Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

I. Quia ad praedictas rationes, quibus probatum est animam esse formam corporis, posset aliquis respondere, secundum opinionem Platonis, quod non est in nobis eadem anima nutritiva, sensitiva et intellectiva; et ideo, licet sensitiva sit forma corporis, non tamen sequitur intellectivam corporis formam esse: ostendit Sanctus Thomas hanc positionem Platonis impossibilem esse, scilicet quod sensitiva, nutritiva et intellectiva sint in nobis tres animae .

I. Et arguit primo sic . Hoc dato, sequeretur has praedicationes esse per accidens, Homo est animal, et, Animal est vivum. Sed hoc est falsum: quia homo, secundum quod est homo, est animal; et animal, secundum quod est animal, est vivum. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia quae attribuuntur alicui eidem secundum diversas formas, praedicantur de se invicem per accidens: sicut album dicitur musicum per accidens, quia Socrati accidit albedo et musica. Secundum autem animam intellectivam dicimur homines; secundum sensitivam animalia; secundum nutritivam viventia. Ergo etc.

  1. Si negetur consequentia, quia, licet animae sint diversae, tamen ad invicem ordinem habent, et sic potest esse praedicatio per se: contra arguitur. Quia tunc praedicatio non erit secundum illum modum dicendi per se qui accipitur secundum formam, sed secundum eum qui accipitur secundum materiam et subiectum. Hoc autem est impossibile. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia ordo nutritivi ad sensitivum, et sensitivi ad intellectivum, est sicut ordo potentiae ad actum. - Probatur etiam falsitas. Quia in isto modo dicendi per se, quod est formale praedicatur per se de subiecto, et subiectum ponitur in definitione praedicati. Quorum neutrum invenitur cum dico, Homo est animal: immo est e contrario.

  2. Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae I Poster. , quod primus modus per se accipitur secundum habitudinem formae et essentiae: quia videlicet praedicatum est de essentia subiecti, et ideo ponitur in eius definitione. Secundus autem sumitur secundum habitudinem subiecti et materiae: inquantum videlicet praedicatum non est de essentia subiecti propositionis, sed id de quo praedicatur est eius materia et subiectum. Constituitur autem hic modus per se ex eo quod forma subiecti est praeambula formae praedicati; et forma praedicati naturaliter sequitur formam subiecti, sicut risibilitas humanitatem naturaliter consequitur. Et ideo in hoc modo subiectum ponitur in definitione praedicati. Propterea bene inquit Sanctus Thomas quod si, propter ordinem formarum, est praedicatio per se cum dicitur, Homo est animal, aut, Animal est vivum; ibi non erit praedicatio per se primi modi, quae accipitur secundum formam et essentiam, sed secundi modi, quae accipitur secundum materiam et subiectum: quia videlicet praedicatum tunc non est de essentia subiecti, quae est eius forma totalis; sed tantum est ibi ordo per se propter naturalem ordinem formae subiecti et formae praedicati, ex quo secundus modus per se constituitur.

II. Sed occurrit dubium circa hanc rationem. Videtur enim velle Sanctus Thomas quod, cum secundum istum modum per se, qui est secundus, oporteat formale praedicari de subiecto per se, oporteret hominem praedicari per se de animali, quia est formale respectu animalis, cum intellectivum, a quo homo est homo, comparetur ad sensitivum, a quo sumitur animal, sicut formale ad materiale. Contra hoc autem videtur esse, quia omne definiens comparatur ad definitum sicut formale ad materiale: ponit enim Philosophus, et Sanctus Thomas, in II Physicorum et V Metaphysicae , definientia in genere causae formalis. Et sic non videtur quod, propter ordinem formarum, oporteat hominem de animali praedicari tanquam formale: sed magis e converso, cum animal sit formale respectu hominis. Unde non videtur excludi a secundo modo per se haec propositio, Homo est animal, quia praedicatum non comparetur ad subiectum sicut formale ad materiale.

