Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Postquam ostendit Sanctus Thomas oportuisse esse in universo aliquas creaturas quae intellectuales essent, nunc de natura ipsarum substantiarum intellectualium determinat 1. Circa hoc autem duo facit: primo, determinat de ipsarum natura absolute; secundo, per comparationem ad esse actualis existentiae, cap. LII.
Circa primum duo facit: primo, determinat de ipsarum natura quantum ad ea quae sibi affirmative conveniunt; secundo, quantum ad ea quae negative significantur, cap. XLIX.
Quantum ad primum, etiam duo facit: primo, ostendit ipsas volentes esse; secundo, quod liberi arbitrii sint, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Substantias creatas intellectuales necesse est volentes esse.
Probatur primo. Habent appetitum boni: quia omnia appetunt bonum. Ergo sunt volentes. — Patet consequentia. Quia appetitus conveniens iis quae intelligunt, est appetitus rationalis, qui est voluntas: sicut appetitus eorum quae cognitione carent, dicitur naturalis; et brutorum appetitus dicitur appetitus animalis.
Adverte, circa istam distinctionem appetituum, quod appetitus consequens formam accipit speciem et denominationem a forma quam consequitur. Quia ergo in rebus quae cognitione carent, consequitur formam mere naturalem, ideo in illis dicitur appetitus naturalis. In brutis autem, et hominibus ut cum brutis communicant, quia consequitur formam apprehensam per sensum, quantum scilicet ad actualem inclinationem; potentiam autem sensitivam intrinsecam, quantum ad potentialem inclinationem: ideo dicitur appetitus sensitivus sive animalis. In habentibus autem cognitionem intellectivam dicitur intellectualis: quia consequitur virtutem et cognitionem intellectivam. Et sortitus est etiam aliud nomen, ut scilicet dicatur voluntas.
II. Secundo. Inveniuntur in substantiis creatis quaedam quae non agunt seipsa ad operandum sed aguntur ut naturae: ut plantae et bruta. Ergo oportet esse aliqua prima quae seipsa agant ad operandum. Ergo necesse est esse aliqua prima quae sint volentia. Ergo substantiae intellectuales sunt volentes. — Probatur prima consequentia. Quia quod est per aliud reducitur in id quod est per se tanquam in prius. Quod probatur exemplo corporum mobilium, quae reducuntur in corpora prima moventia seipsa; et conclusionum in syllogismis, quae reducuntur in prima principia per se nota. — Secunda etiam patet. Quia proprium est voluntatis ut per eam aliquid se agat ad operandum: cum per ipsam substantia sit domina suorum actuum, tanquam potens agere et non agere. — Ultima quoque patet. Quia prima in rebus creatis sunt substantiae intellectuales.
III. Tertio 2. Forma intellecta per quam substantia intellectualis operatur, est ab ipso intellectu, tanquam per ipsum concepta et quodammodo excogitata. Ergo seipsas agunt ad operandum substantiae intellectuales, tanquam habentes suae operationis dominium. Ergo sunt volentes.
Probatur antecedens exemplo formae artis, quae ab artifice excogitatur.
Prima vero consequentia probatur. Quia, cum agens per formam agat, oportet secundum modum formae esse modum operationis: ut scilicet forma quae non est ab ipso agente per formam, causet operationem cuius agens non est dominus; forma vero quae est ab agente per ipsam, causet operationem cuius agens est dominus. Declaratur hoc discurrendo per formas quae sunt actionis principium. Nam formae naturales non sunt ab iis quorum sunt formae, sed ab exterioribus agentibus totaliter: et ideo quae moventur naturaliter, non movent seipsa, ut patet de gravibus, quae a generante moventur. Similiter formae sensatae vel imaginatae, quae sunt moventes in brutis, non sunt adinventae ab ipsis brutis, sed sunt receptae in eis ab exterioribus sensibilibus, et diiudicatae per naturalem aestimationem. Et ideo, licet dicantur quodammodo movere seipsa, inquantum una pars in eis est movens et alia est mota; tamen ipsum moveri non est in eis ex seipsis, sed partim ex exterioribus sensatis et partim a natura.
