam id quod in se repugnat rationi non entis, Deus non possit facere. Ibi enim tenet quod quicquid in se non repugnat rationi entis vel rationi non entis, Deus facere potest. Si enim potest facere quicquid rationi entis aut rationi non entis non repugnat, relinquitur ut quod rationi entis repugnat facere non possit, et similiter quod repugnat rationi non entis. Ergo non solum quod repugnat rationi entis in se formaliter, subtrahitur a divina potentia. Cuius oppositum dictum est superius.

Item, videtur alia contradictio. Quia, ubi supra, et de Potentia, q. I, a. 3, dicitur quod implicans contradictionem neque rationem entis habet neque rationem non entis. Hic autem dicitur quod implicans contradictionem rationem non entis includit.

VII. Ad huius evidentiam, duo sunt advertenda. Primum est quod implicans contradictionem, licet includat simul esse et non esse, cum implicet affirmationem et negationem, tamen neque est simpliciter ens, quia non ens in ipso inclusum tollit ens; neque simpliciter non ens, quia ens in ipso inclusum tollit non ens. Unde non potest simpliciter et absolute dici, Hominem esse asinum est ens, cum hominem esse asinum includat hominem non esse rationalem, quod dicit non ens: neque simpliciter et absolute potest dici, Hominem esse asinum est non ens, cum includat hominem esse animal, quod est ens.

Secundum est, ex doctrina Sancti Thomae, ubi supra : quod omnis actio causae activae qua aliquid producitur, terminatur ad esse; ad non esse autem terminatur cum per ipsam aliquid destruitur. Sed verum est quod ad esse terminatur primo, ad non esse autem secundario: eo quod ad non esse non terminatur nisi inquantum esse productum unius non compatitur esse alterius. Nec obstat de annihilatione, in qua nullum esse producitur, et tamen res desinit esse: quia res non annihilatur per aliquam actionem, sed quia Deus desistit ab actione qua rei tribuit esse, ut dicitur Potentia, q. v, a. 3, ad 2. Oportet ergo omnem terminum actionis esse aut simpliciter ens, si in esse producitur, aut esse simpliciter non ens, si ipsius esse destruitur. Cum enim productus est Sortes, absolute verum est dicere, Sortes est: cum autem est corruptus, est absolute verum dicere, Sortes non est.

Ideo, cum id quod implicat contradictionem non possit dici absolute esse neque absolute non esse, cum et esse et non esse simul includat, non potest huiusmodi esse terminus primarius actionis neque etiam secundarius. Hominem enim esse asinum, quia includit hominem esse rationalem et hominem non esse rationalem, non potest esse terminus productionis qua producitur aliquid in esse: cum enim oporteat terminum productionis absolute esse ens, sive habere esse, necesse esset ut absolute posset dici, Homo rationalis est, cum factum est hominem esse asinum; hoc autem falsum est, cum hominem esse asinum non solum includat ipsum esse rationalem, sed etiam ipsum non esse rationalem. Non potest etiam esse terminus corruptionis: quia tunc posset absolute dici, cum fit hominem esse asinum, quod Homo non est rationalis; quod etiam falsum est, cum hominem esse asinum includat hominem esse rationalem. Similis ratio est quaecumque affirmatio et negatio inveniatur in eo quod implicat contradictionem. Idcirco huiusmodi dicuntur impossibilia simpliciter: quia nullo modo possunt esse terminus productionis aut corruptionis; et per consequens habent repugnantiam ad esse actu et ad non esse actu, eo scilicet modo quo entia quae prius existunt dicuntur post corruptionem non esse. Oportet enim quod non est isto modo, esse aliquid cui non convenit esse sed tamen prius habebat esse: implicans autem contradictionem non est aliquid, sed nihil, et ideo non potest esse non ens modo exposito.

Quod si instetur: Implicans contradictionem, per te, est nihil; Ergo est absolute non ens; Cuius oppositum est dictum superius: — dicitur quod utique est simpliciter non ens, si non ens dicatur quod nullo modo potest esse in rerum natura. Non est autem non ens, si dicatur non ens quod non est in rerum natura sed tamen prius erat, sicut terminus corruptionis dicitur non ens. Hoc autem secundo modo intellexit Sanctus Thomas quod implicat contradictionem non esse non ens simpliciter, immo habere repugnantiam ad non ens.

VIII. Ex istis facilis est responsio ad obiecta. Ad primum enim dicitur quod Sanctus Thomas tetigit principalem actum et principale obiectum potentiae activae, per illum dans intelligere etiam secundarium. Principalis autem actus potentiae activae est dare esse, et principale obiectum est quod accipit esse. Ideo dixit a divina potentia, cuius proprius effectus est esse, subtrahi solum id quod repugnat rationi entis, cui scilicet repugnat habere esse actu. Per hoc autem dat intelligere quod etiam quantum ad secundarium actum, qui est rem destruere, et quantum ad secundarium obiectum, quod est non ens, id solum subtrahitur potentiae suae quod repugnat rationi non entis, idest quod non potest esse non ens quod tamen prius fuerit ens. Sicut enim divina potentia, quantum ad productionem rerum, extenditur ad omne quod potest habere esse: ita extenditur, quantum ad destructionem, ad omne quod, cum sit aliqua natura, potest habere non esse.

Non est ergo contradictio. Quia hic explicite loquitur Sanctus Thomas de potentia Dei quantum ad primum actum et principalem, implicite dans intelligere quod ad secundarium actum pertinet: nam quod non potest esse actu, non potest prius existens desinere esse. In Primo autem Sent. de utroque actu explicite est locutus.

Adverte tamen quod non dico in Deo secundarium et primarium actum esse quasi ex parte Dei sint plures actus: sed quia ex parte obiecti est distinctio; esse enim est principalis terminus, non esse vero secundarius.

  1. Ad secundum respondetur primo, quod nulla est contradictio. Quia in illis locis loquitur Sanctus Thomas de ente et non ente absolute et simpliciter dictis: hominem enim esse asinum neque, absolute loquendo, est ens neque non ens. Hic autem loquitur quantum ad inclusionem: nam licet quod contradictionem implicat non possit dici absolute non ens, in sua tamen ratione includit non ens.

Respondetur secundo, et melius, quod non ens potest accipi dupliciter. Uno modo, pro eo cui omnino repugnat habere esse actu, quod scilicet nihil est omnino, ut nihil opponitur enti non solum participaliter, sed etiam nominaliter sumpto. Et sic quod implicat contradictionem est non ens: omnino enim sibi repugnat esse actu. — Alio modo, pro eo quod, cum prius esset, postmodum non est. Et sic non est non ens, quasi scilicet aliquid potens actionem destructivam terminare. — Primo ergo modo hoc loco accepit Sanctus Thomas non ens: unde in tertia ratione dixit solum implicans contradictionem repugnare rationi eius quod est esse in actu. In locis autem allegatis accepit non ens secundo modo, ut ex verbis eius apparet.

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work