III. Ad huius difficultatis solutionem, considerandum quod aliter loquendum est de istis terminis homo et animal si ponantur in homine plures animae; et aliter si ponatur una tantum anima. Nam si ponantur plures animae, tunc alia erit forma a qua homo dicitur homo, et alia a qua dicitur animal. Et cum anima sensitiva, a qua sumitur animal, comparetur ad intellectivam, a qua sumitur homo, sicut potentia ad actum, et sicut imperfectum ad perfectum, cum prior generatione sit (prius enim generatur animal quam homo); ideo animal ad hominem sicut materiale ad formale comparatur, non sicut formale ad materiale. Et quod dico de animali respectu hominis, idem de omni superiori est dicendum, si superius et inferius a diversis rei formis sumantur: nam semper forma a qua sumatur superius, comparatur ad formam a qua sumitur inferius, sicut imperfectum ad perfectum, et sicut potentia ad actum.

Si autem ponatur unam et eandem animam in re esse a qua sumitur natura generis et speciei, aliter de ipsis terminis est dicendum. Dupliciter enim accipi possunt: uno modo, quantum ad ipsam naturam significatam; alio modo, quantum ad id a quo sumitur ratio talis naturae. Quantum ad ipsam naturam significatam, item dupliciter considerari possunt, ex doctrina Sancti Thomae in Tractatu de Ente et Essentia : uno modo, secundum quod animalis natura consideratur cum praecisione alterius perfectionis; alio modo, secundum quod consideratur sine tali praecisione, sed ut implicite includens perfectiones specificas. - Si itaque consideretur animalis natura ut implicite continens perfectiones specificas, sic animal comparatur ad hominem sicut genus, et sicut causa formalis: quia sic dicit hominis essentiam, quae est eius forma. - Si autem consideretur cum praecisione alterius perfectionis, sic non est genus hominis, sed eius pars: est enim homo compositus ex sensitivo et intellectivo. Non est autem pars formalis, sed materialis: quia intellectivum est actualius et perfectius sensitivo. - Similiter, si considerentur quantum ad id a quo sumitur ratio utriusque, sic iterum animal non habet rationem formalis sed materialis, in comparatione ad hominem: quia sensitivum, a quo sumitur ratio animalis, est materiale respectu intellectivi, a quo sumitur ratio hominis.

Advertendum tamen quod non omne habens rationem formae alterius comparatur ad ipsum sicut formale ad materiale: sed tantum quando comparatur ad ipsum sicut una pars ad aliam partem. Dicimus enim animam intellectivam esse formam hominis, inquantum dat ei esse specificum et hominis essentiam complet: non tamen homo comparatur ad animam intellectivam sicut materia ad formam, sed sicut totum ad partem formalem.

Sic ergo dicendum est quod animal, et omne superius ut implicite continet specificas perfectiones, comparatur ad suum inferius sicut forma, inquantum significat naturam et essentiam inferioris, quae per formam completur. Et propter hoc a Philosopho et Sancto Thoma ponuntur partes definitionis, quae scilicet in recto praedicantur de definito, in genere causae formalis. - Ut autem excludit alias perfectiones, et quantum ad id a quo sumitur ratio nominis, non comparatur ad inferius ut forma, sed ut pars materialis eius respectu alterius partis.

IV. Unde ad dubium dicitur quod id quod hic dicitur a Sancto Thoma, non contradicit iis quae alibi ab ipso et a Philosopho dicuntur. Nam hic loquitur de animali ut consideratur quantum ad id a quo sumitur ratio animalis. Sic enim, cum in secundo modo per se, de quo sermonem facit, oporteat ut forma a qua sumitur praedicatum, comparetur ad formam a qua sumitur subiectum, sicut actus ad potentiam et sicut formale ad materiale; ideo, si animal de homine praedicaretur in secundo modo per se, necesse esset ut id a quo sumitur animal, comparetur ad id a quo sumitur homo, sicut formale ad materiale. Quod cum falsum sit, ideo ibi non est secundus modus perseitatis. Hoc autem non tollit quin, quantum ad naturam significatam ut implicite perfectiones specierum continet, ad hominem comparetur, non quidem sicut forma ad materiam, sed sicut forma totius ad id quod per talem formam constituitur.

