Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Sexta conclusio est 1: Rerum distinctio non processit ex diversis motibus liberi arbitrii rationalium creaturarum.
Circa autem hanc conclusionem tria facit Sanctus Thomas: primo enim Origenis opinionem ponit; secundo, eam improbat 2; tertio, unde fuerit deceptus ostendit 3.
I. Quantum ad primum, inquit quod Origenes, in libro Periarchon, volens resistere antiquorum haereticorum obiectionibus et erroribus, ponentium diversam naturam boni et mali esse in rebus ex contrariis actoribus, propter multam distantiam tam in rebus naturalibus quam in rebus humanis inventam, quam nulla merita praecessisse videntur, dum scilicet aliqua corpora lucida sunt, aliqua vero obscura, hominum vero quidam ex barbaris, idest infidelibus, quidam vero ex Christianis nascuntur; coactus est (scilicet propter rationes ab illis haereticis inductas) ponere omnem diversitatem in rebus inventam ex diversitate meritorum, secundum Dei iustitiam, processisse.
Consistit autem Origenis opinio in quatuor punctis. Primus est, quod omnes creaturae sunt primo a Deo aequales productae, et omnes rationales et spirituales. — Secundus est, quod ex iis quaedam per liberum arbitrium adhaeserunt Deo plus vel minus; quaedam vero ab ipso plus aut minus recesserunt. — Tertius est, quod ex hoc, divina iustitia sic exigente, diversi gradus in ipsis sunt subsecuti: ut scilicet quidam essent angeli secundum diversos ordines, quidam animae humanae secundum diversos status, quidam autem essent daemones. — Quartum est, quod propter hanc diversitatem corporalium creaturarum Deus diversitatem instituit.
II. Quantum ad secundum 4, contra hanc opinionem, quae ponit ob meritorum diversitatem esse a Deo rerum distinctionem institutam, arguitur.
Et primo sic. Optimum in rebus creatis est perfectio universi, quae consistit in ordine distinctarum rerum. Ergo diversitas rerum provenit, non ex meritorum diversitate, sed ex principali intentione primi agentis. — Probatur consequentia. Quia quanto aliquid est melius in effectibus, tanto est prius in intentione agentis.
Adverte quod, ista positione data, sequebatur quod rerum distinctio esset intenta propter merita praemianda et punienda demerita: non autem esset primo a Deo intenta. Et contra hoc ista ratio procedit.
Secundo. Sequeretur quod ordo et distinctio rerum esset casualis. — Probatur sequela. Quia quod provenit ex concursu duarum causarum quarum una ab alia non dependet, est casuale. Si autem omnes creaturae rationales a principio fuerunt aequales, oportet dicere quod una ab alia in sua operatione non dependet. Ergo etc.
- Circa istam propositionem, etiam superius 5 adductam: Quod provenit ex concursu duarum causarum quarum una ab alia non dependet, est casuale, dubitatur. Quia duo homines possent intendere aliquid unum, puta domum, unusquisque ex opere suo, absque hoc quod actio unius dependeat ex alio. Ergo non omne quod ab huiusmodi causis dependet, est casuale.
Respondetur quod impossibile est ut duae causae quarum quaelibet sit per se sufficiens, intendant unum effectum communem, nisi aut moveantur ab uno tertio, aut una ab alia moveatur. Quia, cum effectus sit communis huic causae et alii, non potest provenire ab hac causa per id quod est sibi proprium, sed per id quod est commune sibi et alii causae. Et per consequens oportet quod aut ab una communi causa intendente illum communem effectum moveantur, tanquam ab illa habentia id commune per quod agunt; aut quod una aliam ad effectum intentum moveat. Ideo, si ex concursu duarum causarum quarum una ab alia non dependet, (supple) nec utraque ab alia communi causa, aliquis effectus proveniat, oportet talem effectum casualem esse: quia non potest ab illis communis effectus intendi inquantum distinguuntur. Causae enim propriae, ut sic, proprius est finis, non autem communis. — Unde negatur assumptum, sumendo cum glossa addita, scilicet: aut utraque ab una communi causa dependeat.
III. Tertio. Si per motum liberi arbitrii acquisitus est diversus gradus rationalibus creaturis, nulli creaturae erit suus gradus naturalis, sed accidentalis. Sed hoc est falsum. Ergo etc. — Probatur sequela. Quia quod est alicui naturale, non acquiritur ab eo per voluntatem: cum motus voluntatis praesupponat existentiam volentis. — Falsitas etiam consequentis probatur. Quia sequeretur, hoc dato, quod omnes substantiae rationales creatae essent unius speciei: quia, cum non distinguantur, per te, nisi per gradus accidentales, ex illis gradibus non poterunt specifice distingui, eo quod differentia specifica naturalis unicuique sit. Hoc autem esse falsum, diversus modus naturalis intelligendi demonstrat. Ergo etc.
