Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber II

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book II of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of creation, the distinction of creatures, and the human soul. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIII (1918). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIII: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXV: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVI: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXVIII: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXIX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXX: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXI: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIII: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXIV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXV: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVI: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXVIII: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXIX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXX: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXI: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIII: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXIV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXV: Solutio rationum praemissarum

Quantum ad quartum, respondet Sanctus Thomas rationibus supra positis. Circa hoc autem duo facit: primo enim ponit pulcherrimam quandam de processu generationis doctrinam; secundo, singillatim ad singula respondet argumenta.

I. Quantum ad primum, dicit summatim septem.

Primum est, quod opinio dicentium quod opera vitae quae apparent in embryone ante ultimum complementum, non sunt ex aliqua anima vel ex virtute in eo existente, sed ex anima matris, est falsa. Tum quia embryo non esset animal. — Tum quia operationes vitae non proveniunt a principio extrinseco (scilicet immediate), sed ab intrinseco: ut in nutritione, secundum quam quod nutritur assimilat sibi nutrimentum, et multo magis in operationibus sensus apparet.

Secundum est, quod animam secundum essentiam suam completam esse in semine a principio, sed eius operationes propter defectum organorum non apparere, falsum est. Tum quia anima non unitur ut forma corpori nisi organizato. — Tum quia Aristoteles, II de Anima, text. 10, inquit quod semen et fructus sic sunt potentia vitam habentia quod abiiciunt animam. — Tum quia tunc generatio animalis compleretur in ipsa decisione seminis: sicut in animalibus anulosis ex uno fiunt duo. Et sic sequeretur quod omnes transmutationes sequentes essent ad generationem impertinentes: transmutationes enim formam substantialem sequentes non ordinantur ad esse generati, sed ad bene esse ipsius. — Sequeretur etiam quod anima rationalis divideretur ad divisionem corporis. — Et quod ex omnibus pollutionibus ex quibus conceptus non sequitur, animae rationales multiplicarentur.

Tertium est, quod etiam illa opinio falsa est quae dicit quod, sicut semen est corpus non organizatum actu sed organizabile, ita virtus quae est in semine est anima in potentia, non autem in actu; et quod, organizato semine sufficienter ad vitam plantae, praedicta virtus fit anima vegetabilis; deinde, organis magis perfectis, eadem fit sensitiva; postremo, forma organorum perfecta, eadem fit anima rationalis, non actione quidem virtutis seminis, sed ex actione et illuminatione exterioris agentis; et quod propter hoc dixit Aristoteles intellectum ab extrinseco esse. Haec enim opinio falsa est, tum quia tunc forma substantialis continue magis ac magis perficeretur. — Tum quia forma substantialis non simul, sed successive educeretur in actum: et sic generatio esset motus continuus. — Tum quia sequeretur animam rationalem esse mortalem. Quia anima rationalis esset eadem cum anima sensibili, quae per accidens generata ponitur in processu praedicto, et per consequens ponitur ad corruptionem corporis esse corruptibilis. — Nec potest dici quod ex lumine extrinseco, per quod dicta anima fit rationalis, fiat incorruptibilis. Quia nihil formaliter rei corruptibili adveniens facit ipsam incorruptibilem per naturam : cum corruptibile et incorruptibile differant secundum genus, X Metaphysicae, text. 26.

Quartum est, quod dicta virtus, quae fundatur in spiritu cuius semen est contentivum, operatur corporis formationem ex vi animae patris, cui principaliter attribuitur generatio: non autem ex vi animae concepti, etiam postquam habet animam, quia conceptum non generat seipsum, sed a parte generatur; ut patet per singulas virtutes animae discurrendo. Animae enim embryonis non potest attribui corporis formatio ratione virtutis generativae: quia non habet ea vis suam operationem nisi completo opere nutritivae et augmentativae; nec ordinatur ad perfectionem ipsius individui, sed ad speciei conservationem. Non etiam illud sibi attribui potest ratione virtutis nutritivae: quia nutrimentum in processu formationis perducitur ad perfectiorem formam et viciniorem similitudini patris, non autem ad similitudinem praeexistentis trahitur, quod fit per opus nutritivae assimilantis nutrimentum nutrito. Nec etiam fit virtute augmentativae: quia ad ipsam non pertinet mutatio secundum formam, sed tantum secundum quantitatem. Non etiam illud fit virtute sensitivae aut intellectivae potentiae: ut patet. Relinquitur ergo quod formatio corporis, praecipue quantum ad primas et principales partes, est tantum ex vi animae generantis .

Quintum est, quod haec vis formativa manet in spiritu praedicto a principio formationis usque ad finem : species tamen formati non manet eadem, cum diversas formas habeat successive usque ad complementum. Quia, licet generatio simplicium corporum non procedat secundum ordinem, eo quod quodlibet eorum habeat formam immediatam materiae primae; tamen in aliorum generatione oportet esse generationum ordinem, propter multas formas intermedias inter primam formam elementi et ultimam ad quam generatio ordinatur .

Sextum est, quod non est inconveniens si aliquid intermediorum generatur et statim postmodum corrumpitur: quia illa, tanquam non habentia speciem completam, non generantur ut permaneant, sed ut per ea ad ultimum generatum perveniatur. — Nec etiam est mirum quod tota generationis transmutatio non sit continua: quia hoc etiam accidit in tota alteratione et tota augmentatione ; et solus motus localis est vere continuus, VIII Physicorum, text. 64 et infra.