- Adverte, circa antecedens, quod ideo inquit Sanctus Thomas formam intellectam esse ab intellectu quodammodo excogitatam, non autem simpliciter excogitatam, quia, proprie loquendo, cogitare non convenit intellectui, sed virtuti cogitativae: et ideo, proprie loquendo, forma intellectus non potest dici excogitata. Sed quia cogitativa, eo quod intellectui sit coniuncta, participat aliquid de intellectu discurrendo circa particularia, ideo nomina unius ad aliam quandoque similitudinarie transferuntur, ut dicatur cogitativa intelligere particularia, et intellectus cogitare. Et sic transumptive forma ab intellectu concepta potest dici excogitata, licet non sit proprie dictum: et propter hoc addidit Sanctus Thomas quodammodo.
Advertendum quoque quod, cum operatio consequatur formam, necesse est ut dans formam det etiam operationem. Propter quod dicitur quod dans formam dat etiam motum consequentem formam: sicut dans gravitatem dat motum deorsum. Ideo bene inquit Sanctus Thomas quod forma quae non est ab ipso agente (sed, scilicet, est ipsi data ab aliquo alio), non causat operationem cuius ipsum agens per talem formam sit dominus; sed operatio consequens refertur tanquam in principale agens in id quod dat formam. Si autem agens causet in seipso formam per quam agit, erit principalis causa suae actionis, et erit dominus suorum actuum.
IV. Sed circa declarationem Sancti Thomae de forma movente in brutis et natura intelligibili, occurrit duplex dubium. Primum est quia non videtur differentia inter brutum et hominem quantum ad formam per quam utrumque agit: cuius oppositum hic dicitur. Nam sicut formae sensatae et imaginatae, ex quibus moventur bruta, sunt ab exterioribus sensibilibus mediantibus sensibus exterioribus causatae, ita et formae intellectus: cum nostra cognitio intellectiva habeat ortum a sensu 3. Ergo in utraque natura forma quae est principium operationis et motus, est ab extrinseco.
Secundum dubium 4 est, quia oppositum eius quod hic dicitur, videtur haberi Prima, q. XVIII, a. 3. Ibi enim dicitur quod animalia movent seipsa quantum ad formam quae est principium motus, quam per se acquirunt, in quo differunt a plantis, quae habent formam ab alio. Ergo non habent formam ab extrinseco tantum, ut hic dicitur.
V. Ad primum dubium respondetur quod, licet species intelligibilis, quae praecedit intellectionem, ab exterioribus sensibilibus mediante phantasmate causetur (concurrente tamen intellectu agente per modum principalis agentis), sicut et formae imaginatae; tamen ipsa forma secundum quam immediate et proxime movetur naturae intellectualis appetitus, non causatur ab alio agente quam ab ipso intelligente. Format enim agens per intellectum in seipso per actum intelligendi formam rei convenientis et disconvenientis, quae dicitur conceptus intellectus: quod non facit imaginatio bruti, in qua forma convenientis aut disconvenientis ab alio causatur. Iudicium quoque quo aliquid iudicatur conveniens aut disconveniens, in natura intellectuali est liberum, et non est magis ad unam partem determinatum quam ad alteram, sed agens intellectuale a seipso determinatur: in brutis autem est a datore naturae determinatum. Et quia appetitus sequitur formam rei appetibilis, adiuncto iudicio quo iudicatur conveniens aut disconveniens, cum bruta et formam et iudicium determinatum ab alio habeant, natura autem intellectualis a seipsa habeat utrumque; ideo convenienter dicitur quod formae moventes in brutis ab alio causantur, in intellectuali autem natura ab ipso intellectu.
VI. Ad secundum dubium 5 respondetur, et dicitur primo, quod forma imaginata secundum quam moventur bruta, quantum quidem ad entitatem suam, non causatur a bruto, sed ab extrinseco sensibili: quantum tamen ad actualem cognitionem, secundum quam ipsa forma dicitur perfecte et complete in actu esse, causatur etiam a sensu animalis, quia ad actionem sentiendi ipse sensus etiam active concurrit. Et ad hunc sensum dicitur in Prima Parte quod animalia movent se quantum ad formam: quia forma rei sensibilis non est actuale principium motus nisi dum est in actu perfecto, nisi scilicet per ipsam iudicetur de sensibili; et sic ipse sensus est aliquo modo causa suae formae. Hic autem loquitur Sanctus Thomas de ipsa entitate formae secundum se, et quantum ad esse eius imperfectum, quam diximus ab exteriori tantum sensibili esse causatam.