V. Sed ad hanc rationem Sancti Thomae respondendo, Scotus, in Quarto, d. XI, q. III , dicit duo. Primum est quod, prima facie, non videtur haberi ex hac ratione nisi quod praedicatum acceptum a forma posteriore non praedicatur per se de eo quod sumitur a forma priore. Et sic non habetur nisi quod haec non est per se, Animal est homo. Quod conceditur. - Secundum est, si etiam dicatur per hanc rationem concludi nec etiam e converso esse propositionem per se dicendo, Homo est animal, quod id quod praecise accipitur a forma posteriore, et quod praecise sumitur a forma priore, sic se habent quod unum per se de alio non praedicatur. Si autem unum sumitur a forma posteriore sed non praecise, et aliud a forma priore, potest inter illa esse praedicatio per se. Et ideo nec genus de differentia, nec differentia de genere per se praedicatur: quia unum sumitur a forma priore et alterum a forma posteriore praecise. Sed bene genus de specie per se praedicatur: quia, etsi species importet differentiam ultimam tanquam principalem in sua ratione, non tamen praecise importat illud, sed cum hoc rationem generis, tanquam de per se conceptu eius.

  1. Sed quod neutrum horum tollat vim rationis, facile videri potest ex ipsa rationis forma. Primum quidem constat non esse ad propositum rationis. Quia non deducit ratio Sancti Thomae ad hoc quod ista non sit per se, Animal est homo: sed quod haec non est per se, Homo est animal, aut ista, Animal est vivum. Et arguit quia, si ista propositio, Homo est animal, et, Animal est vivum, est per se propter ordinem formarum subiecti et praedicati, non potest esse in primo modo per se, sed tantum in secundo, in quo attenditur naturalis sequela et ordo formarum. Sed nec in secundo modo potest esse per se. Quia in illo modo praedicatum, quantum ad id a quo sumitur, est formale respectu subiecti, et subiectum ponitur in definitione praedicati. Neutrum autem est cum dicitur, Homo est animal, aut, Animal est vivum. Non enim homo praedicatur de animali, quod deberet esse si attenderetur ordo formarum, ubi praedicatum debet esse formale: sed animal de homine, quod est materiale respectu hominis. Nec etiam homo ponitur in definitione animalis, sed e converso. Non ergo ratione ordinis formarum praedictae propositiones dicuntur per se. — Et sic patet primum dictum Scoti procedere ex malo intellectu rationis Sancti Thomae.

Secundum etiam nullius est momenti. Nam secundo modo perseitatis praedicatur id quod est formale, quantum ad id a quo ipsum praedicatum, ut sic, dicitur formaliter tale. Et sic oportet ut actus et forma a qua formaliter praedicatum dicitur tale, sit posterior forma a qua formaliter subiectum est tale: sicut in hac propositione per se, Superficiatum est coloratum, color, a quo formaliter dicitur aliquid coloratum, est forma posterior superficie, a qua corpus dicitur superficiatum; et in hac, Ignis est calidus, caliditas, a qua sumitur calidum, est posterior forma a qua sumitur ignis. Et sic necesse est quod forma subiecti et praedicati se habeant sicut quod antecedit et quod sequitur, ut patet Prima, q. LXXVI, a. 3, si ibi est propositio per se propter ordinem formarum. Importare ergo formam posteriorem praecise aut non praecise, nihil facit ad propositum: cum oporteat semper praedicatum in modo per se qui est propter ordinem formarum, dicere formam posteriorem et actualiorem forma a qua subiectum dicitur formaliter tale, licet subiectum cum illa forma aliam formam priorem includat. Quod cum non sit in hac propositione, Homo est animal, cum sensitivum, a quo sumitur animal, non sit formalius et actualius, sed materialius et potentialius intellectivo, a quo sumitur formaliter homo; sequitur necessario quod in illa propositione non est modus perseitatis qui accidit propter ordinem formarum. — Et sic nulla ex parte responsio Scoti infringit rationem Sancti Thomae.

VI. Secundo . Sequetur quod homo non erit unum ens, sed plura. Quia unum ens dicitur ab una forma. Sicut enim a forma unaquaeque res habet esse, ita et unitatem: cum unum consequatur ad ens.

Si dicatur quod ad unitatem hominis sufficit ordo formarum: hoc non valet. Quia esse unum secundum ordinem non est esse unum simpliciter: cum unitas ordinis sit minima unitatum.