Septimum est quod, quanto aliqua forma est nobilior et magis distans a forma elementi, tanto oportet esse plures formas intermedias, et plures generationes et corruptiones. Et ideo in generatione hominis anima vegetabilis, quae primo inest embryoni, cum vivit vita plantae, corrumpitur, et succedit perfectior anima, quae est simul nutritiva et sensitiva, et tunc embryo vivit vita animalis. Hac autem corrupta, succedit rationalis ab extrinseco, non autem virtute seminis, ut praecedentes.

II. Circa tertium dictum, advertendum quod corruptibile secundum naturam impossibile est ut fiat secundum naturam incorruptibile, quasi corruptibile in incorruptibile mutetur. Cum enim corruptibile et incorruptibile differant secundum genus, non potest unum mutari in aliud nisi fiat mutatio secundum genus. Et per consequens nihil secundum naturam corruptibile, manens idem secundum substantiam et non variatum secundum genus, potest fieri per naturam incorruptibile. Sed tamen id quod est secundum naturam corruptibile, potest ex supernaturali dono fieri incorruptibile: ita quod idemmet erit corruptibile et incorruptibile, sed per naturam corruptibile, incorruptibile autem per gratiam aut per donum aliquod supernaturale ipsum a corruptione prohibens, ut est in corporibus beatorum. Propter hoc Sanctus Thomas, ut se praeservaret ab incorruptibili per supernaturale donum, non dixit absolute quod nihil formaliter alicui rei corruptibili adveniens facit ipsum incorruptibile, sed quod non facit ipsum incorruptibile per naturam. Et sic, si anima sensitiva, quae est secundum naturam corruptibilis, fiat per supervenientem lucem rationalis, non poterit anima rationalis fieri incorruptibilis per naturam, sed remanebit naturaliter mortalis et corruptibilis sicut prius.

III. Circa quartum dictum, cum concluditur quod formatio corporis, praecipue quantum ad primas et principales partes, est tantum ex vi animae generantis, adverte quod idcirco specificavit Sanctus Thomas principales et primas partes, quia, ut ipse ait Prima Parte, in quaestione adducta , a. 1, ad 4, producta anima sensitiva in generato quantum ad aliquam partem principalem, tunc iam illa anima sensitiva prolis incipit operari ad complementum proprii corporis per modum nutritionis et augmenti. Et sic patet quod aliquae partes secundario advenientes possunt ex vi animae prolis effici: licet partes principales, sicut cor, cerebrum et huiusmodi, virtute animae generantis fiant.

IV. Circa quintum dictum, duplex dubium occurrit. Primum est circa id quod dicitur, vim formativam manere in spiritu a principio formationis usque in finem. Videtur enim velle Sanctus Thomas quod talis vis, finita formatione, non duret, sed tantum duret usque ad formationis complementum. Huius autem oppositum habetur Potentia q. III, a. 9, ad 16, ubi dicitur quod virtus formativa quae est in semine in principio, manet etiam adveniente anima rationali, sicut et spiritus, in quos fere tota substantia spermatis convertitur, manent.

  1. Secundum est circa id quod dicitur, quoniam oportet in generatione aliorum corporum esse generationum ordinem, propter multas formas medias inter formam primam elementi et ultimam formam ad quam generatio ordinatur. Ex hoc enim sequitur quod materia exuta una forma, non potest quamcumque formam absque ordine recipere, sed necesse est ut unam prius altera ordinate et gradatim recipiat. Huius autem oppositum expresse dicit Sanctus Thomas V Phys. , ubi, ostendens quomodo in substantia non sit contrarietas, inquit quod materia exuta una forma, potest recipere diversas formas absque ordine.

Augetur etiam dubium. Quia ostensum est superius quoniam forma quaelibet substantialis, absolute loquendo, unitur immediate materiae primae. Ergo materia potest per generationem recipere quamcumque formam absque ordine. — Probatur consequentia. Quia hic assignat rationem Sanctus Thomas quare corporum simplicium generatio non procedit ordinate: quia videlicet quodlibet eorum habet formam immediatam materiae primae.

V. Ad primum horum respondetur quod expresse Sanctus Thomas, Prima Parte, ubi supra , tenet virtutem activam quae erat in semine, desinere esse desinente semine et evanescente spiritu qui in ipso continebatur: non enim possibile est virtutem remanere eandem numero, eius subiecto destructo; cum accidens neque per se subsistere possit, neque migrare de subiecto in subiectum. Quod autem dicitur in de Potentia etc., quod manet: intelligitur non eadem secundum numerum, sed in suo simili. Quod patet ex duobus. Primo, quia assignat rationem huius permanentiae ex eo quod spiritus in quos tota fere substantia spermatis convertitur, manent. Constat autem quod substantia spermatis non convertitur in eosdem numero spiritus qui praeerant, sed in similes. Et sic virtus quidem similis priori remanet: non autem oportet ut remaneat prior eadem secundum numerum. — Secundo, quia idem confirmat exemplo caloris qui fuit dispositio ad formam ignis, qui remanet, forma ignis adveniente. Manifestum est autem quod calor qui praecessit formam ignis, non remanet idem numero, cum in adventu formae ignis corrumpatur subiectum in quo erat: sed remanet similis calor secundum speciem. — Dicendum est ergo quod virtus formativa remanet in simili, non autem eadem secundum numerum. Et quae prius erat corporis formativa, ut ibi dicitur, eadem secundum speciem fit postmodum corporis regitiva.