Dicitur secundo, quod forma quae est in brutis, licet quantum ad esse completum, quod est ut per ipsam actu iudicetur, sit aliquo modo a sensu, non est tamen totaliter a sensu ut habet rationem motivi: quia quantum ad determinationem iudicii quo iudicatur aliquid conveniens aut nocivum, quod requiritur in motu animalis, ab alio dependet, scilicet a natura. Loquitur autem hic Sanctus Thomas de forma quantum ad omnia quae sibi conveniunt ut est principium motus: et per consequens de forma sensus quantum etiam ad iudicii determinationem. Unde non contradicit iis quae in Prima Parte dicuntur, ubi non est sermo de forma motiva animalis nisi quantum ad complementum sui esse, non autem quantum ad omnem eius conditionem sibi convenientem ut habet rationem formae moventis.
Potest tertio responderi quod formae sensatae vel imaginatae, quae scilicet in sensibus interioribus recipiuntur, et quibus per imaginativam aut aestimativam virtutem iudicatur aliquod sensibile conveniens esse vel nocivum, a sensibus exterioribus in viribus interioribus imprimuntur. Et sic bruta dicuntur causare huiusmodi formas in seipsis: inquantum scilicet per sensus exteriores eas in sensu imprimunt interiori. Et ad hunc sensum intelligitur quod de Prima Parte adductum est. Sed tamen non sunt libere per actum ipsius imaginationis vel aestimativae adinventae et excogitatae, sed naturali quodam ordine ex sensibus causatae. Et ad hunc sensum intelligitur quod hoc loco inquit Sanctus Thomas.
VII. Circa id quod dicitur, Quoniam moveri non inest brutis ex seipsis, dubitatur. Quia dicitur VIII Phys., text. comment. 29 6, quod in omni quod movet seipsum est moveri et non moveri: et vocat ibidem Aristoteles moventia seipsa quae dividuntur in partem moventem et partem motam; et animalia vocat moventia seipsa.
Respondetur, secundum doctrinam Sancti Thomae Verit., q. XXIV, a. 2, ad 2, quod ideo dicitur in iis quae seipsa movent esse moveri et non moveri, non quia in earum libertate sit moveri et non moveri, sed quia potentia motiva ipsorum, secundum se considerata, non magis inclinatur ad unum oppositorum quam ad aliud. Sed tamen, quia iudicium quo applicatur potentia motiva ad alterum oppositorum, in brutis est a natura determinatum, ideo moveri non est absolute in ipsis brutis, quasi in potestate eorum sit ut se moveant aut non moveant: sicut enim non potest iudicare ovis non esse fugiendum lupum, ita non potest non fugere. Unde potentia motiva secundum se indifferens est ad fugiendum et non fugiendum: sed iudicium est determinatum et limitatum a natura. Et quia utriusque indeterminatio requiritur ad hoc ut aliquid proprie dicatur habere in sua potestate moveri, ideo proprie non inest brutis ex seipsis moveri, in quibus iudicium a natura est determinatum. Et ad hunc sensum loquitur Sanctus Thomas hoc loco.
VIII. Quarto 7. Apprehensio intellectiva non determinatur ad quaedam, sed est omnium. Ergo appetitus intellectualis substantiae est ad omnia se habens. Ergo est voluntas. — Probatur antecedens. Quia III de Anima dicitur quod intellectus possibilis est quo est omnia fieri. — Prima quoque consequentia probatur. Quia virtus apprehensiva se habet ad appetitum sicut motivum ad mobile. Activum autem oportet proportionatum esse passivo, et motivum mobili. — Secunda etiam consequentia probatur. Quia proprium est voluntatis ut ad omnia se habeat: est enim possibilium et impossibilium, ut dicitur III Ethicorum.
Adverte quod voluntas dicitur esse impossibilium, non inquantum impossibilia sunt, sed inquantum proponuntur sibi sub ratione possibilium. — Vel dicitur esse impossibilium sub conditione: quia, videlicet, vellet illa si essent possibilia.