Quarto. Sequeretur unionem huius animae ad hoc corpus non esse naturalem, utpote ex motu liberi arbitrii acquisitam. Ergo nec compositum naturale erit. Ergo nobilissima in entibus, ut homo, sol, et alia astra, innaturalia erunt. Quod absurdissimum est.
Quinto: et est confirmatio praecedentis rationis. Sequetur quod homo, sol et luna, et alia huiusmodi, non sint aliquae species. Quia unio huius substantiae ad hoc corpus, tanquam ex merito dependens, erit accidentalis. Ex iis autem quae per accidens uniuntur, non resultat aliqua species.
Sexto. Sequetur quod anima rationalis quae consecuta est hoc corpus, possit iterum coniungi alii corpori, etiam sidereo. Quia merita et demerita possunt augeri et minui: praecipue secundum Origenem. Et sic quae ad merita consequuntur, possunt in melius et in peius mutari. Hoc autem et secundum philosophiam est falsum, secundum quam determinatis formis assignantur determinatae materiae: et secundum fidem est haereticum, quae animam tenet idem corpus quod deposuit in resurrectione reassumere. Ergo etc.
Septimo. In ipsis substantiis rationalibus ante merita fuit distinctio a principio, ita quod aliquid habuit una quod non habuit alia: alioquin non fuissent multae. Ergo, pari ratione, non fuit necesse ut graduum diversitas ex demeritorum 6 diversitate proveniret.
IV. Octavo. Tales substantiae a principio fuerunt secundum divisionem formalem, non autem secundum distinctionem materialem distinctae: cum divisio secundum quantitatem in solis corporibus sit. Ergo fuerunt distinctae secundum graduum diversitatem: quia divisio formalis reducitur ad privationem et formam; et sic oportet unam formarum esse meliorem et alteram viliorem; ut patet ex Philosopho dicente, VIII Metaph. 7, quod species rerum sunt sicut numeri, quorum unus alteri addit aut minuit. Ergo etc.
Advertendum, primo, quod divisio formalis, quae fit per differentias, non ita reducitur ad privationem et formam quasi una differentia aut forma sit privatio, et altera sit forma. Hoc enim est impossibile: cum privatio sit non ens, cui non potest convenire ut naturam aliquam constituat. Sed hoc dicitur quia semper una differentia se habet sicut imperfecta in comparatione ad aliam, ut patet discurrenti per omnium generum differentias: imperfectum autem, ut sic, habet similitudinem cum privatione.
- Circa istam propositionem adductam ex Philosopho, VIII Metaph., text. 10, Species rerum sunt sicut numeri, quorum unus alteri addit aut minuit, advertendum quod duplicem sensum habere potest. Unus sensus est quod, sicut numerus posterior comprehendit in se omnes priores et unitatem addit, ita omnis species perfectior includat formaliter in se omnes differentias cuiuscumque speciei imperfectioris, et differentiam ad illas addat. Et hic sensus non est intentus ab Aristotele: cum falsus sit et impossibilis, si universaliter sumatur, in omnibus videlicet speciebus. Una enim species specialissima substantiae non venit in compositionem alterius speciei. Non enim in ratione hominis includitur differentia constitutiva bovis et asini et aliorum animalium imperfectiorum. Tum quia tunc homo esset bos, asinus et alia animalia. Tum etiam quia non posset homo quidditative cognosci nisi omnes animalium differentiae cognoscerentur: omnes enim necesse esset in ratione quidditativa suo ordine ponere. — Sed secundum hunc sensum, habet veritatem tantum in speciebus subordinatis in linea praedicamentali. Perfectior enim species, quae est posterior, continet imperfectiorem, quae est superior, secundum perfectionem, et addit differentiam ad ipsam, sicut numerus perfectior continet imperfectiorem et addit unitatem. Et ideo, sive uni speciei addatur differentia illius contractiva, sive subtrahatur sua ultima differentia, non remanet eadem species. Si namque, ut exemplificat Sanctus Thomas VIII Metaph. 8, animali addatur rationale, non remanet amplius species quae erat animal dumtaxat, sed constituitur species animalis quae est homo; et si ab animali removeatur sensibile, non remanet animalis species, sed plantae. Similiter est et in numeris. Si enim quaternario addatur unitas, non remanet quaternarius nisi materialiter, sed fit quinarius; et si ab ipso removeatur unitas, remanet ternarius.