VI. Ad evidentiam secundi dubii , attendendum est primo, ex doctrina Sancti Thomae de Spirit., a. 3, ad 20, quod materia, nude quidem considerata, indifferenter se habet ad omnes formas: quia videlicet secundum suam substantiam non est magis ad unam formam determinata quam ad aliam, sed uniuscuiusque est secundum suam naturam receptiva. Considerata autem ut perfecta per aliquam dispositionem ex virtute agentis, non respicit indifferenter omnes formas, sed aliquas determinate. Sunt enim aliquae formae habentes inter se ordinem secundum generationem, ut natae sint sibi immediate per generationem succedere. Et ideo, dum materia una illarum exuitur, non potest recipere quamcumque indeterminate, sed illam quae nata est immediate succedere formae priori, quae erat ab agente introducta tanquam dispositio ad ultiorem formam: sicut, quia forma sanguinis habet immediatum ordinem in generatione animalis ad formam seminis, ideo dum materia exuitur forma seminis, non recipit immediate aliam formam quam formam sanguinis.

Attendendum secundo quod, licet materia secundum se et nude considerata indifferenter se habeat ad omnes formas, ut autem est per aliquam formam ab agente disposita, non sit ad omnes indifferens, sed aliquas determinate respiciat: tamen alium ordinem habet ad formas elementorum, et alium ad formas perfectiores. Nam, cum formae elementorum teneant infimum gradum inter formas, inter materiam primam et formas elementorum non mediat alia forma imperfectionis ordinis, utpote quae sua imperfectione magis ad naturam materiae appropinquet: et ideo inquit hoc loco Sanctus Thomas quod quodlibet elementorum habet formam immediatam materiae primae. Formae autem altioris gradus et ordinis quia habent sub se naturae ordine formas inferioris ordinis et gradus; et quanto forma est imperfectionis ordinis, tanto magis ad naturam materiae appropinquat, quia quanto aliquid magis recedit ab actu et perfectione, tanto magis ad potentiam accedit: ideo formae quae sunt supra elementa, non sunt immediatae materiae primae secundum naturae ordinem, sed inter ipsas et materiam mediant formae elementorum; et quanto forma ad altiorem ordinem et gradum pertinet, tanto inter ipsam et materiam plures formae naturae ordine mediant. Et quia natura in educendo aliquid de potentia ad actum procedit de imperfecto ad perfectum, ideo, dum materiam deducere intendit ad actum formae perfectioris ordinis, prius deducit ad actum formae imperfectionis et sibi propinquioris secundum naturam. Et haec est ratio quare, dum exuitur forma unius elementi, indifferenter potest recipere quamcumque aliam formam alterius elementi: non autem, dum exuitur alia forma, potest indifferenter recipere quamcumque aliam formam superioris ordinis, sed determinatam, scilicet eam quae est formae priori secundum gradum et ordinem naturae proximior. In generatione enim naturali forma imperfectior introducitur a natura ut dispositio ad formam immediate post ipsam naturae ordine collocatam: in generatione vero elementi forma imperfectionis elementi non se habet ut dispositio et ut medium ad formam alterius elementi, cum omnes formae elementares ad unum ordinem pertineant, et omnes immediate materiam respiciant.

Attendendum tertio, quod aliud est aliquam formam esse immediatam materiae: et aliud illam uniri immediate materiae. Cum enim dicitur formam esse materiae immediatam, significatur exclusio omnis alterius formae inferioris ordinis et gradus inter materiam et formam, quia videlicet, secundum naturae ordinem, nulla est quae illa sua imperfectione magis ad materiae naturam et conditionem appropinquet: sicut dicimus hominem et animal esse immediata, quia inter ea non mediat alia superior species quae sit prior homine et inferior animali; e contrario vero dicimus vivum et hominem non esse immediata, quia inter illa ordine naturae et gradu mediat animal. — Sed cum dicitur formam uniri immediate materiae, significatur quod forma dat esse materiae non mediante aliquo alio, sed per seipsam, ita quod excluditur omne medium quod unire habeat formam materiae secundum esse. Sic autem, ut superius est ostensum, omnis forma substantialis immediate unitur materiae primae: eo quod omnis forma superioris ordinis virtualiter contineat omnes alias formas inferiorum ordinum, et det materiae quicquid formae inferiorum ordinum darent. Non autem omnis forma est ordine naturae immediata materiae, ut est ostensum: cum sint diversi gradus et diversi ordines formarum.

Patet itaque ex iis quoniam bene dictum est a Sancto Thoma in generatione aliorum corporum supra elementa, oportere esse generationem ordinem propter multas formas intermedias, ordine scilicet naturae, inter primam formam elementi et ultimam formam ad quam generatio ordinatur: quia natura ordinate in suis operibus procedit, et non producit aliquid ab uno extremo ad aliud nisi per media essentialiter et per gradus ordinata.