VII. Ad hanc rationem Scotus, ubi supra , dupliciter respondet. Primo, negat unum esse unam tantum formam requirere. Sicut enim ens dividitur in simplex et compositum, ita et esse. Et ideo, sicut totum ens ex multis formis includit illas entitates partiales, ita esse totius compositi, quod est unum, includit multa esse partialia multarum partium vel formarum. Et sic non oportet unum esse compositi esse ab una tantum forma.

Secundo respondet: Si fiat, inquit, vis in verbo, concedo quod formale esse totius compositi est principaliter per unam formam, quae est ultima, adveniens omnibus praecedentibus. Et hoc modo totum compositum dividitur in duas partes essentiales: scilicet in actum proprium, qui est ultima forma, quae est illud quod est; et propriam potentiam illius actus, quae includit materiam primam cum omnibus formis praecedentibus.

  1. Sed prima harum responsionum procedit ex malo intellectu rationis Sancti Thomae. Dicitur enim primo quod, cum dicit Sanctus Thomas unum esse ab una forma procedere, non loquitur principaliter de esse actualis existentiae, ut videtur Scotus intelligere, sed de esse quod essentiam rei dicit, licet secundario loquatur de esse actualis existentiae: una enim essentia est ab una forma.

Dicitur secundo, quod essentia una, quantumcumque composita, non potest esse nisi ab una forma. Quia quaelibet forma substantialis adveniens materiae unum esse essentiale constituit: cum enim unum consequatur ens, forma quae constituit ens, facit etiam unum ens. Ergo, ubi ponantur plures formae, oportet ex illis constitui plures essentias, quarum unaquaeque est una per se. Et sic patet quod una essentia est tantum ab una forma.

  1. Nec valet dicere quod in uno composito sunt plures essentiae partiales, per particulares formas constitutae, sed est una essentia composita totalis, quae ex pluribus formis et essentiis partialibus resultat.

Primo, quia ex duabus substantiis in actu non potest fieri unum per se: ut dicitur VII Metaph., text. 49 . Et constat quod loquitur Philosophus de substantiis partialibus: quia, ut patet ex verbis Commentatoris ibidem, sequebatur unum esse ex duabus substantiis in actu, si universale est pars substantiae individui demonstrati praeter substantiam ei propriam. Contra quod arguit Philosophus, quia ex duabus substantiis in actu non potest fieri unum: ubi patet quod loquitur de substantiis partialibus.

Secundo quia: — ponatur quod in homine, praeter animam intellectivam, sit forma corporeitatis constituens essentiam corporis, aut anima sensitiva constituens essentiam animalis: quaeritur utrum anima intellectiva, adveniens illi essentiae, constituat essentiam corporis vel animalis; an tantum constituat intellectivum aut rationale? Primum non potest esse. Tum quia eadem numero essentia partialis a pluribus formis substantialibus fieri non potest: cum diversae formae diversas essentias constituant. Tum quia quod est, non fit de novo: ante autem adventum animae intellectivae erat essentia corporis aut animalis. — Non potest etiam dici secundum. Quia tunc corpus aut animal non esset genus hominis, sed eius pars: constaret enim homo ex animali et rationali tanquam ex duabus partibus a se invicem distinctis. Et per consequens non possent de ipso essentialiter et in recto praedicari: pars enim non praedicatur essentialiter de suo toto.

  1. Secunda etiam responsio contra omnem philosophiam est, dum dicit propriam potentiam ex qua cum ultimo actu fit unum per se, esse quid compositum ex materia et formis praecedentibus.

Primo, quia Philosophus, in loco praeallegato , quare ex duabus substantiis pluribus in actu non fit unum rationem assignans, inquit: quia actus separat. Ubi dicit Commentator: Et causa in hoc est, quia actus facit additum esse divisum et duo: et ideo impossibile est ut unum sit ex duobus in actu. Ergo propria materia ex qua cum actu constituitur unum simpliciter, non potest esse aliquid secundum se existens in actu.