Secundus sensus potest esse quod, sicut quaelibet species numeri per indivisibile constituitur, per ultimam scilicet unitatem; et unusquisque numerus aut excedit alium per unitatem additam, aut deficit ab illo per subtractionem unitatis: ita quaelibet species rerum per indivisibilem differentiam constituitur; ita quod quicquid attingit ad illam differentiam, sub illa specie continetur; quicquid autem deficit ab illa aut illam excedit, ad aliam speciem pertinet. Et ideo omnis alia species aut constituitur per differentiam digniorem et excellentiorem, aut per ignobiliorem. Ita quod unam speciem addere ad aliam non est illam aliam continere formaliter et ulterius includere nobiliorem aliquam differentiam: sed est ipsam per nobiliorem et excellentiorem differentiam constitui, differentiam alterius eminenter continentem; quo modo etiam nobilior species dicitur aliqualiter ignobiliorem continere, non quidem formaliter, sed eminenter. — Ad hunc ergo sensum accipit propositionem Aristotelis Sanctus Thomas: quia ex eo optime inaequalitas substantiarum quae formaliter distinguuntur, arguitur. Licet etiam primus sensus habeat veritatem, ut dictum est, in speciebus secundum superius et inferius in linea praedicamentali ordinatis.
V. Nono. Aut creaturae rationales possunt subsistere absque corporibus: aut non. Si primum, non fuit necesse propter merita diversa corporum diversitatem institui: quia etiam poterat in substantiis spiritualibus absque corporum diversitate diversus gradus inveniri. — Si secundum, ergo simul cum ipsis fuerunt corpora producta. Sed maior est distantia corporalis substantiae ad spiritualem quam spiritualium ad invicem. Ergo, si utramque substantiam produxit absque meritis praecedentibus, non oportuit merita praecedere ad hoc ut in diversis gradibus spirituales substantiae instituerentur.
Decimo. Sequeretur quod, propter uniformitatem creaturae rationalis, si scilicet merita diversa non praecessissent, fuisset creata natura corporalis uniformis. Ergo fuisset creata materia prima sub una tantum forma. Ergo remansisset imperfecta: cum sint in ipsa plures formae in potentia. Sed hoc divinae bonitati non est conveniens. Ergo etc.
Undecimo. Esset a casu quod in mundo esset tantum unus sol. — Patet consequentia. Quia a casu fuit quod una tantum substantia sic peccavit ut tali corpori mereretur adiungi.
Duodecimo. Sequeretur quod visibilia corpora essent adiuncta substantiis invisibilibus propter peccatum. Quod est propinquum errori Manichaeorum.
Adverte quod hoc consequens dicitur propinquum errori Manichaeorum, quia, sicut Manichaei visibilia dicebant a malo principio effective processisse, ita hoc consequens dicit illa a malo finaliter processisse.
Confirmatur auctoritate Gen. I, ubi de singulis operibus visibilium creaturarum tali modo loquendi Moyses utitur, Vidit Deus quod esset bonum etc.; postea de cunctis simul subiungit, Vidit Deus cuncta etc.
VI. Quantum ad tertium 9, inquit Sanctus Thomas quod erravit Origenes ex duobus. Primo, quia non perpendit non esse iniustitiam si inaequalia damus absque meritorum diversitate, quando non ex debito, sed liberaliter damus. Et sic non sequitur Deum iniustum esse si creaturas inaequales produxit: cum non ex aliquo debito, sed ex mera liberalitate res in esse produxerit.
Secundo, quia non consideravit quod Factor omnium rerum, Deus, non faceret totum universum in suo genere optimum, si faceret omnes eius partes aequales. Multi enim gradus bonitatis in universo deessent: et sic esset imperfectum. Cum autem bonum totius sit melius bono partium singularum, non est optimi factoris diminuere bonum totius ut aliquarum partium augeat bonitatem. Declaratur exemplo domificatoris.
Advertendum quod per ea quae hic dicit Sanctus Thomas, duae rationes Origenis solvuntur, quibus ostendebat primo Deum omnes creaturas aequales condidisse. Prima erat, quia alioquin Deus fuisset iniustus, dando inaequalia iis in quibus nulla erat inaequalitas meritorum. — Secunda erat, quia optimi est optima facere. Deus autem est optimus. Et sic sequebatur quod omnia fecerit optima. Et per consequens aequalia.
Ad primam patet responsio per primum dictum. Non enim est iniustitia ubi aliquid datur non ex merito, sed ex mera liberalitate, sicut Deus res produxit. — Ad secundam vero per secundum dictum respondetur. Optimi enim est optima facere quoad partes totius, non simpliciter, sed secundum quod perfectioni totius congruit.