VII. Ad primum ergo in oppositum dici potest dupliciter. Primo, quod non loquitur ibi Sanctus Thomas de materia unius elementi in ordine ad omnes formas, sed in ordine ad formas aliorum elementorum, quae per simplicem generationem in ipsam introducuntur. Ipsa enim, exuta una forma elementi, potest indifferenter plures formas elementares recipere: quia, ut hic dicitur, quodlibet eorum habet formam immediatam materiae primae. Unde et adducit Aristotelem, II de Gen. , dicentem quod, cum ex terra fit ignis, non oportet fieri transitum per media elementa. Loquitur autem particulariter de illis, quia ex contrarietate illarum arguebatur esse contrarietatem in substantia. Ipse autem ostendit quod propter illas non oportet ponere contrarietatem in substantia: cum neque inter ipsas inveniatur maxima distantia, ita quod ab una illarum non possit nisi per media perveniri; neque esse illarum per continuum motum acquiri possit. Et sic, cum non sit inter illas contrarietas de quibus maxime videtur propter contrarias ipsarum qualitates, multo minus inter alias formas substantiales erit contrarietas. — Hic autem Sanctus Thomas, in loco adducto, non loquitur de materia in ordine ad formas elementares in ipsam per simplicem generationem introducendas, sed in ordine ad alias formas quae supra formas elementares sunt.

Potest secundo responderi, iuxta ea quae dicuntur in Qu. de Spiritualibus, loco allegato , quod loquitur Sanctus Thomas in V Physicorum de ipsa materia secundum se et nude considerata. Ipsa enim exuta una forma, ut sic, videlicet absque forma, quantum est ex natura sua et sua potentialitate, indifferens est ad unamquamque formam recipiendam, eo quod unaquaeque forma substantialis nata sit illi dare esse immediate et illi immediate uniri. — Hic autem loquitur Sanctus Thomas de materia secundum quod per agens disponitur et ordinatur ad generationem. Sic enim, per aliquod agens disposita ad alicuius generationem, et per eius actionem exuta forma quam habebat, ut sic, videlicet per tale agens exuta, non est indifferens ad plures formas, sed est determinata ad illam ad quam agens ipsam disposuerat. Unde nulla est contradictio.

  1. Ad secundum , patet ex dictis quod aliud est formam esse naturae ordine immediatam materiae: et aliud ipsam uniri materiae immediate. Sanctus Thomas ergo non probat generationem simplicium corporum non procedere ordinate quia quodlibet elementorum habeat formam per quam immediate unitur materiae: sed quia unumquodque eorum habet formam naturae ordine immediatam materiae. Hoc autem non convenit omni formae, sed tantum formis elementorum, eo quod ipsae infimum gradum inter formas teneant.

VIII. Circa sextum dictum , cum dicitur quod neque alteratio tota est continua, neque totum augmentum, advertendum quod ex istis verbis non habetur neque ullam alterationem esse continuam neque ullum augmentum, hoc enim, cum tantum incidenter sit dictum, noluit Sanctus Thomas asserere, eo quod multas habeat difficultates: sed habetur tantum quod tota alteratio, qua scilicet aliquid alteratur a non gradu alicuius qualitatis ad aliquem perfectum gradum, non est de necessitate continua; quia potest mobile moveri ad aliquem gradum remissum, et, postea quam ibi per aliquod tempus quieverit, moveri ad perfectum gradum. Similiter totum augmentum quo animal per totam suam vitam augetur, non est continuum: cum videamus hominem augeri ad aliquam quantitatem et sub illa per longum temporis spatium quiescere, deinde in maiorem etiam quantitatem augeri. De hoc autem nulli est dubium. Utrum autem partiale augmentum et partialis alteratio sint motus continui, non est praesentis speculationis, sed ad VIII Physicorum pertinet, idque ibi pertractavimus .

IX. Quantum ad secundum, respondet Sanctus Thomas ad singula argumenta . Ad primum quidem, negat antecedens. Ad eius vero probationem, negat consequentiam: quia licet anima sensitiva bruti et anima sensitiva hominis sint eiusdem generis, non tamen sunt eiusdem speciei, sicut neque homo et brutum. — Ad probationem, negat assumptum. Diversitas enim speciei potest requirere diversum modum procedendi in esse eorum quae sunt eiusdem generis. Nam, in proposito, anima bruti est sensitiva tantum, et per consequens nec esse nec operatio eius supra corpus elevatur: ideo simul generatur et corrumpitur cum corpore. Sensitiva autem hominis est etiam intellectiva, et secundum esse ac operationem supra corpus elevatur: ideo per corporis generationem non generatur.

Ad secundum respondet ex dictis quod sensitiva per quam fetus erat animal, non manet, sed ei succedit alia, quae simul est sensitiva et intellectiva.

X. Ad fundamentum tertiae rationis, scilicet quod diversorum agentium actiones non terminantur ad unum factum, sed ad diversa: respondet quod est verum de agentibus non subordinatis; est autem falsum de subordinatis, quorum unum est sicut principale agens, alterum vero sicut instrumentum .

Dicitur tamen secundo, quod aliquando actio principalis agentis pertingit ad aliquid in operato ad quod non pertingit actio instrumenti. Et sic, uno et eodem generato quod est homo, nihil prohibet actionem naturae, quae est sicut Dei instrumentum, terminari ad aliquid hominis, non autem ad totum quod fit actione Dei. Unde virtute Dei et virtute seminis producitur quidem corpus hominis: animam vero actio Dei immediate producit, quam virtus seminis producere non potest, sed ad eam disponit.