Secundo. Eadem ratione posset dici quod ex subiecto et accidente fit unum simpliciter in actu, puta ex diaphano et lumine. Quia diaphanum, licet sit aliquid in actu, est tamen propria potentia respectu luminis.

Tertio. Supponitur quod illae plures formae non simul introducantur in materia, sed quod prius introducatur forma corporeitatis, a qua sumitur corpus, quod est genus: nullum enim agens simul in eadem materia plures formas inducit. Tunc sic. In illo priori, quaeritur utrum forma corporis det aliquod esse specificum; aut non? Non potest dici secundum: quia etiam secundum ipsum Scotum, in II Sent., d. xii, q. ii, quicquid determinat sibi genus formae, determinat sibi aliquam speciem in genere illo; et sic non potest aliquid esse in genere corporis quin sit in aliqua eius specie. — Si primum, contra. Aut illa species est animatum: aut inanimatum. Non secundum: quia tunc post adventum animae intellectivae, esset verum dicere quod homo est corpus inanimatum, si admittatur corpus de homine praedicari, cum sit eius genus. Hoc autem constat esse falsum: cum homo sit corpus animatum. — Si illa species est animata sive vivens, aut erit sensibile: aut insensibile. Si insensibile, tunc verum esset aliquando dicere, Homo est insensibilis. Si sensibile sive animal, aut erit rationale, aut irrationale: non enim, ut dictum est, invenitur genus sine specie. Si irrationale, ergo homo erit animal irrationale. Si rationale, ergo ab eadem forma aliquid est corpus vivens, animal, et rationale sive homo. Et per consequens non oportebit in homine ponere aliam formam distinctam a forma corporeitatis.

VIII. Tertio principaliter. Anima intellectiva et sensitiva adveniet accidentaliter. Ergo neque homo neque animal simpliciter significabit unum, neque aliquod genus neque species in praedicamento substantiae, sed secundum accidens tantum. — Probatur prima consequentia. Quod advenit alicui post esse completum, advenit ei accidentaliter. Facta autem illa suppositione, advenient dictae animae post esse completum: cum anima vegetativa, post quam adveniet sensitiva et intellectiva, sit forma substantialis; forma autem substantialis faciat ens completum in genere substantiae, eo quod faciat ens actu et hoc aliquid. Ergo etc.

  1. Ad hanc rationem, sequendo principia Scoti, ubi supra, responderi potest quod, si per esse completum intelligatur omne esse substantiale, non oportet omnem formam advenientem rei post esse completum esse accidentalem: potest enim una forma substantialis advenire alteri formae, et tamen dare esse substantiale. — Si autem per esse completum intelligatur ultimum esse substantiale rei, tunc falsum est omnem formam substantialem dare esse completum. Sic enim sola ultima forma substantialis dat esse completum: aliae autem praecedentes dant esse substantialia partialia, et includuntur in proprio potentiali compositi quod per ultimam formam constituitur.

Sed quod haec responsio nulla sit, facile ostendi potest. Per esse enim completum intelligit Sanctus Thomas essentiam rei, secundum quam aliquid est id quod est, ad quam sequitur esse substantiale. Et sensus maioris propositionis est: Omne quod advenit alicui post essentiam eius completam, et consequenter etiam post esse substantiale eius quo in rerum natura subsistit, advenit ei accidentaliter. Patet autem ipsam propositionem esse veram, ex probatione quam adducit Sanctus Thomas. Omne enim quod est extra essentiam rei, est illi accidentale. Sed omne adveniens post essentiam completam est extra rei essentiam: non enim adveniret post essentiam, si esset de numero eorum quae ingrediuntur essentiam. — Probatur maior. Quia omne quod est substantiale, ingreditur rei essentiam: alioquin non esset rei substantiale; essentia enim complectitur omnia principia substantialia rei.

Similiter ad hunc sensum vera est alia propositio, scilicet quod omnis forma substantialis facit ens completum in genere substantiae. Rationem adducit Sanctus Thomas: quia facit ens actu et hoc aliquid. Omne enim quod per se existit in natura et est hoc aliquid, sive singulare demonstratum, habet essentiam substantialem completam: quia subsistere tanquam hoc aliquid convenit tantum habentibus essentiam completam; non enim dicimus Sortem existere in natura nisi postquam habet essentiam completam. Sed omnis forma substantialis facit aliquid actu per se existens et hoc aliquid, secundum conditionem sui ipsius. Forma enim substantialis ex unione sui ad materiam facit aliquod compositum per ipsam constitutum existere absolute in natura: per hoc enim quod forma equi est unita materiae, verum est absolute et absque alia additione dicere quoniam equus est; et per hoc quod anima intellectiva materiam informat, homo est in natura. Ergo etc.