  1. Ad evidentiam huius responsionis, considerandum quod, licet virtus seminis dicatur animam non producere sed tantum ad eam disponere, non tamen hoc est intelligendum ad hunc sensum quasi virtus seminis nullo modo ad ipsam animam attingat: sed sensus est, ut habetur ex Qu. de Potentia, q. III, a. 9, in solutionibus argumentorum, quod non producit animam causando esse ipsius, sed producit dispositiones quae sunt necessitans ad formam, et quibus corpus disponitur ad hoc ut sit particeps esse animae; et quia ad tales dispositiones sequitur unio animae cum corpore, ideo virtus seminis est etiam causa unionis animae cum materia. — Et per hoc solvuntur multa argumenta adducta a Capreolo, in II Sent., d. xv , quibus arguitur quod non potest salvari hominis generatio ab homine, si homo tantum dispositiones accidentales producat. Dicitur enim quod non tantum dispositiones corporis agens naturale causat, sed est etiam causa unionis animae ad corpus dispositive: et sic dicitur agens naturale inducere formam in materia.

XI. Sed contra hanc responsionem, cum dicitur quod agentia subordinata, qualia sunt Deus et creatura respectu hominis, possunt agere ad eundem terminum diversimode, dubitatur. In hominis enim generatione non potest actio divina, quae est creatio, terminari ad idem compositum, quod est homo, ad quod terminatur actio hominis, quae est generatio: alioquin totus homo diceretur creatus, sicut dicitur genitus. Nec ad eundem terminum qui est forma: quia tunc agens creatum cooperaretur creationi, cuius oppositum ostensum est in praecedentibus . Ergo nullo modo ad eundem terminum terminantur.

Respondetur, et dicitur primo, quod actio Dei et actio seminis, aut hominis generantis, terminantur ad eundem terminum qui est homo, et ad eundem terminum quae est anima, sed diversimode. Nam homo est terminus creationis inquantum principalis eius pars, scilicet anima intellectiva, creatur in corpore. Est vero terminus generationis inquantum alia pars, scilicet corpus, per generationem disponitur ultima dispositione ad suscipiendum animam; et generatio est causa, per modum disponentis et praeparantis materiam, quod sibi anima uniatur, ex cuius unione resultat ipsum totum quod est homo; uniens enim materiam cum forma, est causa suo modo compositi quod ex tali unione resultat. — Anima vero est terminus creationis quantum ad esse suum absolute. Est vero formalis terminus generationis quoad unionem eius cum materia.

Cum autem dicitur quod tunc agens creatum cooperaretur creationi: — dico quod cooperari creationi dupliciter potest intelligi. Uno modo, quia cum alio operatur ad terminum creationis attingendo esse ipsius absolute. Et sic nihil cooperatur creationi. — Alio modo, disponendo materiam in qua terminus per se creationis creatur, et per hoc terminum creationis uniendo materiae. Et sic nullum inconveniens est aliquid cooperari creationi eius quod in materia determinata creatur. Et sic dicimus hominem, sive virtutem seminis, creationi animae cooperari.

  1. Sed resultat aliud dubium, etiam a Capreolo, loco allegato , tactum. Cum enim dicitur virtutem seminis esse causam dispositionum corporis, non autem esse causam animae, quaeritur de illis dispositionibus. Aut enim sequuntur animam ordine naturae: aut praecedunt. Non primum. Tum quia nullum agens causat accidentia consequentia aliquam formam, nisi causet illam formam. Tum quia virtus seminis nihil causat postquam reposuit fetum in specie. — Non etiam secundum. Quia tunc in homine esset alia forma substantialis praecedens animam, super quam fundantur: quod negatum est. — Ergo nullo modo virtus seminis illas dispositiones causat nisi et ipsam animam causet.

Respondetur quod duplex est genus dispositionum materiae. Quaedam enim sunt dispositiones transeuntes: quibus scilicet praeparatur materia ad susceptionem animae, sed in eius adventu desinunt esse. Et tales certum est quod praecedunt animam, et fundantur in forma substantiali praecedente in materia adventum animae: ut sunt accidentia embryonis quae consequuntur animam sensitivam in ipso existentem. Quaedam vero sunt permanentes, quae scilicet in eodem instanti in quo anima unitur corpori, causantur, et simul cum anima permanent in materia. Et tales, ut in superioribus est plenissime ostensum, absolute loquendo, sequuntur animam: prius enim oportet, ordine naturae, formam uniri materiae quam accidentia compositi sint, quia compositum ex unione formae ad materiam resultat; accidentia autem quae in ipsa animae introductione ab agente naturali causantur, sunt accidentia non animae tantum, sicut intellectus et voluntas, quae a solo Deo causantur; nec tantum materiae, quia quaelibet forma substantialis, ut superius est ostensum, unitur immediate materiae; sed sunt accidentia compositi. Sed, considerata anima ut dat esse intellectivum, praecedunt ipsam animam in genere causae materialis veluti eius dispositiones, quibus materia ad esse intellectivum praeparatur.

Cum probatur quod non sequuntur animam in materia: dicitur ad primam probationem, quod assumptum est verum de accidentibus consequentibus formam tantum, tanquam eius proprietates in ipsa sola existentes; non est autem verum de accidentibus compositi, de quibus loquimur in proposito, et de agente instrumentali praeparante per accidentia transeuntia materiam ad susceptionem formae, cuiusmodi est agens naturale de quo nunc loquimur. Tale enim est dispositive causa unionis formae cum materia: et per consequens est causa compositi et accidentium quae compositum concomitantur.

Ad secundam dicitur quod agens naturale nihil agit post repositionem fetus in specie, posterioritate durationis. Sed bene in eodem instanti in quo fetus reponitur in specie, aliquid agit quod posterius natura sequitur unionem animae cum materia, et secundum etiam aliquam considerationem formam praecedit, ut de huiusmodi accidentibus diximus.

Cum autem probatur quod non praecedunt, quia in homine esset alia forma praeter animam: negatur consequentia. Dicitur enim quod illae dispositiones, ut praecedunt animam inquantum dat esse rationale, fundantur super composito ex materia et ipsa anima intellectiva ut dat esse sensitivum. Et sic non oportet ponere aliam formam praeter intellectivam in homine. — Ex iis poterunt solvi multae instantiae a Capreolo adductae.

XII. Ad quartum respondetur negando consequentiam. Sibi enim simile in specie homo generat inquantum virtus seminis dispositive operatur ad ipsam ultimam formam, per quam homo speciem sortitur.

Pro declaratione huius responsionis, attendendum est quod, quia anima intellectiva est alterius conditionis a conditione aliarum formarum quae sunt in materia, ideo alio modo dicitur homo generare hominem, et alio modo aliud animal sibi simile in specie generare. Nam quia animae brutorum a materia secundum esse dependent, generans in ipsis non solum est causa compositi, sed etiam formae, ipsam de potentia materiae educendo. Quia vero anima intellectiva non dependet a materia secundum esse, et de illius potentia non educitur, homo generans non causat animam intellectivam absolute, sed ipsam unit materiae, disponendo materiam tali dispositione quae est necessitans ad formam. Et quia ex tali unione animae cum materia resultat ipsum totum quod est homo, ideo dicitur homo hominem generare, et sibi simile in specie producere.

Sed advertendum hic, cum dicimus hominem generantem esse causam unionis animae cum materia, quod hoc non est intelligendum quasi sit causa relationis unionis animae ut ex parte animae se tenet, ipsam relationem attingendo, relatio enim non est per se terminus actionis; nec etiam quia sit causa esse substantialis in quo uniuntur anima et corpus; sed quia causat terminum relationis animae ad corpus, ad cuius termini, scilicet corporis, positionem, necesse est animam secundum suum esse uniri corpori. Unde unio materiae ad formam quantum ad fundamentum relationis, est intrinsecus terminus generationis: sed unio formae cum materia ex parte ipsius formae, et eius esse, in quo fit unio, est generationis terminus extrinsecus.

Et hoc est particulare in generatione hominis: quod scilicet dicatur homo hominem generare ex hoc solum quia per multas generationes et alterationes disponit materiam ad susceptionem animae, causatque etiam dispositiones cum ipsa remanentes, et ex hoc causat ipsius unionem cum materia, et consequenter humanitatem, quae est tertia entitas. In aliis enim generationibus, praeter haec omnia, generans etiam ipsam formam in esse producit, educitque de potentia materiae. Hoc autem evenit quia aliae formae non sunt subsistentes, anima vero intellectiva subsistens est, supraque materiam elevatur. Bene itaque brevibus respondit Sanctus Thomas quoniam ad hoc ut salvetur hominem sibi simile in specie generare, sufficit quod dispositive ad animam intellectivam operetur.

XIII. Ad quintam rationem, quae est Apollinaris, respondetur id quod infertur non esse inconveniens: cum generatio sit non voluntatis actio, sed naturae, quae mala non est.

Ad sextam rationem, quae ex Gregorio Nysseno, cum sequentibus, est sumpta, respondet negando antecedens de corpore secundum quod est in potentia ad animam, nondum scilicet animam habens. — Ad probationem, negatur consequentia. Quia tunc non est adhuc corpus humanum nisi in potentia. Ideo praecedit animam sicut potentia praecedit actum: non autem idem praecedit seipsum.

Ad septimam rationem, negat consequentiam. Actio enim Dei utrumque producit, scilicet animam et corpus: corpus quidem mediante virtute seminis, animam vero immediate. Actio autem seminis perficit id ad quod est.

Adverte quod Sanctus Thomas ex hac responsione vult negare hanc propositionem, Actio quae totam rem non producit in esse, est imperfecta. Non enim actio dicitur imperfecta si non producit totam rem, quando non ordinatur ad productionem rei quantum ad omnes partes, sed tantum ad productionem unius partis. Nam omnis actio in suo genere perfecta est quando per ipsam completur id ad quod ordinatur. Et ideo, quia virtus seminis non ordinatur a natura ad productionem hominis quantum ad omnem eius partem, sed tantum ad corporis dispositionem et organizationem quae ad receptionem animae intellectivae sufficiat, ideo, si per ipsam hoc efficiatur, est actio perfecta, dato quod non utramque hominis partem producat.

  1. Sed occurrit dubium circa id quod de actione divina dicitur. Si enim Deus mediante virtute seminis producit corpus, animam vero immediate, sequitur quod duae actiones divinae ad hominis productionem concurrant simul, scilicet creatio animae et corporis productio. Sed ab eodem agente per duplicem actionem ipsius non potest unum simpliciter produci: quia unicuique actioni suus proprius et distinctus terminus respondet. Ergo homo non erit quid unum simpliciter: quod pro inconvenienti habuit Sanctus Thomas, contra Platonem et Origenem, superius .