Et sic manifestum est datam responsionem non infringere rationem Sancti Thomae. Patet enim ex dictis omne quod advenit alicui ut forma realiter informans post esse substantiale, accidentaliter advenire: cum omne tale oporteat esse extra essentiam rei, eo quod tantum habens essentiam substantialiter primo existat.

Patet etiam omnem formam substantialem dare esse completum et ultimum rei, secundum conditionem ipsius formae. Forma enim corporis facit essentiam corpoream et esse corporeum, quod est ultimum esse substantiale essentiae corporeae, ut sic; et forma animalis facit essentiam et esse animalis, ut sic. Omne enim aliud esse post illud adveniens, non est corporis aut animalis ut sic praecise, sed hominis aut equi, aut alicuius alterius per cuius formam constituitur tale esse.

  1. Confirmatur haec ratio Sancti Thomae per rationem Commentatoris I Phys., commento 63. Cum enim poneret Avicenna formam corporeitatis ante adventum aliarum formarum materiam informare, arguit contra ipsum Commentator, quia tunc omnes subsequentes formae essent accidentia. Si enim ratio eius contra Avicennam tenet, et hanc rationem Sancti Thomae efficacem esse dicamus oportet.

  2. Sed occurrit dubium circa ultimum consequens quod deducit Sanctus Thomas, quantum ad eam partem qua inquit quoniam neque aliquod genus neque species in praedicamento substantiae significabit unum simpliciter. Hoc enim non videtur sequi de genere quod per unam formam constituitur, sicut hoc genus quod dico corpus, quod per formam dumtaxat corporeitatis constituitur. Cum enim plures formas non dicat, non sequitur quod sit unum per accidens: licet de homine et animali hoc sequatur, in quibus, secundum Platonem, ponuntur plures animae distinctae.

Responderi potest quod non loquitur Sanctus Thomas universaliter de genere substantiae, sed tantum de substantia animata, de qua in hoc capitulo est sermo, aut etiam de substantia corporea. Sequitur enim quod nullum genus aut species substantiae viventis aut corporeae sit unum simpliciter: quia omne tale genus aut species habebit formam additam formae corporeitatis aut animae vegetativae. Qua ratione enim in homine ponitur anima intellectiva distincta a sensitiva et vegetativa, eadem ratione in omnibus aliis viventibus erit forma distincta a forma generis, quae est anima vegetativa; et in omni substantia corporea erit forma distincta a forma corporeitatis.

IX. Quarto. Si, secundum opinionem Platonis, homo est anima utens corpore, aut intelligitur de anima intellectiva tantum, aut de animabus tribus aut duabus. Si secundum, tunc homo non erit unum simpliciter: quia erit tres aut duae animae. Si primum, ita scilicet quod anima sensitiva sit forma corporis, et anima intellectiva utens corpore sensificato, sequitur quod homo non sit animal, sed utatur animali; et quod non sentiat, sed utatur re sentiente. Haec sunt inconvenientia. Ergo etc.

X. Quinto. Oportebit, si uniantur plures animae ad faciendum aliquid unum, quod sit aliquid eas uniens: cum non se habeant plures animae in homine sicut materia et forma, sed omnes ponantur ut actus quidam et principia actionum. Hoc autem non potest esse corpus: cum magis corpus uniatur per animam. Ergo erit aliquid formalius eis. Et hoc erit magis anima quam illa plura quae per ipsum uniuntur. Et sic deinceps arguetur quousque ad aliquid quod sit secundum se unum deveniatur.

Adverte quod ideo oporteret uniens illas animas magis esse animam, quia uniens formaliter est perfectius, formalius et virtuosius rebus unitis. Nihil autem est formalius anima inter formas materiales: cum anima sit perfectissima omnium formarum. Et ideo non possent uniri plures animae per aliquid nisi illud magis haberet rationem animae, utpote magis existens actus corporis organici etc.