Dicitur primo, quod utique duae operationes Dei extrinsecae concurrunt ad hominis productionem: licet sit unica eius operatio intrinseca, quae est divina substantia.

Dicitur secundo, quod unum simpliciter potest duabus actionibus eiusdem agentis produci, quando una ad alteram ordinatur: sicut cum agens principale movet instrumentum, et producit aliquid aliud ad quod actio instrumenti non attingit. Illam enim actionem qua aliquid per instrumentum per modum dispositionis attingit, ordinat ad actionem qua ulteriorem effectum producit: sicut et productum per instrumentum ordinatur ut dispositio ad principalem effectum. Sic est in proposito. Nam actio qua Deus mediante virtute seminis corpus producit, ordinatur ad animae creationem in corpore: sicut corpus ad animam ut eius propria materia ordinatur.

XIV. Ad octavam rationem respondet negando consequentiam. — Ad probationem, negat assumptum de parte quae totam virtutem corpoream excedit, sicut est anima.

Ad nonam rationem respondet negando consequentiam et assumptum ad eius probationem. Per illam namque manifestationem operationum animae secundum corporis profectum, ostenditur dispositionem partium corporis ad animae operationem necessariam esse: non autem idem principium animam et corpus habere.

Ad decimam dicit quod utique per animam generantis configuratur corpus: non tamen per animam geniti, ut superius est ostensum. Ideo non sequitur animam geniti in semine esse.

Ad evidentiam huius responsionis, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae Potentia, ubi supra , ad 5, quod, licet virtus seminis ad animam intellectivam non attingat ipsam producendo, oportet tamen ut virtute animae hominis generantis materiam disponat. Non enim ageret ad dispositionem materiae talem ut fiat corpus anima rationali perfectibile, nisi virtute animae rationalis operaretur veluti ipsius instrumentum: cum videamus nullum corpus esse animae rationali aptum excepto corpore semine hominis generato. Et quia talis dispositio fit configurando et organizando corpus ut per ipsum possit anima suas operationes exercere, ideo bene dicitur hic quod corpus virtute animae generantis configuratur animae generati.

Ad undecimam respondet quod, ut ex dictis patet, semen non est a principio vivum nisi in potentia: et per consequens non habet tunc animam actu. In processu autem generationis habet animam vegetabilem et sensibilem ex virtute seminis, sed illae animae, succedente anima intellectiva, transeunt .

Advertendum, cum dicitur semen animam vegetabilem et sensibilem ex virtute seminis habere, quod semen duo habet, ut ex superioribus patet: scilicet corpulentam substantiam ac spumosam; et spiritus in ipso inclusos. Ex corpulenta substantia generatur corpus: et haec est ratione cuius semen dicitur a principio esse vivum in potentia passiva et postea vivum in actu. In spiritibus autem inclusis est virtus animae generantis: et ratione huius dicitur quod semen habet animam vegetabilem et sensitivam virtute seminis, idest, virtute existente in spiritibus inclusis in semine. Et sic semen secundum aliud est materia, et secundum aliud est agens.

XV. Occurrit autem dubium circa id quod dicitur hic, et dictum est superius , scilicet quod in adventu animae rationalis recedit anima sensitiva praeexistens, quae est etiam vegetativa. Quaeritur enim a quo corrumpatur? Non a virtute seminis: quia agens naturale non corrumpit aliquam formam nisi aliam introducendo. Neque ab agente supernaturali: quia quod naturaliter generatur, etiam naturaliter corrumpitur. Ergo non desinit per adventum animae rationalis.

Praeterea, sequeretur quod in homine nihil esset vere genitum. Non enim materia est genita, nec forma. Et si corrumpitur forma praecedens animam intellectivam, anima intellectiva advenit materiae nudae. Ergo nihil ibi erit genitum.

Adhuc. Si forma praecedens corrumpitur fitque resolutio usque ad materiam primam, eo quod, remota forma substantiali, removentur omnia accidentia illam consequentia: sequitur quod frustra fuerit materia disposita per praecedentes formas. Sed natura nihil frustra operatur . Ergo etc.

XVI. Ad huius evidentiam, considerandum est quod, ut ex superioribus patet, quia anima intellectiva dat esse substantiale et facit ens simpliciter in actu, sicut et quaecumque alia forma substantialis, ideo non compatitur secum aliam formam substantialem in materia, sic enim adveniret enti in actu et per consequens esset forma accidentalis, non substantialis: sed, cum ipsa advenit materiae, necesse est ut praecedens corrumpatur. Sed decipiuntur qui Sanctum Thomam in hac parte impugnant, quia imaginantur in aliquo priori secundum durationem exspoliari materiam omni forma, deinde in posteriori aliquo instanti animam introduci in materia nuda et exspoliata existente: quasi exspoliatio materiae ab omni forma sit dispositio quaedam praecedens introductionem animae intellectivae. Sed haec non est mens Sancti Thomae: sed dicimus quod materia per multas alterationes, per generationes multas ac corruptiones, praeparatur ad susceptionem animae intellectivae; et cum fuerit sufficienter praeparata, anima intellectiva in instanti advenit materiae existenti sub anima sensitiva, et in eodem instanti expellit formaliter animam sensitivam cum omnibus dispositionibus suis, et dat materiae quicquid dabat anima sensitiva; ita quod idem instans est primum non esse animae sensitivae, et primum esse animae intellectivae. Unde denudatio materiae ab omni forma absolute non est dispositio totalis ad animam intellectivam, quia sic posset in quacumque materia anima intellectiva introduci: sed denudatio ipsius ab anima sensitiva immediate praecedente in materia; denudatio, inquam, facta per expulsionem formae ex adventu animae intellectivae simul cum dispositionibus similibus ad esse animae intellectivae facientibus.

  1. Hoc supposito, dicitur ad primum quod anima sensitiva praecedens corrumpitur et ab agente naturali, et ab agente supernaturali. Quia enim anima intellectiva non potest simul cum illa esse in materia, omne agens ad introductionem animae intellectivae in materia, agit etiam ad corruptionem formae praecedentis. — Cum autem improbatur quod corrumpatur ab agente naturali: dicitur quod agens naturale, sive virtus existens in semine, corrumpit animam sensitivam introducendo animam intellectivam dispositive; producit enim dispositiones in instanti introductionis ipsius animae intellectivae quae simul cum ipsa anima remanent, quas diximus ordine naturae praecedere animam intellectivam inquantum dat esse rationale, licet ipsam absolute sequantur. — Cum etiam arguitur quod non ab agente supernaturali: iam dictum est quod non tantum ab agente supernaturali corrumpitur, sed concurrit etiam actio virtutis seminis. Unde, sicut in generando hominem semen est instrumentum divinae virtutis, ita et in corrumpendo formas prius introductas.

Ad secundum, negatur consequentia. — Ad probationem dicitur quod, licet neque materia neque forma sit generata, tertia tamen entitas, quae resultat ex materia et forma, scilicet homo, est vere generata. Licet enim in generatione aliorum animalium dicatur totum generari, quia etiam ipsa forma per generationem esse accipit: in generatione tamen hominis, quia anima extollitur supra materiam, generans dicitur hominem generare ex eo solum quod causat dispositive unionem corporis et animae, ex qua homo resultat; id quod homo generans facit disponendo materiam et dispositionibus transeuntibus, et dispositionibus simul cum anima remanentibus. Argumentum autem procedit ac si diceremus fieri resolutionem usque ad materiam primam, et nullum effectum generationis in homine genito remanere. Hoc autem non dicimus: sed quod omnia accidentia quae fuerunt ante instans introductionis animae, desinunt esse, sed tamen in eodem instanti per virtutem generantis similia accidentia introducuntur, et illa remanent simul cum unione animae et corporis, quae est etiam generantis effectus.

Ad tertium, negatur consequentia. Ideo enim oportuit in materia animam vegetativam et sensitivam prius introduci, licet corrumpantur, quia materia non potest ab infima forma ad supremam nisi per medias formas pervenire, ut superius est ostensum. Et ideo natura illas formas praeintroducit in materia tanquam dispositiones in fieri ipsius animae intellectivae, non autem tanquam dispositiones in facto esse. Unde non frustra introducuntur: nisi quando accidit embryonis corruptio antequam anima intellectiva formetur. Cum enim frustra sit quod non consequitur finem ad quem ordinatur , si per huiusmodi dispositiones ad animae introductionem deveniatur, qui est earum finis, licet propter incompossibilitatem duarum formarum substantialium in eadem materia, in ipsa animae introductione corrumpantur, non dicuntur fuisse frustra introductae. Unde dixit superius Sanctus Thomas quod intermedia non habent speciem completam, sed sunt in via ad speciem: et ideo non generantur ut permaneant, sed ut per ea ad ultimum generatum perveniatur.

XVII. Ad duodecimam respondet negando primam consequentiam. Ad probationem dicitur quod aliquid potest esse propter alterum dupliciter. Uno modo, quia est propter aliquid quod sequitur ad eius esse: puta propter eius operationem aut conservationem. Et hoc est posterius eo propter quod est. Et sic vestimenta sunt propter hominem. — Alio modo, quia est propter eius esse. Et tale est prius illo tempore, natura vero posterius. Et hoc modo corpus est propter animam, sicut materia propter formam. — Secus autem esset si poneremus ex corpore et anima non fieri unum secundum esse: sicut quidam dicunt animam non esse corporis formam.

Circa hoc ultimum dictum dubitatur. Quia etiam si poneretur non fieri unum ex anima et corpore, non propter hoc oporteret dicere animam esse propter corpus, ut hic dicitur. Nam posset disponi corpus ad esse ipsius animae non per modum materiae, sed per modum vasis in quo noviter creata reciperetur. Et sic corpus esset propter animam: non e converso anima propter corpus.

Respondetur quod loquitur Sanctus Thomas de opinione illorum qui dicebant animas esse ante corpora productas, et esse naturas in se completas, sed eas post corporum productionem uniri corporibus: contra quos superius est disputatum. Sic enim sequitur quod animae uniantur corporibus propter nobilitatem et perfectionem ipsorum corporum, non autem quia ipso indigeant ad suum esse in principio creationis. Et ex consequenti anima erit propter corpus, non autem corpus propter animam.

Caput LXXXVI: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXVIII: De multitudine substantiarum separatarum

Caput LXXXIX: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XC: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCI: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIII: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCIV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCV: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work