  1. Ad hanc rationem forte, secundum principia Scoti, loco praeallegato, respondebitur quod non oportet ponere aliquid uniens dictas animas: quia, licet non se habeant sicut materia et forma, se habent tamen sicut proprius actus et propria potentia, aut constitutivum propriae potentiae.

Sed contra hanc responsionem sunt argumenta superius contra alias Scoti responsiones adducta, quibus ostensum est non posse compositum ex materia et forma substantiali esse propriam potentiam alterius formae substantialis.

XI. Sexto. Si quod se tenet ex parte animae in homine, sit ex pluribus congregatum, utpote plures animas includens, oportet ut singula ad singulas partes corporis se habeant sicut totum ad totum: unde Plato dicebat rationalem esse in cerebro, nutritivam in hepate, concupiscibilem in corde. Sed hoc est falsum. Tum quia intellectus alicui parti corporis attribui non potest: cum non sit actus alicuius corporis, ut superius est ostensum. — Tum quia in eadem parte corporis apparent diversarum partium operationes: ut patet in partibus animalium quae decisa vivunt, in quibus est motus, sensus et appetitus; et partibus decisis plantarum, quae nutriuntur, augentur et germinant. — Ergo etc.

  1. Circa probationes istas falsitatis consequentis dubitatur: non enim videntur probare intentum. Prima quidem procedit de potentia intellectiva: nos autem loquimur de anima intellectiva. Licet enim verum sit potentiam intellectivam non esse actum alicuius corporis, constat tamen ipsam animam intellectivam esse actum corporis.

Secunda autem ostendit plures potentias eiusdem animae, puta potentiam motivam, sensitivam et appetitivam, quae sunt virtutes animae sensitivae, in eadem parte animalis inveniri; et nutritivam, augmentativam atque generativam, quae sunt virtutes animae vegetativae, in eadem parte plantae. Probandum autem erat ipsas diversas animas in eadem parte corporis inveniri.

  1. Ad primum horum dicitur quod ratio illa non procedit solum de potentia intellectiva, sed etiam de ipsa anima. Anima enim intellectiva, ut sic, non est actus corporis, sed tantum inquantum virtute continet sensitivam et vegetativam: eo quod non uniatur materiae nisi propter vires sensitivas, quibus ad intelligendum indiget. Et ideo, si ponatur a sensitiva et vegetativa distincta in homine, utpote habens tantum quod intellectivae est, nullius corporis est actus. Et idcirco non poterit sibi assignari aliqua pars corporis pro materia.

Ad secundum potest responderi quod ratio procedit supposito quod, sicut propter diversitatem operationum ponuntur istae animae distinctae, ita oporteat esse distinctas animas motivum, sensitivum et appetitivum, quae diversarum operationum principia sunt; et eadem ratione nutritivum, augmentativum et generativum. Et ideo, si diversis animabus sunt diversae partes corporis attribuendae, non poterunt etiam praedictae in eadem parte corporis inveniri. Quod cum falsum sit, falsum etiam erit in homine plures animas inveniri.

XII. Septimo, arguitur a signo. Diversae operationes animae se impediunt: quia, dum una est intensa, altera remittitur. Ergo et operationes, et vires quae sunt harum operationum principia, oportet in unum principium reducere. Hoc autem principium non potest esse corpus: tum quia actui intelligendi non communicat corpus (scilicet productive et instrumentaliter, licet communicat obiective); tum quia invenirentur omnes istae operationes in omnibus corporibus. Ergo erit anima. Ergo non sunt plures animae in uno homine. — Probatur prima consequentia. Quia diversae vires quae non radicantur in eodem principio, non impediunt se invicem in agendo: nisi forte earum actiones essent contrariae.

Confirmatur conclusio per id quod dicitur in Libro de Ecclesiasticis Dogmatibus, ubi manifeste ponitur in homine plures animas non esse.

Rationes quae sunt contra hanc conclusionem, et earum solutiones, vide apud Capreolum, in II Sent., d. xv, q. 1.

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work